GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
GLOSSA IN EPISTOLAS B. PAULI
PRAEFATIO
Principia rerum requirenda sunt prius, ut earum notitia plenior haberi possit.
Tunc enim demum facilius poterit causae ratio declarari, si eius origo discatur.
Si ergo epistolarum scripturae post Evangelium editae modum et rationem ostenderimus,
poterit videri verum quod dicimus.
Sciendum igitur quod
sicut in Veteri Testamento post legis Mosaicae eruditionem,
ubi culturae divinae mandata continebantur,
prophetica doctrina fuit necessaria,
quae rediviva populi peccata suppliciorum denuntiatione compesceret,
atque eumdem populum bonorum repromissionibus ab obediendum ac serviendum Domino viventi commoneret,
ita in Novo Testamento post Evangelium,
in quo Christianae religionis ordo et perfectae sanctitatis doctrina traditur,
Epistolarum Pauli et aliorum perutilis secuta est doctrina,
ut Ecclesiam Dei contra haereticas communiret pravitates,
et suborientia vitia resecaret,
et post futuras quaestiones excluderet.
Hi sunt panni,
qui ad extrahendum Ieremiam de lacu, funibus circumligati sunt.
Epistolarum siquidem doctrina, legis et prophetiae atque Evangelii consonis testimoniis,
velut triplici fune, circumligata, de lacu ignorantiae et infidelitatis peccator ad lucem gratiae et veritatis educitur.
Inter omnes vero epistolarum scriptores, Paulus in tribus et pluribus forte excellit,
scilicet in operis profunditate, in fidei assertione et gratiae commendatione, seu spei sublevatione :
In operis profunditate,
quia hoc opus et caeteris prolixius est, et ad intelligendum difficilius ;
in fidei assertione,
quia Paulus in lege et prophetis peritus ad fidei catholicae assertionem
congrua auctoritatum legis et prophetiae induxit testimonia, ut esset basis sub columna ;
in gratiae commendatione, seu spei sublevatione,
quia contra superbos et arrogantes, et de suis operibus praesumentes,
pro commendanda Dei gratia fortiter, prudenter atque acriter dimicavit.
Quae nimirum in illo evidentior et clarior apparuit,
quia inter alia opera violenter Ecclesiam Dei persecutus,
pro quo summo dignus fuit supplicio,
pro maledictione consecutus est gratiam,
et pro damnatione suscepit misericordiam.
In quo ipso spes nostra plurimum sublevatur.
Sicut enim cum audimus David homicidam et adulterum
per poenitentiam prophetiae spiritum recuperasse,
omnis veniae diffidentia peccatori tollitur,
ita, cum Paulum prius Ecclesiae persecutorem,
postea factum apostolum et praedicatorem advertimus,
non modicum spes nostra attolitur.
Inde est quod in Ecclesia
hae Epistolae Pauli plus caeteris frequentantur
ut psalmi David magis aliis prophetis.
Sciendum vero est quod XIV scripsit Epistolas,
X ad Ecclesias, IV ad personas singulas,
sub huiusmodi mysterii insinuatione,
ut scilicet in hoc opere utriusque Testamenti summa contineri monstraretur.
Per denarium namque Vetus Testamentum significatur.
Quaternarius vero Novi Testamenti nota est.
Ideo itaque XIV scripsit,
ut utrique legi se consentire insinuaret, atque aemulorum calumniam dirueret,
ut ipsum legis Dei per Moysen datae destructorem esse calumniantium, eumque in odium Iudaeorum trahentium ;
quos placatos habere volens, X ad Ecclesias scripsit.
Ut sicut Moyses Israelitico populo a Pharaonis et Aegyptiorum servitute educto X mandatorum doctrinam tradidit,
ita et ipse Apostolus Dei Ecclesias a diaboli potestate, et idololatriae servitute redemptas, X epistolarum doctrina informaret.
Ideo et XIV scripsit,
ut duorum Testamentorum concordiam atque convenientiam significaret,
quam et Moyses in duabus tabulis lapideis simul iunctis, quibus legis Decalogus inscriptus erat, ostendit.
Moyses quoque noster, id est Christus idem in coena cum discipulis Pascha celebrans figuravit.
Ibi enim lapis reprobatus, quem gessit angulus, mira praestans in oculis nostris,
panem supercaelestem cum typico agno coniunxit, finiens Testamentum Vetus et inchoans Novum.
Per agnum etenim qui in veteri lege solemnis erat hostia,
et panem qui novae legis sacramenti forma est,
duo Testamenta figuravit,
atque illa duo coniungens, praedictorum Testamentorum consonantiam declaravit.
Est enim rota in medio rotae, sicut vidit Ezechiel.
Ex praedictis itaque patet mysterii evidentissima ratio,
qua Epistolas XIV scripserit et distincte X ad Ecclesias, IV ad personas direxerit.
Unde quorumdam insania repercutitur,
dicentium Epistolam, quae ad Hebraeos scribitur, non fuisse Pauli, sed Barnabae, vel Clementis, vel Tertulliani, vel Lucae.
Quos in hunc errorem occasio deduxit huiusmodi,
quia nec salutatio eius nomine intitulata praescribitur,
et longe facundiore et splendidiore stylo quam caeterae edita est.
Quibus sufficienter respondetur hoc modo :
Quia si ideo non est dicenda Pauli, quia nomen eius in titulo non habet :
ergo nec Barnabae, nec alicuius praedictorum, cum nullius eorum nomine scripta sit.
Nec ob id quoque Pauli non esse putanda est, quia diligentius est scripta,
cum naturale sit unicuique plus valere in sua lingua quam in peregrina :
illam enim Hebraice, caeteras vero Graece scripsit.
Nomen vero suum ideo praemittere noluit,
quia Hebraeis odiosus erat, eum legis destructorem arbitrantibus.
Quocirca de legis atque caeremoniarum abolitione tractaturus, recte nomen suum tacuit,
ne praescripti nominis invidia, utilitatem sequentis excluderet lectionis.
Est itaque et illa Epistola Pauli, sicut et aliae.
De ordine quoque Epistolarum quaeri solet,
quare non ordine sint dispositae, quo ab Apostolo editae,
quod constat non esse,
cum Epistola quae ad Romanos scribitur, prima ponatur,
quae tamen non est ante alias omnes scripta.
Epistolam enim quae ad Corinthios scribitur, ante istam scripsisse videtur,
quia hanc de Corintho scripsisse evidenter monstratur ex eo quod dixit :
Commendo vobis Phoeben sororem nostram, ministram Ecclesiae quae est Cenchris.
Cenchris enim dicitur locus Corintho vicinus, imo portus ipsius Corinthi.
Ex hoc ergo apparet de Corintho scripta, et ex eo quod dicit :
Salutat vos Caius hospes ;
de quo scribens Corinthiis commemorat dicens :
Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Caium.
Haec ergo Epistola ad intelligendum caeteris difficilior,
in qua Apostolus videtur perfectior,
primatum obtinuit in corpore Epistolarum :
non quod ab Apostolo prima sit scripta,
sed causa dignitatis Romanorum,
qui tunc temporis universis gentibus imperabant.
Interpretantur autem Romani sublimes sive tonantes,
quia illo tempore, quo Apostolus hanc Epistolam eis misit,
cunctis gentibus dominabantur :
ideoque sublimiores erant omnibus populis,
et intonabant praecepta publica et privata :
eorumque fama omnium hominum resonabat in ore.
Haimo autem ab Athenis Apostolum scripsisse Romanis dicit his verbis :
Ab Athenis civitate Graecorum scripsit Apostolus Romanis hanc Epistolam,
quos non ipse, non Petrus, non aliquis XII apostolorum primum instruxit,
sed quidam Iudaeorum credentium, qui fide Christi ab apostolis percepta,
venientes Romam, ubi princeps orbis residebat, cui erant ipsi subiecti,
quae apud Ierosolymam didicerant, Romanis evangelizaverunt.
Attende diligenter,
quod Haimo dicit Apostolum ab Athenis scripsisse, Origenes vero, de Corintho.
Item inspice
quod idem Haimo ait Petrum Romanis primum praedicasse,
cum ecclesiastica historia sic contineat :
Claudii temporibus clementia divinae providentiae Petrum ad urbem Romam misit.
Ille adveniens primus in urbe Roma Evangelii sui clavibus ianuam regni caelestis aperuit.
Hieronymus quoque super Epistolam ad Romanos, ubi scriptum est :
Ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis,
sic ait :
Romanos Petri praedicatione fidem tenentes confirmare se velle Paulus dicit :
non quod minus accepissent a Petro,
sed ut duobus apostolis attestantibus atque doctoribus, eorum corroboraretur fides.
Harum itaque auctoritatum conflictum qui videtur dirimentes,
dicimus Petrum primum praedicasse Romanis, quantum ad alios apostolos,
sed non primum quantum ad omnes credentes.
Item,
dicimus Athenis Paulum Epistolae partem scripsisse, Corinthi vero perfecisse, atque inde eam Romanis destinasse.
Vel potius igitur prima ponitur,
quia primum gradum erroris destruit, scilicet superbiam, omnium malorum radicem,
sicut scriptum est : Initium omnis peccati superbia est.
Quae natione caelestis sublimium mentes inhabitat, sub cinere et cilicio latitans.
Quae Romanos adeo occupaverat, ut inter se altercantes, et se sibi invicem praeferentes dissensiones et schismata facerent.
Erant enim Romani de Iudaeis et gentibus ad Christum conversi.
Iudaei autem propter sanctos Patres,
a quibus originem ducebant,
et propter legem quam soli inter caeteras gentes acceperant,
gentiles credentes despiciebant,
dicentes propter observantiam legis cui servierant meruisse accipere gratiam Christi, et fidem Evangelii,
et propter merita operum legis, sibi venisse Evangelium Domini nostri Iesu Christi.
Atque his inflati, gentibus se praeferebant dicentes :
Nos de lege Abrahae sumus, cui primum facta est promissio,
nos populus peculiaris Dei sumus ;
nos de Aegypto forti manu et mirabilibus signis Dominus eduxit ;
nos sicco vestigio mare Rubrum transire fecit, in deserto manna pavit, aquam de petra produxit, et aliis sub silentio relictis,
nos soli sumus digni legem Dei accipere et eius voluntatem cognoscere.
Ad nos quoque specialiter Dei Filius venit,
ut ipse in Evangelio ait :
Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domui Israel.
Gentiles autem contra dicebant :
Quanto beneficia plura vobis exhibita memoratis, tanto vos deteriores esse ostenditis.
Eisdem siquidem pedibus quibus mare transivistis, ante idolum postea saltavistis, quod et propriis manibus fecistis.
Et illo ore quo paulo ante de submersione in Pharaonis et Aegyptiorum laudem Deo persolveratis, idola adorastis.
Praeterea manna caelitus datum in deserto fastidistis, cupientes redire in Aegyptum ad ollas carnium.
Saepe etiam Dominum in iram irritastis.
Ad ultimum Christum vobis in lege et prophetis promissum occidistis.
Nonne itaque vobis digniores sumus,
qui ut de Christo audivimus, in eum credidimus ?
Unde per Prophetam Dominus ait :
Populus quem non congregavi, serviet mihi, in aurem autem obediet mihi.
Unde constat nos non ex militia, sed ex ignorantia deliquisse.
Si enim prophetas aut apostolos ante habuissemus, idola non coluissemus.
Quod autem de generis nobilitate vos iactatis, si qua talium gloria est,
tunc Ismael et Esau possunt pariter gloriari, cum de eisdem parentibus sint nati.
His itaque altercationibus Apostolus se medium interposuit,
omnes illorum contentiones hinc inde dirimens,
et quasi bonus concionator voce sonora illos alloquens,
ad unam omnes concordiam adduxit,
ostendens nullos eorum suis meritis esse salvatos
(quia omnes et Iudaei et gentiles sub peccato tenebantur),
sed per gratiam Dei.
Pro altercatione itaque praedicta scribit Romanis,
confutans modo Iudaeos, modo gentiles, et docens eos humiliari,
ut omnia attribuant gratiae Dei,
et ostendens omnibus gratis venisse gratiam fidei Evangelii Christi :
quam propterea et gratiam vocari ostendit,
quia non quasi debitum iustitiae reddita est, sed gratuito data.
Quid enim est gratia ?
Gratis data, donata, non reddita.
Si enim tibi debebatur, antequam gratiam haberes,
merces tibi reddita est, non gratia donata.
Merito itaque haec Epistola prima ponitur,
quia omnium malorum, ut praedictum est, radicem perimit.
Assignatis rationibus operis, numeri et ordinis Epistolarum,
explicato quoque, unde et quare Apostolus Romanis scripsit,
superest de materia et intentione et modo tractandi exsequi.
Generalis omnium Epistolarum materia est doctrina Evangelii ;
intentio, monere ad obediendum evangelicae doctrinae.
Praeter haec autem in singulis proprias intentiones et materias requiremus.
Prima itaque Epistola materiam habet Romanorum vitia, atque gratiae Dei bona, ad quae eos hortatur :
intentio, vitia eorumdem increpare et ad veram pacem et fraternam concordiam sub manu gratiae humiliare.
Modus tractandi talis est :
More scribentium epistolas salutationem praemittit, in qua tria facit.
Commendat enim personam suam et negotium et auctorem negotii :
in quibus congrue captat benevolentiam.
Post salutationem vero utriusque partis vitia arguit,
ostendens gentiles a naturali ratione, et Iudaeos a lege exorbitasse.
Deinde pluribus modis ostendit iustitiam et salutem aeque utrisque esse,
non per legem, sed per fidem Christi Iesu,
ut a lege eos tollat, et in sola fide Christi eos constituat.
Circa finem vero moralis subditur instructio,
atque in actione gratiarum finem tenet Epistola.
Praemittit autem salutationem, dicens :
