Ad I Corinthios II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad I Corinthios II

CAPUT II

 

1-8. Et ego cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos ; et sermo meus, et praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.

 

Et ego cum venissem ad vos. Quasi dicat : Sicut et alii non sapientes electi sunt ad apostolatum, ita et, id est etiam ego, qui eram sapiens, fui quasi non essem sapiens, cum venissem ad vos, o fratres, quia veni ad vos non in sublimitate sermonis, secundum logicam, scilicet ut logicis rationibus uterer ; aut in sublimitate sapientiae, secundum physicam, ut physicis rationibus illud confirmarem, quae duo in pseudo laudatis contra Deum ; sed veni, annuntians vobis testimonium Christi, id est ea quae de Christo testati sunt prophetae. Non enim iudicavi. Quasi dicat : Vere non per illam sublimitatem veni, quia nec etiam per eam quae de Deo est, et hoc ex iudicio mentis feci. Iudicavi enim me non scire aliquid inter vos, minus capaces, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum, id est nisi hoc quod Christus est rector et salvator noster.

Et hoc per crucifixionem. Et sciendum quod Christum praedicat non solum qui fidem astruit, sed etiam qui mores quibus in eo vivitur instruit. Hoc intelligi potest, etiam in eo quod commemorat Apostolus, cum ait : Nil iudicavi me scire inter vos nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. In crucifixo enim dicitur, quia vetus homo crucifixus est, ut ultra non serviamus peccato. Non ergo ita accipiendum est quod hic dicit Apostolus tanquam ea tantum dixerit quae sunt credenda de Christo, sed etiam quae observanda in vita, et moribus ei accedit qui accedit ad compaginem corporis. Et ego, etc.

[Augustinus] Quasi dicat : Humilis fuit praedicatio mea apud vos, humilis etiam et persona. Quod ita ait, et ego fui apud vos in infirmitate, id est in tribulatione, et timore animi, id est anxio animo ; et tremore multo corporis : Et sermo meus, qui privatim fiebat, et praedicatio mea, quae fiebat in communi, non fuit in persuasibilibus verbis humanae sapientiae. Quia etsi persuasibilia fuerint verba mea, non tamen per humanam sapientiam, ut verba pseudoapostolorum. Sed fuit in ostensione spiritus et virtutis, id est in sermone et praedicatione mea ostendi me habere Spiritum sanctum, et virtutem in miraculis faciendis.

 

Ideo ita feci, ut fides vestra non sit, id est non esse intelligatur, in sapientia hominum, sed in virtute Dei, id est ut fides vestra non attribuatur homini, sed Deo. Sapientiam autem. Quasi dicat : Inter vos incapaces simpliciter locuti sumus, sapientiam autem, quae est de secretis Dei, loquimur inter perfectos. Hic dicit non perfectos cognitores et doctores, quibus opus non est doceri, sed auditores iam capaces. Quam sapientiam ? non vero sapientiam huius saeculi, quae humanis rationibus nititur ; neque, sapientiam principum huius saeculi, id est malignorum spirituum, vel philosophorum, qui principes mundi videbantur, qui destruuntur, id est quorum sapientia destruitur. Sed loquimur Dei sapientiam, id est Christum, in quo ostensa Dei est sapientia de redemptione hominum. Loquimur, dico, in mysterio, id est exponendo mysteria Veteris Testamenti, in quibus Christus significatur, ut in hostia Abel, vel Abrahae.

[Ambrosius] Quae, sapientia Dei, abscondita est, ut nesciant pseudo quia non in verbis, sed in virtute est ; non humana ratione comprehensibilis, sed spiritus efficacia credibilis. Quam sapientiam Deus praedestinavit, id est praeparavit, ante saecula, id est ante quam mundus esset, in gloriam nostram, scilicet apostolorum, qui eam praedicamus. Vel in gloriam nostram, scilicet omnium credentium, ut scilicet omnes per eam, aeternam gloriam consequamur. Quam nemo. Quasi dicat : Bene dico abscondita est, quia ipsa est sapientia, quam nemo principum huius saeculi, id est daemonum, vel philosophorum, vel doctorum in lege, cognovit. Quod inde apparet : Enim, id est quia si cognovissent daemones sapientiam Dei, de redemptione humani generis per Christi mortem implendam, nunquam crucifixissent Dominum gloriae, id est non suggessissent crucifigi, quia non suggereret eum diabolus crucifigi, per quem ius suum se perdere sciret. Vel de Iudaeis potest accipi, quorum quidam cognoverunt Christum ; alii vero non cognoverunt. De ignorantibus dicit Petrus : Scio, fratres, quia per ignorantiam id gessistis. Isti non cognoscebant illum esse qui in lege promissus erat eis. Maiores vero, ut principes sacerdotum, Scribae et Pharisaei cognoverunt ipsum esse qui in lege promissus erat ; sed Deum esse, vel Filium Dei nescierunt. Et ideo de utrisque sic potest accipi : si cognovissent, vel minores illum esse Messiam in lege promissum, vel maiores illum Deum esse, vel Dei Filium, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.

Non enim hoc facerent, si Deum esse scirent. Si enim daemones Deum factum hominem non intellexerunt, quanto magis homines ? Non igitur illum aliter scierunt daemones, quam scierunt principes. Sciebant enim ipsum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium eius quod Filius Dei erat, et ab aeterno ; neque sciebant sacramentum incarnationis, passionis et redemptionis.

 

Quod ergo in Evangelio clamant daemones : Quid nobis et tibi, Iesu Fili Dei magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt. Vel, si cognovissent, ita quod menti eorum bene sederet, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Nota quod ait, Dominum gloriae crucifixerunt.

Ex forma enim servi crucifixus est, et tamen Dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio quae Deum hominem faceret, et hominem Deum. Quid tamen propter quid, et secundum quid dicatur prudens, et diligens, et pius lector intelligat. Nam ecce dicimus quia secundum in quod Deus est, glorificat suos ; secundum hoc, scilicet quod Dominus gloriae est, et tamen Dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur Deus crucifixus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis. Una enim persona est Christus, Deus et homo. Ideo dicitur : nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit.

Si ergo attendas distinctionem substantiarum, Filius Dei descendit, et filius hominis crucifixus est ; si autem unitatem personae, et filius hominis descendit, et Filius Dei crucifixus est. Propter hanc autem unitatem personae, non solum filium hominis descendisse de caelo, sed etiam dixit esse in caelo cum loqueretur in terra. Absit ut sic Christus senserit mortem, ut quantum in se est vita, vitam perdiderit. Si enim hoc ita esset, vitae fons aruisset. Sensit igitur mortem participatione humani affectus, quem sponte susceperat ; non naturae suae perdidit potentiam, per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero virginis cum nascendo formavit. Mortuus est ergo non discedente vita, sicut passus est non pereunte potentia. Nemo aufert animam eius ab eo, quia potestatem habet ponendi, et potestatem sumendi. Ecce habes auctorem operis, ponet animam suam ; ecce habes opus auctoritatis, et ut generaliter concludam, quoties in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est, quia enim potestate sua non alio cogente perpetitur. Ipse auctor est operis. Non ergo ad Mariam locali motu verbi divinitatis venit, sed ineffabili potentiae suae plenitudine non privata ; nec dimisit Patrem Christus cum venit in Virginem. Ubique totus, ubique perfectus. Uno igitur eodemque tempore totus erat in inferno, totus in caelo, vere mortuus, vere vivus, in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam divinitas non perdidit. Mortem igitur Dei Filius, et in anima non pertulit, et in maiestate non sensit, sed tantum participatione infirmitatis rex gloriae crucifixus est.

 

 

9-13. Sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt illum. Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? Ita et quae Dei sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

 

Sicut, etc.

[August.] Quasi dicat : Dico si cognovissent, non crucifixissent, sed non cognoverunt, sicut scriptum est in Isaia, ubi hoc est scriptum : Quod oculus corporis non vidit, quia non est color ; nec auris audivit, quia non est sonus ; nec in cor hominis ascendit, quia non est homo, id est carnalis, sed spiritus, id est spiritualis qui novit. Et est sensus : Oculus non vidit, etc. id est visu corporeo, vel auditu non potest cognosci, nec eius hominis ratione qui non est spiritus. Non enim cognoscitur hoc ratione eius qui carnalis est, non spiritualis. Vel, non ascendit in cor hominis, quia non est aliquid terrenum.

[Ambrosius] Quod enim in cor hominis ascendit, infra cor hominis est. Ideo in cor hominis ascendit, quia supra illud est cor quo ascendit. Quod enim ascendit in cor hominis de imo est ad hominem ; quo autem ascendit cor hominis, sursum est ab homine. Infra ergo cor hominis est quod in cor ascendit ; supra cor est aeternum, ad quod cor ascendit, et hoc est quod Deus reservat bonis. Unde subdit : Quae praeparavit Deus. Vel, non ascendit in cor hominis, id est alicuius carnalis. Tunc res dicitur ascendere in cor, cum bene intellecta placet. Quae praeparavit. Quasi dicat : Non vidit oculus, nec audivit auris, scilicet ea quae Deus praeparavit, in praemium his qui diligunt illum. Haec est sapientia Dei, id est Christus qui diligentibus Deum in praemium praeparatus est, quem nemo principum cognovit. Nobis autem. Quasi dicat : Illi non noverunt, sed nobis spiritibus, non hominibus, id est spiritualibus, non carnalibus, quod pseudo non sunt, revelavit Deus quae praeparavit diligentibus se. Intelligimus enim Deum praeparatum bonis in praemium. Revelavit, dico, et hoc per Spiritum sanctum. Nota quod in Isaia ita habetur : Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te. Quod pene idem est in sensu cum eo quod Apostolus posuit, et sicut ibi dicitur absque te, ita et hic bene addit Apostolus nobis, revelavit Deus per Spiritum suum.

 

Et bene per eum. Spiritus enim scrutatur omnia, et id est etiam profunda Dei, ut de essentia Dei. Scrutari autem dicitur Spiritus Dei omnia, non utique ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquit omnino quod nesciat.

[Augustinus] Vel ideo dicit, quod Spiritus Dei scrutatur omnia, quia scrutari te facit. Quod enim dono ipsius tu facis, ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres. Quis enim. Quasi dicat : Vere Spiritus Dei, et non alius scit omnia quae Dei sunt. Quod a minori ostenditur. Quis enim hominum scit ea quae sunt hominis alicuius, id est voluntates et secreta, nisi spiritus, id est animus, hominis ipsius, et non alterius, qui in ipso est ?

 

[Ambrosius.] Manifestum est enim cogitationes nostras a nullo sciri, nisi ab animo nostro, quem spiritum dicit Apostolus. Ita et quae Dei sunt, scilicet occulta et secreta Dei, nemo cognovit, qui adhuc sit homo, id est carnalis, nisi Spiritus Dei, id est Spiritus sanctus, et illi quos cognoscere facit. Unde subdit : Nos autem. Quasi dicat : Spiritus Dei novit. Nos autem accepimus eum, non utique accepimus spiritum huius mundi,

[Augustinus] id est spiritum pythonicum, qui solet coniecturis quae mundi sunt divinare, qui per Sibyllam locutus est, qui per verisimilia saepe fallitur, et fallit. Vel, non accepimus spiritum huius mundi, id est spiritum elationis, quo doceamur sapientiam mundi, sed accepimus spiritum qui ex Deo est.

Spiritus ergo Dei, spiritus charitatis est ; spiritus huius mundi, elationis est. Non vos moveat quod tantum Spiritus sanctus hic nominatur, et solus scire dicitur quae Dei sunt. Ab hac enim scientia non excluditur Pater, vel Filius ; sicut ab eo quod Pater et Christus dicitur solus et verus Deus, non excluditur Spiritus sanctus, cum dicitur : Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum.

Attende etiam quod ait, accepimus Spiritum Dei. Spiritus utique, scilicet Patris et Filii est, nec non et noster. Quod enim datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus, non tantum Patris et Filii qui dederunt ; sed etiam noster dicitur qui accepimus ; et non est ille spiritus noster quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est, et ipsum tamen spiritum qui hominis dicitur accepimus ; sed aliud est quod accepimus ut essemus ; aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scripturis accipitur ipsa anima, vel ipsius animae potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem ut intelligeremus. Ut sciamus. Quasi dicat : Ad hoc accepimus spiritum, ut per eum sciamus quae a Deo donata sunt nobis.

Inde ergo probatur quod Spiritum Dei accepimus, quia hoc scimus quod utique scire expedit, quia sine hac scientia nemo beatus est. Multi quippe habent dona Dei, et nescientes a quo habeant, impia vanitate iactantur. Nemo autem de donis Dei beatus est, qui danti est ingratus. Unde in Evangelio, qui habet dabitur ei.

[Augustinus] Plene enim habere, est scire unde habeas ; non habere autem, nescire unde habeas. Qui ergo non habet, id est nescit unde habeat id quod habet, auferetur ab eo. Quae et loquimur. Quasi dicat : Scimus quae a Deo donata sunt nobis. Quae et loquimur ; illi, scilicet pseudo, alia loquuntur.

[Hieronymus] Loquimur dico, non in verbis humanae sapientiae doctis, ratione vel ornatu. Malebat enim illa ostendere sola puritate veritatis, quam eloquii tinctione fucare. Sed in doctrina Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus interius docet auditores ; loquimur, dico, ita moderanter omnia scilicet comparantes, id est tradentes, spiritualia spiritualibus, quod, vos, Corinthii, non estis, et ideo culpa vestra, et non nostra, quod maiora non diximus vobis.

 

 

14-16. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei ; stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Spiritualis autem iudicat omnia, et ipsa a nemine iudicatur, sicut scriptum est : Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis instruxit eum ? Nos autem sensum Christi habemus.

 

Animalis autem homo. Quasi dicat : Nos scimus quae donata sunt nobis, sed animalis homo, ut pseudo sunt, non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, ut partum Virginis, et resurrectionem.

[Augustinus] Nil enim aestimat posse fieri, nisi quod novit quomodo fiat.

Homo autem dicitur animal, vel vita, vel animi sensu. Vita animalis dicitur quae fertur dissoluta lascivia animae suae quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo se regendum non subiicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui de Deo iuxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam iudicat. Quare autem animalis ea quae Dei sunt non percipit, subdit, stultitia enim est illi, secundum humanum sensum, et ideo non potest intelligere spiritualia. Et vere animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est examinatio, et comprobatio fit illorum spiritualium tantum, spiritualiter, id est a spirituali. Et impersonaliter legitur, examinatur. Vel ita, vere animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est per spiritualia tantum, examinatur animalis, id est probatur quod animalis est, quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur nisi ut examinetur. Spiritualis autem. Quasi dicat : Animalis non potest intelligere, spiritualis autem iudicat, id est intelligit et discernit, omnia, non quidem quae continet divina scientia, sed quae ad iustitiam et vitam sufficiunt, scilicet omnia iudicanda.

[Augustinus] Spiritualis autem est homo vita vel scientia ; spiritualis est vita, qui spiritum Domini habens rectorem, animam regit ; scientia vero spiritualis est, qui etsi ex parte et per speculum videt, tamen de Deo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed Spiritui Dei Deus subiectus, certissime ac fideliter, iudicat omnia, certa fide occultorum non patenti cognitione. Et ipse a nemine, scilicet a nullo homine animali, iudicatur, id est intelligitur, utrum bene an male intelligat. Vel, a nemine iudicatur, id est reprehenditur, et hoc probat dicens : Quis enim animalis novit, id est cognovit sensum Domini, qui haec fecit, per quem sapientia mundi stulta est, et eius sensum nos habemus, et ideo non possunt non illi vestri iudicare, ut solent. Aut quis instruxit eum, ut dicat quid hoc fecisti sic ? Quasi dicat, nullus. Si autem non possunt cognoscere sensum Domini, ergo nec nostrum, quia nos qui iam ultra homines sumus, unus spiritus cum Deo, habemus sensum Christi, fide certa tenentes ea quae Christi sunt.