Ad Philippenses IV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT IV
1-7. Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino charissimi. Euchodiam rogo et Synticen deprecor idipsum sapere in Domino. Etiam rogo et te, Germane compar, adiuva illas quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et caeteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Iesu.
Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, id est quos videre multum desidero. Vel, desideratis, id est qui me valde videre desideratis, qui estis gaudium meum, scilicet de quorum fide et opere gaudeo, et corona mea, in futuro, id est per quos etiam in praesenti laetificor, et in futuro coronabor.
[Ambrosius] Discipulus enim in agone victoribus, dignus erit corona magistri. Sic state in Domino, sicut me et mihi similes stare scitis, vel sicut estis modo, et tunc eritis, charissimi. Euchodiam, etc. Quasi dicat : Omnes moneo, sed specialiter Euchodiam rogo et Syntichem deprecor, quia plus de ea timeo, sapere idipsum quod dico, non aliud. Quia illud quod dico est in Domino, id est secundum Dominum. Has etiam mulieres specialiter rogat, quia hae religiosae praedicatores suscipere solebant. Et, o Germane, proprium nomen, qui es compar, id est coadiutor meus in Evangelio praedicando, etiam te rogo, adiuva, confortando illas praememoratas mulieres, ne deficiant. Quae in Evangelio mecum laboraverunt, mihi ministrando necessaria. Et etiam eum Clemente et caeteris coadiutoribus meis, laboraverunt ministrando etiam eis necessaria. Quorum nomina, id est merita et praemia qui veritatem tenent, sunt scripta in libro vitae, id est in praedestinatione Dei, quia si discreti sunt meritis, diversas mansiones habebunt in aeterna domo pro diversitate meritorum. Unde : In domo Patris mei mansiones multae sunt. Liber vitae est praedestinatio Dei, in quo omnes salvandi praescripti sunt.
[Haimo] Et est sensus, nolite, o Philippenses, graviter ferre quod omnes vos in Epistola singulatim non nominavi, quia etsi in ea non estis scripti, in libro tamen vitae continemini. Gaudete in Domino semper. Laetatus in fide et in operibus eorum Apostolus, ut alacriores sint, optat eos in hoc studio proficientes, gaudere in Domino semper. Et ideo iterat ut se in eis vera affectione gaudere ostendat. Quasi dicat : Nomina eorum sunt in libro vitae.
[Augustinus] Et ut idem esse vobis certissime credatur, gaudete, non ad horam, sed semper, non in saeculo, sed in Domino, id est omne unde gaudendum est, statuite in Domino, non extra.
Sicut enim homo non potest duobus dominis servire, sic nemo potest in saeculo gaudere et in Domino. Amicus enim huius mundi, inimicus Dei reputabitur. Multum inter se haec duo genera differunt gaudiorum : suntque omnino contraria, nec simul in eodem esse possunt. Vincat ergo gaudium in Domino, donec finiatur gaudium in saeculo. Illud semper augeatur, hoc semper minuatur, donec finiatur. Quid est saeculi gaudium ? breviter dico, saeculi laetitia est impunita nequitia, scilicet luxuriari, in spectaculis nugari ; ebriositate ingurgitari, turpitudine fetere, nihil mali pati. Ecce gaudium saeculi, nec castigari fame, vel belli timore, vel morbo, vel aliqua adversitate ; sed omnia in rerum abundantia, in pace carnis, in securitate mentis malae agere. Ecce gaudium saeculi, Magnae ergo misericordiae est, nequitiam impunitam non relinquere, ne gaudium sit in saeculo ; et ne cogatur in extremo gehennae damnare, modo flagello dignatur castigare : bonum est nobis ut subveniat castigando. Ergo gaudete in Domino, non in saeculo, id est in veritate, non iniquitate, in spe aeternitatis, non in flore vanitatis. Et hoc adeo nobis est necessarium, quod iterum dico ; gaudete in Domino, non ut quaedam alia semel.
Ideo hoc facite, quia haec est modestia, et rectus modus ut in Domino sit omne gaudium. Et haec modestia sit vestra, et per vos sit nota omnibus hominibus, ut per vos alii discant hoc.
[Ambrosius] Vel ita, gaudete, dico, et vestra modestia, morum, id est rationabilis conversatio sit omnibus hominibus, scilicet fidelibus et infidelibus ; fidelibus, ut imitentur ; infidelibus, ne possint reprehendere et aliqui convertantur. Exemplo eorum vult alios acquiri. Cum enim lucebunt opera illorum, non deerunt qui imitentur bonum illorum ; et debetis facere quod monui, quia Dominus prope est, id est paratus dare quidquid opus est in spiritualibus vel temporalibus. Et ideo nihil, id est de nulla re solliciti sitis, id est timidi, id est seposita mundi sollicitudine, promissa Dei prae oculis habete. Sed in omni oratione et obsecratione, id est in prece quae communiter fit pro quibuslibet hominibus, et de quibuslibet rebus, vel simpliciter, vel cum adiuratione, petitiones vestrae, de rebus necessariis quas vultis impetrare, facite cum gratiarum actione. Qui enim vult aliquid impetrare, gratus debet esse de praeteritis. Et illae, inquam, petitiones innotescant apud Deum, id est ita sint vehementes, non tepidae, ut ad Deum perveniant, id est compleantur. Distingue. Oratio et obsecratio communiter fiunt ab aliquibus pro se vel aliis, et de quibuslibet rebus. Petitio est de rebus nominatis necessariis. Vel ita, petitiones vestrae innotescant, vobis esse apud Deum, per tolerantiam, non apud homines per iactantiam.
Non enim sic est accipiendum tanquam Deo innotescant esse apud Deum. Haec notitia fit assiduitate orationis et vigiliae. Vel, innotescant, angelis qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas offerant Deo, et de his consulatur, et quod Deo iubente implendum esse cognoverint, hoc nobis vel evidenter, vel latenter reportent. Unde et angelus loquens hominibus, ait : Cum oraretis, orationem vestram obtuli Deo. Ad omnia quippe scienda sufficit Deo sua perfectio. Habet tamen nuntios, id est angelos, non qui ei quod nescit annuntient ; non enim sunt ulla quae nesciat, sed bonum eorum est de operibus suis eius consulere voluntatem. Et hoc est quod dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab illo hic per verbum eius sine corporali sono nuntient, etiam quod voluerint ab eo missi ad quos voluerit,
totum ab illo per illud verbum eius audientes, id est in eius veritate invenientes quid sibi faciendum, quid, quibus, et quando nuntiandum sit.
Non ergo dicitur angelus orationes istas nostras offerre Deo, quasi Deus tunc noverit quid velimus, vel quo indigeamus, qui omnia antequam fiant, sicut et postquam facta sunt novit. Sed quia necesse habet rationabilis creatura obtemperans Deo, temporales causas ad aeternam veritatem referre, sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat : in quo et contestatur quod non sibi ipsa sit bonum quo beata fiat, sed incommutabile, cuius participatione etiam sapiens efficitur. Et pax Dei. Quasi dicat : Vos moneo ut petatis et Dominum, sine quo humanus labor inutilis est, oratio ut praestet effectum, et hoc est quod ait : Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, id est intellectum, et utique nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris, id est angelorum. Vel si nec ipsos excepisse intelligitur angelos, ita dictum esse accepimus, quia pacem Dei qua ipse Deus pacatus est, sicut eam Deus novit, nec nos sic eam possumus nosse, nec ulli angeli, superat enim omnem intellectum praeter suum.
Et est sensus : Pax Dei quae exsuperat omnem sensum, id est Deus qui est summa pax, quae nec cogitari potest, et ideo extra eum nullo opus est. Custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu, id est voluntates et intellectus vestros, ita ut extra ipsum nihil intelligatis vel appetatis. Nota quod praemisit de assiduitate et vigilantia orationis. Et post subdit de custodia pacis, quia adhibita assiduitate orationis, tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, qui cum Deo habent pacem, non timent mentem adversam.
8-14. De caetero, fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque iusta, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae ; si qua virtus, si qua laus disciplinae haec cogitate, quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me. Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis. Occupati autem eratis. Non quasi propter penuriam dico. Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. Scio et humiliari, scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum, in eo qui me confortat. Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae.
De caetero. Hactenus contra persecutores, et pseudopraedicatores monuit. In conclusione quae ad perfectionem sunt exponit. Quasi dicat : Hucusque monui ad tolerantiam et ad cautelam. De caetero autem, o fratres, moneo vos ad hoc. Cogitate, id est in memoria versate, haec, quae ad perfectionem pertinent, scilicet quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, id est quaecunque ad veram sunt fidem, tum quia in eis est veritas, tum quia per ea pudicitia cum Deo servatur ; quaecunque, sunt iusta, ad proximum ; quaecunque sunt sancta, in propria vita, et ut minus dicatur quaecunque sunt amabilia, id est digna amari, ut modestus incessus, humilis sermo, et huiusmodi ; et quaecunque sunt bonae famae, quia ita decet illos sanctos esse et iustos ; et ut de eis non habeatur mala opinio, sed bona, ut prosint aliis.
Nobis enim nostra vita necessaria est, aliis fama nostra. Proinde quisquis a criminibus flagitiorum vitam suam custodit, sibi bene facit. Quisquis autem etiam famam in alios, misericors est. Quae bonae famae sunt, dico, si qua tamen virtus est in eis, vel si qua laus disciplinae Christianae. Non enim curanda est bona fama de viribus, vel de scientia mundi, vel de aliis saecularibus. Vel ita distingue, ut hoc, si qua laus referatur ad famam ; et hoc, si qua virtus referatur ad alia praedicta, hoc modo : Cogitate quaecunque sunt vera, etc., si qua virtus est in eis, et cogitate quaecunque bonae famae, si qua laus disciplinae est in eis : hoc, inquam, cogitate quae omnia didicistis, me vos docente, et accepistis, ut digna teneri. Item haec ideo cogitanda sunt, quia et audistis, ab aliis, et audistis per vos esse in me.
Hoc igitur agite, non solum cogitate, sed actu implete. Deus dator pacis erit vobiscum, id est adiuvans vos haec facere. Gavisus autem, hic commemorat quod sibi saepe necessaria miserunt.
[Ambrosius] Unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit, quia in quo negligentes facti fuerant adhibita solertia iteraverunt, ut memores facti apostoli sui fructus ei mitterent in horreo coelesti condendos. Quasi dicat : Ad futura vos hortor. De praeteritis autem gavisus sum vehementer, et hoc in Domino, non in dono propter donum. Unde : Quoniam tandem post scilicet post multa tempora, Aliquando scilicet in aliquo tempore, quia non omni potuerant, refloruistis, id est iterum sicut olim floruistis ministrando mihi necessaria : quae ministratio dicitur flos, qui in fructus aeternae vitae evenit. Vel, repullulastis, a simili arborum, quia sterilitate aruerant, et quia marcuerant. Refloruistis, dico, ita ut ostenderetis vos sentire, misericordi compassione, quod pungebat me, sicut et olim sentiebatis. Sentire, dico, pro me, id est ad meam humilitatem, quia mihi prodest nostra compassio. Haec commemorare valet ad incitationem. Ne autem viderentur aliqua mala causa intermisisse, addit : Occupati autem. Quasi dicat : Modo refloruistis, sed ante eratis occupati, id est impediti aliquibus adversis. Quod autem gavisus sum, non quasi dico propter penuriam, id est quasi pro rebus meam penuriam consolantibus, scilicet ut de penuria tristis, de ipsius gaudeam supplemento. Ostendit quod non sui causa in hoc opere eorum gaudet, sed propter profectum eorum. Nam de huiusmodi nec tristari solet, nec gaudere. Unde subdit : Ego enim didici, id est in consuetudine habui, sufficiens esse semper, id est contentus his in quibus sum, quia scio humiliari, quia inde non frangor ; et abundare, quia inde non erigor. Et institutus sum a Deo, non per me, qualiter debeam me habere. Ubique, id est in omni loco coram principibus, vel quibuslibet, et in omnibus, id est in omni genere rerum ; id est institutus sum satiatus, ita ut non noceat satietas, et esurire, ita ne deficiam, et penuriam pati, quia nec de penuria contristor, nec de abundantia exsulto, sciens quia abundantia frequenter extollit, et penuria tolerata divitias coelestes acquirit. Omnia, etc. Quasi dicat : Non solum scio ista, sed etiam possum exsequi eo confortante qui me docuit. Et hoc est quod ait ; omnia possum facere in eo, id est per eius auxilium, qui me confortat, id est in Christo qui mihi possibilitatem tribuit. verumtamen. Quasi dicat : Pro rebus datis non gaudeo quibus carere possem.
Verumtamen bene fecistis, quantum ad vos, quidquid iustum est facitis ; et communicantes vestra bona tribulationi meae. Inde gaudet, inde pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est.
15-20. Scitis autem, et vos Philippenses, quod in principio Evangelii quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli, quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Habeo autem omnia et abundo. Repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. Deo autem et Patri nostro, gloria in saecula saeculorum. Amen. Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos qui mecum sunt fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Scitis autem. vos mihi communicavistis, sed alii non. Et hoc est quod ait : Scitis autem, et vos Philippenses, quod in principio Evangelii quando profectus sum in Macedoniam nulla mihi Ecclesia communicavit temporalia, nisi vos soli.
[Ambrosius] Haec memorat ut talibus operibus, quasi laude dignis magis studeant. Non communicavit, dico, in ratione dati et accepti, ut scilicet rationabiliter consideraret quod deberent dare carnalia qui accipiebant spiritualia, nisi vos soli, dico, qui non solum quando vobis praedicavi mihi communicavistis ; sed etiam Thessalonicam mihi semel et bis misistis necessaria in usum, praeter quem nihil quaerendum est. Non quia. Quasi dicat : Dico vos bene fecisse, non ut ego implear, sed ut vos inanes non sitis.
Et hoc est quod ait : Non ideo dico hoc, quia quaero datum, id est ut explear datis rebus, sed requiro fructum, id est bonam et rectam voluntatem bonae operationi adiunctam. Non enim tam gaudet subventum esse suae necessitati, quam illorum gratulatur fecunditati.
Discerne inter datum et fructum : datum est res ipsa quae datur, ut nummus, potus, cibus et huiusmodi. Fructus autem, opera bona et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter : Qui recipit iustum vel prophetam ; sed addit, in nomine iusti vel prophetae, suscipere prophetam vel iustum, datum est in nomine iusti, vel prophetae ; hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua ; sed per corvum qui non in nomine iusti, dato pascebatur ; per viduam fructu, quae sciebat quod hominem Dei pasceret et propter hoc pasceret. Non igitur quaero datum, sed fructum donationis, abundantem in ratione vestra, ut scilicet pro opere misericordiae, ratio vestra habeat gratiam Spiritus sancti. Abundantem, vero dicit, quia hoc est bonum, unde bona proveniunt. Vel ita, requiro fructum abundantem in ratione vestra, id est ut fructus iustitiae vestrae abundans sit, cum rationem Deo reddetis de factis vestris. Habeo autem, quasi dicat : Non quaero datum, sed tamen habeo omnia, quae misistis, et abundo, non in uno ut alio egeam, sed repletus sum acceptis Epaphrodito muneribus, quae misistis mihi in odorem suavitatis, quia ista quae misistis placent Deo, ut odor suavissimus. Comparatur enim orationi, quae est incensum Dei. Unde dicitur, Date eleemosynam, et ipsa orabit pro vobis ad Dominum. Misistis illa, dico, scilicet hostiam acceptam, placentem Deo, quia haec est hostia, qua datur vobis vincere hostes, quam accepit Deus placide.
[Ambrosius] Deus autem, quasi dicat : Vos me replevistis ; Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum. Quasi dicat : Ut mihi fecistis, ita sit vobis. Impleat, dico, secundum divitias suas, id est secundum quod dives est ; et plus potest dare, quam quis mereatur. Impleat, dico, non in terrenis, sed in gloria aeterna, et hoc in Christo Iesu, per quem omnia. Vel ita, impleat, dico, quod est in gloria, quae est in Christo Iesu, id est in gloria Christi. Gloria enim Christi est implere desideria suorum. Deo autem, quasi dicat, Deus impleat. Inde autem ei gratiae agantur. Et hoc est quod ait : Deo autem et Patri nostro, sit gloria, usque in saecula saeculorum. Amen. Salutate omnem sanctum. Sanctum, dico, in Christo Iesu. Quasi dicat : Quod sanctum est a Christo Iesu. Salutant vos qui mecum sunt fratres, salutant omnes sancti, maxime autem qui de domo Caesaris sunt. Omnes significat propensiorem affectum habere circa illos. Gratia Domini nostri Iesu Christi sit cum spiritu vestro, id est cum ratione vestra, ut sana sit semper, et in spiritualibus abundet. Amen.
