Ad Titum II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT II
1-8. Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. Senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes ut prudentiam doceant. Adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate. Verbum sanum irreprehensibile, ut his qui ex adverso est vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
Tu autem loquere ea quae decent sanam doctrinam, id est doctrinam sanae fidei. Haec sunt quae ad bonos mores pertinent, scilicet hortare senes, ut sobrii sint, pudici, ne luxurient, prudentes, providentes fidei necessaria, sani in fide, scilicet ut habeant integram fidem similiter, ut sint sani in dilectione Dei, et proximi, in ordine ipso charitatis, et sint sani in patientia tentationum et tribulationum. Hortare etiam anus similiter esse in habitu sancto, ut scilicet earum incessus, motus, vultus, sermo praeferant sanctitatem ; non criminatrices, id est crimina aliis imponentes : quod solent facere adolescentulis ; non multo vino servientes. Solent enim esse quaedam quae corporis frigescente luxuria vino se pro libidine dederunt. Bene docentes, non quidem publice viros, sed private adolescentulas, ita tamen ut doceant ipsas adolescentulas, prudentiam, scilicet ut ament viros suos. Vel ita distingue : Bene docentes, ita ut prudentiam doceant. Hic distingue. Deinde sequitur. Adolescentulas hortare, ut viros suos, quos carnali affectu naturaliter diligunt, ament, etiam pudica dilectione, ut scilicet cum pudore viris debitum potius reddant quam exigant, et filios suos diligant non modo carnali, sed etiam spirituali amore. Doceant etiam eas esse prudentes mentis intelligentia, castas corporis continentia, sobrias in cibo et potu, domus suae curam habentes, benignas, subiectas viris suis, ut non divitiis vel nobilitate perflatae, viris suis imperare desiderent.
[Hieronymus] Subiectae sint viris suis dico, ita ut verbum Dei, id est doctrina evangelica, non blasphemetur, si habent viros infideles quibus propensius propter timorem Dei obsequi debent, et congaudere, ut hoc videntes non blasphement nomen Domini.
[Ambrosius] Vel potest hoc referri ad senes et ad omnia superiora. Quasi dicat : Hortare senes et anus et adolescentulas, ut ita se habeant ut dixi. Quod debent facere, ideo ut non blasphemetur nomen Domini : quod fit si male habeant. Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint, quia iuventus solet modum egredi, imo promptior solet esse ad lapsum : ideo salubrius retinaculis contineri iubetur, ut infrenata divinis legibus gubernetur. Quod ut facilius sit, magistrum iubet esse, formam subdens : et in omnibus praebe teipsum exemplum bonorum operum, ut scilicet quod docet verbis, ostendat factis, ut hi qui profani sunt et inimici Dei, erubescant, videntes quia quae docet vera esse probat factis. Aliter pastor occidit oves quantum in se est, et si illae vivunt mali enim pastores non parcunt ovibus, qui non modo languentes et errantes non curant, sed etiam fortes et pingues necant quantum in ipsis est ; et si illae vivunt, de misericordia Dei vivunt, tamen, quantum ad pastores malos pertinet, occidunt. Quomodo ? male vivendo, malum exemplum praebendo. Attendens enim ovis praepositum suum male viventem, oculos a regulis Dei declinantem et in hominem intendentem, incipit dicere apud se : Si praepositus meus sic vivit, ego quis sum qui non faciam quod ille facit ? Omnis ergo qui male vivit in conspectu eorum quibus praepositus est, quantum in ipso est, occidit eos. Ideo servo Dei eminenti in membris summi pastoris dictum est : In omnibus praebe teipsum exemplum bonorum operum, scilicet in doctrina, recta, in integritate, vitae et corporis, in gravitate, ne levis sis, sed authenticus. Et verbum tuum sit sanum et irreprehensibile, quod non valet reprehendi loco dictum et tempore, ut is qui ex adverso est, id est qui vobis contrarius, vincatur vel vereatur nihil habens malum dicere de vobis.
9-15. Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Apparuit enim gratia Salvatoris Dei nostri omnibus hominibus, erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
Servos etiam hortare subditos esse dominis suis, quibuslibet tam bonis quam malis. Subditos dico in omnibus quae non sunt contra Deum, et placentes. Vel ita distingue : in omnibus placentes, non contradicentes. Hoc modo poterunt placere, scilicet si non mussitaverint cum domini aliquid iusserint, non fraudantes aliquid de debito servitutis, sed in omnibus, etiam in minimis, fidem bonam ostendentes, ut doctrinam, hoc referunt ad omnia praedicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, etc. Quasi dicat : Hortare omnes praedictos, ut ita se habeant ut praescriptum est, ut ita ornent in omnibus actionibus suis doctrinam Salvatoris Domini nostri, bonis operibus et fide doctrinam dicit ornari Dominicam. Ornamentum enim doctoris vel pastoris est honesta vita discipuli. Apparuit enim. Quasi dicat : Omnes monendi sunt, ut ornent, quia omnibus natus est Christus, nullum excludit. Et hoc est quod ait : Apparuit enim, per carnem, gratia Dei et Salvatoris nostri Dei, id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi. Et hoc, omnibus hominibus, id est ad utilitatem omnis generis hominum sine quo non profuisset nobis nasci, erudiens nos exemplo vitae et doctrina, in quo eum sequi debes, scilicet ut erudias. Erudiens nos dico ad hoc, ut nos abnegantes, id est fugientes, impietatem, vanae culturae et ignorantiam et desideria saecularium, quae a mundi huius principe suggeruntur, sobrie in nobis, et iuste ad proximum, et pie ad Deum vivamus in hoc saeculo tam fragili. Nos dico exspectantes, ut certi et solliciti, beatam spem, id est gloriam aeternam, et adventum, vel manifestationem gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui non in infirmitate ut prius, sed in gloria et potestate veniet, praemia daturus secundum merita, qui in primo adventu adeo humilis fuit. Quod non solum erudivit, sed dedit, id est tradidit morti, semetipsum pro nobis, per hoc securi sumus de spe. Dedit dico, ad hoc, ut redimeret nos per sanguinem ab omni iniquitate, tam originali quam actuali, et mundaret, in baptismo a culpa et poena, populum sibi acceptabilem, vel peculiarem, id est proprium, sectatorem bonorum omnium. Ad hoc redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes, et repleti operibus bonis regni Dei haeredes esse possimus. Haec loquere nescientibus, et exhortare, scientes, et argue negligentes vel rebelles : et hoc, cum omni imperio, id est potestate, quia iam non aspere hoc accipitur, cum pro salute fieri sciatur ita cum imperio, ut nemo contemnat pro simplicitate.
