Ad Hebraeos VI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT VI
1-3. Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, baptismatum doctrinae impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii aeterni. Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
Quapropter.
[Chrysost.] Duriter eis increpatis et culpatis eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur seipsum eis connumerando, hortans eos ad perfectionem. Quapropter, scilicet quia perfectorum est solidus cibus, nos a modo intermittentes, vel remittentes, id est dimittentes cum iam aliquid sumus, etsi nondum perfecti, sermonem inchoationis Christi, id est quo Christus inchoat esse in nobis, scilicet de initio fidei, quo rudes catechizandi sunt, ut est symbolum fidei, et Dominica oratio, feramur, nos docendo, vos audiendo, ideo dico feramur, me vobis annumerando, quia vestrum portari mecum reputo. Feramur, dico, ad perfectionem Christi, secundum intelligentiam et opera bona. Non rursum iacientes, etc. Quasi dicat : Feramur ad perfectionem, iacientes fundamentum. Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad religionem Christianam venientibus prius proponitur et super hoc quod perfectionis est aedificatur. Hoc autem fundamentum dividit in sex, quae sunt inchoatio, scilicet poenitentia, fides, baptismum, doctrina, et impositio manuum, et resurrectio, et iudicium. Quasi dicat : Vos, dico, iacientes fundamentum poenitentiae, id est iacientes poenitentiam. Quasi dicat : Lapidem in fundamento quae poenitentia, ab, id est de operibus mortuis, id est de peccatis, vel de hoc, quia priora bona opera peccando fecerunt irrita. Mortua enim opera dicit peccata, quia occidunt animas. Unde in lege prohibebatur tangere mortuum. Tangit enim mortuum qui facit peccatum, vel priora bona, persequens malum, mortua. Poenitere autem ab his est fundamentum quo nihil boni aedificabitur.
Quid est autem a mortuis operibus poenitere, nisi ab his quae oportet mortificari ut vivamus ? Et iacientes fundamentum fidei ; quae sit ad Deum, ut, scilicet omnes partes fidei habeant, et non aliunde putent esse iustitiam. Contra hanc fecerunt qui in lege iustitiam quaerunt ; et fundamentum etiam doctrinae baptismatum, pluraliter dicit, quia est baptismus in aqua, in poenitentia, in sanguine, quia sic mundatur homo a peccatis per poenitentiam vel sanguinis effusionem, sicut per lavacrum baptismi. Unum tamen dicitur esse baptisma, qua una forma nec iterari potest : una enim est trium personarum operatio. Non ergo ideo dicitur baptismus fieri in poenitentia, vel in sanguine : quod sacramentum baptismi celebratur, nisi in aqua accedente verbo ; sed quia vicem baptismi supplet effusio sanguinis, pro nomine Christi, etiam fides et poenitentia ibi duntaxat, ubi articulus necessitatis non contemptus religionis sacramentum baptismi excludit. Ideoque sic intelligendum illud est : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non intrabit in regnum caelorum, id est quae non fuerit renatus ea regeneratione qua renascuntur illi qui renascuntur ex aqua et Spiritu sancto, non salvabitur. Ea vero renascuntur homines diversis modis : Alii per poenitentiam, alii per effusionem sanguinis, alii per baptismum. Ideo pluraliter dixit baptismatum. Fundamentum quoque, impositionis manuum, quia nisi quis credat quod per manus impositionem detur Spiritus sanctus ad remissionem et corroborationem, non est fundatus ; ac fundamentum etiam resurrectionis mortuorum, quia nisi quis credat quod resurrectio Christi facit resurrectionem mortuorum, non habet quod superaedificet, et fundamentum iudicii aeterni, quia quidquid ibi statuet in aeternum durabit. Quod iudicium qui non credit, non habet fundamentum. Haec illi quos supra arguit Apostolus non integre credebant. Si enim scirent omnia in baptismate dimitti, et per impositionem manuum Spiritum sanctum dari, lex superflueret, nec praeter Christum aliquid quaererent, si scirent per eum resurrecturos mortuos, et vivificandos et iudicandos. Et nota haec sex recte dici fundamentum. Sicut enim eum qui ad doctrinam litterarum inducitur elementa oportet primum audire, sic Christianum haec scire integre, et nil dubitare de istis sine quibus vita non aderit integra. Ideoque quicunque aliquos ad fidem convertit, prius facit poenitere, in Deum credere, baptizari in remissionem peccatorum, confirmari per impositionem manuum, ac resurrectionem et diem iudicii praestolari.
Haec igitur omnia pertinent ad initia neophytorum. Haec omnia nisi praecesserint in fundamento, nemo potest bene operari. Et quia haec omnia illis necessaria sunt, dicit, feramur ad perfectionem. Iacientes, dico, non rursus, id est non sicut olim, id est non ita negligenter ut olim, ut sicut prius ceciderunt, sic iterum cadant. Vel ita, feramur ad perfectionem. Non rursus, id est non amplius, nisi modo, iacientes fundamentum poenitentiae, etc., id est ita modo iaciamus, ut amplius iacere non sit opus. Ecce in istis non solum vitam, sed etiam aliud culpat veluti commotis et opus habentibus fundamentum constituere. Caetera non mutantur. Et hoc. Quasi dicat : Feramur dico ad perfectionem, et hoc faciamus, id est ad perfectionem feramur, siquidem permiserit Deus, id est si in hac vita spatium poenitendi dederit. Ne vero quis existimet secundum vel tertium baptismum post peccatum posse fieri, et lapsos post perceptionem sacramentorum posse per baptismum renovari, subdit :
4-15. Impossibile enim est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes semetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et germinans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo ; proferens autem spinas ac tribulos reproba est, et maledicto proxima, cuius consummatio in combustione. Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non enim iniustus Deus qui obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum qui fide et patientia haereditabunt promissiones. Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum, dicens : Nisi benedicens benedicam tibi, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
Impossibile est. Quasi dicat : Dico feramur ad perfectionem, sed nemo putet post lapsum peccati per baptismum secundo vel tertio posse renovari. Impossibile est enim : non tantum difficile, ne quis in hoc diffideret, impossibile est, inquam, eos qui semel sunt illuminati, per fidem et baptismum et per Spiritum sanctum, et per ipsam fidem gustaverunt, id est quasi suavem gustum et iucundum perceperunt, donum caeleste, id est remissionem peccatorum in baptismo, et qui etiam participes facti sunt Spiritus sancti, habentes genera linguarum et alia dona, et gustaverunt bonum Dei verbum, id est divinitatem Christi, vel evangelicam doctrinam nihilominus quam vos, vel, nihilominus qui facti sunt participes Spiritus sancti, virtutesque saeculi futuri, scilicet gustaverunt, id est qui impassibilitatem et immortalitatem futuram spe gustaverunt. Et post haec omnia prolapsi sunt, id est graviter peccando lapsi sunt, eos inquam, qui etiam haec bona habuerunt, nedum penitus malos impossibile est, rursus iustitia recuperata, renovari, per baptismum motos, scilicet ad poenitentiam.
[Remigius] Negat hic Apostolus iterationem baptismi, sed non excludit poenitentiam. Et est sensus : Impossibile est eos motos ad poenitentiam qui hoc acceperunt semel, rursus renovari, id est baptizari, id est ut baptizentur post poenitentiam. Renovari enim est novum fieri. Novum autem facere lavacri est. Unde : Renovabitur sicut aquila iuventus tua. Hoc fit in baptismo, cuius virtus in cruce Christi constat. Unde subdit : Rursus crucifigentes. Quasi dicat : Illos dico, si rebaptizentur, rursus crucifigentes Filium Dei, et ostentui habentes, id est irrisioni. Et hoc, sibimetipsis, id est quantum ad seipsos.
[Hieronym.] Non enim in re crucifigunt Christum, sed similes sunt irrisoribus et crucifixoribus, quia una mors Christi unum baptisma consecravit : Quod sufficit contra omnia peccata etiam sequentia, si poenitentia de eis agatur, sicut illa mors sufficit ad omnia peccata tollenda. Qui vero iterat baptismum, quasi illa una mors, et unum ex ea baptisma non sufficiat, iterat et mortem, et ut ex ea iterata fiat iterata remissio, quod impossibile est. Sicut enim impossibile est secundo crucifigere Christum, ita secundo per baptismum mori peccatis. Facti enim sumus per baptismum conformes similitudini mortis eius, et consepulti ei sumus per baptismum. Proinde quia in baptismo sumus conformes morti eius et sepulturae, qui putat secundo baptizari, secundo, quantum ad se, Christum crucifigit ; quod est eum habere ostentui. Ut enim semel mortuus est in carne, ita nos in baptismo semel peccatis morimur, non secundo vel tertio. Baptismus enim nihil aliud est quam interitus eius qui baptizatur et resurrectio. Vel ita : Rursus crucifigentes. Et refertur ad hoc quod praedixit, prolapsi sunt. Quasi dicat : Impossibile est eos qui post baptismum graviter lapsi sunt rebaptizari. Propter quod debent sibi cavere, ne prolabantur et in peccatis iacentes sunt, rursus crucifigentes et ostentui habentes Filium Dei, cuius gratia contemnitur. Et hoc, sibimetipsis, id est quantum ad se. In se enim crucifigunt Filium Dei, et contumeliae habent qui gratiam eius vilipendentes in peccatis iacent. Et ostenditur hic ratio cur non debeant prima fide relicta in peccatum cadere. Non enim ultra possunt rebaptizari in remissionem peccatorum, et insuper contemnunt et ostentui habent Dei Filium. Terra enim. Quasi dicat : Impossibile est post lapsum aliquem rebaptizari, quia imbrem bibere potest, id est Christi doctrinam qua per poenitentiam tantum fructificet. Et hoc est quod ait, terra enim, etc. Potest etiam aliter hoc capitulum intelligi, ut dicatur impossibile fore eos qui peccaverunt per poenitentiam renovari post hanc vitam. Quasi dicat : Dico quod feremur ad perfectionem, si Deus dederit nobis spatium poenitendi in hac vita. Et hoc recte dixi ; nam in alia impossibile est per poenitentiam renovari. Et hoc est quod ait : impossibile enim eos qui semel illuminati, et haec quae sequuntur, bona habuerunt, et post haec omnia, prolapsi sunt, rursus, scilicet post hanc vitam, renovari ad, id est per poenitentiam, quia licet hic, non ibi, ideo impossibile est eos renovari in alia vita per poenitentiam quia impossibile est eos, rursus esse crucifigentes semetipsis Filium Dei et ostentui habentes, id est quia non possunt efficere ut valeat sibi iterum crucifixio Christi, si carnem suam crucifigerent cum vitiis et concupiscentiis ; quod hic licet, non ibi ; neque possunt habere Christum ostensioni, ut eum imitentur in novitate vitae. Terra enim. Quasi dicat : Vere in alia vita impossibile est renovari, quia hic tantum ubi bibit imbrem. Terra enim. Vel ita continua. Dixerat supra feramur ad perfectionem, subdens, et hoc faciemus, nunc addit, et iustum est hoc facere, quia terra, id est mens auditorum, scilicet proficiens anima, bibens, a simili aridae terrae imbrem, id est doctrinam sanctam, rorem caelorum, quod sitienti terrae, pluunt caeli, id est praedicatores verbi veritatis. Imbrem dico, supervenientem a Deo, super se, saepe venit, quia si rara est non sufficit ; si assidua, vilescit. Et imbre irrigata generans herbam, scilicet fidem et bona opera opportunam, id est congruam, non solum facientibus, sed etiam illis quibus colitur, id est praedicatoribus illorum qui glorificabuntur, inde qui sunt cultores terrae, quia vomere spirituali arbuta criminis conscindunt, et falce verbi Dei noxia praecidunt. Vel, illis a quibus colitur, id est ipsis eisdem qui se colunt in bonis operibus imitando maiores, secundum illud : Et fecerunt fructum nativitatis, quia patres suos qui ipsos in fide genuerunt imitantur. Terra, inquam, bibens imbrem et generans herbam, accipit benedictionem a Deo, hic augmentum virtutum, et in futuro praemium. Aliter nisi benedictionem a Deo perciperet, non generaret laetum fructum. Et nota quia in his verbis significat illos Apostolus quibus scribit saepe bibisse per legem et prophetas verbum caelestis doctrinae, et nec sic fuerunt prompti germina fidei proferre. Proferens autem. Quasi dicat : Terra bona accipit benedictionem. Terra autem proferens in apertum, ut videantur, spinas, id est peccata quae pungunt, ac tribulos, id est graviora peccata quae acutius pungunt, id est mens vitio suo ad mala fecunda, reproba, id est reprobata est a Deo, maledicto, id est damnationi proxima. Nondum incidit in maledictionem, sed etiam proxima est et adhuc licet reverti. Cuius consummatio, id est finis, si perseverat, in combustione aeterni iudicii vel incendii. Confidimus autem. Quasi dicat : Duriter vos increpui et terrui, sed, o dilectissimi, confidimus de vobis, quia talis affectionis estis, meliora quam combustionem, et viciniora saluti quam sint spinae et tribuli, tametsi ita loquamur dure, terrendo et increpando, quasi non dicimus haec putando vos esse tales, scilicet spinis plenos, sed timendo ne tales sitis. Terreo verbis ne ipsa re doleatis. Et nota quod ait, confidimus de vobis ; quia enim de praesenti non habet unde laudet ; de spe futurorum eos attollit, ad quam per praeterita allicit et recreat animos eorum, et confortat antiqua eis in mentem revocans ; et facit eos non existimare Deum oblitum bonorum quae fecerunt. Unde subdit : Non enim. Quasi dicat : Ideo de vobis confidimus quia olim multa bona operati estis, pro quibus, si poenitetis, de malis benefaciet Deus vobis. Sicut enim priora bona persequentia mala mortua fuerunt, et irrita facta, ita ipsa eadem per poenitentiam, et alia bona sequentia mala reviviscent. Et hoc est quod ait : Non enim iniustus est Deus ut obliviscatur vestri operis boni et dilectionis quam ostendistis, scilicet ex qua bona opera illa fecistis. Et haec omnia fecistis, in nomine ipsius, id est ad honorem Dei.
[Chrysost.] Et recte dixi operis, quia ministrastis olim adhuc ministratis sanctis, hoc est opus quod dixi magna testificatus est. Tria enim bona commendat in eis, scilicet quod omnia sua fecerunt communia sanctis, ecce opus ; et hoc ex dilectione fecerunt quae informat actiones, ecce alacritas ; et hoc ad gloriam Dei, ecce recta et pura intentio. Ecce triplex bonum, Cupimus autem. Quasi dicat : Per praeterita vos laudo. De futuro autem bonum vobis cupio. Et hoc est, cupimus autem unumquemque vestrum ostentare, id est frequenter ostendere, usque in finem vitae vestrae eamdem sollicitudinem, ministrandi sanctis. Et hoc ad expletionem spei, id est ut in futuro compleatur in vobis quod modo speratis. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et maiorum enim et minorum curam similiter gerit, et omnes diligit. Ita cupimus vos ostentare sollicitudinem. Ut non segnes efficiamini in hac sollicitudine, verum imitatores eorum, scilicet sanctorum, qui non per genus, sed per fidem et patientiam, id est merito fidei et patientiae, haereditabunt, id est haereditate possidebunt promissiones, id est promissam saepe beatitudinem. Et quasi aliquis quaereret : An sunt factae promissiones ? Respondet. Et factas esse, et quae sint, dicens : Abrahae namque, etc. Sciebat placere Iudaeis promissiones patrum memorari. Unde modo his laudibus extollit eos quos supra obduratorum exemplo terruit. In hoc maxime Abraham elegit, cuius filii sunt, si credunt.
[Hieron.] Quasi dicat : Et vere facta est promissio, Abrahae namque promittens Deus iuravit per semetipsum, ideo per se, quoniam neminem habuit maiorem se per quem iuraret. Iuravit, inquam, dicens, o Abraham, nisi hic benedicens benedicam te, incremento virtutum, et multiplicans multiplicabo te, in futura beatitudine magnitudine gloriae, aposiopesis est hic, defectio. Quasi dicat : Si hoc non fecero, non mihi credatur de aliquo. Vel ita distingue, benedicens benedicam te, scilicet assidue in his qui sunt stellae, et multiplicans multiplicabo te, sine fine, in his qui sunt arena. Et sic Abraham certus, longanimiter ferens, id est inter multa adversa diu patienter exspectans, tandem adeptus est repromissionem, id est saepe promissam benedictionem, id est aeternam beatitudinem. Ecce hic tria dicuntur, scilicet promissio facta Abrahae, et per iuramentum firmata, et in Abraham iam impleta.
16-20. Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem, est iuramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum, ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam ; et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Homines enim. Quasi dicat : Ideo iuravit Deus quia homines iurant, iurando enim humanae condescendit infirmitati, et ideo per se cum maiorem non habuit, quia homines per maiorem iurant. Et hoc est quod ait : Ideo iuravit Dominus per se quia homines iurant per maiores sui, id est per Deum qui solus verax est ex se. Et finis omnis controversiae, id est altercationis, eorum est iuramentum, valens ad confirmationem alterius partis. Si autem homini qui mendax est per iuramentum creditur, quanto magis Deo credendum est, qui mentiri non potest ? In quo, id est propter quod scilicet quia sic inter homines est, deus volens ostendere abundantius haeredibus pollicitationis suae, id est his qui liberaturi erant quod promittebatur immobilitatem consilii sui, quod erat de salvandis per gratiam suam electis : quod recte dicitur consilium Dei, quia vix aliquis novit per fidem Christi salvari homines. Volens, inquam. Hoc interposuit, inter promissionem et impletionem, iusiurandum, condescendens consuetudini hominum, ut certos faceret. Et nota quod ait, abundantius, abundanter enim ostendit per promissionem immobibilitatem consilii sui, scilicet abundantius per iuramentum interposuit. Iuramentum, dico, ut per duas res immobiles, id est per promissionem et iuramentum, in quibus impossibile est Deum mentiri, habeamus, in procellis tentationum, fortissimum solatium, scilicet quod in omni adversitate nos faciat fortes, volentes ad horam pati ut in aeternum regnemus. Qui in adversis confugimus ad tenendam spem, non pro adversis deferendam.
[Ambrosius] Fugit ille ad spem, qui spe beatitudinis tribulationes spernit. Spem dico, iam propositam nobis in Abraham et impletam. Vel, proprio, id est omnibus oblatam, quam spem habemus sicut anchoram animae. Sicut enim anchora navem, sic spes tenet animam : non emergatur in salo huius mundi consentiendo iniquitati.
Si ergo videris fluctuare in mari isto, noli abrumpi ab anchora, antequam intres in portum. Fluctuat navis in anchoris, sed non longe a terra proiicitur, nec in aeternum fluctuabit, etsi ad tempus fluctuet. Anchora ergo animae spes est. Unde ait : Quam habemus sicut anchoram animae tutam, quae tribulationum impulsu non destruatur, ac firmam, quae nec etiam titubet, et incedentem, id est nos incedere facientem, quia introducit nos in rem, id est usque ad interiora velaminis, id est ad interiorem et velatam beatitudinem quam nemo vidit, sicut est in hac vita. Ubi, id est in quae interiora, praecursor Iesus introivit pro nobis introducendis : et ita patet nos posse sequi. Ad hoc enim ipse praecurrit ut nos sequamur qui benedicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit, secundum illud : Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Et alibi : In via peccatorum non stetit. Et praecursor, quia ante nos, et pro nobis cucurrit Ipse, dico, factus pontifex in aeternum secundum ordinem Melchisedech, non secundum ordinem Aaron. Unde oportet Christianos, quorum est pontifex, superiores esse Iudaeis, quantum distat inter Christum et Aaron, et melius sacrificium habere, scilicet rationabile obsequium quod ducit in caelum ; non pecudes, vel boves ; non sanguinem et adipem, quae secundum carnem offeruntur, sed pro eis introducendum et rationabile obsequium. Quid autem est rationale obsequium ? Quod per animam et spiritum offertur, ut sunt virtutes. Spiritus enim Deus est, et eos qui adorant eum in spiritu et veritate adorare oportet. Ecce qualiter sacrificiis placatur Deus, haec igitur offeramus ; illa quidem divitiarum sunt et divitum, haec autem virtutes ; illa extrinsecus, ista intrinsecus ; illa quilibet operari potest, haec autem pauci. Quanto enim melior est pecore homo, tanto hoc sacrificium illis. Hic enim animam tuam in sacrificium offers, ibi pecora offerebantur.
