Ad II Thessalonicenses III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad II Thessalonicenses III

CAPUT III

 

1-18. De caetero, fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis et malis hominibus. Non enim omnium est fides. Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a malo. Confidimus autem de vobis, fratres in Domino, quoniam quaecunque praecipimus et facitis, et facietis. Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei et patientia Christi. Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Quod si quis non obedierit verbo nostro per Epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo ut confundatur. Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. Ipse autem Deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni Epistola. Ita scribo. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

 

De caetero, o fratres, orate pro nobis, ut sermo Dei, id est Evangelium quod dedit Deus nobis, vel quod de Deo agit, currat, sine impedimento ad omnes gentes ut multi velociter convertantur, et clarificetur, id est clarus et intelligibilis fiat hominibus. Currat dico, sicut et apud vos, cucurrit.

[Ambrosius] Orandum esse hortatur ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium,

[Haimo] et ab auribus in corda ut compesceret et sedaret seditiones malorum hominum. Unde subdit : Et ut liberemur ab hominibus, scilicet a pseudo ne nos seducant, vel nobis insidias tendant. Importunis, id est improbis, in disputando, et malis, quia falsa praedicant. Vel, ut liberemur ab importunis hominibus, id est infidelibus, qui resistunt verbo veritatis, nec stant in portu quietis, et malis, scilicet qui persequuntur fideles. Ideo dico liberemur, enim, id est quia non omnium est fides, id est nondum acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt. Vel ita, vere importuni sunt et mali. Non enim omnium illorum est fides, id est omnes importuni non habent fidem, quia eorum nullus fidem habet, sed est error quod tenent, sed vos qui habetis fidem confirmabit Deus. Unde subdit : Fidelis autem.

Vel ita, non enim quasi dicat : Ideo hortor vos orare ut sermo Dei currat et clarificetur, quia nec, etiam vobis orantibus, omnium est fides, id est non omnes sunt credituri, sed tantum praeordinati in vitam aeternam, praedestinati in adoptionem filiorum. Ideo autem Deus per orationes credentium, nondum credentes credere facit, ut ostendat quia ipse facit. Nemo est enim tam imperitus, tam ingenio tardus, qui non videat Deum quod rogari se praecipit, ut faciat.

Et sciendum quia posse habere fidem sicut posse habere charitatem natura est hominum ; habere autem fidem sicut charitatem, gratia est fidelium. Sed cum voluntas credendi aliis praeparatur a Deo, discernendum est quid veniat de misericordia eius et quid de iudicio. Universae viae dicuntur misericordia et veritas. Investigabiles igitur sunt, et misericordia, qua gratis liberat, et veritas, qua iuste iudicat. Fidelis autem, quasi dicat : Orate ut liberemur. Deus autem qui fidelis est, id est verus in promissis, confirmabit vos, ne importuni decipiant, et a malo custodiet vos. Confidimus autem. Quasi dicat : Haec omnia vobis diximus non puto frustra, sed confidimus de vobis, o fratres, in Domino, qui in vobis operabitur, quoniam quaecunque praecipimus vobis, facitis et facietis. Ut autem hoc sit, Dominus dirigat corda vestra, id est voluntates, id est si quid turpitudinis in vobis est, auferat. Voluntates dico dirigat, ut existant in charitate Dei, scilicet quam Deus dat, vel ut Deum diligatis, et patientia Christi, scilicet ut patientes sitis sicut et Christus fuit.

 

Denuntiamus autem. Incipit hic de curiosis et otiosis, monens bonos ut eos corripiant. Quasi dicat : Quod praecipimus facietis, sed qui noluerit facere, excommunicetur. Et hoc est quod dicit : Denuntiamus autem vobis, o fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, id est per Iesu Christi auctoritatem praecipimus, vel in honore Christi, quia honor Christi est si morbida ovis excluditur, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, id est non communicetis eis qui ambulant inordinate, id est aliter quam ordo naturae exigit, et ambulante non secundum traditionem quam acceperunt a nobis, id est non secundum doctrinam qua tradidimus eis. Ipsi enim. Quasi dicat : Ideo debetis vos subtrahere, quia vos ipsi scitis quemadmodum, id est in quibus oporteat imitari nos, et cum illi haec non faciant, debetis vitare eos. Et vere oportet imitari nos, quia boni sumus : quod ita ait : Quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis, id est sine labore proprio, manducavimus panem sumptum ab aliquo. Vel ita, ipsi enim scitis. Quasi dicat : Vere non ambulant secundum traditionem nostram. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, id est quomodo me habui in quo imitandus sum, quod in illis non videtis. Quasi dicat : Non est ut exponam vobis eam traditionem, quia eam scitis, scilicet quoniam, id est quod non inquietus fui inter vos, ut illi qui aliena negotia curant vagantes hac et illac. Nec gratis panem manducavimus sumptum ab aliquo : sed fuimus in labore contra gratis et fatigatione. Quasi dicat : Ille labor fuit usque ad fatigationem. Nos dico, nocte et die operantes, contra hoc quod supra dixit ab aliquo. Operantes dico, ne quem vestrum gravaremus, et ne quis diceret eum ideo non accepisse, quia non haberet potestatem, subdit : Non ideo non accepimus, quasi non habuimus potestatem accipiendi, cum isti multo magis debent vivere de labore suo qui non habent hanc potestatem. Non ideo, inquam, non accepimus, sed, ideo ut daremus nosmetipsos formam vobis ad imitandum nos, id est ut imitaremini nos, et otium dimitteretis. Ecce pro alia causa hic, quam apud Corinthios abstinuit. Hic enim pro exemplo dando abstinuit, ibi pro repellendis pseudo.

 

[Ambrosius] Et notandum quia non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est ea quae verbis docet operibus implere. Et si enim manifesta vera esse non ignorentur quae docentur, tamen si negligi coeperint a magistro, non facile proficient audientibus. Magis enim opera suadent quam verba : ideoque magnis praeconiis remunerandi sunt qui negligentibus magistris de solis verbis proficiunt. Apostolus ergo forma erat his qui tenues erant substantia in plebe, ut discerent libertatem suam non amittere. Unde et Salomon : Raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum, ne satiatus tui oderit te. Qui enim frequenter ad alienam mensam convenerit otio deditus, aduletur necesse est pascenti se, cum religio nostra ad libertatem homines advocet. Unde subdit : Nam, etc. Quasi dicat : Operabar inter vos ad exemplum vestrum. Et vere, sic enim faciendum docebam. Et hoc est quod ait : Nam et cum essemus apud vos, haec denuntiabamus vobis : Quoniam si quis non vult operari, non manducet.

Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum praecepisse. Alioquin si de corporali opere hoc diceret, in quo vel agricolae vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum qui in Evangelio ait : Nolite solliciti esse, quid manducetis. Sed superflue conantur et sibi et caeteris caliginem obducere, ut quod utiliter charitas monet, non solum facere nolint, sed nec intelligere : cum multis aliis locis epistolarum suarum quid hinc sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari, unde vivant, ut non compellantur egestate necessaria petere, nec est contra illud quod praedictum est : Nolite solliciti esse quid manducetis. Non enim hoc ideo dictum est ut ista non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerint, sed ut non ista intueantur, et non propter ista faciant quidquid in Evangelii praeconio facere iubentur. Audivimus enim. Hic ostenditur ratio, cur laboris sui mentionem fecerit. Quasi dicat : Hoc ideo praecipio, quia audivimus enim inter vos quosdam ambulantes inquiete, nihil operantes, sed de alienis, curiose agentes. Hoc modo merentur pasci, quod factum abhorret disciplina Dominica.

[Ambrosius] Eorum enim Deus venter est qui foeda cura necessaria sibi provident.

[Augustinus] His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus, et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio, scilicet non rumorosi, operantes manducent panem suum, id est proprii laboris ; ne autem hac occasione ministrare cessarent pauperibus, addidit : vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes pauperibus quia et si operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria praeberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere. Quod si quis. Quasi dicat : Praecipimus ut operentur, etc. Quod, id est sed, si quis non obedierit, huic verbo nostro, mandato vobis, per Epistolam, hunc notate, id est qui sit mihi significate. Vel, notate, id est reprehendite. Vel ita : si quis non obedierit verbo nostro per Epistolam vestram, hunc notate nobis, et nos aspere increpabimus illum, et non commisceamini cum illo ut confundatur, id est erubescat abiectus ab omnibus, ut sic se subiiciat praeceptis Apostoli. Et tamen nolite aestimare eum, quasi inimicum, ut odio habeatis eum, sed ex dilectione corripite eum ut fratrem.

[Haimo] Ipse autem Deus pacis det vobis, hic et in futuro, pacem sempiternam in omni loco, scilicet et apud domesticos et apud extraneos. Et ut pacem habeatis, Deus sit cum omnibus vobis! Salutatio mea manu Pauli, scripta est, quod est signum in omni epistola.

[Ambrosius] Ita scribo, quomodo ? Gratia Domini nostri Iesu Christi sit cum omnibus vobis. Amen. Propter adulteratores Scripturarum manu sua in fine omnium Epistolarum salutationem se subscribere testatur, ut sub nomine eius Epistola nulla accipiatur, quae non fuerit manu eius subscripta.