Ad II Corinthios X — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT X
1-7. Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos : absens autem confido in vobis. Rogo autem vos, ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tanquam secundum carnem ambulemus. In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem, extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. Quae secundum faciem sunt videte. Si quis confidit sibi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
Ipse autem. Postquam admonuit bonos de eleemosynis in sanctos faciendis, agit de incorrectis qui pseudo sequebantur, et eum ferocem putabant. Quasi dicat : Correctos ad eleemosynas invito, vos autem, alios qui pseudo mihi praefertis, obsecro ego Paulus. Quasi dicat : Vere humilis non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis. Obsecro, dico, per mansuetudinem et modestiam Christi, id est si vultis ut sim vobis lenis, et cum modo puniam vos, sicut Christus etiam provocatus lenem animum ostendit, et in correctionibus modum non excessit. Obsecro ego Paulus qui in facie quidem, id est exterius ut dicitis, humilis sum inter vos, scilicet dum praesens sum. Absens autem. Quasi dicat : Dum non timeo aliquid mali mihi fieri a vobis, confido in vobis, id est confidenter ago in vos, aspere vos redarguens. Rogo autem. Hic dicit unde obsecret eos. Quasi dicat : Non solum obsecro vos, sed etiam rogo ne praesens, scilicet cum venero, audeam in quosdam incorrectos, id est ne praesens audacter puniam eos, per eam confidentiam qua existimor audere absens, quia quantum putor absens confidere, tantum praesens faciam in re, nisi se emendaverint. Hoc ergo rogat ut tales illos inveniat, ne cogatur irasci et audere in eos, sed praemissa severitate laetetur cum eis. Quosdam dico, qui arbitrantur nos tanquam secundum carnem, id est more carnalium, ambulemus. In carne enim. Quasi dicat : Putant nos secundum carnem ambulare, quod non facimus, quia licet simus ambulantes in carne, id est licet simus degentes in carne, quae fragilis est, non tamen secundum carnem, id est pro carnali commodo militamus. Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est pro terreno commodo. Et vere non secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae, id est virtutes et miracula per quae in praedicatione militamus, non sunt carnalia debilitate, sed sunt potentia Deo, id est per Deum, ad destructionem munitionum, id est ut destruant consilia hominum seu daemonum diversis calliditatibus munita, consilia destruentes. Quasi dicat : Vere possim destruere. Nam destruimus. Et hoc est quod ait. Quasi dicat : Militamus non secundum carnem, nos, dico, destruentes consilia hominum et daemonum, et omnem altitudinem, id est profunditatem intellectus, tam legis peritorum quam philosophorum. Altitudinem, dico, extollentem se adversus scientiam Dei, id est quae de Deo est. Ut dum impugnant partum virginis et huiusmodi.
[Ambrosius] Et etiam in captivitatem redigentes omnem intellectum, id est captivos ducimus omnes superbe agentes, vel intelligentes, dum Christo contradicentes vincimus. Ducentes eos usque in obsequium Christi, id est ut fidei Christi, cui ante repugnaverant, humiliter obediant. Nos, dico, etiam in promptu habentes, quia nihil nos remordet, quo minus audeamus, ulcisci omnem inobedientiam. Quod faciemus, cum impleta fuerit vestra obedientia, id est postquam recognovero omnes ex dilectione obedientes. Tunc enim vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam ; tunc illam destruens quando eos qui resistunt perducit ad fidem. Et hoc est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur, damnetur, quae secundum faciem, etc. Quasi dicat : Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, et si vobis non sufficit quod dixi, quare me potius quam pseudo sequamini. Videte, haec alia, quae sunt secundum faciem, id est ita evidentia sicut ea quae sunt subiecta oculis. Aperta enim sunt quae dicet : Haec scilicet, si quis illorum pseudo. Hoc enim de praesumentibus dicit, confidit, per aliquid, id est per fidem vel aliquid aliud, se esse Christi, id est quod ipse sit Christi. Hoc iterum cogitet, id est bene deliberet apud se, ut vim rationis non excedat, vel propter odium nostrum, vel propter honorem suum. Hoc, inquam, cogitet, quia sicut ipse Christi est, ita et nos, id est per quaecunque ipse est Christi per eadem et nos. Vel ita, quae secundum. Quasi dicat : Vere nos apostoli tales sumus quales supra ostendi. Quae autem sunt secundum faciem videte, id est diligenter opera eorum considerate, qui in vestro conspectu tantum bona agunt, ne forte vos seducant, ut velitis eos praeferre nobis. Quod non debetis, quia, si quis illorum praesumentium confidit per aliqua se esse Christi, hoc iterum cogitet apud se, quia sicut ipse est Christi, ita et nos, id est per quaecunque ipse est Christi, per eadem et nos. Contra superbos pseudo hoc dicit, qui de se praesumentes inflatione animi Apostolo se praeponebant.
8-13. Nam, etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit nobis Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam. Ut autem non existimer tanquam terrere vos per Epistolas (quoniam quidam Epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis) : hoc cogitet qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per Epistolas absentes, tales et praesentes in facto. Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam qui seipsos commendant, sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis. Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae qua mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos.
Nam, etsi. Quasi dicat : Vere ita sumus Christi sicut illi. Nam etiam excellentius nos sumus Christi per potestatem, quam illi non habent. Et hoc est quod ait : nam, etsi amplius aliquid fuero gloriatus de nostra potestate, scilicet apostolatus, quam Dominus dedit nobis, non illis in aedificationem, et non in destructionem vestram, id est ut nos in virtutibus aedificemus, non ut prava doctrina vel exemplo corrumpamus, ut pseudo faciunt, non erubescam, quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed ad utilitatem vestram dicitur. Ut autem, etc. Hic dicit se, cum praesens fuerit, implere opere quod absens verbo minatur. Hoc autem dicit occasionem illius sententiae quam ibi dixerat, parati ulcisci omnem inobedientiam, ne putarent eum absentem tantum minari, et praesentem nihil facere. Quasi dicat : Hanc potestatem dedit mihi Dominus in aedificationem et non in destructionem, sed tamen ulciscar. Videretur enim illis ideo debere blandiri, quia potestatem accepit in aedificationem, non in destructionem ; sed ulcisci contra opinionem quorumdam se dicit. Ut autem. Quasi dicat : Promptus sum ulcisci, tamen hoc dicens, existimor tanquam terrere vos per Epistolas. Et vere existimor, quoniam revera quidam, inquiunt, Epistolae quidem graves sunt, id est ponderosae ad intelligendum, et fortes ad terrendum. Praesentia autem corporis est infirma, non audens exercere severitatem, et sermo est contemptibilis, quia ut idiota sine argumentis loquor, ut aiunt. Attende quod infirma dicit contra fortes, et contemptibilis contra graves. Ut autem non existimer a vobis tanquam terrere vos, et opere quod minor non implere, hoc cogitet qui eiusmodi est, scilicet qui ita de me opinatur. Et hoc idem sciatis vos, quia quod minor verbis, impleturus sum factis. Quod ita ait, quia quales, id est quam asperi sumus in verbo per epistolas, dum sumus absentes, tales erimus et praesentes in facto, scilicet ulciscentes omnem inobedientiam, quia, si vitia vestra palparemus, tunc non aedificaremus, sed destrueremus. Non enim. Quasi dicat : Tales erimus facto quales sumus verbo, quia non sumus pseudo similes, qui usurpant sibi potestatem in diem, et vitia palpant.
[Ambrosius] Et hoc est quod ait. Non inserimus nos quibusdam, id est pseudo, qui non missi a Deo, commendant seipsos, aliquibus artibus, non Deus eos, id est usurpant sibi potestatem indigni. Quod est dicere : Non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo electi accepimus, nihil ultra concessum praesumentes. Illi autem non accepta potestate, sed usurpata, dominari volunt, nomini suo vindicantes auctoritatem. Aut non comparamus nos illis, ut nos sicut illi adulemur vobis et vitia vestra palpemus, quod posset facere aliquis etiam habens recte potestatem. Hoc non facimus, ideo quia non audemus nos inserere aut comparare eis, ne sicut illi ita et nos pereamus. Non haec facimus, sed potius ipsi sumus metientes, id est metimur nosmetipsos in nobis, id est in conscientiis nostris, an a Deo missi simus attendimus, et non aliud quam quod iniunctum est usurpamus. Tanta enim potestate utimur, quanta concessa est ab auctore ; nec mensuram nec modum egredimur. Et sumus comparantes, id est comparamus etiam nosmetipsos nobis, quia secundum quod officium nostrum exigit, facimus quod illi non faciunt. Haec autem nos agentes, non gloriabimur, id est non exercebimus potestatem in immensum, id est ultra mensuram nostram, quod illi faciunt qui ultra mensuram usurpando gloriantur, sed gloriabimur, secundum mensuram regulae, id est secundum mensuratum mihi a Deo populum, cuius ego sum regula ad dirigendum, sub qua mensura vos estis. Unde subdit : Mensuram, dico, pertingendi monitu Dei usque ad vos.
[Ambrosius] Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Paratum enim erat unicuique ad quos in praedicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios, de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant, quos in fide fundaverat, qui ad omnes missus erat a Deo. Unde addit quam mensuram mensus est nobis Deus. Qui ergo ei resistit, Deo mittenti resistit.
14-18. Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos. Usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi, non in immensum gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantia, etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari. Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat.
Non enim. Quasi dicat : Vere Deus est mensus. Non enim, est superextensio. Et hoc est quod ait, Non enim superextendimus nos, quasi non pertingentes ad vos. Superextendi est ultra extendi quam conceditur. Nos autem destinati sumus Deo mittente ad vos. Et vere non extendimus nos, quasi non pertingentes ; pertingimus enim, quia pervenimus usque ad vos in Evangelio Christi, id est in praedicatione Evangelii Christi.
[Ambrosius] Nos, dico, non gloriantes in immensum, id est in alienis laboribus, scilicet ubi alius fundamentum fidei posuisset, quod esset ultra mensuram gloriari. Sed sumus habentes spem crescentis fidei vestrae, id est speramus per fidem vestram crescentem de virtute in virtutem. Qui in vobis, id est per vos, magnificari apud alios, quia per vos tales apostoli veri probamur. Et habemus spem evangelizare secundum regulam nostram, id est regnum nostrum, id est secundum quod a Deo nobis iniunctum est. Evangelizare dico, in abundantia, scilicet non in paucis locis, imo et in alia loca quae sunt ultra vos, non tamen sumus habentes spem, id est non speramus gloriari in aliqua aliena regula. Nec illi qui ultra eos sunt, de alieno regimine sunt. Deinde exponit quid dixerit in aliena regula, scilicet in his quae praeparata sunt ab aliis praedicatoribus, quia his praedicabat, quibus non erat annuntiatum, ut gloriam suo labore quaereret. Qui autem. Quasi dicat : Ego gloriabor in praedictis et in aliis, sed hoc totum unde gloriandum est, a Deo est. Et ideo : Qui gloriatur, iuxta admonitionem Ieremiae, glorietur in Domino, id est Domino attribuat gloriam et confidentiam suam, cuius gratia est quod non potest ille, qui non habet a Deo potestatem, quia suam gloriam quaerit. Non enim, quasi dicat : Ideo in Domino gloriandum, quia ille non est probatus a Deo, vel ab hominibus, qui commendat seipsum, id est qui extra Deum gloriatur sibi tribuendo quod Dei est. Vel, qui autem. Quasi dicat : Ego non gloriabor in aliena regula, similiter autem, qui gloriatur, id est potestatem vult exercere, glorietur in Domino, id est potestatem exerceat in mensura sibi a Deo data, quod debet. Non enim ille probatus est a Deo vel ab hominibus, qui seipsum commendat, qui praedicat non missus, qui non est idoneus, sed praesumptor et reprobus : sed quem Deus commendat, id est idoneum et dignum ostendit miraculis et virtutibus.
