Ad Romanos XI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT XI
1-4. Dico ergo : Nunquid Deus repulit populum suum ? Absit ! Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin. Non repulit Dominus plebem suam quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversum Israel ? Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
Dico ergo quia tot auctoribus confutavit Iudaeos, insultare possent gentes, dicentes ex toto repulsos esse, contra quos incipit sic : Dico ergo, etc. Quia enim populum Israel incredulum ostendit, ne omnem Israel diffidentem dixisse putaretur, ostendit Deum non repulisse haereditatem suam. Quasi dicat : Quia dixi Israel esse populum non credentem. Ergo dico, id est dicere videor quod Deus ex toto repulit populum suum, vel haereditatem suam, id est Iudaeos quibus bona fecit.
[Haimo, Ambrosius] Sed nunquid, hoc dico, vel,
Nunquid repulit Deus ? Absit ! Si enim dico Iudaeos esse infideles, non tamen omnes, et si Deus repulit eos ex parte, non tamen ex toto, quia me et alios praedestinatos non repulit. Nam et ego Israelita sum, id est Iudaeus, non proselytus, quod semine Abrahae et ex tribu Beniamin. Quasi dicat : Ab Abraham descendit per lineam Beniamin, hoc ideo dicit ne putaretur esse de Ismael.
Non repulit. Quasi dicat : Sicut me non repulit, similiter non repulit Deus plebem suam, quam praescivit salvandam ; praescivit enim posuit pro praedestinavit. Sic enim debere hoc accipi ex sequentibus patet. Ideo autem dixit, quem praescivit, ne iterum superbiant Iudaei ex eo quod dixit eos non repulsos et plebem Dei. An nescitis ? Quasi dicat : Ita reliquias in hoc tempore non repulit Dominus, sed salvavit sicut tempore Eliae multos sibi reservavit, cum solus sibi Elias videretur ; qui si ignoravit non mirum si isti ignorant.
[Ambrosius] Tempore namque Eliae quando Achab rex Samariae dedit filiam suam Ioram regi Iuda, tunc omnes Iudaei videbantur idololatrae, ita ut Elias putaret se relictum solum in cultu Dei. Quando Achab rex Samariae et Iezabel uxor eius pseudoprophetis credentes, prophetas Dei persequebantur, qui in speluncis se occultabant, et ipsi item Achab et Iezabel populum ad idololatriam hortabantur, sed ostendit Deus Eliae quod non remanserat solus, et hoc est quod ait : An nescitis quid dici Scriptura, id est liber Regum, in Elia, id est ubi de Elia loquitur, scilicet quemadmodum interpellat, id est inter se et illos Deum iudicem vocat, adversum Israel, dicens : Domine, prophetas tuos occiderunt ; hoc sub Iezabel factum est, et altaria tua suffoderunt, id est a fundamento subverterunt, et ego relictus sum solus in cultu divino, et quaerunt animam meam, id est vitam, tollere. Sed quid ? Quasi dicat : Putavit se solum, sed quid dicit Scriptura illi dixisse responsum divinum ?
[Ambrosius] Ecce, reliqui, id est per gratiam reservavi, mihi septem millia virorum ; id est omnes bonos, per septenarium enim universitas, per millenarium perfectio designatur, qui non curvaverunt genua sua ante Baal, qui erat Deus Achab et Iezabel.
5-10. Sic ergo et in hoc tempore, reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus. Alioquin gratia iam non est gratia. Quid ergo ? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus, electio aut consecuta est, caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant usque in hodiernum diem. Et David dicit : Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in captionem, et in scandalum et in retributionem illis. Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
Sic ergo et in hoc tempore usque. Quasi dicat : Quia tunc erant multi boni, etsi nesciret Elias. Sic ergo, id est ita latenter ; vel, sic id est per eamdem gratiam, et in hoc tempore gratiae ubi facilius est. Reliquiae salvae fient,
[Ambrosius] vel factae sunt, et hoc non secundum merita, sed secundum electionem gratiae, id est per gratiam qua electi sunt. Unde Dominus ait : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Neque enim ante credideramus in eum, ut eligeret nos. Nam si credentes iam elegit, electos elegit. Si autem : Quasi dicat : Dixit per gratiam salvari.
Si autem gratia, id est per gratiam salvi sunt, iam non ex operibus legis, alioquin, id est si per opera legis sunt salvi sunt, gratia iam non est gratia, sed debitum. Constat autem gratiam esse gratiam. Quid ergo ? Audito quod reliquiae salvae factae sunt gratia, non ex operibus. Quid ergo dicendum est ? hoc, scilicet quod Israel non est consecutus hoc quod quaerebat, id est ex operibus iustitiam legis. Electio autem consecuta est, id est per gratiam electi iustitiam per fidem receperunt. Caeteri vero, non solum non consecuti sunt iustitiam, sed etiam excaecati sunt vel fuerunt per iudicium.
Electio igitur gratiae est non meritorum, excaecatio vero meritorum est. Excaecati enim sunt quia credere noluerunt, sicut et illi quia voluerunt crediderunt.
[Ambrosius] Misericordia igitur et iudicium in ipsis voluntatibus facta sunt Deo illis per misericordiam gratiam apponente, istos vero per iudicium deserente. Quicunque enim cum intellexisset noluit credere, id debet consequi quod vult, scilicet ne de caetero possit credere. In voluntate ergo sua adiuti sunt, non immissa malitia, sed deserente gratia, ut quia scientes verum dicerent esse falsum, de caetero non intelligerent quod verum est, et hoc meruit invidia malae voluntatis.
[Haimo] Non ita autem est de illis qui errore hoc agunt. Deinde auctoritate Isaiae probat Iudaeos ex parte fuisse excaecatos dicens : Sicut scriptum est in Isaia, licet et aliis verbis : Dedit enim illis Deus spiritum compunctionis, id est malum, id est permisit eos habere malam compunctionem. Malam enim compunctionem hic significat, qua saepe fit ut etiam bonum sit homini molestum, sicut Pharisaeis displicebat doctrina Christi. Spiritum ergo compunctionis appellat mentem invidentem, qua inviderunt doctrinae Christi et saluti gentium. Dedit etiam, oculos, id est rationem, quae per se videre potest, sed ipsi ita habent, ut non videant, per se, et aures, id est rationem, quae alio docente intelligit, sed ipsi ita habent, ut non audiant. Et est sensus : Rationem eis dedit, qua tamen nec per se intelligunt quae per se possent intelligere si vellent, nec alio docente intelligunt, quae per alium possent scire. Haec autem eorum caecitas durat, usque in hodiernum diem, id est quandiu poterit dici hodiernus dies, id est usque in praesentem diem omnium ad quos hoc scriptum perveniet. Deinde autoritate Prophetae idem confirmat subdens : Et David dicit : Mensa eorum, id est malitia quam mihi obtulerunt, quam dicitur fuisse, coram ipsis, quia iniquitatem noverunt, et tamen in ea praestiterunt, fiat ipsis in laqueum : quasi dicat : Sicut seipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat illis, ipsa iniquitas laqueus, ut eos impediat ; et in captionem, ut eos teneat ; et in scandalum et in retributionem, id est sit causa scandali et poenae aeternae. Vel mensam vocat Scripturam sanctam, ubi fidelium animae spirituali cibo reficiuntur et saginantur. Iudaei vero de littera legis praesumentes et spiritualem intelligentiam contemnentes ad mensam sedent esurientes. Haec ergo mensa, id est Scriptura sacra, eorum, id est eis ante alios oblata, coram ipsis, posita dicitur, quia in eius carnalibus observantiis delectantur. Vel coram eis ideo posita dicitur, quia si rationi vellent intendere possent intelligere. Haec, inquam, mensa fiat illis in laqueum. Scriptura enim quae intelligentibus est panis refectionis illaqueat dum male intelligitur, et propterea praedicatio Christi respuitur. Et fiat eis in captionem et scandalum et retributionem. Et ita facta est Iudaeis. Fuit enim eis Scriptura legis causa captivitatis, dum zelo eius Christum occiderunt, et illa captivitate fuit eis causa scandali et opprobrii, et post erit causa aeternae damnationis, quae specialiter retributio dicitur. Obscurentur oculi eorum, id est ratio quae videt, ne videant se peccare, quasi dicat : Quia sine causa non viderunt, fiat eis non videre ; et dorsum, id est liberum arbitrium quod debet erigi sursum, semper incurva, id est peccatis aggrava.
[Haimo] Nota quod haec verba non optantis voto, sed praedicentis officio dicuntur.
11-12. Dico ergo : Nunquid sic offenderunt ut caderent ? Absit ! Sed illorum delicto salus gentibus, ut illos aemulentur. Quod si delictum eorum divitiae sunt mundi, diminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum ?
Dico ergo : Quasi dicat : Auctoritate prophetarum, dico Iudaeos esse excaecatos. Hoc ergo dicendo dico,
[Haimo] id est dicere videor et reputor, quod sic offenderunt, ut, non tantum, caderent sine reparatione et utilitate. Sed nunquid putatis quod irrecuperabiliter, sine utilitate ceciderint, quia dico excaecatos auctoritate prophetarum ? Imo et casus eorum prodest et possunt restitui, ne quis adeo despiciat eos. Nunquid enim sic offenderunt, ut inutiliter vel irrecuperabiliter caderent ? Absit ! Ut inutilis sit casus eorum, sed potius utilis, quia illorum delicto, quo caeci Deum occiderunt,
[Augustinus] vel verbum repulerunt, salus facta est gentibus ; ad quas relictis Iudaeis apostoli conversi sunt, ex quorum voce in Actibus apostolorum dicitur ad Iudaeos : Quia repulistis verbum Dei, ecce convertimur ad gentes. Et ita ex eorum delicto quo repulerunt Verbum fuit salus gentibus.
Fuit etiam ex delicto quo Ipsum occiderunt salus gentibus, dum Iudaei, pro peccato mortis Christi vastati, infelicius a Romanis, et divisi per mundum, funditusque a suo regno eradicati in testimonium sunt, non fictas de Christo esse prophetias quas apostoli gentibus de Christo exposuerunt. Ut illos. Quasi dicat : Salus facta est gentibus, ita ut Iudaei zelo legis et patrum, aemulentur illos, id est gentiles, id est invideant eis, eosque odio habeant. Vel in bono potest accipi sic, quasi dicat : salus facta est gentibus, ita ut Iudaei aemulentur, id est imitentur illos, id est gentiles. Hoc saepe factum est, et plenius fiet in fine saeculi, quando Iudaei Christianos sequentur in fide Christi. Tunc enim manus Mosi revocabitur in sinum, tunc Moses noster revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam sic intelligi, quasi dicat : Salus erit gentibus, ita ut gentes aemulentur illos, id est imitentur illos, id est Iudaeos, ut credant sicut et ipsi credebant. Vel, ut gentes aemulentur, id est Dei aemulatione circa opera Iudaeorum mala moveantur. Quod si delictum. Dixi, delictum Iudaeorum prodesse, quod si est, magis eorum conversio proderit ; et hoc est quod ait. Quasi dicat : Delicto eorum salus est gentibus.
[Augustinus] Quod, id est sed, si delictum eorum, quo Christum occiderunt vel verbum repulerunt,
[Ambrosius, Haimo] divitiae sunt mundi, id est si eorum delicto ditatus est mundus : et si diminutio, id est abiectio eorum, divitiae sunt gentium, id est si pauci de eis conversi, ut apostoli ditaverunt gentes, quanto magis plenitudo eorum, quod in fine mundi convertetur, erit divitiae gentium, id est si malum eorum vertit Deus in bonum, id est in divitias mundi, multo magis bonum eorum, scilicet cum in fine mundi plenitudo eorum conversa ditabit gentes doctrina et exemplo. In quo ostendit nec inutilem nec irrecuperabilem casum Iudaeorum, et quasi aliquis quaereret an poterunt converti ? ait : Poterunt utique.
13-24. Vobis enim dico, gentibus : Quandiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quae assumptio nisi vita ex mortuis ? Quod si deliberatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivae factus es, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo : Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene, Propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas ? Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei. In eos quidem qui ceciderunt, severitatem ; in te autem, bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. Sed et illi si non permanserint, in incredulitate, inserentur ; potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si et tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi qui secundum naturam inserentur suae olivae ?
Vobis enim dico gentibus, id est gentilibus qui mihi proprii estis, hoc scilicet, quod quandiu ego sum Apostolus quidem gentium, quod semper est, et non Iudaeorum, quia ad gentes missus sum, honorificabo ministerium meum, etsi Apostolus gentium sum, tamen honorifico ministerium meum ultra hoc quod debeo superaddendo, ut etiam de Iudaeis laborem, tentans si quomodo, scilicet vel cum prosperitate, vel cum adversitate provocem, id est provocare valeam carnem meam, id est Iudaeos de quibus natus sum, ad aemulandum, id est imitandum me, et cum pluribus modis experiar convertere Iudaeos ut si hac non succedit via, aggrediar aliam viam, quod non facerem si de salute eorum desperarem ; provocem, dico, ad aemulandum, ut sic salvos faciam, gratia Dei adiuvante, saltem aliquos ex illis. Si enim, quasi dicat : Et ideo de illis laboro, quia utilis erit assumptio eorum ad informationem gentium. Et vere :
Si enim amissio eorum, id est infidelitas reconciliatio est mundi, quae erit assumptio reliquorum, nisi vita gentium ex mortuis, id est ex eo quod mortuae sunt. Quod autem Iudaei possunt assumi ad reprimendam superbiam quorumdam gentilium forte dicentium totum genus esse damnatum, probat per naturae similitudinem subdens : Quod si delibatio. Quasi dicat : Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis, quam ne dicatis, o gentiles non posse fieri, qua si totum genus sit repudiatum. Quod, id est quia, si delibatio facta est, id est si pauci de illis assumpti ad fidem, ubi apostoli et alii discipuli sunt facti sancti. Tunc et massa est sancta, id est gens potest sanctificari. Est autem delibatio parva ex aliqua re assumptio ad experimentum totius massae, ut ex cibo vel potu. Cum enim delibatio unius substantiae sit cum massa, non potest esse delibatio sancta, et massa immunda. Delibatio enim de massa est. Et si radix est sancta, id est si patriarchae a quibus contrahunt humorem fidei sancti fuerunt, tunc rami, id est illi qui de genere eorum excreverunt, in eorum fide fundati, sancti sunt.
[Haimo] Sicut enim radix bona bonum succum diffundit in ramos, ubi fiunt fructus boni saporis, ita apostoli et alii qui originem duxerunt a sanctis patribus et eorum fidem imitati sunt, boni et sancti fuerunt. Quod si aliqui. Probat adhuc Iudaeos posse assumi ut reprimat gentes, quasi dicat : Rami possunt sanctificari, quod, id est sed, si aliqui ex ramis naturalibus fracti sunt, id est a promissione excisi, scilicet ipsi blasphemi et impii de populo Iudaeorum. Tu autem, o gentilis cum esses oleaster,
id est sterilis naturaliter et amarus, insertus es, id est aliena operatione coniunctus, in illis, id est in loco fractorum, et factus es socius, id est particeps, radicis, scilicet patriarcharum et prophetarum, et pinguedinis, id est apostolorum, qui prae omnibus habent spiritum radicis, dico, et pinguedinis olivae, id est populi Iudaici fructiferi ante adventum Christi. Si, inquam, hoc est,
Noli gloriari adversus ramos fractos, id est noli insultare malis alterius. Et si enim putata est oliva non tamen amputata.
Illi enim superbi et blasphemi per fragmentum iam ibi non sunt. Oleaster non ibi erat, ibi est. Illi per superbiam frangi meruerunt, iste per humilitatem inseri meruit. Illi amiserunt radicem, et iste tenuit eam, et factus est socius radicis, et pinguedinis olivae in spe promissionis,
[Ambrosius] quia non credentibus multis Iudaeorum, et gentes insitae sunt per fidem in spe promissionis, ut dolor esset Iudaeis. Hoc autem dicitur contra morem et legem insertionis. Bona etenim arbor in non bonam inseri solet. Hic autem non bona in bonam. Dicit enim oleastrum insertum, ut surculus fructum radicis afferat. Noli ergo gaudere in incredulitate illorum. Ut enim ait Salomon : Displicet Deo qui insultat malis alterius. Nec enim causa gentium abiecti sunt, sed quia non crediderunt, precandi gentibus occasionem dederunt. Vel, noli gloriari ad ramos stantes. Quod si gloriaris adversus illos, dicitur tibi, o gentilis, quod non tu radicem portas, sed radix te, id est gens illa nil a te habet, sed ab ea fidem habes. Dicis ergo, o gentilis, fracti sunt rami, ut ego inserar. Quasi dicat : Si non contra stantes, vel contra eos licet gloriari dicit gentilis, qui causa insertionis meae repulsi sunt, quod removet Apostolus, ita dicens : Bene dicis, id est verum est quod dicis, scilicet quod fracti sunt, sed quod addis ut ego inserar, illud non est causa efficiens, sed fracti sunt, propter incredulitatem suam, id est suo vitio. Unde tibi, opportunitas salutis fuit non propter te. Non enim Iudaei sunt reprobati a Deo ut gentes intrarent, sed ipsi seipsos reprobos fecerunt spernentes Dei donum. Unde et occasionem dederunt gentibus ad salutem. Quam extollentiam reprimi vult, ut magis saluti congaudeatur, non infirmitati insultetur. Facile enim decipitur qui gaudet alienis malis.
Tu autem fide stas.
Quasi dicat : Vide gratiam Novi Testamenti. Quod stas Dei beneficium est, non tuum meritum. Et ideo, noli altum sapere, id est superbe sapere, ne et tu frangaris per superbiam ut ille per incredulitatem, sed time, caste time, scilicet offendere, non scilicet incidas in supplicium, sed ne amittas tantae gratiae beneficium, timor enim castus est, cum cavet anima, ne Deus illam desertus deserar.
Et timere debes : Si enim non pepercit Deus naturalibus ramis, id est Iudaeis, qui quodammodo naturales rami sunt, praerogativa patrum quibus facta est promissio, vide, scilicet ne hoc forte, contingat, quod utique contingere potest, ut nec tibi alieno parcat.
[Ambrosius, Haimo] Si enim Deus Iudaeis non pepercit, qui a sanctis patribus originem ducebant, et ex quorum gente ipse carnem assumpsit, multo magis nec vobis parcet, si a fide recesseritis, vel in superbiam intumueritis. Deinde duobus praemissis, duo alia reddens subdit : Vide ergo. Quasi dicat : Quia fide stas, vide ergo bonitatem ; et quia illi per incredulitatem fracti sunt, vide severitatem, id est districtam iustitiam Dei. Bonitatem et severitatem Dei memorat, quia bonitate suadet et severitate terret. Utrumque ergo, o gentilis, adverte, et per utrumque disce humiliari. In eos quidem qui ceciderunt, vide severitatem ; in te autem, vide bonitatem Dei, qua tibi beneficium confert. Dico in te esse bonitatem Dei, tamen hac conditione, si permanseris in bonitate, ut scilicet totum Deo tribuas. Alioquin, id est nisi tu permanseris, et tu, sicut et illi, excideris a sancta radice, et senties Dei severitatem. Sed et illi. Quasi dicat : Non solum tu excideris, si non permanseris in bono : sed, et illi, id est Iudaei, si non permanserint in incredulitate inserentur, et ideo non sunt despiciendi. Dico si non permanserint, quod utique potest fieri. Potens est enim Deus inserere illud [illos] iterum. Nam si, quasi dicat : potens est inserere et vere. Nam inserentur, et hoc a minori probat loquens ad gentilem, quasi vere inserentur. Nam tu, o gentilis, excisus es ex oleastro, id est ritibus gentilium sterilium, naturali, tibi quia inde etiam natus es. Idololatria enim, et huiusmodi gentibus ex usu sunt quasi naturalia. Et insertus es in bonam olivam, id est unitus es per fidem patriarchis et apostolis, qui pinguedinem sancti Spiritus habuerunt.
[Ambrosius] Oliva enim hic intelligitur fides patriarcharum. Insertus es, dico, et hic contra naturam, quia naturale est ut surculum bonae arboris inseramus in truncum malae, non surculum malae in truncum bonae. Et hoc insititio dicitur.
Dicitur autem humano more contra naturam esse, quod est contra naturae usum, mortalibus notum, sicut est illud, ut surculus fructum radici ferat. Id enim contra naturam, dicit Apostolus quod est contra consuetudinem naturae, quam notitia humana comprehendit. Deus autem creator et conditor omnium naturarum, nil contra naturam facit, quia id est naturae, vel naturale cuique rei quod facit, a quo est omnis modus, numerus, ordo naturae, sed tamen non incongrue dicitur aliquid facere contra naturam, quando facit contra id quod novimus in natura. Hanc enim etiam cognitum nobis cursum appellamus, solitumque naturae, contra quem cum Deus aliquid facit, magnalia, vel mirabilia dicuntur, vel nominantur. Contra vero illam summam naturae legem a notitia remotam, sive impiorum, sive infirmorum, tam Deus nullo modo facit, quam contra seipsum non facit. Quanto magis. Quasi dicat : Et si hoc est quod utique est, quanto magis hi qui sunt secundum naturam, id est Iudaei qui sunt edocti in lege cultum Dei, inserentur suae olivae, id est unientur suo populo.
25-32. Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem a Iacob. Et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum. Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem charissimi propter patres. Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo ; nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum, ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
Nolo enim. Quasi dicat : Inserentur Iudaei. Et vere quia et interim quidam et tandem in fine plenitudo. Et hoc volo vos scire, et hoc est quod ait : Nolo enim vos, o fratres, ignorare, id est nolo quod vos ignoretis mysterium hoc, id est hoc occultum Dei iudicium, mysterium dico, ut non sitis ipsis vobis sapientes, id est ideo voco mysterium, ne putetis vos hoc vestro ingenio posse discutere. Et quod sit illud mysterium quod non vult eos ignorare ostendit, scilicet quia caecitas, non ex natura, sed ex culpa eorum, contigit in Israel, et hoc ex parte. Non enim omnes excaecati sunt. Contigit dico, donec plenitudo gentium intraret, id est ut intraret, et donec intraret ut causa notetur et terminus, et sic, scilicet postquam intraverit, omnis Israel, praedicante Elia et Enoch, salvus fieret, aemulando gentes, sic, etc., quasi dicat : Israel salvus fiet, sicut scriptum est, in Isaia : Veniet secundum carnem ex Sion, id est de Iudaeis, qui eripiat, quasi vi, quod et interim est quando aliquis Iudaeorum vix convertitur, et avertat, voluntarie, quod erit in fine quando facile convertentur, a Iacob, id est a Iudaeis, impietatem, id est infidelitatem, vel legalis observantiae cultum. Cultus enim Iudaeorum ab adventu Christi impietas est. Et hoc testamentum erit illis a me, id est haec promissio complebitur illis a me, quia ego ipsi faciam quod promisi. Quando ? Cum abstulero, id est remisero, peccata eorum, hoc erit in fine, quando in praedicatione Eliae et Enoch convertentur Iudaei.
Unde per Malachiam dicitur : Mittam vobis Eliam Thesbiten qui convertet corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patres, ut etiam intelligant filii, sicut patres, id est prophetae intellexerunt.
[Haimo] Sic enim cor patrum convertetur ad filios, cum intelligentia eorum perducetur ad filios, et cor filiorum ad patres, dum id quod filii senserunt illi sentient, et isti, secundum Evangelium, quasi dicat : Tunc convertentur Iudaei, sed modo inimici sunt Deo, et nobis ; et hoc secundum Evangelium, id est propter Evangelium, quod contra legem eorum est, non propter genus.
[Ambrosius] Et hoc totum fit propter vos, id est ad utilitatem vestram, o gentes, ut scilicet vobis esset locus intrandi ad fidem. Error enim Iudaeorum gentibus aperuit viam ante tempus intrandi ad fidem. Prius enim ubique omnibus Iudaeis praedicandum erat, et tunc demum gentibus. Sed quoniam non crediderunt Iudaei, ablatum est eis regnum et datum est gentibus. Ipsorum igitur occasione gratiam Dei gentes citius perceperunt. Vel ita : Tunc convertentur, sed modo inimici quidem sunt Dei, et nostri interim ex se, id est ex suo vitio, sed hoc est secundum Evangelium, et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum.
[Augustinus] Inimicitia enim eorum qua Christum occiderunt, Evangelio sine dubitatione profecit. Et hoc ostendit ex Dei dispositione venisse, qui bene uti novit, etiam malis non quod eis prosint, sed ipso illis bene utente, prosunt electis. Est ergo in malorum potestate peccare, ut autem peccando hoc, vel hoc, illa malitia faciant, non est in eorum potestate, sed Dei permittentis. Ex se ergo possent inimicari, quod proficit Evangelio Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem, id est praeceptum Dei, impleatur tamen de illis, et sinit ab illis voluntas Dei sapienter omnia disponentis. Secundum electionem autem. Quasi dicat : Quidam Iudaeorum sunt inimici secundum Evangelium, et propter vos ;
[Ambrosius] quidam autem eorum sunt charissimi et electi, et hoc non est propter eorum merita, sed secundum electionem, id est quia per gratiam sunt electi, et propter patres,
[August.] id est promissiones patribus factas, quia dilectio Dei in his exuscitatur memoria bonorum patrum, quorum praerogativa plurima a Deo beneficia perceperunt. Electi ergo sunt dilecti propter patres, quibus haec promissa sunt.
Ecce ostensum est in his verbis praedictis, quare pars Iudaeorum excaecata est, scilicet suo vitio, et propter gentes, et pars illuminata, scilicet gratia electionis, et propter patres. Etsi enim quasi de eisdem loquatur, dicendo, inimici et dilecti, quia una gens erat omnium illorum ; alii tamen sunt inimici Dei, alii charissimi et dilecti.
Sine poenitentia enim. Quasi dicat : Dico quod secundum electionem, et propter patres sunt salvandi, quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non praesciti vocantur, qui tamen pereunt, de qua dictum est : Multi vocati, etc., sed illa qua vocantur electi, ad quam qui pertinent omnes sunt docibiles Dei, nec potest eorum quisquam dicere, credidi, ut sic vocarer, quia praevenit eum misericordia Dei, qua vocatus est ut crederet. Quae vocatio est sine poenitentia, id est sine mutatione, quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato ; quisquis vero perit, non inde fuit : qui inde est, omnino non perit. Propter quod Ioannes ait : A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt.
[August.] Fuerunt enim de multitudine vocatorum, sed non de paucitate electorum. Si enim fuissent de nobis, mansissent utique nobiscum. Et hoc est quod ait : Quasi dicat : Vere sunt salvandi secundum electionem, et propter patres, quia dona, id est promissiones, et vocatio Dei, id est electio Dei ab aeterno, sunt sine poenitentia, id est sine immutatione consilii Dei, vel ita : Ideo dico secundum electionem, quia quibus Deus fidem inspirat, sine praecedente eorum poenitentia inspirat. Et hoc est, sine poenitentia enim praecedente sunt dona et vocatio Dei ; id est gratuita et interior vocatio, qua Deus vocat ad fidem quod nullius meritum praevenit.
[Ambrosius] Vel ita : Dixerat, veniet qui avertat impietatem a Iacob, et hoc erit, cum abstulero peccata eorum. Sed ne quis putet eos non posse accipere misericordiam, quia non videt eos exteriori poenitentia affligi, ait : Sine poenitentia, quasi dicat : Nemo diffidat de eis, et si non exterius plangant, quia vocatio Dei qua vocat ad fidem et dona, id est remissio peccatorum quam praestat in baptismo, sunt sine poenitentia exteriori. Verum est, quia gratia Dei in baptismo non requirit gemitum, vel planctum, vel opus aliquod, nisi solam fidem et cordis contritionem ; et omnia gratis condonat. Haec ideo dicit, ne putent illos non posse accipere misericordiam, quia eos dolere non vident. Sicut enim. Hic ostendit posse fieri ut impietas avertatur a Iacob, quia et a gentibus ablata est, quae aliquando non crediderunt. Quasi dicat : Ita opus erat ut alii Iudaeorum essent inimici, et alii electi. Sicut enim et vos, o gentiles, aliquando, id est longo tempore plus quam isti, non credidistis Deo, quod valuit ad hoc, ut humiles modo credatis, id est qua ratione permisit vos olim Deus non credere, scilicet ne causam superbiae haberetis postea conversi. Nunc autem, id est nuper consecuti estis misericordiam, probato quod deficit natura, id est quod per liberum arbitrium iuvari non potestis. Consecuti estis dico, et hoc, propter incredulitatem illorum, quae est aliqua causa vestrae misericordiae. Ita et isti, id est Iudaei, nunc non crediderunt, ne postea conversi materiam in lege gloriandi habeant. Non crediderunt, dico, venientes, in vestram misericordiam, id est non habuerunt fidei gratiam, per Dei misericordiam sicut et nos. Non crediderunt, dico, ut et ipsi humiliati consequantur vobiscum misericordiam, id est fidei gratiam. Ideo itaque de utriusque, id est de Iudaeis et gentibus ita factum est, quia Deus conclusit,
[Haimo] id est permisit concludi omnia, id est Iudaeos et gentes, in incredulitate,
[Ambrosius] quia aliter ex superbia ruerent.
Hic videtur aliquo modo mysterium exponere. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut de amaritudine infidelitatis suae poenitendo confusi, et ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conversi, humiliores permanerent, et ut gratia muneris esset gratissima, et clamarent : Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine. Conclusit, dico, tamen ita ut misereatur omnium,
[Ambrosius] id est Iudaeorum et gentilium quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.
33-36. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius ? Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius eius fuit ? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.
O altitudo, etc. Praemiserat sententiam mirae profunditatis, scilicet quod Deus conclusit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur, cuius profunditate, velut horrore percussus, et velut abyssi altitudinem expavescens Apostolus exclamat : O altitudo, etc.
Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam iustitiam iudiciorum Dei, ad discutiendam gratuitam gratiam nullis meritis praecedentibus redditam ; nec tam movet nos quod gratia praestatur indignis, quam quod indignis aeque aliis denegatur.
Scio enim quod sicut impossibilitas, ita et iniquitas non est apud Deum ; et scio quod resistit superbis, et humilibus dat gratiam. Illud vero obscurum est, quare quibusdam indignis dat, quibusdam negat. Aliquid est in abdito et profundo iudiciorum Dei. Similiter nec illud perspicuum est, quare hoc modo salvaverit Iudaeos et gentes, ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. Si quis ergo quaerat, quare sic salvantur, cum multi alii modi salavationum sint, hoc se nescire per animi rationem innuit Apostolus.
[Ambrosius] Quasi dicat : Excaecavit Deus gentes et Iudaeos ad tempus, ut omnium misereatur. Quare sic factum sit, putes posse comprehendi. Haec est enim altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quae gentiles et Iudaeos multifaria providentia acquisivit ad vitam. Hanc igitur admiratur Apostolus dicens : O altitudo divitiarum, hoc dicit quia multa scit, et profunda sapientiae,
[Haimo] quae est de rebus spiritualibus, et scientiae Dei, quae est de mundanis. Omnium enim divinarum humanarumque rerum sublimis et profunda cognitio est apud Deum, qui solus sicut sunt omnia intuetur, ad cuius notitiam omnis sensus noster retunditur. Quam incomprehensibilia, etc. Quasi dicat : Sicut sapientia et scientia eius sunt incomprehensibiles, sic et iudicia pro quibus cepit de sapientia et scientia. Et hoc est : Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, id est dispositiones de omnibus rebus. Et quam investigabiles viae eius, id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Deinde, utens verbis Isaiae, altam esse sapientiam Dei probat subdens : Quis enim ? Quasi dicat : Vere est alta sapientia et scientia. Quis enim cognovit, hoc Isaias dicit, sensum Domini ? in sapientia et scientia ? Aut quis consiliarius eius fuit ? in dispositione vel exhibitione rerum, id est quis fuit cuius consilio ageret, vel qui eius consilium sciret ?
[Ambrosius] Patris consiliarius est unigenitus Filius eius, qui et Angelus magni consilii appellatur ; sed ex hominibus et angelis nullus ei fuit consiliarius. Aut quis prior ? quasi dicat : Et si iudicia Dei non possumus scire, saltem hoc constat quod sola gratia dat bona, non ex praecedenti merito. Et hoc est quod ait : Aut quis prior dedit illi fidem et bona opera, priusquam ab eius gratia praeveniretur ? et retribuetur ei, merces a Deo ex hoc quod fidem suam prior dedit illi ? Nullus.
[August.] Quoniam potius omnia sunt ex ipso Patre, ex quo Filius est ;
[Haimo] et per ipsum, Filium, per quem omnia facta sunt ;
[August.] et in ipso, Spiritu sancto, quia sola dilectione creavit, et conservat omnia.
[Haimo] Ecce trinitas personarum hic ostenditur, et essentiae unitas. Tres enim diversae praepositiones, scilicet ex, per, in distinctionem personarum indicant.
[Augustinus] Ipse vero, id est pronomen repetitum identitatem substantiae insinuat, sicut et illud quod subdit, ipsi gloria, non dicit ipsis. Non enim duos, aut tres deos fides Catholica praedicat, sed ipsam Trinitatem, unum Deum, non ut eadem Trinitas simul possit dici aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus, sicut Sabellius credit ; sed ut Pater non sit, nisi Pater ; et Filius non sit, nisi Filius ; et Spiritus sanctus, non nisi Spiritus sanctus. Et haec Trinitas, non nisi unus Deus. Hanc Trinitatem Apostolus creditur insinuasse, cum dicit, ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
Cum audimus omnia esse ex Deo, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae naturaliter sunt. Neque enim ex ipso sunt peccata quae naturam non servant, sed vitiant, quae peccata de voluntate peccantium nascuntur, et cum in Deo sint omnia quae condidit, non tamen inquinant eum qui peccant. De cuius sapientia dicitur : Attingit omnia, propter suam munditiam, et nil inquinatum in eam incurrit. Attendendum etiam est quod non ait de ipso, sed ex ipso sunt omnia. Ex ipso enim non hoc significat penitus quod de ipso. Quod enim de ipso est, potest dici ex ipso, sed non omne quod ex ipso est, potest dici esse ex ipso, quia non est de substantia sua. Ex ipso enim sunt caelum et terra, quia ipse fecit ea ; non autem de ipso, quia non de substantia sua.
[Augustinus] Sicut aliquis homo si gignat filium et faciat domum, ex ipso est domus, ex ipso est Filius ; sed filius de ipso, domus vero de ligno, et de terra est.
Oportet igitur ut Creatorem, per ea quae facta sunt, intellectu conspicientes Trinitatem intelligamus, cuius Trinitatis vestigium in creaturis apparet. In illa enim Trinitate summa est origo omnium rerum, et perfectissima pulchritudo, et beatissima dilectio. Itaque illa tria a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt. Ita et singula sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et unum omnia. Non ergo confuse accipiendum est quod ait Apostolus ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ex ipso dicit propter Patrem, et per ipsum propter Filium in ipso propter Spiritum sanctum. Non ait ex ipsis, per ipsos, et in ipsis ; nec ait ipsis gloria, sed ipsi. Insinuare volens hanc Trinitatem unum Deum esse.
[August.] Illud vero vigilanter intende, ne quia Patrem volens intelligi, dicit ex ipso, sic intelligas omnia esse ex Patre, ut neges omnia esse ex Filio, vel ex Spiritu sancto, cum ex Patre, et per Patrem, et in Patre omnia esse sane dici possit, similiter de Filio et Spiritu sancto dici potest. Ac per hoc dum dicitur ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, sine dubio Patris, et Filii, et Spiritus sancti demonstrabitur aequalitas.
Et quia non ante nominaverat Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum, sed Deum et Dominum, quod ipsa Trinitas dici potest, singula horum trium referri ad singulos voluit, subdens ex ipso.
Religet ergo vos vera religio uni omnipotenti Deo, quia inter mentem nostram qua illum intelligimus, patrem et veritatem, id est lucem interiorem, per quam illum intelligimus nulla interposita est creatura.
[August.] Quare ipsam quoque veritatem nulla ex parte dissimilem ; in ipso, et cum ipso Patre veneremur : quae forma est omnium, quae ab uno facta sunt, et ad unum referuntur, quae tamen omnia neque fierent a Patre per Filium, neque suis finibus salva essent, nisi Deus summe bonus esset, qui et nulli naturae quae ab ipso bona esset, invidit : et in ipso bono, alia quantum vellent, alia quantum possent, ut manerent, dedit, quare ipsum donum Dei cum Patre et Filio aeque incommutabile colere, et tenere nos convenit, unius substantiae trinitatem Deum a quo sumus, per quem sumus, in quo sumus, a quo discessimus, cui dissimiles facti sumus, a quo perire non permissi sumus, principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam per quam reconciliamur, unum quo auctore conditi sumus ; et similitudinem eius, per quam ad unitatem reformamur ; et pacem, qua unitati adhaeremus, scilicet Deum, qui dixit : Fiat ; et Verbum, per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter factum est ; et donum benignitatis eius qua placuit, et conciliatum est auctori suo, ut non interiret quod ab eo per Verbum factum est.
Et hae sunt res quibus fruendum est, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res est, communisque omnibus fruentibus ea ; si tamen res dici debeat, et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile nomen, quod tantae excellentiae conveniat, inveniri potest, nisi quod melius dicitur, ita Trinitas haec unus Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, singulus quisque eorum Deus est, et simul omnes, unus Deus ; et singulus quisque horum plena est substantia, et simul omnes una substantia.
Pater nec est Filius, nec Spiritus sanctus ; Filius nec est Pater, nec Spiritus sanctus ; Spiritus sanctus, nec Pater, nec Filius, sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius ; et Spiritus sanctus, tantum Spiritus sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem maiestas, eadem potestas. In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia. Et tria haec, dicimus unum omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum ; tamen unum, scilicet Dominum esse solum, cui servitus illa debetur, quae latria Graeco vocabulo nuncupatur. Patri, enim et Filio et Spiritui sancto latria debetur.
Pater non habet Patrem, de quo sit ; Filius autem de Patre est, ut sit, atque ut illi coaeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae, ubi iam est summa congruentia et prima aequalitas et prima similitudo, nulla in re dissidens et nullo modo inaequalis et nulla ex parte dissimilis ; sed ad identidem respondit ei, cuius imago est, ubi est summa et prima vita, cui non est aliud vivere et aliud intelligere, sed id quod est ei intelligere, hoc est vivere et hoc esse est. Unum est hoc tanquam Verbum perfectum, cui non desit aliquid : et ars quaedam omnipotentis atque sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium ; et omnes unum in ea, sicut ipsa unum denuo, cum quo unum, ubi omnia novit Deus, quae fecit per ipsam, et ideo cum discedant et succedant tempora, non discedit vel succedit aliquid scientiae Dei. Non enim quae creata sunt, ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt. An non potius ideo facta sunt, quia immutabiliter a Deo sciuntur ? Ille igitur ineffabilis quidam complexus Patris et imaginis, non est sine perfruitione, sine charitate, sine gaudio. Illa igitur dilectio, delectatio, felicitas, vel beatitudo, si tamen humana lingua vel voce digne dicitur, est in Trinitate Spiritus sanctus non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum ut ordinem suum teneant. Haec igitur omnia quae arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt et speciem et ordinem. Nam quodque berum creatorum et unum aliquid est, et aliqua specie formatur, et ordinem aliquem petit, aut tenet, et ita in creaturis, ut praediximus, vestigium praelucet Trinitatis. Nam propter hoc naturam summi boni simplicem esse dicimus, quia est in ea Pater solus, aut Filius in ea solus, aut Spiritus sanctus, id est quia sola est ista, non inde Trinitas, sine substantia personarum, sicut Sabelliani putaverunt ; sed ideo simplex dicitur, quia est hoc quod habet, excepto quod relative quoque persona ad alteram dicitur, nec est ipsa. Nam utique Pater habet Filium, ad quem relative dicitur, nec tamen est Filius ; et Filius habet Patrem, non tamen ipse est Pater. Propter hoc itaque et natura haec dicitur simplex, quod non sit aliud habens, et aliud id quod habet, sicut et in caeteris rebus est. Non enim habens liquorem, liquor est, nec corpus color, nec aer lux. Non ergo Pater solus, nec solus Filius, nec solus Spiritus sanctus, Deus est ; sed ipsa Trinitas, unus Deus est solus. Ipsi gloria, quasi dicat : Et cum talis sit, ipsi secundum substantiam singulariter uni sit gloria, non ipsis, et hoc in saecula saeculorum. Amen.
