Ad II Corinthios XII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT XII
1-4. Si gloriari oportet, non expedit quidem. Veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium caelum. Et scio huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba quae non licet homini loqui.
Item, si praeter praedicta gloriari oportet, propter pseudo, veniam narrando, non ad ea quae infirmitatis sunt, sed ad visiones, dico, si oportet gloriari, quod quidem non expedit, respectu ipsius gloriationis, sed propter vestram utilitatem et pseudo depressionem : et ideo cum multa dixerim de laboribus et infirmitatibus meis, nunc veniam, narrando ad visiones et revelationes, id est secreta quae vidi et plene intellexi, non ut Pharao qui vidit et non intellexit. Quae visiones sunt Domini, id est de Domino, vel quas Dominus aperuit. Et quae sint illae visiones aperit de se, quasi de alio loquens.
Scio hominem. Consuetudo eorum qui sacras litteras nobis ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum narrabatur historia, cum ad seipsum veniret tanquam de illo loqueretur. Hoc enim Matthaeus fecit, et Ioannes, et Moyses : ita enim de seipsis locuti sunt tanquam de aliis. Inusitatius autem hoc fecit Apostolus, non in historia, ubi rerum gestarum suscipitur explicanda narratio ; sed in Epistola sic inserens se ordini narrationis suae tanquam rerum gestarum scriptor, non tanquam sui ipsius praedicator. Nihil enim deperit veritati quando et res ipsa dicitur, et dicendi iactantia quodammodo vitatur. Hoc quippe narrabat quod ad laudem Dei pertinebat. De se ergo quasi de alio ait : Scio hominem manentem in Christo, id est conformem Christo, quia aliter non videret, Raptum huiusmodi usque ad tertium caelum. Hoc autem accidit illi homini, ante annos quatuordecim. Quatuordecim enim anni iam erant transacti a tempore quo vidit visionem usque ad illud quo narravit. Modo ergo pro meritis maior erat, et ex eo quod tandiu tacuit, constat non superbe, sed ex necessitate dici. Scio, inquam, huiusmodi hominem raptum, sed nescio qualiter sit raptus, scilicet sive anima remanente in corpore, sive extra corpus, eadem assumpta ; sed Deus scit, qui hoc facere potuit.
Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit ut corpus mortuum iaceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur, et mortuus omnino revivisceret. Et, quia ipsa a corpore alienatio, utrum omnino mortuum corpus reliquerit, an secundum modum quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, sed mens eius ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis arrepta sit, hoc incertum erat.
Et ideo forsitan dixit, sive in corpore sive extra nescio, Deus scit. Hoc nescio, sed certissime scio huiusmodi hominem raptum, id est contra naturam elevatum, usque ad tertium caelum, scilicet empyreum, quod statim factum angelis sanctis fuit repletum.
[Ambrosius] Et dicitur empyreum, id est igneum a splendore, non a calore. Intelligitur vero ultra omnia sidera mundi fuisse raptus, et ideo magnificum, et mirabile est quod narrat. Primum caelum aereum est, unde dicuntur aves caeli. Secundum firmamentum, unde in Genesi : Fiat firmamentum, et vocavit firmamentum caelum. Tertium caelum spirituale, ubi angeli et sanctae animae fruuntur Dei contemplatione. Ad quod cum dicit se raptum, significat quod Deus ostendit ei vitam in qua videndus est in aeternum.
[Augustinus] Vel tres caeli intelliguntur tria genera visionum. Et est sensus : Scio hominem huiusmodi raptum, id est contra naturam elevatum, usque ad tertium caelum, id est ad cognitionem deitatis. Nam primum est corporalis visio, cum quaedam corporaliter videntur Dei munere quae alii videre nequeunt, ut Eliseus vidit ignotos choros quando raptus est Elias. Et Balthasar vidit manum scribentem in pariete mane, rechel, phares. Secundum caelum est imaginaria vel spiritualis visio, quando aliquis in exstasi vel in somno videt non corpora, sed imagines rerum Dei revelatione, ut Petrus vidit discum. Tertium caelum est intellectualis visio, quando nec corpora nec imagines eorum videntur, sed incorporeis substantiis intuitus mentis mira Dei potentia figitur. Ad hanc raptus est Apostolus, ut ipsum Deum in se non in aliqua figura videret. Et haec visio duabus aliis multo excellentior est. Quod ergo non per corpus videtur nec imaginabiliter, sed proprie, hoc ea visione videtur quae omnes alias superat.
Occurrunt enim tria genera visionum, unum per oculos quibus ipse litterae videntur ; alterum, per spiritum hominis, quo proxima et absentia cogitantur ; tertium, per contuitum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. In his tribus generibus illud primum manifestum est omnibus quo videtur caelum et terra, et omnia oculis conspicua. Nec illud alterum, quo absentia corporalia cogitantur insinuare difficile. Caelum enim et terram et quae in eis videre possumus, etiam in eis constituti cogitamus. Et aliquando nihil videntes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur, vel veras sicut ipsa corpora vidimus et memoria retinemus, vel fictas sicut cogitatio formare potuerit.
Aliter enim cogitamus quod novimus, aliter quod non novimus. Tertium vero illud quo dilectio intellecta conspicitur, eas res continet, quae non habent imagines sui similes, quae non sint quod ipsae. Dilectio enim videtur praesens in specie qua est, et aliter absens in aliqua imagine sui simili, sed quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus ipsa cernitur. Homo vero vel arbor et alia corporalia et praesentia videntur in suis formis et absentia cogitantur imaginibus animo impressis.
Haec sunt tria genera visionum : Primum appellatur corporale, quia corporeis sensibus exhibetur ; secundum spirituale, quia quidquid corpus non est, et tamen substantia est, iam recte spiritus dicitur ; tertium vero, intellectuale ab intellectu. Tria igitur ista genera visionum, scilicet corporale, spirituale, intellectuale, singillatim considerata sunt. Secundum primam visionem vidit Balthasar manum, continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter factae spiritui eius impressa est ; atque in ipso viso facto et praeterito illa in cogitatione permansit. Videbatur illud in spiritu et non intelligebatur ; nec tunc intellectum erat, cum corporaliter fieret et appareret. Iam tamen signum esse intelligebatur, et id ex mentis officio erat, sicut et ipsam inquisitionem qua requirebatur quod illud significaret, utique mens agebat : quo non comperto, Daniel accessit, et spiritu prophetico mente illustrata quid illo signo portenderetur aperuit. Melius dicendus propheta per hoc genus visionum, quod mentis est proprium, quam ille qui et signum factum corporaliter viderat, et transacti eius imaginem in spiritu cogitando cernebat. Secundum visionem secundam vidit Petrus in exstasi discum plenum variis animalibus, et audivit vocem : Macta et manduca. Redditus autem corporeis sensibus id ipsum quod visum in spiritu memoria tenuerat, in eodem spiritu cogitando cernebat : quae omnia non corporalia, sed corporalium imagines erant, sive cum primum in exstasi visae sunt, sive cum postea cogitatae. Cum vero disceptabatur et requirebatur quid illa significarent, mentis erat actio conantis, sed deerat effectus donec mens divinitus adiuta intellexit quid illud significaret hac visione. Quae dicitur intellectualis ea cernuntur, quae nec cernuntur corporea, nec ullas gerunt formas similes corporum, velut ipsa mens et omnis animae affectio bona. Quo enim alio modo ipse intellectus nisi intelligendo conspicitur ? Nullo. Ita et charitas, gaudium, pax, fides, et huiusmodi, quibus propinquatur Deo, et ipse Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Et habent hae tres visiones ordinem suum. Praestantior enim est visio secunda quam prima, et tertia quam secunda. Hac enim mens subvecta rapitur in illam quasi regionem intelligibilium, ubi sine omni imagine corporis videt perspicuam veritatem, nullis opinionum falsarum nebulis fucatam. Ibi virtutes animae non sunt operosae ac laboriosae. Non enim opere temperantiae libido frenatur, nec opere fortitudinis adversa tolerantur, nec opere iustitiae iniqua puniuntur, nec opere prudentiae mala vitantur. Una ibi et tota virtus est amare quod videas, et summa felicitas habere quod amas.
Ibi beata vita in fonte suo bibitur : inde aliquid aspergitur humanae vitae, ut in tentationibus huius saeculi, temperanter, fortiter, iuste, prudenterque vivatur. Propter illam veritatis visionem ut in Sina, vel per spiritualem ut vidit Isaias, et Ioannes in Apocalypsi, sed per speciem non in aenigmate omnis labor suscipitur.
Hoc modo visionis petivit Moyses videre Deum, id est in substantia qua Deus est, quem multis figuris viderat, et facie ad faciem ei locutus erat, quia ibi, id est in illa specie qua Deus est longe ineffabilius et praesentius, id est secretius videtur, et arcana dicit, id est revelat, ubi, id est in qua claritate speciei nemo vivens in istis sensibus Deum videt. Hoc est tertium caelum, scilicet visio qua Deus videtur facie ad faciem ; et iste est paradisus, si dici potest, paradisorum. Nam et praesens Ecclesia paradisus dicitur, et paradisus dictus est ille in quo Adam corporaliter vixit. Ad illud tertium caelum raptum se dicit Paulus, sed an in corpore an anima separata, se nescire dicit. Quasi dicat : Non humano sensu vidi, ut etsi in corpore anima existente viderit, non sit contra illud quod Dominus dicit Moysi : Non videbit me homo et vivet. Tunc enim Apostolus non vixit homo, id est secundum usum sensuum corporis, sed ablatus est ei omnis sensus hominis.
Quia necesse est abstrahi ab hac vita mentem ipsam, quando in illius ineffabilem visionis lucem assumitur, et non sit incredibile quibusdam sanctis nondum ita defunctis, ut sepelienda corpora remanerent etiam istam excellentiam revelationis fuisse concessam.
Cur ergo non credamus quod tanto Apostolo doctori gentium rapto usque ad istam excellentissimam visionem, voluit Deus demonstrare vitam, in qua post hanc videndus est in aeternum. Et cur non dicatur iste paradisus quasi regio ubi animae bene est, nisi scilicet ipsam Dei substantiam, Verbumque Dei ac Spiritum sanctum ineffabiliter videt. Unde subdit : Et scio, etc. Vel ita, ut per tres caelos intelligantur tres ordines angelorum secundum Dionysium, qui tres ordines angelorum constituit, ternos in singulis ordinibus ponens. In primo ponit angelos, archangelos, virtutes ; in secundo, principatus, potestates, dominationes ; in tertio, thronos, cherubim et seraphim. Quorum tertius ordo vicinius Deum contemplatur. Ad quorum similitudinem Deum vidisse dicitur Apostolus. Et hoc est tertium caelum, ad quod raptum se dicit Apostolus, ut scilicet sicut illi Deum videret. Vel, primum caelum est cognitio caelestium corporum ; secundum, cognitio caelestium spirituum ; tertium, cognitio Deitatis, ad quam raptus est Apostolus. Et nota quod similiter tertium caelum exposuimus in secunda sententia ; sed primum et secundum aliter quam hic, et ideo distinguitur haec sententia ab illa. Deinde quasi aperiens quid tertium caelum dixerit, subdit : Et scio huiusmodi hominem raptum. Nota quod se bis raptum dicit, sive in corpore, sive extra corpus, ita scilicet quod de corpore exierit anima, nescio, Deus scit, sed hoc scio quoniam raptus est in paradisum, id est in cam tranquillitatem qua fruuntur illi qui sunt in caelesti Ierusalem, et sic potuit videre quod nunquam corporeis sensibus impeditus videre posset.
[Augustinus] Tunc enim facta est ab huius vitae sensibus quaedam vehementissima intentionis aversio. Et tunc audivit arcana verba, id est percepit intimationem de secreta Dei essentia, quasi per verba, quae non licet homini loqui, id est verbis explicare.
Dixit equidem quod posset hominibus dici, et tenuit apud se quod non posset dici. Ergo et audiatur ad quod possumus attingere, et credatur ad quod non possumus. Si diceremus illi, rogamus te, explica magnitudinem ipsius, nonne forte hoc responderet nobis : Non est valde magnus quem video, si a me potest explicari.
[Ambrosius] Deinde, ne de se gloriose effari videretur, non sui, sed rei magnitudinem in se commendans, ait :
5-9. Pro huiusmodi gloriabor, pro me autem nihil nisi in infirmitatibus meis. Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens. Veritatem enim dicam. Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Et, ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, ut me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea.
Pro huiusmodi visione vel homine, gloriabor, id est commendabo me : pro me autem, fili Abrahae, et huiusmodi, nihil gloriabor, nisi forte in infirmitatibus meis, id est de tribulationibus quas patior. Nam, quasi dicat : Dico gloriabor, et recte, nam, etsi voluero, de revelatione vel infirmitate, non ero insipiens, etsi videar. Et vere non. Veritatem enim dicam, pro vestra utilitate : quod in sequenti ostendit, ubi ait : Omnia autem propter vestram aedificationem. Parco autem. Quasi dicat : Possem et de pluribus aliis gloriari, sed parco, id est parce refero vix pauca, dicens : Ne quis infirmus existimet me esse supra id quod videt me esse, aut audit ab aliis ex me, id est de me, cum non nisi infirmitas videatur in me, vel ab aliis qui vident, audiatur. Si ante magna referrem et plura, putarent forte infirmi me non esse infirmum, sed hominem immortalem vel angelum, et huiusmodi. Ideo ergo parce de se loquitur, ne quis existimet eum esse supra id quod videt vel audit, ut scilicet pro magnis illis non esse homo mortalis et fragilis videatur. Vel pro obtrectatoribus hoc dicit, pro quibus non magnifice gloriatur, ne dicant eum ex elatione non ex veritate id facere.
[Ambrosius] Et est, parco autem, id est parce glorior, ne quis detractor existimet me tendere elationis tumore, supra id aliquid quod videt in me, aut audit ex me, id est ultra id quod limes meritorum meorum tendit, vel admittit. Et ne, etc. Quasi dicat : Parco multum gloriari, ne autem aliter puter, etiam stimulus carnis, id est stimulus pungens carnem, a Deo datus est mihi, id est ad meam utilitatem, scilicet ne magnitudo revelationum extollat me in superbiam.
Caetera enim vitia tantum in malefacto valent ; superbia vero sola in recte factis cavenda est. Cum enim quisque bene profecerit, superbia tentatur ut perdat totum profectum.
Non itaque mirum, si contra capitale vitium, appositum sibi Apostolus dicit mordax epithima quo tumor curaretur. Quis ergo de se securus est ?
Quomodo securus agnus egredietur, ubi aries sic periclitari metuit ? Ecquis est ille stimulus qui datus est ? Angelus Satanae, id est angelus malignus missus a Deo : et propter aliud, a Satana missus venit.
Dominus enim ad conservationem humilitatis immisit. Diabolus autem venit ut ad effectum traheret. Deus autem ad hoc iuste non parcebat, ut eius virtutem in infirmitate perficeret, dans colaphizantem angelum. Diabolus enim non hoc agebat, ne magnitudine revelationum Paulus extolleretur, et ut virtus eius perficeretur.
[Ambrosius] Sed a Deo traditus erat iustus colaphizandus angelo Satanae, qui per eum tradebat iniustos ipsi Satanae.
Hoc ergo remedium datum est Apostolo a Deo, ut tentationibus pressus non extollatur. Unde subdit : Ut me colaphizet. Quasi dicat : Datus est mihi angelus Satanae, ut vel qui me colaphizet, ut reprimat omnem motum superbiae incutiendo tribulationes et dolores.
Nam et dolore quodam corporis trahitur vehementer agitatus, dolores autem corporum plerumque immittuntur ab angelis Satanae, sed hoc non possunt nisi permissi. Sic et Iob probatus est ; permissus est ad eum probandum Satanas, et percussit eum vulnere. Immundus enim permittebatur, sed sanctus probabatur. Sic ergo angelus ille Satanae permissus est, et quasi libenter venit colaphizare Apostolum, sed Apostolus curabatur. Vel ita, datus est angelus Satanae qui me colaphizet, tentando per libidinem, ut quidam aiunt. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis. Hoc intellige dictum de tentatione quae fit ab hoste, non a carne : quae peccatum est veniale, si ei non consentiatur. Propter quod, scilicet quia graviter colaphizabar, ego humane timens, ter, quasi dicat : Multoties rogavi Dominum, qui solus potest facere ut stimulus discederet a me.
Quia gravis erat medicina infirmo, et ideo rogavit medicum, ut auferret quod apposuerat, quia molestum erat : ut cum medicus apponit vulneribus aliquod forte epithima molestum et ardens quo curandus est ille cuius viscera tumebant, rogat ille medicum, cum illo medicamento cruciari coeperit, ut auferat ; medicus autem consolatur et monet patientiam, quia novit esse utile quod apposuit. Sic et Apostolus ait : rogavi Dominum ut discederet stimulus, id est rogavi medicum ut auferret molestum epithima quod mihi apposuerat, sed audivi vocem medici. Et Dominus melius mihi providens, dixit mihi, per inspirationem vel per angelum : O Paule, sufficit tibi gratia mea, scilicet quod dedi tibi in omnibus, scilicet quod feci te de infideli fidelem, de persecutore Apostolum, et plus omnibus laborantem et arcana videntem ; vires quoque stimulos tolerandi tibi addidi. Et noli hoc orare, ut discedat stimulus.
9-13. Nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum. Factus sum insipiens, vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari. Nihil enim minus feci ab his qui sunt supra modum apostoli. Tametsi nihil sum, signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, signis, et prodigiis, et virtutibus. Quid est enim quod minus habuistis prae caeteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? Donate mihi hanc iniuriam.
Nam, id est quia, virtus perficitur in infirmitate, id est perfectio virtutum est quae habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet, quia certando acquiritur victoria, et sic fit virtutis consummatio.
[Augustinus] Nota quod exauditur diabolus petens Iob tentandum, et non exauditur Apostolus, petens stimulum removendum. Exaudivit eum quem disposuerat damnare, et non audivit eum quem volebat sanare. Nam et aeger petit multa a medico quae medicus non dat ; non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad sanitatem. Ita et Dominus non exaudivit Paulum ad voluntatem. Non est magnum a Deo exaudiri ad voluntatem, sed ad utilitatem. Aliquando Deus iratus dat quod petitis. Cum vero ea quae Deus laudat et promittit ab illo petitis, securi petite. Illa enim propitio Deo conceduntur, quando autem petitis temporalia, cum modo petite, et cum timore illi committite, ut, si prosint, det, si scit obesse non det Quid enim obsit vel prosit medicus novit, non aegrotus. Libenter igitur. Quasi dicat : Et quia virtus in infirmitate perficitur, igitur non invitus, sed libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ad hoc datis, ut virtus Christi inhabitet in me, id est ut gratia Christi confirmetur in me. Propter quod, scilicet quia ad hoc datae sunt infirmitates, non solum in his gloriabor ad alios, sed etiam placeo mihi, id est multum delector. In infirmitatibus et in quibus delectetur exponit : In contumeliis verborum ; in necessitatibus, id est in penuriis necessariorum ; in persecutionibus quae fiunt de loco ad locum ; in angustiis, id est in anxietatibus animi illatis pro Christo. Et recte in his placeo. Cum enim infirmor, exterius, tunc sum potens, id est victor efficior.
[Ambrosius] Verum est enim, quia tunc vincit Christianus cum perdere putatur ; et tunc perdit perfidia, cum se vicisse gratulatur. Plaudit ergo Christianus cum illi insultatur, et surgit cum premitur. In his autem omnibus commendationibus factus sum insipiens, id est videor factus insipiens sed vestra culpa, quia vos me coegistis, qui debuistis contra pseudo commendare me. Unde subdit : Ego enim debui a vobis commendari ; quod vos non fecistis. Et ideo coactus in laudem meam prorupi. Et vere debui.
Nihil enim minus feci vobis, ab his, scilicet Petro et Iacobo, et aliis, id est ad comparationem horum, vel ab his tunc remotus, qui sunt apostoli supra modum meum, id est digniores quam ego, sicut quibusdam videtur ; sed non est minor illis, nec in praedicatione, nec in signis faciendis ; non dignitate minor est, sed tempore. Si autem de tempore ei perscribendum putatur, ergo et Christo, quia ante coepit Ioannes praedicare, quam Christus, et non Christus Ioannem, sed Ioannes Christum baptizavit. Non ergo sic iudicat Deus. Tametsi. Quasi dicat : Vere nihil minus vobis, quia tametsi nihil sum, id est nihil esse videor quibusdam, tamen signa apostoli, vel apostolatus mei facta sunt in vobis, id est a Deo qui est super vos. Vel, facta sunt super vos, id est plusquam digni sitis. Ac si diceret : Licet quibusdam nihil videar, tamen ea feci auctore Deo, quae me Apostolum designant. Haec autem sunt signa apostolatus mei, scilicet quod ego fui in omni patientia adversorum.
[Ambrosius] Patientiam primam memorat quae ad minores pertinet, quia diu illos portavit, quasi impatientes aegros, ut habita potestate signorum quasi medicina curaret vulnera erroris eorum. Unde subdit : Et signis. Quasi dicat : Et ostendi signa apostoli ; in signis et prodigiis, id est in minoribus et maioribus miraculis, et virtutibus mentis, scilicet in castitate et aliis. Vel haec tria ita distingue, ut intelligas quia virtus est genus signorum et prodigiorum, id est nomine virtutis omne miraculum accipias, signum vero quod in quocunque tempore aliquid significat, et est prodigii genus, prodigium est quod futuro significat. Vel signum et prodigium sunt in his quae contra naturam fiunt. Virtus vero in his quae non contra naturam fiunt, ut per impositionem manus et orationes a morbo homines liberare. Quid enim. Quasi dicat : Vere non minus feci vobis, quia vos non habetis minus per me quam aliae Ecclesiae per illos ; sed amplius, quia gratis praedicavi vobis, quod ita dicit : Quid enim est quod minus habuistis prae caeteris Ecclesiis, id est quid minus habuistis per me, quam caeterae Ecclesiae per illos, nisi quod ego ipse non gravavi vos, accipiendo vestra. Quod si putatis iniuriam ut imperiti, donate mihi hanc iniuriam.
[Ambrosius] Quasi dicat : Non est haec iniuria, sed bonum opus. Unde laude dignus sum. Si ergo pro bono opere vos offendi, ignoscite mihi. Et, quia stultus boni accusator est, ut illos imperitos ostenderet, veniam ab eis postulat eius facti, de quo laude dignus est.
14-19. Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos, et non gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar. Sed esto. Ego vos non gravavi ; sed cum essem astutus, dolo vos cepi. Nunquid per aliquem eorum quos misi ad vos, circumveni vos ? Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Nunquid Titus vos circumvenit ? Nonne eodem spiritu ambulavimus ? Nonne eisdem vestigiis ? Olim putatis quod excusemus nos apud vos. Coram Deo in Christo loquimur.
Ecce. Quasi dicat : Non gravavi vos, neque gravabo. Nam qui primo veni et secundo, me venire promisi et paravi. Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos. Non tertio venit, sed tertio venire paratus fuit. Paratus sum dico, et veniam quidem, et tunc non ero gravis, accipiendo vestra. Hoc dicit, ne videatur callide tunc non accepisse, ut nunc abundantius acciperet.
[Ambrosius] Ideo contra obtrectatores ostendit se in ea voluntate manere. Non enim. Quasi dicat : Vere non ero gravis, non enim quaero quae vestra sunt, scilicet divitias in auro et argento, etc. , sed quaero salvare vos, quod aliter non fieret nisi a sumptibus abstinerem. Ostendit ideo accipere nolle ab eis, ut eos lucraretur, ut intelligentes quia pecuniae praeponit eos, tandem cognoscerent affectum illius erga eos.
Non quaerebat Apostolus datum, sed fructum, ne quasi venditor Evangelii putaretur. Est tamen vere mercator Domini sui, nam prorsus vendit. Dat enim spiritualia, et quaerit non quidem carnalia, sed maius pretium, id est ipsos homines. Sicut Ioseph frumenta vendens in Aegypto, non argentum quaerebat, sed ipsos ementes servos regios faciebat, et sic frumenta quae non vendidit, vendidit. Venditionem ergo istam intelligite gratuitam, et aliquis emit gratis. Unde dictum est : Sitientes, venite ad aquam, et emite vobis sine argento. Quando emis, non argentum das, teipsum das, et ita emis. Nec enim. Quasi dicat : Ideo non quaero vestra, quia sicut carnales filii non thesaurizant parentibus carnalibus, ita : Nec debent filii spirituales thesaurizare, id est divitias congregare, etsi necessaria praebere, parentibus spiritualibus. Vos autem thesaurizatis pseudoapostolis, sed potius parentes spirituales debent filiis spiritualibus thesaurizare divitias vitae aeternae, et etiam temporalia impendere, sicut carnales patres carnalibus filiis faciunt.
[Ambrosius] Carnales utique patres filiis congregant ; nam et spirituales dignum est ut a filiis sumptus accipiant ad sustentandam vitam. Hic autem probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritualem, et dicit non solum se pro salute eorum velle impendere sua, sed etiam mori paratum. Unde subdit : Ego autem, vel enim, libentissime, non invitus impendam, vobis spiritualia et etiam temporalia ad usus vestros impendam, sicut supradixit. Alias Ecclesias exspoliavi accipiens ad ministerium vestrum, et post omnia meipsum impendam, si opus est. Unde subdit : Et ego ipse superimpendar pro animabus vestris.
Perfecta charitas haec est, ut quis paratus sit pro fratribus mori. Sed nunquid mox ut nascitur iam prorsus perfecta est, imo ut perficiatur nascitur, cum fuerit nata nutritur, cum fuerit nutrita roboratur, cum fuerit roborata perficitur, cum ad perfectionem venerit, dicit : Cupio dissolvi, etc. Licet. Quasi dicat : Dico quod libenter superimpendar, licet plus diligam vos, diligens minus diligar, a vobis quam pseudo.
Sed esto. Quasi dicat : Forte conceditis quod ego gravavi vos. Per meipsum dixi, non gravavi. Sed obiicitis, quod cum essem astutus dolo cepi vos, id est decepi, id est per alios extraxi multa, quoniam per me nil vel parum emungere poteram. Sed nunquid per aliquem eorum quos misi ad vos, vel circumveni vos :
[Ambrosius] hoc dicit, quia forte suspicarentur ideo eum contempsisse, quia parva offerebantur ut maiora consequeretur, et ideo illos misisse ut intimarent eis maiora dare : sed nunquid per aliquem illorum circumveni illos, ut factum esset si dicerent, si vultis paratum habere Apostolum, qui parva respuit, digna date : quod compositum Apostoli, astutia intelligerent. Ideo Apostolus non tacens quae ex adverso proponi possunt, se per omnia, quia nihil per circumventionem egit apud eos, sed in simplicitate. Rogavi Titum. Quasi dicat : Non feci hoc dolose, sed simpliciter. Rogavi Titum venire ad vos, et misi cum illo fratrem Barnabam vel Lucam. Et nunquid Titus circumvenit vos ? nonne eodem spiritu, vel eadem voluntate, ego et ipse Titus ambulavimus ? Nonne eisdem vestigiis ? id est eisdem operationibus quae dicuntur vestigia, quia per eas apparet voluntas, an bona sit, an mala : Unde : A fructibus eorum cognoscetis eos. Olim, quasi dicat : Iamdudum forsan putatis quod excusamus nos apud vos, id est quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi vos. Sed loquimur hoc coram Deo, id est teste Deo, hoc dico, qui scit quod non circumveni vos ; et non superbe hoc dico, sed in Christo amplificando in vobis.
19-21. Omnia enim, charissimi, propter aedificationem vestram. Timeo enim ne forte, cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis qualem non vultis, ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos. Ne iterum, cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione, et impudicitia quam gesserunt.
Omnia autem, quasi dicat : Vera sunt quae dico. Omnia autem, quae dixi, et de revelatione, et de tribulatione, propter vestram aedificationem dixi : ut pseudo repellatis, omnia propter vos feci. Timeo enim ne forte, cum venero ad vos, inveniam vos, tales quales non volo, id est incorrectos. Ideo praeparate vos ut tales inveniamini quales volo. Et timeo ne ego inveniar a vobis qualem me non vultis, id est contristans et puniens ; sed timeo ne forte sint inter vos contentiones de meritis praelatorum, ut de baptistis, aemulationes, id est invidiae in his qui minus habent, animositates in repetitione rerum et ultione, dissensiones, id est odia inde orta, susurrationes, cum latenter seminant discordias, detractiones, detrahit quis ei quem odit, inflationes, ut inflabantur illi qui maiora dona habebant, seditiones, tumultus ad pugnam. Ne iterum, quasi dicat : Ideo timeo ne tales vos inveniam, ne iterum humiliet me Deus, id est affligat me, apud vos, cum venero ad vos, ita quod et lugeam multos ex his qui post baptismum ante epistolam primam peccaverunt, et non egerunt poenitentiam, non solum de praedictis, sed etiam super immunditia, scilicet luxuria contra naturam et fornicatione, quae fit cum meretricibus vel coniugatis, et impudicitia, quae fit cum liberis a viro. Quam gesserunt. Quasi dicat : Assidue fecerunt. Nota quod ait, non egerunt poenitentiam.
Ad poenitentiam agendam non sufficit mores in melius commutare, et a factis malis recedere, nisi etiam de his quae facta sunt satisfaciat Domino per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.
[Augustinus] Intuere etiam quod agunt homines poenitentiam ante baptismum de peccatis suis prioribus, ita tamen ut etiam baptizarentur, sicut Petrus ait in Actibus apostolorum : Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini, etc. Agunt etiam homines poenitentiam, si post baptismum ita peccaverint, ut excommunicari, et post reconciliari mereantur, sicut agunt in omnibus Ecclesiis illi qui proprie poenitentes appellantur. Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium pene quotidiana, in qua pectora tundunt, dicentes : Dimitte nobis debita, etc. Non enim nobis ea dimitti petimus, quae dimissa non dubitamus in baptismo, sed illa quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt : quae si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, an grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam impleat navem atque submergat ? Ideo ieiunia, et eleemosynae, et orationes invigilant, et quotidianam agere poenitentiam non cessamus, humiliamus animas nostras dicentes : dimitte, etc.
