Ad II Corinthios II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad II Corinthios II

CAPUT II

 

1-11. Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem apud vos. Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me ? Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non, cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere, confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas ; non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeam abundantius in vobis. Si quis autem contristavit me, non me contristavit, sed ex parte ut non onerem omnes vos. Sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec, quae fit a pluribus : ita ut econtrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. Propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum charitatem. Ideo enim et scripsi vobis ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana ; non enim ignoramus cogitationes eius.

 

Statui autem. Quasi dicat : Parcens non veni ad vos, sed statui hoc ipsum, id est hoc idem, apud me, quod proposui cum primam misi Epistolam, scilicet ne iterum venirem ad vos, in tristitia venirem, id est vos contristans.

[Ambrosius] Vel, ne iterum venirem ad vos in tribulatione mea, quae iterum esset mihi, id est ita ut iterum esset mihi tristitia, sicut fuit ei auditis eorum peccatis. Et vere de peccatis vestris mihi est tristitia, quia de poenitentia mihi est laetitia. Et vere. Si enim ego contristo vos, corrigendo, increpando quocunque modo, vel per Epistolam, vel per praesentiam. Et hic aliquid addendum est. Quasi dicat : Et si vos me contristatis, quis est qui laetificat me, nisi qui contristatur ex me ? Quasi dicat. Nullus me laetificat, nisi qui contristatur ex me, id est secundum meam voluntatem, scilicet ut poeniteat, quod melius fit per Epistolam quam per praesentiam. Et hoc ipsum, scilicet quod nemo me laetificat, nisi qui contristatur ex me, scripsi vobis modo nunc, non cum venero habeam, de vobis tristitiam, quae sit de incorrectione vestra, super tristitiam, quam habeo de peccatis, de quibus, scilicet vobis, oportuerat me gaudere, non solum nunc, sed et olim cum contristavistis, et sic graviter peccavistis. Gaudium autem Apostoli purificatio est populi. Scripsi dico, confidens in omnibus vobis, quod ultra non habebo tristitiam de vobis, quia emendabimini. Videte ergo ne frustra confidam, quod non mecum gaudium erit, et vos debetis facere quod ad gaudium meum spectat, quia meum gaudium est omnium vestrum, id est quando gaudeo, vos gaudetis. Nam, etc. Quasi dicat : Dico quod tristitiam habui et vere, nam ex multa tribulatione, id est ex multis laboribus, scilicet vigilando pro vobis orando, et interiori angustia cordis, scilicet cura et dolore, scripsi vobis, primam Epistolam, et hoc per multas lacrymas, quae indicio sunt quid intra esset. Hoc tamen non ideo refero, ut contristemini, per memoriam eorum, sed ut sciatis quam charitatem, id est quod desiderium emendationis vestrae habeo, vel, habeam. Charitatem dico ostensam in vobis abundantius, quam putaveritis, quia omnes ut seipsum diligebat Apostolus, et quos corripiebat. Ad hoc enim corripiebat ut ostenderet quo amore eos diligeret, quorum peccatis plus illis dolebat. Qui autem non hoc affectu corripit fratrem, contristat ; insultat enim qui non condolet fratri. Vel, habeam, quam in aliis ostensam, in vobis, quibus de iure meo cessi.

 

Si quis autem.

[Ambrosius] Hic praecipit fornicatorem illum quem Satanae tradendum iudicaverat, recipi, quia correctus erat. Quasi dicat : Per lacrymas scripsi vobis, sed tamen condonate illi, quod ita ait : Si quis autem contristavit me, sicut utique fecit ille fornicator, non me tantum contristavit, sed etiam vos ex parte, id est non omnes. Hoc autem dico ut non onerem vos omnes, id est ut hoc onus omnibus non imponam : quod reprehensorie dicitur. Omnes enim tristes esse deberent. Vel ideo, dico, ex parte ut non omnes onerem vos, illos tantum onerat qui non doluerunt de peccato, non illos qui doluerunt : quos significat dicendo, ex parte, et quamvis me et vos contristaverit. Sufficit tamen illi qui eiusmodi est, id est qui tam graviter deliquit, obiurgatio haec, quia talis facile desperaret, si nimis aspere in eum animadverteretur quam obiurgatio, et si tentationis quantitate, vel alio modo non satis digna poena videtur : in hoc tamen non est parva existimanda quae fit a pluribus, quibus congregatis Satanae traditus est.

[Augustinus] Magnum itaque dolorem patiatur, si delictum suum plures videt horrere, ita sufficit quod obiurgatus est a pluribus, ut econtrario magis donetis, quia quanto a pluribus obiurgatur, tanto magis donandum est ei ; et consolemini eum,

[Ambrosius] ut per exemplum David, qui multum peccavit, et aliorum quibus indulta est venia, et per verba Domini per prophetam dicentis : Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. Et item : Quacunque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor. Et recte, homini pro peccato afflicto ignoscere et subvenire praecipit, quia poenitentia si de vero animo est, id est si correctus statim in animo dolet, mox habet fructum. Haec enim vera poenitentia est cessare a peccato. Ideo condonetis et consolemini, ne forte qui eiusmodi est abundantiore tristitia, id est per nimis asperam poenitentiam desperans, absorbeatur, a diabolo, ut velit uti saeculo ; hoc est enim absorberi, scilicet desperantem converti ad admittenda peccata ; propter quod, scilicet ne absorbeatur, obsecro vos, ego qui possem iubere, ut charitatem quam habuistis, eiiciendo eum, confirmetis in illum, condonando ei, quod et debetis facere. Ideo enim et scripsi vobis, scilicet ut cognoscam experimentum vestrum, id est ut per experientiam cognoscam quo animo feceritis ut expertus sum in parte obedientiam vestram. Et cognoscam an in omnibus sitis obedientes mihi. Quasi dicat : Cum propter eum recipiendum scripserint, et propter hoc etiam scripsi, ut vos quos expertus sum mihi obedientes in eiectione, cognoscam an in omnibus obedientes sitis. Cui autem. Quasi dicat : Obsecro ut ei donetis, et donare debetis, autem, id est quia cui aliquid donastis et ego : Quod vere dico : Nam et ego quod donavi, propter vos feci, si quid tamen donavi. Hoc ideo dixi, quia non temere hoc factum est et passim. Si ergo magister petitione discipulorum donavit cui voluerunt peccatum, multo magis discipuli prece magistri idem facere debent. Et ut ratum ei cui donavit ostenderet apud Deum subdit : Et hoc feci in persona Christi, id est ac si ipse Christus condonaret, quia nihil sine Dei spiritu agebat Apostolus. Hoc autem dicit ne irrita videatur huiusmodi condonatio, quae fit propter amicos ; ut non. Quasi dicat : Ideo debemus condonare, ut non circumveniamur, id est decipiamur a satana, ut eum faciat desperare per nimiam asperitatem. Saepe enim propter asperiores animadversiones in desperationem infirmos praecipitat. Et merito ab illo hoc fieri metuo. Non enim ignoramus cogitationes, id est astutias, eius, qui quos consentiendo nequit decipere, facit minis asperos.

 

 

12-17. Cum autem venissem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum ; sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam. Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus ? Non enim sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.

 

Cum autem venissem, etc. Post interpositionem de recipiendo fornicatore redit ad ipsos, ostendens quod sicut culpa eorum fuit quod non venit Corinthum, sic quod non profecit in Troade, dum apud eos impeditus moratur Titus, sine quo non poterant ibi proficere, quia forsan lingua eorum Titus expressius uti poterat. Quasi dicat parcens vobis non veni Corinthum. Cum autem venissem Troadem propter Evangelium Christi praedicandum, et ostium mihi esset apertum, id est corda parata ad recipiendum Evangelium, et hoc, in Domino, id est cooperante Deo, non habui requiem spiritui meo, id est non potui satisfacere voluntati meae, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, qui ibi necessarius erat ; sed impeditus apud vos non venit illuc, sicut et ipse et ego condixeramus.

[Ambrosius] Et ideo Apostolus non potuit satisfacere suo desiderio, ut eis, scilicet Evangelium plene traderet propter perstrepentes in eum et insurgentes, quia solus non poterat haec duo implere, scilicet et fideles instruere, et perstrepentibus incredulis repugnare.

Non habui requiem, dico, sed valefaciens eis, qui erant conversi, et in quibus ostium apertum erat, profectus sum Macedoniam, Deo autem gratias. Hactenus de tribulationibus egit ad earum tolerantiam illos invitans, et cuius culpa Corinthum non venerat, dixit : Hic incipit se commendare et pseudo deprimere. Quasi dicat : profectus sum Macedoniam, sed non inutiliter, quia ibi quasi triumphator exstiti. Gratias autem ago Deo qui semper triumphat nos, id est triumphare facit, in Christo Iesu,

[Ambrosius] id est in praedicatione Christi qui corda praeparat ad credendum, ut calcata perfidia tropaeum habeat fides, dum ex perfidis fiunt fideles, et manifestat per nos, veros apostolos, non per pseudo, odorem notitiae suae, id est Christum qui velut odor procedens a Patre, notificat eum invisibilem, sicut aliqua res quae non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit intelligitur. Vel, odorem, notitiae suae, id est miracula vel doctrinae verba quibus ad notitiam eius venitur. Manifestat per nos, miracula operantes, et verba praedicantes, et hoc in omni loco, scilicet ubicunque praedicamus, id est in toto mundo. Et bene dixi per nos, quia nos sumus bonus odor Christi, et suavissimus Deo, etsi non ita vobis. Odor Christi dicuntur apostoli, quia in eorum vita praedicatione Christus ostenditur, non blasphematur : sicut de malis dicitur : Nomen Dei blasphematur per nos inter gentes. Et nota quia suae locutionis modum sumit Apostolus a veteri lege cum dicit, bonus odor Deo, quia ut olim hostia legalis dicebatur suavissimus odor Deo, ita modo praedicatio vera et sincera fama apostolorum.

 

Iste bonus odor significatur nominatis quibusdam aromatibus et unguentis. Dicit enim Dominica sponsa : Post odorem unguentorum tuorum curremus.

Propter hunc odorem dicitur in Evangelio quod, fracto alabastro unguenti, domus impleta est odore, id est mundus impletus est bona fama et doctrina Christi et apostolorum. Odor iste vegetat diligentes, necat invidentes.

Unde subdit, In his qui, etc. , quasi dicat, bonus odor sumus Christi : utique, Et in his qui salvi fiunt, gratia eius, et in his qui pereunt, iudicio eius ;

et horum respectu qui inde salvantur, et horum qui contemnentes pereunt, quia bona intentione facimus, et veritatem praedicamus.

Miro modo hoc fit, ut bono odore, et boni vivant, et mali moriantur. Quomodo tamen fiat, quantum Dominus inspirare dignabitur, vobis revelare non denegabo. Apostolus bene agens, bene vivens, iustitiam verbo praedicabat, et opere demonstrabat, ac bonam famam quaqueusque disseminabat, imitans doctorem veritatis Christum ; quidam autem diligebant, quidam invidebant. Illi qui invidebant famae Christi vel Pauli, bono odore peribant, qui eam diligebant, bono odore vivebant. Noli ergo invidere, et non te occidit bonus odor. Bonus utique odor erat quo illi vivebant, et illi peribant. Si enim non esset claritudo sanctorum, invidia non resurgeret impiorum. Coepit persecutionem pati odor sanctorum : sed si persequendo frangunt ampullam, odor unguenti amplius diffunditur.

 

Aliis quasi dicat Deo sumus bonus odor ; sed hominibus, aliis quidem sumus odor mortis, id est invidiae et malae opinionis ducentis eos in mortem aeternam ; aliis autem, sumus odor vitae, id est dilectionis et bonae opinionis ducentis eos in vitam aeternam, quia de nostra praedicatione veritatis aliis procedit mors,

[Augustinus] cum per incredulitatem auditur, et inde ruentibus in aeternam damnationem ; aliis vita, cum per fidem suscipitur, inde in salutem aeternam proficientibus. Et ad haec. Quasi dicat : Nos sumus odor Christi, et per nos Deus haec operatur. Et ad haec, agenda, quis, scilicet illorum pseudoapostolorum est tam idoneus, sicut nos veri apostoli ? Quasi dicat : Nullus. Et vere. Non enim sumus adulterantes verbum Dei, id est falsa admiscentes, et pro voluntate non pro prole praedicantes, sicut plurimi faciunt. Hic pseudoapostolos tangit : qui corrupta doctrina veritatem violabant. De quibus Isaias ait : Caupones tui vino aquam miscent.

[Ambros.] sed loquimur verbum Dei ex sinceritate, id est ex sincera intentione, non pro quaestu, et sine admistione corruptionis, sicut didicimus, ex Deo, qui nos docuit. Et hoc facimus coram Deo, id est causa eius solum, ut ei placeamus, et in Christo, nunquam eum excedentes, ut faciunt qui de lege agunt legalia praedicantes.