Ad II Corinthios VI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT VI
1-7. Adiuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustitiae, a dextris et a sinistris.
Adiuvantes autem. Quasi dicat : Christus redemit vos, et reconciliavit. Nos autem, scilicet missi ab eo, adiuvantes vos, vel Christum, exhortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, id est ne in vacuum cedat vobis gratia quam iam suscepistis. Gratia Dei est remissio peccatorum : quam in vacuum recipit ille qui non post exercet se in bonis, vel qui in legalibus confidit. Et quasi quis quaereret : Est ne gratia ? Respondet : Est utique. Ait enim Dominus in Isaia : O homo, exaudivi te orantem pro peccatis tempore gratiae accepto mihi vel hominibus, et in die salutis, scilicet quando lux nata est mundo, scilicet Christus, auxiliatus sum tui vel adiuvi te de assecutione virtutum et perseverantia bonorum operum. Deinde exponit prophetiam dicens : Ecce. Quasi dicat : Ita dixit Dominus in prophetia de tempore gratiae, et ecce nunc est tempus acceptabile quo morbis mortalibus salubris medicina infunditur. Et aliis verbis idem dicit : Ecce nunc dies salutis, qui non in lege veteri fuit. Vel ideo dicit nunc, quia statim in obitu fidelis salus datur, non cras, non post annum differtur.
[Ambrosius] Exhortamur vos, vos dico, nemini dantes, adeo solliciti sumus circa salutem aegrorum, ullam offensionem, verbo vel exemplo. Et hoc facimus, ut non vituperetur ministerium nostrum, scilicet ministerium apostolatus : quod utique vituperaretur, si nos hoc faceremus, id est si quod verbo docemus, operis exemplo non exhiberemus. Vel ita : nemini. Quasi dicat : Dico ut caveatis ne in vacuum recipiatis gratiam : vos dico nemini dantes ullam offensionem verbo vel exemplo, ut non vituperetur per vos ministerium nostrum. Sed in omnibus. Quasi dicat : Neminem offendamus, sed potius vos ut ego, exhibeamus, id est offeramus Deo, nosmetipsos in omnibus, sicut Dei ministros, quia Dei ministri non adulantur hominibus, ut placeant Deo, sicut pseudo faciunt studentes lucro. In multa. Quasi dicat : Exhibeamus nos ministros in omnibus, scilicet in multa patientia, ut nec parum moveamur. Patientia, dico, habita in tribulationibus, id est afflictionibus. Deinde tribulationes per partes exsequitur, scilicet in necessitatibus, victus vel vestitus, in angustiis, id est in animi cura et timore, in plagis, id est in verberibus, in carceribus, in seditionibus, id est commotionibus populi contra se, in laboribus operum, quia manibus suis operabatur, ne cui gravis esset, in vigiliis, scilicet nocte laborando etiam officio sibi delegato, in ieiuniis coactis, vel spontaneis. Sed, cum his omnibus difficultatibus agitentur sancti, mirum videtur quibusdam quod Dominus ait : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum, et invenietis requiem. Iugum enim meum suave est.
Considerant enim eos qui iugum ipsum intrepida cervice subierunt, et qui sarcinam illam mansuetis humeris acceperunt, tam difficilia pericula pati, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocari videantur. Ait ergo aliquis :
[Augustinus] Quomodo iugum suave est et sarcina levis ? Et quomodo dicitur : Venite ad me, qui laboratis, et ego reficiam vos ; et non potius, venite, qui vacatis ut laboretis ? Sed sciendum quod cum gravia et aspera sustineant sancti, adest profecto Spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione, interiorem renovat de die in diem, et gustata requie spiritali, spe futurae beatitudinis omnia aspera relevat, et sic etiam in tot duris leve est etiam onus Christi, et requies est intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante. Omnia enim saeva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Item exhibeamus nos ut Dei ministros in castitate mentis et corporis, in scientia Scripturarum. Vel, ut sciamus quomodo inter iniquos conversandum sit. Vel ita, in castitate, habita in scientia, ut, scilicet caste sciant, nihil adulterinae opinionis admisceant. In longanimitate exspectationis, in suavitate, ut blandi et affabiles simus. Suavitate, dico, habita in Spiritu sancto, quia omnia sincere facere debemus, ut secundum Deum suaves et affabiles simus ; non ut illi qui per dulces sermones seducunt corda innocentium, in charitate non ficta, sicut pseudo simulant charitatem ut decipiant.
[Ambrosius] Ficta vero charitas est in his qui in adversitate deserunt fratres. Item, exhibeamus nos ministros in verbo veritatis, praedicando vel loquendo. Item, in virtute Dei, scilicet ut non speremus in homine, vel in nobis si quid boni est, sed Deo attribuamus. Vel, in virtute Dei, id est in miraculis, ut ea faciamus ad utilitatem, non ad iactantiam, quia qui praedicta habet, miracula facit ad conversionem hominum, ut minister Dei. Item, exhibeamus nos ministros Dei, munitos per arma iustitiae, id est per iustitiam, quae loco armorum munit nos, a dextris, id est a prosperis ne elevemur, et a sinistris, id est adversis ne frangamur.
8-13. Per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti ; quasi morientes et ecce vivimus ; ut castigati, et non mortificati ; quasi tristes, semper autem gaudentes ; sicut egentes, multos autem locupletantes ; tanquam nihil habentes et omnia possidentes. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris. Eamdem autem habentes remunerationem, tanquam filiis dico, dilatamini et vos.
Item, exhibeamus nos ministros Dei, per gloriam et ignobilitatem, id est gloriosi simus apud homines vel ignobiles et contempti, ut nec inde inflemur, nec inde succumbamus, vel doleamus. Nota quod gloria et ignobilitas partes sunt prosperorum vel adversorum. Vel, exhibeamus nos ministros per gloriam Evangelii, ut praedicemus ea quae videntur esse gloriosa, et sunt, et ignobilitatem, ut non pudeat praedicare etiam ea verba Evangelii quae quidam horrent. Eodem modo exhibeamus nos ministros, per infamiam, fidei vel alicuius alterius rei, et per bonam famam, id est si infamamur de aliquo scelere. Vel, bonam famam habemus de aliquo bono opere. Item, exhibeamus nos, habiti ut seductores apud quosdam ; quod utique falsum est. Et ideo non simpliciter dico, seductores, sed addo, ut. Et inde est infamia, et apud alios habiti, non dico ut veraces, sed simpliciter veraces sine ut. Quasi dicat : Quod verum est. Et inde est bona fama. In his autem, ita exhibeamus nos, dico, ut nec bona aestimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item, nos sumus habiti sicut qui ignoti sunt Deo, id est a Deo reprobati sunt. Et vere sumus cogniti, id est a Deo probati. Item, habiti sumus apud alios quasi morientes, id est de vitio in vitium ruentes, et ecce vivimus bonis operibus apud opinionem aliorum, et in rei veritate. Vel de vita et morte corporali loquitur, habiti sumus a quibusdam quasi morientes et ecce vivimus.
[Ambrosius] Inimici enim quotidie putabant eos non evadere minas iniquorum. Ipsi autem ope Dei tuti sunt a morte praesenti et futura. Item : Apud alios habiti sumus ut castigati, id est per verba a praedicatione coerciti, ita ut, scilicet putaremur cedere, apud alios non castigati habiti sumus, quod esset mortificatos esse. Ideoque et pro eo ponit, et non sumus mortificati, quia non vincebantur, nec cedebant. Mortificatur enim qui in fidei confessione non permanet. Vel de morte corporali potest intelligi, facti sumus ut castigati pressuris, quia permisit eos Deus pressuris exerceri, ut merito crescerent. Et non mortificati sumus, quia non permittebat Deus corporaliter occidi. Etsi enim multi martyres occiduntur, non tamen moritur Ecclesia, sed adversis emendatur.
[Aug.] Item, habiti sumus apud quosdam quasi tristes, de tribulatione. Ideo addit quasi, quia non vere tristes. Semper autem vere gaudentes eramus, quia haec tristitia gaudium operatur. Et tales habiti sumus apud alios. Item, habiti sicut egentes veris bonis et spiritualibus ; vel, eramus egestatem patientes in terrenis. Eramus autem locupletantes multos spiritualibus divitiis, et ita sumus habiti apud alios. Item, habiti sumus non solum egentes, sed etiam tanquam nihil penitus boni spiritualis vel terreni habentes, quia sibi insufficientes putabantur, et sumus possidentes omnia, scilicet non solum spiritualia, sed etiam temporalia, quia timentibus Deum nihil deest. Haec fuit gloria apostolorum, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse, et non tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes apostolorum mittebantur, sicut in Actibus apostolorum legitur. Nota quibusdam addi vel ut, vel quasi, vel sicut, vel tanquam, quia haec sicut in somniis transeunt, sed contraria ponuntur sine quasi, quia certa sunt. Tristitia vestra habet quasi, gaudium non habet quasi. Quare haec ? Quia gaudium certa res est : Tristitia vero sicut in somniis transit. Si quis enim somnum indicat, addit quasi, dicens : Quasi sedebam, quasi loquebar, quasi equitabam, et huiusmodi.
Ubique dicit quasi, quia quod videbat dormiens, cum evigilavit non invenit.
Os nostrum, de sui ministerii dignitate, et Evangelii veritate, et personae suae commendatione, et multa, et vera, et ex charitate dixit, ideo addit os nostrum : Quasi dicat : Multa de nobis dixi, sed in omnibus praedictis, os nostrum, o Corinthii, patet apertione et multitudine et veritate dictorum, ad vos instruendos, id est ad utilitatem vestram, quia illa omnia ample et diffuse dicta sunt ad vos corrigendos, o Corinthii, et non ad meam superbiam. Quasi dicat : Stulti estis qui me dimisistis. Nota quod haec libere loquitur Apostolus, et ex pura conscientia.
[Ambrosius] Male enim conscia mens loqui trepidat, sensum perdit, in verbis errat. Cor nostrum. Quasi dicat : Hoc ideo feci, quia cor nostrum dilatatum est, id est mens nostra plena est divitiis, nec erubescit dicere quae in se habet. Et ideo non angustiamini in nobis, autem, id est sed angustiamini in visceribus vestris, id est si quas angustias et inopiam scientiae vel boni operis habetis, non est hoc a nobis, ut vos putatis, qui nobis pseudo praefertis, sed a vobis, qui pura corda habetis ad intelligendum et complendum. Eamdem autem, quasi dicat : Angustias a vobis patimini, sed dico, vobis tanquam filiis et vos, ut nos dilatamini, abundantia scientiae et virtutum, et spe futuri, vos dico, habentes eamdem remunerationem, quam et nos. Et, ut dilatemini,
14-18. Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate ? aut quae societas luci ad tenebras ? Quae autem conventio Christi ad Belial ? Aut quae pars fideli cum infideli ? Qui autem consensus templo Dei cum idolis ? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo inter eos ; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos ; et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
Nolite ducere iugum cum infidelibus, id est nolite socii esse malorum in malis, id est nolite servi fieri libertate amissa, cum his infidelibus qui praedicant carnalos observantias, si iam suscepistis iugum legis, nolite ultra ducere. Quae enim. Quasi dicat : Ideo nolite, quia vos estis iusti, illi iniqui, et ideo in nullo debetis communicare illis, quae enim participatio est iustitiae cum iniquitate. Quasi dicat : Nulla. Aut quae. Quasi dicat : Et ideo etiam nolite, quia vos estis lux per scientiam, et illi sunt tenebrae per ignorantiam. Et quae societas est luci ad tenebras ? nulla. Quae autem. Quasi dicat : Ideo item nolite, quia vos estis membra Christi, illi membra diaboli, et Christus et diabolus non conveniunt. Quod ita dicit : Quae autem est conventio Christi ad Belial ? id est ad diabolum, qui se Deum esse mentitur. Belial interpretatur apostata, cum quo Christus non convenit, quia ille omnia male, Christus omnia bene agit. Aut quae. Quasi dicat : Et ideo nolite, quia vos estis fideles, illi quasi infideles. Et quae pars est fideli cum infideli ? nulla. Ut enim Christus et Belial non conveniunt, sic fidelis et quilibet infidelis. Qui autem. Item, ideo nolite, quia vos templum Dei, in quo est Spiritus sanctus, et ipsi sunt in quibus diabolus habitat. Et nil habet templum Dei cum idolis, quod ita dicit : Quis autem consensus est templo Dei cum idolis ? nullus.
[Ambrosius] Et vos estis templum Dei, et ideo non debetis communicare his qui templum sunt diaboli. In his verbis idola prohibet coli, quae templo Dei sunt inimica, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Vos enim, quasi dicat : Ideo non debetis consentire, quia vos estis templum Dei vivi, qui vos vivere faciet. Sicut Dominus dicit, in Ezechiele, quoniam ego qui ubique sum per substantiam, inhabitabo per gratiam in illis, id est excolam eos et puros faciam, et inter eos inambulabo, id est in corde eorum deambulabo, quasi in lato per charitatem. Deambulat enim in nobis praesentia divinae maiestatis, si latitudinem invenerit charitatis, quam tamen in nobis non nisi Deus facit. Et est sensus : Inter eos inambulabo, id est promovebo eos, et perseveranter proficere faciam. Et ero Deus illorum, id est ita benefaciam illis ut videar Deus. Et ipsi erunt mihi populus, id est ita obedient mihi, ut videantur mei, et non mundi. Vel de corporali conversatione Christi inter homines agit ; et dicit Christus, inhabitabo in illis, et inter eos inambulabo, id est corporaliter inter eos conversabor, dicit Christus. Unde Ieremias ait : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Et Ioannes ait : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et hic Christus Dominus noster est, et Ecclesia est populus eius. Unde subdit : Et ero illorum Dominus, et ipsi erunt mihi populus. Et ideo vult eos separari ab omni contaminatione, ut suscipiat eos in filios. Unde subdit : Propter quod, etc. Utitur hic verbis Isaiae, quasi suis : hoc ad litteram dictum est Iudaeis habitantibus in Babylone, ne communicarent Babyloniis inter quos habitabant. Quod Apostolus spiritualiter ad nos refert. Quasi dicat : Propter quod, quia templum Dei estis, exite de medio eorum, quia estis in medio eorum nequitiae. Exite autem, non corporaliter, sed spiritualiter, ut non taceatis, sed increpetis eorum scelera.
Tolerandi enim sunt mali pro pace, nec corporaliter ab eis recedendum sed spiritualiter. Exire vero est facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum licet, pro gradu cuiusque salva pace. Et exieritis, separamini ab eis, ut nec consensum cum eis habeatis. Vel, separamini, id est seorsum sitis parati contra eos sicut prius pro eis eratis. Et hoc dicit Dominus vobis, quasi dicat : Non est hoc a me. Et immundum, id est carnales observantias, et quaelibet alia illicita, ne tetigeritis. Quasi dicat : Nec etiam tactus sit, id est delectatio, quae est primus motus mortalis peccati. Spiritualis recessio hic intelligenda est, similiter et de tactu cordis non corporis intelligendum est.
Displicere enim malum non tangere est. Non enim prophetae qui haec dicebant populum suum dimiserunt, sed inter eos habitabant, quos increpabant, unum templum cum eis intrabant, eadem sacramenta celebrabant. Hoc est ergo exire, ore non parcere, sed redarguere, corripere, monere ; hoc est separari, contra eos ire ; hoc est immundum non tangere, voluntate non consentire. Haec omnia prophetae fecerunt. Spiritualiter ergo non corporaliter recedere debemus, quia maius malum in separatione bonorum committimus, id est dum corporaliter separamus nos a bonis propter malos, quam fugimus in coniunctione malorum non remanentes, id est quam sit illud quod fugimus fugiendo communionem malorum.
[Augustinus] Spiritualiter ergo quisque recedat a malis, tali non imputat Deus peccata sua, quia non fecit ; aliena non, quia non approbavit ; non negligentiam, quia non tacuit, non superbiam, quia in unitate permansit. Si autem corporaliter recedit, superbus est, et schismaticus. Et ego, quasi dicat : Ita facite ut dixi, et ego recipiam vos, ante eiectos, et ero vobis, receptis in patrem, meipsum dans vobis, et vos eritis mihi, scilicet ad gloriam et ad honorem meum, in filios, id est mihi similes, et filias. Hoc ponit, ut etiam debiliores includat. Et hoc dicit Dominus omnipotens, id est Christus qui potest omnia quae Pater.
