Ad Ephesios V — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Ephesios V

CAPUT V

 

1-6. Estote ergo imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis ; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.

 

Estote ergo, donantes invicem dico, sicut et Deus in Christo, id est per Christum, donavit ; nobis et quia donavit, estote igitur imitatores Dei, invicem vobis donando. Et tunc eritis sicut filii charissimi. Et non solum condonate, sed etiam ambulate, operum exhibitione, in dilectione, ponentes animas pro fratribus, si opus est. Et hoc ita sincere, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem Deo, dum iniuriatus est sputis, colaphis et huiusmodi ; et hostiam, dum occisus est in cruce. Et illa hostia non figuraliter sicut legalia sacrificia, sed vere est Deo in odorem suavitatis. Verbo legis alludit, quia hic est de quo dicebatur in lege. Non enim propter se illae hostiae dicebantur offerri in odorem suavitatis, sed quia illum significabant, qui vere offertur in odorem suavitatis, quia pro iustitia est occisus quam exsequebatur, et usque ad mortem conservavit.

[Ambrosius] Sed si mors Christi Deo fuit odor suavis, ergo mortem eius libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt. Sed non est ita, quia iniuste iustum occiderunt, qui in Patris et sua voluntate occisus oblatus est,

sicut et Iudas quid habet nisi peccatum in tradendo Christum ? nisi tamen se traderet Christus, nec eum traderet Iudas. Tradidit Iudas Christum, tradidit se Christus, sed ille agebat negotium suae venditionis, iste nostrae redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit. Fornicatio autem, quae est cum liberis a viro, et omnis immunditia, scilicet incontinentia pertinens ad libidinem quocunque modo fiat, aut avaritia, id est immoderata cupiditas habendi, nec nominetur in vobis, id est nec etiam suspicio sit de vobis probabilis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, ut in osculis et in amplexibus, aut stultiloquium, ut plana verba, aut scurrilitas, quae a stultis curialitas dicitur, id est iocularitas quae solet risum movere, quae ad rem, id est ad utilitatem, non pertinet, quamvis magno labore agatur. Sed magis nominetur in vobis actio gratiarum. Nec debent illa nominari. Hoc enim scitote mentis ratione, et etiam intelligentes quod Scripturae inde dicuntur, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus non habet haereditatem in regno Christi et Dei, id est in regno caelorum quod est Patris et Filii. Sed attende quod dicens, avarus, adiunxit, quod est idolorum servitus, aequans avaritiam idololatriae, quia illum avarum significat, cuius Deus nummus. Vel ideo avaritia aequata est idololatriae, quia sicut idololatra Dei honorificentiam usurpat et sibi vindicat, ita avarus res Dei quas vult servari indigentibus, usurpat sibi et recondit. Vel avarus hic accipitur adulter qui sibi res alienas usurpat, id est alienam uxorem. Nemo, quasi dicat : Dico quod tales non habebunt regnum Dei, et contra hoc quod doceo, nemo vos seducat, promittens impunitatem ex misericordia Dei, vel praedicans naturalia Seducat dico inanibus verbis, omnes eorum rationes sunt inania verba.

[Haimo.] Propter hoc, vel propter haec, scilicet fornicationem et alia praedicta vitia, venit ira Dei in filios diffidentiae, id est diaboli de quibus diffidimus. Vel quia diffiditur de vita aeterna.

 

 

7-17. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate, probantes quod sit beneplacitum Deo. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur lumen est. Propter quod dicit : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Videte itaque fratres quod caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.

 

Nolite ergo effici participes, id est similes eorum, scilicet imitando opera illorum, quia si fueritis socii in opere, eritis et in poena. Nec debetis esse. Eratis enim aliquando tenebrae, id est per ignorantiam peccantes, et filii diaboli, principis tenebrarum, et ideo non mirum, si tunc in nobis haec mala erant. Nunc autem estis lux, id est ex discretione bene operantes et iustificati per fidem et baptismum. Et filii Dei, per adoptionem, qui est lux vera. Et hoc, in Domino, in vobis. Tenebrae quidem fuistis in vobis, lux autem estis in Domino, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ideo non addidit in Domino, cum ait fuistis tenebrae, sed cum ait, nunc autem lux et quia lux estis in Domino, ideo ambulate bono operum gressu, ut filii lucis, id est vivite ut filii Dei, scilicet sancte et immaculate. Hic enim fructus lucis est, id est haec sunt opera lucis, scilicet vivere, in omni bonitate, ut boni in vobis sitis, et iustitia, ut proximis quod iustum est faciatis, et veritate, ut vera loquamini. Vel bonitatem per partes exponit. Iustitia enim et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus, in omni bonitate, et per idem, iustitia et veritate, scilicet iuste vivatis et vera loquamini, probantes, quasi dicat : Ambulate dico, prius probantes, et ratione discernentes quod vel quid sit beneplacitum Deo. Quasi dicat : Omnia opera vestra ita sint circumspecta, ut beneplaceant Deo. Nolite, quasi dicat : Ut filii lucis ambulate. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum scilicet malorum hominum, id est a malis corde semper disiungamini.

Ad tempus cavete, copulamini corpore, tolerate paleam in tritura, tolerate in area : quod enim toleretis in horreo non habebitis, veniet ventilator qui dividet bonos a malis, eritque corporalis separatio, quam debet spiritualis praecedere. Ideo ait, nolite communicare operibus infructuosis, id est malis ut cum bonis sit pars malorum. Magis autem redarguite, id est non sitis negligentes in corrigendis vestris, ad curam scilicet vestram, quoquomodo pertinentibus, tamen leni animo, ut ait alibi Apostolus, hoc agite ut foris terribiliter personet interpretatio, et intus lenitatis teneatur dilectio. Attende quod duo coniungit, ut scilicet non communicent consentiendo, et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, scilicet si non consenseris et redarguis, utrumque complexus apostolus dicit : Nolite communicare, id est nolite consentire, laudare et approbare, et quia parum est non consentire, addit, magis autem redarguite, id est reprehendite, corripite, coercete.

[Ambrosius] Et est sensus : Non sitis consentientes malis approbando, neque negligentes non arguendo, neque superbientes insultanter arrogando. Quae autem, vel enim. Quasi dicat : Dico non communicate, neque debetis, autem, id est, quia turpe est non solum facere, sed etiam dicere, quae ab eis fiunt in occulto loco, id est non palam, sed occulte, et in hoc apparet quod turpia sunt. Vel, in occulto, id est in cogitatione. Omnia autem, vel enim, quasi dicat : Turpe est dicere quae faciunt, sed tamen redarguenda sunt, quia sic manifestantur saepe per confessionem, et hoc est, omnia autem qui arguuntur a lumine, id est a bonis et sanctis hominibus qui sunt filii lucis, saepe manifestantur per confessionem et poenitentiam, et ideo redarguendum est. Omne enim malum quod sic manifestatur, id est per confessionem et poenitentiam, lumen est, id est in lumen vertitur, quia bonum est ut peccatum per confessionem et poenitentiam manifestetur.

[Haimo.] Vel, lumen est, id est non est ambiguum, nec potest excusari quod palam dictum est. Vel ita : Omnia enim, quasi dicat : Ideo arguite, omnia enim quae arguuntur a sanctis, id est illi mali cum arguuntur a sanctis, manifestantur, sibiipsis qui mali sunt.

[Ambrosius] Tunc enim videntur sibi et aliis peccatores cum obiurgantur, et ideo arguendi sunt, quia sic incipiunt esse lumen. Unde subdit : omne autem vel enim, quod manifestatur, id est malus, cum sibi innotescat esse malus, lumen est, id est per poenitentiam incipit converti ad bonum.

[Haimo, Augustinus] Propter quod, scilicet quia sit lumen, dicit Spiritus sanctus per me : O tu, qui dormis, id est qui torpes in peccato iacendo, et nescis te esse in peccatis oblitus Dei, surge, per confessionem, et exsurge, per satisfactionem a mortuis, id est a futura damnatione, et illuminabit te, hic per fidem et spem, et in futuro per speciem, Christus, qui est sol iustitiae. Et quia prodest redarguere,

 

Videte itaque, fratres, quomodo, id est quodam moderamine, caute ambuletis, vivendo et redarguendo, non quasi insipientes, id est indiscreti, sed ut sapientes, scilicet omnibus providentes. Vos dico redimentes tempus, id est praeparantes vobis opportunitatem serviendi Deo et vacandi divinis : quod necesse est, quia dies mali sunt, id est hodie sunt mali homines.

Dies mali dicuntur pro duabus rebus, scilicet pro malitia et miseria hominum. Caeterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum ordinati sunt. Ducunt enim vices, agunt tempora. Oritur enim sol et occidit, transeunt tempora, cui molesta sunt tempora si homines sibi non sunt molestiae. Dies ergo dicuntur mali, ut dixi, propter malitiam hominum et miseriam ; sed miseria hominis communis est, non debet malitia esse communis. Ex quo enim lapsus Adam de paradiso expulsus, nunquam dies nisi mali : quod ostendit puer qui nascitur, quia a ploratu incipit, nec ridere potest : statim natus plorat, propheta scilicet suae calamitatis : lacrymae enim testes sunt miseriae ; nondum loquitur, et iam prophetizat. Quid ? in labore se futurum, vel timere etiam, si iustus fuerit, in mediis certe tribulationibus positus semper timebit. Redimamus ergo tempus. Quid est tempus redimere ? Redimit ille tempus qui perdit, id est dat de suo ut vacet Deo non litibus, quasi det nummum pro vitio. Das enim nummum et emis panem vel vinum, vel aliquid aliud ; das et accipis, aliquid amittis et aliquid acquiris. Sicut ergo perdis nummos ut emas tibi aliquid ; sic perdas de tuo, ut emas tibi quietem, hoc est tempus redimere. Unde Dominus ait : Si quis vult iudicio tecum contendere, et tunicam tollere, dimitte ei et pallium, ut habeas quietum cor, ne perdas tempus vacandi Deo tuo, a quo vult te avocare damno et litibus. Vel ita sitis redimentes tempus, id est quod minus fecisti in uno tempore, restituite in alio, dimidiantes dies quos impii non dimidiant. Alii enim dimidiant, alii implent dies, alii nec incipiunt, id est alii moriuntur in Aegypto, alii in terra sancta, nec mirum si minus fecistis, quoniam dies mali sunt, id est, in hac vita multa occurrunt impedimenta, nec possunt agi pro libito. Propterea, scilicet, quia mali sunt dies, nolite fieri imprudentes, id est inconsiderantes, sed potius estote, intelligentes quae sit voluntas Dei, id est quod Deo placeat. Quaerite cui placet, ut omnia provide et cum modestia agantur, nihil perturbate et cum strepitu. Et vos qui huic prudentiae operam datis,

 

 

18-28. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri. Subiecti invicem in timore Christi. Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator corporis eius. Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi ; sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.

 

Nolite inebriari vino. Nihil enim est quo minus conveniat alios arguendi quam inebriari vino,

[Ambrosius.] in quo est luxuria, id est ex quo procedit malus motus, unde tollitur auctoritas arguendi. Sobrii enim possunt habere fiduciam arguendi, quia bona conversatio terrorem incutit delinquenti. Ideo temperandum est a vino in quo est luxuria, et ebrietas cavenda, quia venter aestuans vino cito despumat in libidinem.

[Hierony.] Sed impleamini Spiritu sancto, id est donis Spiritus sancti, loquentes. Quasi dicat : Hoc modo poteritis impleri Spiritu sancto, si vos estis loquentes vobismetipsis, id est si vos intelligitis, et si vos intus instruitis de his quae dicitis, in psalmis, qui ad bonam operationem commonent, et hymnis, quae de Dei laudibus dicunt, et canticis spiritualibus, quae de aeterno gaudio sunt. Et ideo spiritualiter intelligenda sunt, quia spiritualia sunt quae docent, et implenda sunt opere. Unde subdit : Cantantes. Quasi dicat : Debetis loqui vobis, id est instruere vos de his. Et post locutionem horum, estote ipso actu, cantantes, id est Deum laudantes, et de aeternis exsultantes, sicut hymnus et canticum docent, et psallentes, bono opere, ut psalmus docet : et hoc, in cordibus vestris, id est spontanea voluntate. Et hoc totum facite Domino, id est ad honorem Domini.

[Ambrosius.] Et estote gratias semper agentes pro omnibus donis, vel pro omnibus, scilicet prosperis et adversis Deo et Patri, id est Deo, quia Deus creando, et quia Pater est Christi natura, nobis adoptionis gratia : et hoc, exsultando in nomine Domini nostri Iesu Christi, per quem nos adoptavit, id est filius eius proprius, per quem cognovimus eum.

[Haimo.] Et estote subiecti invicem, non solum auditores praelatis, sed etiam praelati subditis, in charitate eis serviendo, et humiliter curam gerendo ; nam et si dignitas maior, administratoria tamen est. Unde Apostolus : Omnium me servum feci. Est ergo maiorum salva tamen dignitate servire, sicut minorum est obedire. Haec autem tam minorum quam maiorum ordinata subiectio debet esse in casto timore Christi, qui humilitatem mandavit. Mulieres.

[Ambrosius.] Hucusque communiter de omnibus egit, nunc singulis ordinibus suadet. Quasi dicat : Hucusque communiter monui, et praeter communia specialiter dico, ut mulieres viris suis sint subditae, sicut Domino, id est ea simplicitate qua Domino subiectae sunt, sicut Sara subdita erat viro, quae dominum vocabat Abraham. Et bene utique debent esse subiectae, quoniam vir caput mulieris, id est rector et auctor, a quo mulier sumpsit initium, sicut Christus caput Ecclesiae, qui est rector et auctor Ecclesiae : quod plus est, ipse Christus etiam est salvator corporis eius Christi, id est Ecclesiae, quod non est vir mulieris. Sed ut, quasi dicat : Christus est Salvator Ecclesiae, quod non vir est mulieris : Sed tamen ut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres subiectae sint viris suis in omnibus, quae non sunt contra Deum : Vos autem viri, diligite uxores vestras, quarum caput estis, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, cuius caput est : et adeo dilexit, quod tradidit semetipsum pro ea, ita et vos pro uxoribus vestris facite, si sit opus. Tradidit dico ut sanctificaret illam, iustitia bonae vitae, prius mundans eam a peccatis ;

[Haimo.] et hoc, lavacro aquae sanctificatae in verbo vitae, id est quo datur vita : quo accedente ad elementum, fit sacramentum, quo sanctificatus homo accipit vitam aeternam. Quod utique fecit Christus ut ipse per hoc exhiberet sibi in futuro Ecclesiam gloriosam, id est in animo et corpore rutilantem gemina stola decoram. Ecclesiam dico non habentem, vel nunc vel tunc, maculam, id est aliquod criminale peccatum, neque rugam, id est peccatum mortale intus latens sicut est dolus.

[Ambrosius] Duplicitas enim ruga dicitur, et est sensus : Non habens maculam neque rugam, id est mundam et simplicem. Vel, non habens maculam neque rugam, quia per actionem bonam munda est a macula, et per spem tensa ad superiora. Proinde vestis eius in monte tanquam nix dealbata effulsit, quae significabat Ecclesiam omni macula peccati mundatam, quae per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga, et desiderio ad caelestia. Aut, non habentem, aliquid huiusmodi, id est peccatum aliquod pro quo sit damnabilis. Sed ut, quasi dicat : Dico exhiberet sibi Ecclesiam non habentem maculam neque rugam, sed, potius talem, ut sit sancta, hic per bona opera, et immaculata, id est abstinentia mali. Vel de futuro, ut tunc sit sancta per gloriam fruetur, et immaculata, per corruptionis remotionem. Sicut ergo Christus fudit sanguinem ut lavaret maculam Ecclesiae, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam, sic et viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vitae eas instruere, ut exhibeant eas Deo. Item, ita etiam debent viri diligere uxores suas, ut corpora sua, id est seipsos, quia ambo una caro sunt, et mulier portio corporis viri est. Bene dixi, ut diligant uxores sicut sua corpora, quia qui diligit uxorem suam, diligit seipsum, quia uxor corpus viri est, et vir caput uxoris.

 

 

29-33. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus Ecclesiam, quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico, in Christo et in Ecclesia. Verumtamem, et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat ; uxor autem timeat virum suum.

 

Nemo enim. Quasi dicat : Vere debet diligere uxorem suam quia caro sua est. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, quia et si sanctus macerat carnem non eam odit, sed peccatum quod in ea est. Qui ergo mavult esse sine corpore, non corpus, sed corruptiones eius et pondus odit.

Non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celeberrimum corpus vult habere. Qui ergo continentia quadam et laboribus persequitur corpus suum, non id agit ut non habeat, sed subiugatum et paratum ad opera necessaria. Nemo odit carnem suam dico, sed nutrit eam, cibo et potu, et fovet indumentis :

[Ambrosius] ita et uxorem suam non debet vir odio habere sed fovere, quia caro eius est, et de corpore suo facta. Sicut. Quasi dicat : Ita diligat et nutriat vir uxorem suam, sicut et Christus nutrit et diligit Ecclesiam, ut carnem suam. Et est sensus : Ita debet vir facere de uxore, quae caro eius est, quia sic Christus nutrit Ecclesiam ut carnem suam cibo corporis sui, et fovet eam spiritualibus indumentis praeceptorum, virtutum, bonorum operum

[Haimo, Augustinus] : et bene Christus diligit et nutrit Ecclesiam ut carnem suam, quia corpus eius est, et huius corporis sumus membra omnes, fideles, et alii de carne eius, id est infirmi qui indigent sustentari fortibus ut caro sustentatur ossibus, et alii : de ossibus eius, id est perfecti et fortes. In cuius rei figura Adam qui erat forma futuri, cum de costa suam factam mulierem vidisset, in Genesi dixit : Hoc os de ossibus meis, et caro de carne mea. Sicut enim Eva ab Adam facta traxit ab eo carnem et ossa, ita nos a Christo instituti, alii sumus ut ossa, scilicet robusti, alii ut caro, scilicet infirmi. Et ideo ait, ex carne eius, id est infirmi sumus a simili infirmitatis eius quam habuit in homine. Propter hoc ostendendum, scilicet quantum Christus dilexit Ecclesiam, est scriptum in Genesi : Relinquet Christus homo patrem, formam servi accipiendo.

Non enim ideo haec dicit quia Christus deseruerit, et recesserit a Patre, sed quia non in ea forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri ; et matrem suam, id est Synagogam, de qua secundum carnem natus est, et adhaerebit uxori, id est sociabit se Ecclesiae, et duo, scilicet Christus et Ecclesia erunt in carne una, id est una voluntate.

Et una utique caro sunt Christus et Ecclesia, quia qui Deus erat apud Patrem, a quo et facti sumus, factus est per carnem particeps nostri, ut illius capitis corpus essemus.

Et utique, si caput est, habet corpus ; corpus eius est sancta Ecclesia quae coniux eius est, cui dicit Apostolus : Vos autem estis corpus Christi et membra.

 

Totus itaque Christus est caput et corpus tanquam integer vir, quia et femina de viro facta est, et ad virum pertinet, ita Christus ut essemus unum cum illo caput nostrum esse voluit accipiendo carnem ex nobis, in qua moreretur pro nobis.

Dormit Adam ut fiat Eva, moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormiendo Adam fit Eva de latere, mortuo Christo lancea percutitur latus ut profluant sacramenta quibus formetur Ecclesia.

Reliquit ergo, Christus Patrem, quia non in eadem dignitate apparuit hominibus in qua est apud Patrem.

Et sciendum quia haec primi hominis fuisse scriptura Genesis testatur. Christus vero in Evangelio Dei verba declarat esse dicens : Num legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos, et dixit, propter hoc relinquet homo, etc. Ut scias per exstasim soporis qui praecessit in Adam, in qua angelice interfuit, ingressus in sanctuarium Dei ut intelligeret in novissima, hoc eum divinitus tanquam prophetam dicere potuisse. Et ut ostenderet quid in his verbis quaereremus, ut non coniecturis nostris aliquid ausi dicere videamur, subdit et exponit : Sacramentum hoc magnum est. Et ne aliquis putaret in viro esse et uxore secundum utriusque naturalis sexus copulationem, corporalemque misturam, addit : Ego dico, in Christo et Ecclesia.

[Augustinus] Secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia accipitur quod dictum est, non iam duo sed una caro sunt ; et quomodo sponsus et sponsa dicuntur, sic caput et corpus. Sive ergo dicam caput et corpus, sive sponsus et sponsa, unum intelligite.

Fit enim ex duobus quasi una quaedam persona, scilicet ex capite et corpore, ex sponso et sponsa : quam unitatem miram et excellentem commendat Isaias, in quo Christus loquens ait : Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Huius spiritualis unitatis sacramentum fuit illud quod in Genesi de unione coniugii, ad litteram dicitur

[Haimo]. Unde et quod hic ad litteram dicitur, ad litteram potest accipi, sic, quasi dicat : Quia diligit vir uxorem suam, propter hoc, id est propter hanc dilectionem, relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Ita ad litteram saepe fit, et erunt duo in carne una, id est carnali commercio, scilicet quando simul miscentur carnali coniunctione. Hoc Moyses ad litteram de unione coniugii dixit quod est signum magnae rei, scilicet signum coniunctionis Christi et Ecclesiae. Unde subdit, sacramentum hoc magnum est, ego dico in Christo et in Ecclesia, id est coniugalis copula signum spiritualis unitatis Christi et Ecclesiae. Verumtamen. Quasi dicat : Etsi hoc non solum ad litteram dicitur, sed est signum alterius rei, verumtamen et vos singuli, scilicet unusquisque vir, secundum litteram, diligat uxorem suam sicut seipsum sequens moralitatem historiae. Uxor autem, non solum diligat, sed etiam timeat virum, id est subdita sit viro.