Ad I Corinthios XIII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT XIII
1-2. Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum.
Aemulamini autem.
[Ambrosius] Explanavit reddita ratione quare diversas habeant gratias, nec totum alicui concedatur, et exemplo humani corporis spirituale corpus insinuatum, ac per hoc in omnibus Deum benedicendum ostendit. Quasi dicat : Diversa sunt dona ; sed de his aemulamini, id est desiderate, charismata meliora, id est utiliora, non linguas ut soletis. Et adhuc, gradatim illos ad utiliora provehit, ostendens praedictas gratias non semper ad meritum pertinere, sed ad honorificentiam Dei. Ideoque nunc meliorem viam eis ostendit, id est charitatem, quasi dicat : Praedictae gratiae in corpore Christi sunt. Et adhuc, scilicet praeter praedicta, demonstro vobis viam, eundi ad Deum, id est charitatem, excellentiorem, praedictis, quia maius omnibus donum est, quia praedicta non semper ad meritum pertinent, sed ad honorem Dei ostendendum gentibus. Unde in fine his qui dicent : Domine, in nomine tuo prophetavimus, et daemonia eiecimus, et virtutes fecimus, dicet Dominus : Recedite a me. Non novi vos, operarii iniquitatis. Si linguis hominum loquar. Probat quod charitas est excellentior aliis, quia haec alia sine ea non valent, et ea sine istis valet, quod ita ait incipiens a lingua : Si linguis hominum ; quod aliquando datur alicui ad gloriam Dei, non ad meritum ; et angelorum, distingue, linguis hominum, minus scientium, et angelorum, id est perfectorum hominum.
Vel, linguis hominum, omnium scilicet et angelorum, quibus angeli praepositi significant minoribus, quod de Dei voluntate primum sentiunt, quod fit aliquibus nutibus aut signis.
Vel, linguis angelorum, quibus scilicet ad homines missi utuntur. Si, inquam, haec faciam, charitatem autem non habeam, qua potest carere omnibus linguis loquens, factus sum velut aes sonans, quod inutiliter sibi contunditur. Aliis vero significat. Aut cymbalum tinniens, quod sibi non prodest. Alios vero delectat, nescientes.
[Ambrosius] Et est apta comparationis similitudo, quia sicut aeramentum et cymbalum impulsu aliquo non per se resonant, sic loquens linguis, non per se qui nescit quid loquatur, sed virtute spiritus, profert ea quibus audientes mulceat. Respice ad munera Ecclesiae, universis excellentius charitatis munus cognosces. Charitas enim fons est proprius et singularis bonorum. cui alienus non communicat, quae charitas, ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit.
Attende quanta est charitas quae, si desit, frustra habentur caetera ; si autem adsit alicui habentur omnia, vel in se, vel in aliis. Quam cum habere coeperit, Spiritum sanctum habebit ; quam si non habuerit, sine Spiritu sancto erit. Et sicut corpus sine anima mortuum est, sic anima sine charitate mortua deputabitur. Haec est enim vestis nuptialis qua induti convivae securi discumbunt.
Hac veste pellitur frigus, quo frigebat Petrus calefaciens se ad prunas Caiphae. Haec sola est quae dividit inter filios regni et filios perditionis. Dantur quidem et alia per spiritum munera, sed sine charitate nihil prosunt.
Nisi ergo tantum impertiatur cuique Spiritus sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram, nec Spiritus sanctus proprie dicitur donum, nisi per dilectionem qua caetera tenentur. Unde Dominus ait : Qui habet dabitur ei, et qui non habet etiam id quod habet auferetur ab eo : quia qui habet charitatem, addetur ei : qui vero non habet, etsi ad tempus habet, haec dona auferentur. Habet quod gratiam possidendi nomen Christianum, sed non habet charitatem utendi re nominis ; et ideo quod habet auferetur.
[Augustinus] Et si habuero prophetiam futurorum, quam et mali habuerunt, ut Balaam et Saul et Caiphas ;
[Ambrosius] et si noverim mysteria omnia, id est occulta Novi et Veteris Testamenti, quae etiam mali noscunt, ut Iudas cum apostolis, et diabolus qui, ut Ezechiel dicit, mysteria divina novit, cum in paradiso Dei illum fuisse, et pretiosos lapides habuisse testatur, sed nihil illi profuit, quia sine charitate in superbiam prosiluit ; et si noverim omnem scientiam, divinam et humanam, ut Scribae et Pharisaei, unde Dominus ait : Vos habetis clavem scientiae, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis ; et si habuero omnem fidem, de omni re unde est habenda, fidem, dico ita perfectam, ut montes transferam, ad litteram, vel daemones a patientibus, charitatem autem non habuero, nihil sum, id est nihil mihi prodest ad vitam.
[Augustinus, Ambrosius] Et si illa magna sint, habent illa utique etiam mali, quae et confitebuntur in iudicio ubi non audebunt etiam mentiri ; quibus non dicetur : Non habuistis, sed : Non novi vos, quia sine charitate habuerunt.
3-9. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit, sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
Et si distribuero omnes facultates meas, id est quidquid mihi licet habere, in cibos, id est in necessaria, pauperum, non divitum qui reddunt. Et nota quod ait, distribuero. Per hoc enim cautela eleemosynae docetur, ut non uni, sed multis detur, ut pluribus prosit. Et si tradidero corpus meum, ut Laurentius fecit, ita ut ardeam.
Vel, si. Quod et iactanter fit aliquando. Charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Sine charitate quippe hoc potest esse, sed non prodesse ;
sicut et opera bona, non ex quantitate sui, sed ex charitate plus vel minus prosunt. Impar quidem facultas est multum vel parum danti, sed non impar charitas, et ideo tantum est dare calicem aquae, quantum fuit Zachaeo dare dimidium patrimonii.
[Augustinus] In charitate dignoscuntur discipuli Christi, non in prophetia, fide et aliis. Dilectio enim quae est ex Deo, et Deus est proprie Spiritus sanctus est, per quem in nobis diffunditur Deus charitas, per quem nos tota inhabitat Trinitas, quocirca, rectissime Spiritus sanctus cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei. Charitas patiens est, etc. Quasi dicat : Item charitas ideo dignior est, quia haec bona affert. Charitas enim patiens est, habitu patientiae in anima, benigna est, larga egenis. Charitas non aemulatur, id est non invidet. Quia non eam aliena contristat felicitas, sed alterius bonum diligit ut suum, non agit perperam, id est perverse, non inflatur, si prospere cedit, non est ambitiosa, id est non vult aliis praeponi, non quaerit quae sua sunt tantum, sed quae aliorum. Vel, non quaerit quae sua sunt, id est ablata sibi non repetit, quia non est amatrix pecuniae. Non irritatur, id est non provocatur ad iram, et non solummodo non nocet alicui, sed non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, sed dolet videns aliquem ruere in iniquitatem, congaudet autem veritati, id est operibus iustitiae, vel verbis veritatis, omnia suffert, in actu pro veritate, sicut in Noe apparet, qui multa sustinuit, omnia credit,
quae veritas suadet, sicut in Abraham apparuit, qui credidit Deo vocanti et promittenti. Et nota quod ait, omnia credit, non dicit omnibus, quia non omnibus, sed Deo tantum credit, omnia sperat, quae veritas promittit, ut apparet in antiquis patribus, id est in populo Israel, qui speraverunt habere quod promittebat Deus, omnia sustinet, id est promissa omnia patienter exspectat, sicut apparet in ipso capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis. Haec sunt arma quibus miles Christi armatur, cuius armaturae, quasi praecipua arma praemisit patriam et benignitatem.
Quarum altera illata a proximis mala aequanimiter portat, altera sua bona proximis desiderabiliter impendit. Mens quippe sanctorum, in hoc tentationis praelio, et munita patientiae clypeo et gladio amoris accincta, ad mala ferenda sumit fortitudinem, et ad rependenda bona erigit unitatem, quatenus et odiorum tela potenter excipiat, et amoris iacula valenter reddat. Non enim ad bella armatus pergit, qui aut clypeum sumens gladiis non utitur, aut utens gladiis clypeo non communitur. Unde et miles Dei adversitatis bello deprehensus, et scutum patientiae debet anteferre, et ad praedicandum promptus amoris iacula inferre, ut vincat. Charitas, etc. Quasi dicat : Per hoc charitas est dignior, quia charitas nunquam excidit, id est nec in hoc saeculo, nec in futuro finietur, etsi opera eius cessent. Si enim credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur. Non excidet dico, sive prophetiae futurorum cessabunt, vel evacuabuntur in futuro, quando omnia praesentia erunt, sive linguae cessabunt in futuro. Quid enim alicui diceretur, ubi omnes eadem intelligent, sive scientia, quae modo per speculum est, destruetur, cum per ipsam rem erit. Ex parte enim. Quasi dicat : Ideo prophetia et scientia destruentur, quia ex parte sunt. Ex parte enim, id est imperfecte Deum cognoscimus, et ex parte, id est imperfecte prophetamus.
10-13. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Nunc autem manent, fides, spes, charitas, tria haec ; maior autem horum est charitas.
Cum autem. Quasi dicat : Scientia est ex parte et prophetia, sed omne quod ex parte est, evacuabitur, id est destruetur, cum venerit quod perfectum est,
[Ambrosius] id est destruetur imperfectio nostra, non id quod verum est evacuabitur. Destructio imperfectionis est, quando id quod imperfectum est, implebitur in verum. Hic opponitur a quibusdam quod eadem ratione charitas debeat dici evacuari, quia modo ex parte est, id est imperfecta, comparatione futuri status. Ad quod quidam dicunt non ipsam scientiam, id est ipsum donum scientiae evacuari, sed modum, quia nunc cognoscimus aenigmatice, et per speculum, id est umbratiliter et obscure, tunc autem per speciem, id est clarissime. Sed ad hoc inquiunt illi : Sic et modo imperfecte diligimus, tunc autem perfectissime. Ergo modus diligendi evacuabitur. Sic ergo charitas potest dici evacuanda ut scientia. Ad quod illi : Verum quidem est quod de charitate sicut de scientia omnis imperfectio tolletur, sed sicut duo sunt diligenda, id est Deus et proximus, ita et duo sunt principales modi diligendi, scilicet ut Deus propter se, et proximus propter Deum diligatur. Illique modi in futuro non evacuabuntur, sed modus imperfectionis tolletur. Sciendi autem modus aenigmaticus, et specularis penitus tolletur. Alii dicunt non solum modum scientiae, sed etiam actum, sive ipsam scientiam quae nunc est, in futuro evacuari. De actu quidem et usu ipsius scientiae, probabile est quod evacuetur. De ipsa vero scientia non adeo, scientia enim est ipsa mentis qualitas, cuius actus est visio ipsa, qua videmus nunc, a qua ad aliam perducemus.
Unde Augustinus : Scimus quia, cum apparuerit, sicut ait Ioannes, similes ei erimus, quia videbimus eum sicut est. Haec visio nobis promittitur, ad hanc visionem erudimur. Ad hanc cor mundamus. Vel ex parte esse dicitur, cui aliud succedit. At, ut ait Augustinus in libro De doctrina Christiana, fidei succedit species quam videbimus, et spei succedit beatitudo ipsa ad quam perventuri sumus. Charitas vero augebitur potius, nec ei aliquid succedet. Destruetur tamen in quantum ex parte est, quia desinet esse ex parte, sed nec ipsa, nec eius actus destruetur. Omne ergo quod ex parte est, destruetur, vel ex toto, ut fides et spes ; vel ex parte, ut scientia, cuius actus et modus destruetur, et charitas, cuius quidam modus tolletur, sed non ipsa, nec eius actus, nec quidam modus. Hoc autem quod dixit per similitudinem ostendit, subdens : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, id est more parvuli, sapiebam humanas res, ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, id est perfectae aetatis, evacuavi, id est postposui omnia, quae erant parvuli. Similiter et nos. Videmus nunc de Deo, per speculum, id est per imaginem obscuram. Videmus enim aliquas creaturas, in quibus aliqua similitudo Dei relucet, et hoc satis obscure. Et in aenigmate, id est per obscuram allegoriam.
Attende quod addidit, in aenigmate, quod utique multis incognitum est, quia eas litteras nesciunt, in quibus est doctrina de locutionum modis, quos Graeci tropos vocant, quo vocabulo etiam nos utimur pro Latino. Ut enim schemata usitatius dicimus quam figuras, ita usitatius tropos quam modos. Est autem allegoria, tropus quidam huius tropi, id est allegoriae sunt plures species, quarum una est quae dicitur aenigma. Aenigma vero est ut breviter explicem, non omnis, sed obscura allegoria. Proinde quantum mihi videtur sicut nomine speciali imaginem significavit, ita nomine aenigmatis similitudinem, quamvis obscuram, et ad perspiciendum difficilem. Utroque igitur nomine similitudines significatae sunt, quae valent ad intelligendum Deum, licet obscure. Nunc enim imagines veritatis per fidem videntur, tunc res ipsae. Vel speculum est anima, in cuius aliquo modo Deum cognoscimus. Sed in aenigmate, id est obscure, tunc autem videbimus facie ad faciem, id est manifeste, a simili recto vultu se intuentium. Est enim quaedam visio huius temporis, erit altera visio futuri. Ista est per fidem, illa erit per speciem. Et nunc, non solum alii, sed etiam ego ipse, cognosco ex parte, id est obscure, imperfecte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum, id est videbo promissa, sicut videor a promittente, id est cognoscam Deum, sicut et ipse me cognovit, scilicet sicut ipse est. Hoc est praesentem esse ad Deum, ubi Christus est. Vel, cognoscam sicut et cognitus sum, id est sicut praescitus sum cognoscere, quod modo est secretum.
Nunc autem. Quasi dicat : Tunc cognoscam, sed nunc ut ad id perveniam, manent haec tria. Quasi dicat : Quae pauca sunt, sed multum utilia, scilicet fides, spes, charitas, quibus scientia et prophetia militant, sine quibus nullius iusti est vita perfecta, quae tamen in his, etiam comparatione futuri imperfecta est.
Maior autem his, vel horum, est charitas, quae his discedentibus permanebit aucta, cui fides et spes hic non possunt deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse, quamvis non sit pia fides, vel spes sine charitate. Et quia maior aliis est charitas.
Ergo
