Ad I Thessalonicenses IV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT IV
1-11. De caetero ergo, fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo ; sic et ambuletis, ut abundetis magis. Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Iesum. Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum. Et ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit ; sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis. De charitate autem fraternitatis, non necesse habuimus scribere vobis. Ipsi enim vos a Deo didicistis, ut diligatis invicem. Etenim illud facitis in omnes fratres, in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.
De caetero ergo. Hactenus patientiam perfectis in sua vel illorum tribulatione suasit, nunc de munditia minoribus suadet, exhortans eos ad continentiam.
[Haimo] Quasi dicat : Quia abundamus charitate in vobis, de caetero ergo, o fratres rogamus et obsecramus. Consuetudo est Apostoli ut verba duplicet vel triplicet unum habentia intellectum, sicut hic. Rogamus, dico, in Domino Iesu, id est si cum amatis, ut, scilicet, ambuletis, perseverando in bono, ut etiam abundetis magis, id est magis ac magis crescatis in fide et bonis operibus. Ambuletis, dico, sic, utique, quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, id est vivere, et huius vitae cursum perducere, in his sine quibus non est salus, et placere Deo, in his quae consilio perfectionis adduntur. Ille enim placet Deo qui fidem rectam, quam exsecutione virtutum et perfectae operationis decorat.
[Ambrosius, Haimo] Vel secundum aliam litteram quae est, sicut et ambulatis ut abundetis magis. Et est ordo : Rogamus ut ambuletis ; subaudi, quemadmodum accepistis, audiendo et intelligendo, a nobis, id est a me, et a Silvano, quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis, recte conversando : et rogamus ut abundetis magis. Hoc non mutatur. Scitis enim. Quasi dicat : Ideo moneo vos abundare et placere Deo, quia scitis quae praecepta, id est quam honesta et quam utilia dederim vobis. Illa, dico hominibus ostensa per Dominum Iesum. Auctor ipse commendat ea, et vere bona sunt. Haec est enim voluntas Dei, hoc est praeceptum Dei, hoc est quod Deus vult, quia vobis prodest, non ipsi, scilicet sanctificatio vestra, id est ut vos sanctificetis bene operando, et ut abstineatis, quasi dicat : Longe remoti, vos, qui Christi estis, a fornicatione omni, scilicet carnali et spirituali : ita abstineatis, ut sciat unusquisque vestrum suum vas, scilicet corpus suum, quod est vas animae, possidere, coercendo, in sanctificatione virtutum, et honore, ne inhonoretur aliqua turpitudine ; sed sicut studet officiorum suorum vasa munda servare, ita membrorum suorum officinas studeat per continentiam honorabiles exhibere. Vel ita : ut sciat. Quasi dicat : Ita ab illicito abstinete, ut nec licito abutamini ; sed sciat unusquisque vestrum possidere vas, id est uxorem dominando ei : et hoc, in sanctificatione, scilicet abstinendo a coitu, et honore, scilicet non turpiter abutendo. Ea possideat in sanctificatione, dico, et non in passione desiderii, ut nec saltem desiderium sit quod est passio et laesio animae ; sicut et gentes faciunt, quibus non debetis esse similes ; quia ipsae sunt quae ignorant Deum. Et haec praecepta dedi ne quis, violentia supergrediatur neque dolo circumveniat fratrem suum in negotio privato uxoris, vel in quolibet negotio. Ideo abstinete ab his, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, id est de fornicatione, desiderio, adulterio, vel fraude. Vindex est, dico, sicut praediximus vobis, et testificati sumus, id est sub testimonio Scripturarum probavimus. Non enim, quasi dicat : Ideo ab istis abstinendum est, quia non vocavit nos Deus in immunditiam, scilicet ut immunditiae serviamus, sed in sanctificationem, id est ut sancte vivamus. Et quia Deus vocavit non in immunditiam, itaque qui haec spernit, quae praediximus, non hominem solum spernit, sed Deum : cuius praecepta sunt, qui loquitur per os meum, qui etiam ad haec peragenda, dedit Spiritum suum sanctum in nobis.
[Ambrosius] Ne ergo tantum auditorem spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel : dedit Spiritum suum sanctum in nobis, apostolis, ut maior esset nobis auctoritas arguendi : contra cuius auctoritatem agi, non est tutum. De charitate autem. Quasi dicat : De his praedictis fuit opus ut scriberem vobis ; sed de charitate fraternitatis, qua fratres diligatis, non habuimus necesse scribere vobis. Ideo non fuit necesse scribere : enim id est quia, vos ipsi didicistis a Deo, id est praecepto ipsius Christi, dicentis, mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Vel : didicistis a Deo, per inspirationem, vel per effectum, quia ipse misertus est nobis. Et, ideo etiam non fuit necesse, enim, id est quia vos facitis illud, scilicet opus dilectionis in omnes fratres, qui sunt in universa Macedonia. Rogamus autem. Quasi dicat : facitis opus dilectionis, sed tamen rogamus vos, o fratres, ut magis abundetis, in charitate, et operam detis, ut quieti sitis a curiositate. Et nota quod ait, operam detis. Quasi dicat : Difficile est dimittere consuetudinem ; sed cogite vos etiam ut vestrum negotium agatis, dimissis alienis, quod nobis utile est in emendatione vitae vestrae. Et operemini manibus vestris, quod adiuvat vos quietos esse, illud enim malum ex otio venit. Et haec faciatis ita, sicut praecipimus vobis, et ideo operemini manibus, ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt ; et nullius aliquid desideretis. Quasi dicat : Ideo opus est agendum non otiandum, quia et honestum est, et quasi lux ad infideles. Et non desiderabitis rem alterius, nedum rogetis vel tollatis aliquid.
12-17. Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.
Nolumus autem vos, etc. Post exhortationem de continentia, et post correctionem a curiositate mortuos resurrecturos confirmat, et per Christi resurrectionem, et sua auctoritate. Quasi dicat : Non solum haec praedicta volumus vos scire, sed etiam nolumus vos ignorare iam de dormientibus, id est de mortuis, quia resurrecturi sunt.
[Haimo] Unde et mortuos recte dormientes appellat, quia quasi dormientes integri, et cito de somno mortis resurgent, ut non contristemini, inconsolabiliter de morte amicorum, sicut et caeteri, id est infideles, qui spem non habent, resurrectionis et incorruptionis aeternae. Admonet nos Apostolus, ut de mortuis charissimis nostris non contristemur, sicut et caeteri qui spem non habent. Non ait tantum, ut non contristemini, sed addidit, sicut et caeteri qui spem non habent, id est resurrectionis. Necesse est enim ut contristeris, sed ubi contristaris, consoletur te spes ; nam ideo et dormientes eos appellat Scripturae consuetudo verissima, ut cum dormientes audimus, evigilaturos minime desperemus. Est ergo de mortuis eis qui diliguntur quaedam tristitia quodammodo naturalis. Mortem quippe horret natura, nec mors homini accideret, nisi ex culpa praecedenti. Hinc igitur necesse est ut tristes simus, quando nos morientes deserunt quos amamus. Quia et si in aeternum novimus eos non relinquere nos mansuros, sed aliquantulum praecedere secuturos, tamen mors ipsa quam natura refugit cum occupat dilectum, contristat in nobis ipsius dilectionis affectum. Contristamur ergo in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur ; inde infirmitas animum afficit, hinc fides reficit ; inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio. Movere autem potest quomodo Dominus flebat mortuum, continuo eo iubente victurum ; non mortuum flebat quem ipse suscitavit, sed mortem quam homo peccando contraxit. Si enim peccatum non praecessisset, sine dubio mors non subsecuta fuisset. Secuta est ergo et mors corporis, quam praecessit mors animae. Mors animae praecessit deserendo Deum, et mors corporis secuta est deserente anima. Hac deseruit Deum volens, hac coacta est deserere corpus nolens. Ac si illi diceretur : recessisti ab eo quem diligere debuisti, recede ab eo quod dilexisti. Quis enim vult mori prorsus ? Nemo, et ita nemo ut Petro diceretur : Alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Si nulla esset mortis amaritudo, nulla esset martyrum fortitudo. Ideo non ait tantum, ut non contristemini, sed addidit, sicut et caeteri qui spem non habent.
Proinde pompa funeris, agmina exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae, monumentorum opulenta constructio vivorum sunt qualiacunque solatia, non adiutoria mortuorum. Orationibus vero sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari, et eleemosynis quae pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos iuvari, ut cum eis misericordius agatur a Domino quam meruerunt eorum peccata. Hoc enim a Patribus traditum universa observat Ecclesia, ut pro eis qui in oratione corporis et sanguinis Domini defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorentur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Cum vero eorum commendandorum causa opera misericordiae celebrentur, quis eis dubitet suffragari, pro quibus orationes Deo non inaniter erogantur ? Non est ambigendum ista prodesse defunctis, sed talibus qui ita vixerunt ante mortem, ut possint eis haec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide operante per dilectionem, eiusque sacramentis de corporibus exierunt, frustra illis a suis huiusmodi pietatis impenduntur officia, cuius dum hic essent fidei pignore caruerunt, non misericordiam sibi thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis boni aliquid operantur sui, sed eorum praecedentibus meritis consequentia ista redduntur. Non enim actum est, nisi cum vivere hic destitissent : et ideo istam finiens quisque vitam, nisi quod meruerit in ipsa, non poterit habere post ipsam. Permittantur itaque pia corda de suorum charorum mortibus contristari dolore sanabili, et consolabiles lacrymas fundant conditione mortali, quas tamen reprimat fidei gaudium, qua creduntur fideles quando moriuntur, aliquando tandem a nobis abire, et ad meliora transire. Sit pro viribus cura sepeliendi et sepulcra construendi, quia haec in Scripturis inter opera bona deputata sunt : nec solum in corporibus patriarcharum et aliorum sanctorum, sed etiam in ipsius Domini corpore laudati sunt qui ista fecerunt. Impleant igitur haec homines erga suos officia postremi muneris, et sui humani lenimenta moeroris. Verum illa quae adiuvant spiritus defunctorum, scilicet oblationes, erogationes eleemosynarum multo pro eis observantius abundantiusque impendant.
Poterat enim Deus haec donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem : sed si hoc fecisset, carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timerent, ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod omnino mori non possunt. Ac per hoc nemo propter vitam futuram ad Christi gloriam festinaret, sed propter mortis molestiam removendam : et sic delicate quodammodo crederetur in Christum. Plus ergo gratiae praestitit fidelibus suis. Quid enim magnum esset videndo non mori eos qui crederent, credere et se non moriturum ? Quanto maius est, quanto fortius, quanto laudabilius ita credere, ut se speret moriturum, quia sine fine victurum ? Unde et chari eius superstites consolari queunt in tristitia mortis amici.
Quid enim mirum si contristaris, ubi corpus quod vivit ex anima, fit exanime discedente anima ? Qui ambulabat, iacet ; qui loquebatur, tacet ; clausi oculi, lucem non capiunt ; aures nulla voce patescunt ; omnia membrorum officia conquieverunt ; non est qui moveat gressus ad ambulandum, manus ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus quam nescio quis invisibilis habitator ornabat ? Discessit qui non videtur, remansit quod cum dolore videatur ; ista est causa tristitiae, sed huius tristitiae sit consolatio, quod sequitur :
Si enim, etc. Quasi dicat : Non inconsolabiliter debetis contristari, enim id est quia credimus quod Iesus mortuus est. Hoc videtur obesse resurrectioni, sed attende quod sequitur : Et resurrexit. Et si hoc est, debemus credere quod sicut Christus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt morte, per Iesum adducet, id est in fide Iesu. Vel, per Iesum, semper euntes, id est qui eum sequendo venerunt ad somnum mortis. Quasi dicat : Non solum illos qui vivi invenientur, sed etiam mortuos de quibus dubitatis, non solum suscitabit, sed etiam adducet : et si incinerati sunt, tamen adducet, ut sint cum eo, immortales, et in eadem beatitudine.
[Haimo] Miram rem ait Apostolus, Christum enim qui iam vivit, et resurgens a mortuis, iam non moritur, dicit mortuum ; et electos mortuos dicit dormientes. Christum ergo appellat mortuum, ut dum audimus illum mortuum fuisse, et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos per virtutem divinitatis eius. Electos autem ideo dicit dormientes, quia nemo tam facile potest socium excitare a somno, quam facile omnes excitabuntur a somno mortis. Hoc enim. Quasi dicat : Et vere adducet, nam hoc ordine quod vivi reperti, non praevenient mortuos, et si illos magis putatis cum Iesu adducendos : et hoc est quod ait, hos enim dicimus vobis in verbo Domini, quia hoc Deus nos docuit, quia nos qui vivimus et qui residui sumus in adventu Domini non praeveniemus, resurgendo, eos qui dormierunt longo tempore, id est illi de nobis qui vivi invenientur, et qui omnibus praecedentibus sanctis, vel qui erunt residui tormentis Antichristi, unde sunt dignissimi, non praevenient mortuos : adeo erit festinata resurrectio mortuorum. Et nota quod ait : nos qui vivimus. Sic enim videntur haec verba Apostoli sonare, quasi Apostolus suo tempore demonstraverit diem iudicii venturum. Quocirca et Thessalonicenses legentes hanc Epistolam, putaverunt tempore Apostoli diem iudicii venturum. Unde et alia scribitur Epistola, ubi hortatur eos ne terreantur, quasi instet dies Domini. In persona ergo electorum loquitur qui vivi in corpore, inveniendi sunt in adventu Domini ; et se illis ultimis ideo commemorat, quia cum eis unum corpus est, et Apostoli illis ultimis similes sunt in passionibus. Et vere vivi reperti non praevenient mortuos in resurrectione, quin potius mortui qui in Christo sunt, id est qui in Christo iterum quiescunt, primi resurgent, quod poterit Christus facere, quoniam ipse Dominus est, et ipse descendet, in propria persona de coelo, localiter, vel, de coelo, id est de occulto. Descendet, dico, non humilis, ut prius, sed in iussu, id est imperio, id est iubens ut Dominus, et in voce, qua dicet : Surgite, mortui. Voce, dico, archangeli, scilicet sui ipsius archangeli, vel angelorum, quae faciet resurgere mortuos : de qua voce addit, et in tuba, tuba namque erit magna vox angelorum quae dicitur tubae, quia manifesta erit ; vel ideo in tuba dicitur descendere, quia manifeste veniet. Unde : Videbit omnis caro salutare Dei.
[Ambrosius] Vel ideo ait, in tuba, quia quasi ad bellum veniet sicut tuba in bellis sonat, quia tunc inimicos debellabit ; et sicut tuba infestis sonat, sic amicos ad solemnitatem aeternae gloriae invitabit.
Vox ergo illa erit quasi tubae suos excitans, et malos terrens : quae tuba erit Dei, id est Christi. Vel, Dei erit, quia ei Deus dabit efficaciam. Dico quod mortui resurgent primi, deinde nos qui vivimus, et qui relinquimur, id est illi qui de nobis vivi erunt, et residui Antichristo, rapiemur ab angelis simul cum illis,
[Haimo] qui nos praecesserunt ad requiem, in nubibus, quia nubes suscipient eos, vel nos ut Christum in ascensione nubes suscepit.
[Ambrosius] Unde alius interpres dicit, rapiemur baiulis nubibus. Rapiemur, dico, obviam Christo in aera, in ipso autem raptu mors erit eorum et resurrectio, ut quasi anima per soporem egressa de corpore, eidem in momento reddatur.
[Augustinus] Videtur tamen Apostolus, quantum ad verba pertinet, asserere quosdam in fine saeculi adveniente Christo cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos in immortalitatem repente mutandos ; sed vellem de his verbis potius audire doctiores.
Quaeri enim solet utrum illi quos vivos inveniet Christus, nunquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto quo rapientur obviam Christo ad immortalitatem mira celeritate sint transituri. Non enim dicendum est fieri non posse ut super aera in sublime portentur in illo spatio, et moriantur et reviviscant.
Ad hunc autem sensum quo aestimemus illos quos hic vivos inventurus est Dominus in ipso parvo spatio, et passuros mortem, et accepturos immortalitatem, Apostolus nos urgere videtur, ubi dicit : In Christo omnes vivificabimur. Et alibi : Quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Cur autem nobis incredibile videatur illam multitudinem corporum in aere quodammodo seminare, atque ibi protinus immortaliter et incorruptibiliter reviviscere, cum credamus in ictu oculi futuram resurrectionem, et in membra sine fine victura tanta subtilitate, tanquam inaestimabili velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem ? Nec ab illa sententia illos arbitramur futuros immunes qua dictum est, terra es, et in terram ibis, id est in hoc ibis amissa vita, quod eras antequam sumeres vitam. Hoc eris exanimatus, quod eras antequam esses animatus. Nos ergo electi, rapiemur obviam Christo in aera et sic, id est immortales facti, semper cum Domino erimus. Quod enim ait, et sic semper cum Domino erimus, non ita accipiendum est, quasi in aere nos dixerit, cum Domino semper mansuros, quia nec ipse ibi manebit ; sed ita, et sic, id est habentes corpora sempiterna, semper erimus cum Domino, ubicunque cum illo fuerimus.
Habent autem omnes animae, cum de saeculo exierint, diversas receptiones ; habent gaudium bonae, tormenta malae ; sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur. Itaque, etc. Quasi dicat : Quia omnes resurgemus, et cum Christo erimus. Itaque consolamini, de morte amicorum, invicem, alter alterum in verbis istis tantae spei. Pereat contristatio, ubi est tanta consolatio. Detergatur luctus ex animo, fides expellat dolorem. In tanta spe non decet esse triste templum Dei ; ibi habitat bonus consolator, ibi qui non fallit promissor. Quid enim mortuum diu plangimus ? inquies, quia mors amara est, sed per illam transivit et Dominus. Consolemur ergo nos. Sed dices : Potest non condolere cor humanum, defuncto charissimo ? Imo melius cum dolet, sanatur cor humanum, quam non dolendo sit inhumanum. Maria enim Dominum quaerebat, et mortuum fratrem dolebat.
