Ad II Corinthios XIII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT XIII
1-7. Ecce tertio hoc venio ad vos, et in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Praedixi ergo et praedico ut praesens vobis, et nunc absens his qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quoniam, si venero iterum, non parcam. An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus ? Qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis. Nam, etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivimus cum eo ex virtute Dei in vobis. Vosmetipsos tentate, si estis in fide, ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos, quia Christus Iesus in vobis est ? Nisi forte reprobi estis. Spero autem quod cognoscitis quia nos non sumus reprobi. Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis. Nos autem ut reprobi simus.
Ecce tertio, etc. Quasi dicat : Timeo ne tales vos inveniam, et cavete, quia ecce certum vobis quod hoc tertio apparatu venio ad vos. Non ideo dicit tertio, quod iam bis venisset, sed quia bis paratus fuerat. Veniam dico, et tunc in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum, accusatorum, id est duobus vel tribus testibus approbatis. Si quid quaeretur ad iudicandum aliquem, et si assertione testium culpam invenero, non parcam sicut praedixi bis, cum praesens fui, et modo praedico ut tunc bis praedixi. Et hoc est quod subdit :
Praedixi enim et praedico, quoniam si iterum invenero, non parcam his qui ante Epistolam peccaverunt, et caeteris omnibus, qui prius peccaverunt. Quidam codices non habent qui, sed subintelligitur. Ideo dicit se non parcere, quia post correctiones si non emendant, non debet parci eis. Hoc autem, ut praesens bis praedixi, ita et nunc etiam absens praedico. Et quasi quis quaereret, poterisne, subdit : An quaeritis experimentum eius Christi, qui Christus loquitur in me, et minas et omnia, id est vultis experiri sicut Christus potest, ut non dicam ego possum, sed Christus in me loquitur.
[Ambrosius] Moris est divinae Scripturae personae Dei tribuere quod in nobis facit, sicut Apostolus ipsam locutionem illi tribuit, cuius munere loquebatur in Christo, de quo subdit : Qui in vobis, inter vos, non infirmatur, sed potens est in vobis,
id est non infirmus, sed potens apparuit ex his quae inter eos fecit, cum dona dedit, quod experti non dubitent se ab eo posse puniri. Quia viderunt in nomine eius mortuos suscitatos, daemones fugatos, surdis auditum, mutis affatum, claudis gressum, caecis visum esse redditum. Et vere potens est : nam, etsi crucifixus est infirmitate nostra, id est humanae naturae, sed, id est tamen, vivit ex virtute Dei, id est ex ea virtute qua Deus est. Illa est virtus divinitatis. Talis enim erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret, et hominem Deum. Nam et nos.
[Ambrosius] Quasi dicat : Bene dico, quod vivit et prius infirmus fuerit, nam et nos, multo minores illo, infirmi sumus in illo, id est ad imitationem eius multa patimur. Sed tamen, licet infirmi sumus, vivemus in illo, vel, cum illo ex virtute Dei, id est per eum habebimus potestatem a Deo in vobis iudicandis, et hic, et in futuro. Vel ita infirmi sumus in illo. Hoc non mutatur. Sed vivit cum eo, id est in simili beatitudine cum eo. Et hoc ex virtute Dei, quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris. Huic sensui concordat alia littera quae est erga vos, ubi habetur in vobis. Quasi dicat : Infirmi sumus in illo, id est multa patimur pro illo, vel ad imitationem eius a perfidis, sed per hoc vivemus cum ipso ex virtute Dei, et ita infirmitas erga vos, credentes, id est penes vos. Quia, si a perfidis infirmabantur apud credentes, non erat haec infirmitas, sed profectus, quia hinc potentiores fiunt fideles. Mors ergo illata a perfidis, vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgent, ut vivant cum Christo. Vosmetipsos. Quasi dicat : Et quia ego non parcam, et puniendi potestatem habeo, ideo tentate, id est considerate per actus vosmetipsos, ut quisque seipsum consideret ; considerate, inquam, si estis in fide, et si estis in fide, ipsi probate vos, an sitis in operibus bonis in quibus esse debent fideles. Deinde quasi se considerantibus ait, an non, etc. Quasi dicat : Ideo probate dico, quia an non cognoscetis vosmetipsos, scilicet quia Christus Iesus, ex priori institutione est in vobis, per fidem et bona opera. Est utique, nisi forte reprobi estis, ab eo quod prius habuistis.
Spero autem. Quasi dicat : Cognoscetis Christum esse in vobis, nisi reprobi estis ; sed, quidquid de vobis sit, spero quia ex vita, quam inter vos egi, cognoscetis quia nos non sumus reprobi, nec a fide, nec a potestate ; sed tamen oramus Deum, sine quo nihil boni habetur, ut nihil mali faciatis : econtrario pseudo volunt et orant de vobis. Et non oramus, ut nos pareamus probati, id est potentes in vobis exercendo potestatem in ultionibus, sed potius oramus, ut vos faciatis quod bonum est. Nos autem simus, id est pareamus, ut reprobi. Quasi dicat : Sine potestate, non habentes quid vindicemus. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus, in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant : probati enim videntur, dum iudicant peccatores. Si ergo non sint quos iudicent cessante auctoritate, quasi reprobi videntur. Attende quod ait oramus, ut nihil mali faciatis, sed boni.
Intelligenda enim est haec gratia Dei, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus sive cogitando, sive volendo et amando, sive agendo faciunt bonum, non solum ut monstrante ipsa quid faciendum sit sciant, verum etiam ut praestante ipsa faciant cum dilectione quod sciunt. Hanc quippe inspirationem bonae voluntatis et operis poscebat Apostolus Corinthiis, cum dicebat : Oramus ne quid mali faciatis, etc. Quis hoc audiat et non fateatur a Domino Deo nobis esse ut declinemus a malo, et faciamus bonum ? Non enim, ait Apostolus, monemus, docemus, sed oramus : quia sciebat haec omnia non valere, quae plantando et rigando faciebat in aperto, nisi pro illis exaudiret orantem qui dat incrementum in occulto.
Quidam vero dicunt nos non debere petere a sempiterna maiestate, ut det nobis ambulare in via recta, et perseverare in mandatis, et placere illi in omni opere bono, et huiusmodi, quia, inquiunt, hoc totum in nostra potestate est constitutum, et ita benedictiones nostras quas super nos facimus fratres mei evacuant, exinaniunt, elidunt, et subscriptionem nostram quae est amen. Quid dicis, o nove haeretice ? dicis quia non peccare in potestate sic haberemus, ut hoc sine adiutorio divinae gratiae implere possimus ? Plane, inquit, liberum arbitrium ad hoc nobis sufficit. Quare ergo dixit Apostolus, oramus ? poterat dicere, monemus, docemus, vel iubemus. Quod si diceret, certum diceret, quia et voluntas nostra agit aliquid. Non enim voluntas nostra nihil agit, sed sola non sufficit. Maluit tamen dicere, oramus, ut ipsam gratiam commendaret, ut intelligerent illi quando non faciunt aliquid mali, non solum sua voluntate se vitare malum, sed adiutorio Dei implere quod iussum est. Ergo, quando praecipitur, agnoscite voluntatis arbitrium, quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. Utrumque enim in Scripturis habetur.
8-13. Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Gaudemus enim quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idipsum sapite. Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. Gratia Domini nostri Iesu Christi et charitas Dei et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.
Non enim. Quasi dicat, habemus potestatem, sed ne putetur etiam iniuste damnari posse, subdit : Non enim. Quasi dicat : Non valemus iniuste uti illa potestate. Non enim possumus aliquid adversus veritatem,
[Ambrosius] hoc dicit quia non data est potestas contra iustitiam, scilicet ut arguat bene viventem, sed pro veritate tuenda, scilicet ut vindicent legis inimicum. Gaudemus enim, quasi dicat : Non possumus contra veritatem, et hoc effectus indicat. Gaudemus enim ; quasi dicat : Nos sumus infirmi, id est non exercentes potestatem, cum nihil puniendum. Vos autem potentes estis, scilicet non timentes iudicium, quia bene agentes et vitia vincentes a vobis repellitis vindictam. Et non solum gaudemus, sed etiam oramus hoc, scilicet, vestram consummationem, id est ut in omnibus perfecti sitis ; et quia hoc volo et oro, ideo absens scribo vobis ut praesens non agam, in vobis durius, quam volo : quod utique possem, si mala faceretis, secundum potestatem ligandi et solvendi, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem vestram, id est ut vos aedificemini, non destruamini. Nec Apostolus destruit, si quandoque arguit. Non enim destruuntur qui arguuntur ut corrigantur, sed correcti aedificantur. De caetero. Quasi dicat : De malefactis hucusque correxi vos, de caetero autem, fratres, gaudete, id est hoc agite unde gaudium sit, et ut gaudeatis, estote perfecti in fide, et vos maiores exhortamini, ad idem minores ; et vos minores idem sapite, cum maioribus, et universi, scilicet maior et minor simul, pacem habete, ne sit prior discordia inter vos. Et si haec feceritis, Deus dilectionis et pacis, id est Christus, qui ait : Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis ; et item : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, erit vobiscum, id est adiuvans vos. Et, ut pax sit inter vos, salutate vosipsos invicem in osculo sancto, non doloso, et sic debetis facere, quia ita sancti omnes optant, et ego impero. Et hoc est quod subdit : Salutant vos omnes sancti desiderantes, et quasi mecum dicentes hoc, scilicet gratia Domini nostri Iesu Christi, id est Christus gratis condonans peccata, per quod iustificamur et salvamur ; et charitas Dei, id est Deus Pater charitatem dans vobis,
[Ambrosius] cuius dilectio misit Christum, cuius gloria salvat ; et communicatio sancti Spiritus, id est Spiritus sanctus qui est communis Patri et Filio, amborumque unio, sit cum omnibus vobis, tam correctis ut perseverent, quam incorrectis ut corrigantur. Vel, communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis, id est Spiritus sanctus ita sit vobiscum, ut communicet et conferat vobis et gratiam Christi, et charitatem Dei. Ut enim possideamus gratiam salutis quam Christus donat, communicatio facit Spiritus sancti. Hic enim dilectos a Deo et salvatos gratia Christi tuetur. Trinitatis hic complexio est et unitas potestatis. Et est dicere : Tota Trinitas sit vobiscum dans gratiam de commissis et charitatem, ut trium perfectio consummatio sit hominis in salutem. Amen.
