Ad Romanos IV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT IV
1-8. Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ? Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei, sicut et David dicit, beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus : Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum.
Quod superius dixerat hominem iustificari per fidem, ostendit per Abraham, in quo omnes confidunt, qui per fidem adeptus est iustitiam et promissionem, et paternitatem. Quasi dicat : Et quia nemo iustus est sine fide, ergo nec Abraham. Quid ergo dicemus Abraham patrem nostrum, quem, scilicet imitari debemus, invenisse secundum carnem, id est ex operibus legis ? Dicemus quod fuit iustus ex eis ? Non.
[Ambrosius.] Quia si Abraham iustificatus est ex operibus legis, id est si ex carnali observatione vere iustus est quod utique impossibile est, sequitur hoc aliud impossibile, scilicet quod ipse habet gloriam aeternam, quae ex iustitia sequitur ; sed a se habet eam, non apud Deum, id est non a Deo.
[Origenes.] Vel ita, videtur saepe Apostolus ostendere quod duae quaedam sunt iustificationes, quarum unam ex operibus nominat, aliam vero ex fide. Et illam quidem quae ex operibus est, dicit habere gloriam, sed apud hominem, non apud Deum : Illam vero quae est ex fide dicit habere gloriam apud Deum, qui inspicit corda hominum, et scit qui credit in occulto, vel non. Et est sensus : Si ergo Abraham ex operibus legis iustificatus est, ipse habet gloriam, de hac iustificatione, sed apud homines ; non secundum Deum,
quia haec iustificatio est in opinione hominum, et non apud Deum quia non vera est. Avertat Deus talem gloriam, et illud potius teneamus, qui gloriatur, in Domino glorietur.
[Haimo.] Multi enim gloriantur de operibus, cum sint mali ; sicut ille Pharisaeus gloriabatur, qui cum publicano in templum ascenderat, et opera sua iactabat dicens : Non sum sicut caeteri hominum, etc.
[Augustinus.] Si ergo ex operibus iustificatus est Abraham, non habet gloriam apud Deum, quia qui fecerit, inquit, legem vivet in ea, id est non morietur hic ut reus, nec tamen meritum ex hoc habebit apud Deum, sed fidei causa. Abraham autem gloriam habet apud Deum. Non ergo iustificatus est ex operibus : et si hoc est, tunc ex fide iustus est. Quod probat subdens : Quid enim Scriptura dicit, in Genesi ?
[Haimo.] Quasi dicat : Attende, quid dicat, et unde iustus sit. Ecce : Credidit Abraham Deo, dicenti : In semine tuo benedicentur omnes gentes, et alia huiusmodi. Et ipsum credere reputatum est illi ad iustitiam, id est fuit ei sufficiens causa iustitiae ad salutem, et est aliis : sed tamen ei qui operatur, id est qui habet tempus operandi, merces non imputatur, id est non dabitur, secundum gratiam fidei tantum, sed secundum debitum operationis suae. Ei vero qui non operatur, id est qui non habet tempus operandi sicut Abraham habuit, credenti autem in eum qui iustificat impium,
[Ambrosius.] id est, si credit in Christum qui gratis peccata impio dimittit, fides eius sola reputatur ad iustitiam, id est sufficit ad iustitiam quam opera non meruerunt, et ita sufficit ad salutem.
Attende quod ait credenti in eum, non ei. Non enim continuo qui credit ei credit in eum. Aliud enim est credere in eum, aliud credere ei, aliud credere illum.
Nam et daemones credebant ei, sed non credebant in eum. Et nos credimus Paulo, credimus et Petro, sed non in Paulum vel Petrum. Credere illi est credere esse vera ea quae loquitur, quod et mali faciunt.
[Augustinus.] Credere illum est, credere quod ipse sit Deus, quod et mali faciunt. Quid vero est credere in eum ? credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Haec est fides quam a nobis exigit Deus, et non invenit quid exigat, nisi donaverit quod inveniat.
Per hanc fidem iustificatur impius, id est de impio fit pius, ut deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari. Ea quippe sola bona opera dicenda sunt, quae fiunt per dilectionem Dei. Haec autem necesse est ut antecedat fides, ut inde ista non ab istis alia incipiat, quia nullus operatur bene, nisi prius credat in Deum.
Non ergo dicit Apostolus mercedem reddi secundum meritum operis tanquam opera quae Deus remunerat ex nobis sint, imo ex gratia Dei sunt. Nam Deus per gratiam dedit peccatoribus fidem per quam iustificarentur, ut per fidem iuste viverent, id est bene operarentur. Quod ergo bene operamur iam accepta gratia, non nobis, sed illi tribuendum est, qui per gratiam nos iustificavit. Nam si debitam ante gratiam mercedem vellet reddere, poenam redderet peccatoribus debitam.
Non ergo tibi blandiaris de meritis, cum tibi reddi mercedem secundum debitum operis audis, tanquam non sit in opere gratia retribuentis, sicut in fide est gratia iustificantis.
[Origenes.] Vix enim mihi suadeo ullum opus dici ex debito remunerationem Dei deposcere, cum etiam hoc ipsum quod agere aliquid possumus, vel cogitare, vel proloqui, ipsius dono et largitione faciamus.
Secundum propositum. Quasi dicat : Sine operibus praecedentibus iustificatur impius,
[Origenes.] et hoc secundum propositum gratiae Dei, id est secundum gratiam Dei propositam hominibus credentibus : Vel, secundum quod Deus longe ante proposuit. Vel ita ab illo loco : Ei autem, et agit contra illos qui merito praecedentium operum legis vel quorumlibet dicebant sibi datam esse fidei gratiam.
[Augustinus.] Quod si ita est, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Quod si ita est, iam non est gratia. Si enim gratia est, gratis datur. Quid est gratis datur ? Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua, et inveniuntur omnia mala. Malis operibus quid debetur, nisi damnatio ? bonis quid debetur ? merces scilicet regnum caelorum. Quasi dicat : Abraham ex fide est iustus, sed ei qui operatur illa carnalia legis opera, vel aliqua bona ut gratiam fidei et iustificationis mereatur, si merces est, ei non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, id est, non est ex gratia sed ex debito meriti sui. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, id est, illi qui non facit haec carnalia legis opera, sed tantum credit in Christum, ut gentilis facit ;
[Ambrosius.] vel qui non facit quaelibet bona opera ante fidem sed tantum credit, fides eius reputatur ad iustitiam, id est sufficit ad iustitiam, et ita attribuit aliis quod dixit de Abraham, scilicet quod si est iustus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum : sed habet gloriam Abraham apud Deum, et ideo ex fide iustus est. Dico quod ex fide est iustitia, et hoc est secundum propositum gratiae Dei ; sic enim decrevit Deus, ut, cessante onere legis, fides iustificet. Hoc autem innuit exemplo prophetae David, subdens : Sicut, etc. Quasi dicat : Dico quod ex gratia est iustitia et salus, sicut et David dicit beatitudinem, hic et in futuro esse hominis illius cui Deus accepto, id est acceptabili tempore, hoc est tempore adventus Christi
[Haimo.] vel adverbialiter dixit, accepto quasi acceptabiliter, id est gratis, fert, id est quasi impotenti accedere infert, iustitiam, id est remissionem, et opera bona, et hoc sine praecedentibus operibus. Beati quorum, etc. Exposito sensu verborum Prophetae breviter ponit ipsa verba quia David dicit, his utique verbis : Beati sunt illi, quorum iniquitates,
[Ambrosius] sine opere et labore poenitentiae remissae sunt a Deo per baptismum, ut iam non dominetur peccatum in mortali corpore, et si sit. Et intelligitur hic per iniquitates originale peccatum, scilicet fomes peccati, qui dicitur concupiscentia, vel concupiscibilitas, sive lex membrorum, sive languor naturae, et aliis nominibus. Ista aut concupiscentia, vel concupiscibilitas quae dicitur fomes peccati, ante baptismum culpa est et poena ; post baptismum autem poena est et non culpa, quod parvulum habilem concupiscere, vel non concupiscere facit.
Adultum vero etiam concupiscere, quae licet in regeneratis iam non deputetur in peccatum, quaecunque tamen proles nascitur, obligata est originali peccato.
Dimittitur ergo concupiscentia carnis, in baptismate, non ut non sit, sed ut non imputetur peccatum, hoc est enim non habere peccatum, non esse reum peccati.
[Augustinus.] Quomodo enim alia peccata praetereunt actu et remanent reatu, ut homicidia et similia, ita econtrario fieri potest, ut concupiscentia, id est ut concupiscibilitas praetereat reatu, et maneat actu. De hac ita ait Augustinus : Manet quippe in corpore mortis huius carnalis concupiscentia, cuius vitiosis desideriis nos non obedire praecipimur, quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus. Quia enim dum sibi invicem vir mulierque miscentur, sine libidine non est parentum concubitus, ob hoc filiorum ex eadem carne nascentium, non potest sine peccato esse conceptus, ubi peccatum non transmittit propagatio, sed libido ; nec fecunditas humanae naturae facit homines cum peccato nasci, sed feditas libidinis quam homines habent ex illius primi iustissima condemnatione peccati. Ideo beatus David propter originale peccatum quo naturaliter obstricti filii sunt irae, dicit : In iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea. Ecce ex his liquet concupiscentiam esse originale peccatum.
Originale autem dicitur, quia ex vitiosa originis nostrae conditione trahitur. Non enim quia ab Adam descendimus per carnis progaginem ideo originali peccato tenemur, cum et Christus ab eo descenderit qui omni peccato caruit ; sed quia vitiosa lege concipiendi, ex peccato primi hominis accedenti, concepti sumus, id est carnis concupiscentia, ideo peccati rei sumus, quod originale dicitur. Ecce breviter assignatum est quid sit originale peccatum, et quare dicatur originale, et quare imputetur posteris, et quomodo in baptismate remittatur, ut scilicet non remaneat post baptismum culpa, sed poena : et illud quod remaneat non iam dominetur, si perseveret homo in gratia baptismi. Ideo caute ait : Beati quorum remissae sunt, etc, mitigatae et quantum ad culpam deletae, sed non quantum ad poenam, et quorum peccata, actualia, tecta sunt in baptismo. Peccata dicit quae sunt in actu, quae ita in baptismo tecta sunt ut ultra non videantur a Deo ad poenam, quia hoc est Deum videre peccata. Omnes beati habent quod volunt, non tamen omnes qui habent quod volunt, continuo sunt beati : continuo autem miseri sunt, quod vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Beatus igitur non est, nisi qui habet omnia quae vult, et nihil vult mala. Et quia nullus est sine peccato originali, vel veniali, subdit : Beatus, vir
cui non imputavit Dominus ad poenam peccatum, originale quod aliunde est, vel veniale.
[Ambrosius.] Vel aliter, tres gradus delictorum fecit. Videtur enim tripertita ratio in his dictis propter delictorum varietatem. Primus gradus iniquitas, vel impietas est, scilicet cum Creator non agnoscitur, id est infidelitas. Secundus gradus est in operibus gravium peccatorum. Tertius vero, levium. Remittere vero et regere, et non imputare unius rationis et sensus sunt verba, quia et cum tegit remittit, et cum remittit non imputat. Sed ad laudem gratiae Dei prolixius loquitur :
9-12. Beatitudo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio ? Dicimus enim, quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam. Quomodo ergo reputata est ? In circumcisione, an in praeputio ? Non in circumcisione, sed in praeputio. Et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio : ut sit Pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad iustitiam : et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia fidei quae est in praeputio patris nostri Abrahae.
Beatitudo haec, etc. Ex verbis Prophetae probavit beatitudinem esse ex gratia per fidem, nunc quaerit in quibus sit, an in Iudaeis tantum an etiam in gentibus. Quasi dicat : cum constet quod beatitudo ex gratia sit per fidem, modo quaeratur in quibus sit. Beatitudo ergo haec tantum manet in circumcisione, hoc est in Iudaeis, an etiam in praeputio, id est in gentibus ; id est, nunquid beatitudo. Abrahae filiis solis concessa est, an etiam his qui ex gentibus sunt ? Deinde huius quaestionis rationem aperit dicens ; Dicimus enim, etc. Quasi dicat : Hoc ideo quaero, quia dicimus ex sensu legis loquentes, Quia fides reputata est Abrahae ad iustitiam non circumcisio ; id est vobis legem intelligentibus constat de Abraham quod iustus est per fidem. Et cum hoc constet, quomodo ergo reputata est, id est in quo statu, cum esset, in circumcisione, an etiam in praeputio, id est postquam circumcisus est vel antequam esset circumcisus. Et, sicut in eo videbitur sic in aliis credi poterit. Deinde solvit utrique simul quaestioni respondens : Non in circumcisione tantum, id est in Iudaeis, haec est beatitudo, sed etiam in praeputio, id est in gentibus similiter : non in circumcisione tantum, id est tempore circumcisionis reputata est fides Abrahae ad iustitiam, sed in praeputio, id est tempore praeputii. Et signum accepit, etc. Respondet Apostolus his quae obiici recte poterant, scilicet cum ante circumcisionem per fidem iustus esset, quare fuerit circumcisus. Et quasi quis diceret : Cum ante circumcisionem iustus esset Abraham, cur ergo circumcisus ?
[Augustinus, Ambrosius.] Respondet non sine causa, et non superflue. Sed accepit signum circumcisionis, id est, accepit circumcisionem in signum, scilicet non qua fieret, sed qua iustus ostenderetur. Quasi dicat : Accepit circumcisionem, quae circumcisio est iustitiae signum iam habitae. Non ergo circumcisio aliquid magnae dignitatis habebat, sed signum erat ei tantum. Circumcisio enim exterior dicitur signum interioris circumcisionis, tale scilicet signum, quod sit signaculum, id est habens similitudinem signatae rei. Ut sicut carne libidinis homo in circumcisione spoliatur, sic anima spolietur omnibus sordibus primae nativitatis. Et quia nondum dixerat cuius rei signum sit, subdit, iustitiae fidei. Quasi dicat : Accepit circumcisionem in signum huius rei, scilicet iustitiae fidei, id est iustitiae quae ex fide,
[Origenes.] vel alio modo, et alia ratione dicitur signaculum, quasi dicat : Accepit circumcisionem in signum, quod signum est signaculum, id est celans quoddam mysterium quod celatur inimicis, id est infidelibus, et servatur amicis, id est fidelibus ad similitudinem sigilli quod imprimitur, ut quod occultum volumus esse, omnibus non pateat. Hoc est autem mysterium quod circumcisio quasi celatum continet, scilicet quod sicut in octava die circumciditur homo, sic in octava aetate post finem septem dierum saeculi, auferetur omnis vetustas, culpae, scilicet et poenae.
[Alcuinus.] Hic videndum est in quo primo instituta fuerit circumcisio, et quare, et quid conferret, et quare mutata fuerit tempore gratiae, succedente baptismo. Abrahae primum circumcisio commendata est, ut sub lege mandati esset, et sic probaretur an compleret vel non. Sicut Adam mandatum accepit, ne de ligno manducaret, ad probationem obedientiae, et sicut percepta fuit circumcisio Abrahae, ita et semini eius, id est Hebraeis ex eo nascituris. Et fiebat octava die, lapideo cultro in carne praeputii sicut praeceptum erat.
[Strabus, Augustinus, Ambrosius.] Quinque autem de causis data fuit circumcisio. Primum, ut per obedientiam mandati Abraham placeret Deo, cui per praevaricationem Adam displicuerat. Secundo, in signum magnae fidei Abrahae. Credidit enim se habiturum filium in quo benedicerentur omnes gentes per fidem, et per quem spiritualis circumcisio impleretur, sicut iustificatus est et ipse. Tertio, ut hoc signo discerneretur a caeteris nationibus ille populus. Quarto, ut circumcisio facta in virili membro per quod generatur creatura mortalium, et in quo libido solet dominari, castitatem mentis et corporis servandam, et impudicitiam recidendam indicet. Quinto, ideo praecepta fuit, quia non posset melius significari per Christum tolli originale peccatum : cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum et cum originali peccato : et circumcisus praeputiatum gignit, traiiciens in illum quo ipse iam caruit, sicut baptizatus in filium quem carne generat reatum traiicit originis, a quo ipse iam liber erat. In carne praeputii ideo iussa est fieri, quia in remedium instituta est, scilicet contra originale peccatum, quod a parentibus contrahimus ; concepti in concupiscentia, quae in parte illa magis dominatur ; et quia in illo membro culpam inobedientiae primus homo cognovit, decuit ut in hoc membro obedientiae acciperet. Fiebat autem octava die lapideo cultro, quia post septenarium vitae huius in octava aetate, quae erit resurgentium, omnis ab electis per petram Christum abscidetur corruptio carnis et spiritus, quando liberabimur a servitute corruptionis : et per Christi resurrectionem in octava factam, circumcidetur a peccatis anima cuiusque credentis in eum. Duae itaque sunt res illius sacramenti : scilicet circumcisio a peccatis in hoc praesenti, et circumcisio ab omni corruptione in futuro. Conferebat autem circumcisio suo tempore remissionem peccatorum, sicut et nunc baptismus.
[Bed.] Idem enim salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus praebebat, quod baptismus agere revelatae tempore gratiae consuevit, excepto quod regni caelestis ianuam, necdum intrare poterant, tantum in sinu Abrahae post mortem beata requie consolati supernae pacis ingressum spe felici exspectabant.
Item, quod apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro maioribus virtus sacrificii, vel pro his qui prodierunt de Abrahae stirpe, mysterium circumcisionis. Ecce ex his auctoritatibus patet, per circumcisionem peccatorum fieri remissionem, sicut et per baptismum. Cur ergo mutata est circumcisio per baptismum ? Quia sacramentum baptismatis perfectius est, quia et magis commune, et magis gratiae plenum. In circumcisione namque tantum peccata remittebantur, sed non gratia ad bene operandum, per eam praestabatur, nec virtutes dabantur vel augebantur. In baptismo autem peccata dimittuntur, et gratia cooperandi confertur, et virtutes augentur.
Ideo recte Apostolus ait quod Abraham accepit circumcisionem tantum in signum, quod est signaculum, in signum, dico, iustitiae fidei, quae iustitia fidei, vel fides est ipsi Abrahae in praeputio, id est in tempore praeputii, scilicet antequam circumcideretur ; et ideo in tempore praeputii habuit ex fide iustitiam, ut ipse sit, id est ut ostendatur esse pater, id est fidei auctor exemplo, omnium credentium. Si pater dico etiam, per praeputium, id est tempore praeputii. Vel, per praeputium, id est id quod est ei datum in tempore praeputii, id est post fidem. Nota diligenter, per insolentem praepositionem, id est praeter solitum hic positam, quae nonnulla animadversa explicat. Potest enim sic intelligi : Per praeputium, id est in praeputio, ut dicitur per illud tempus, id est in illo tempore vel per praeputium, id est per id quod est datum ei in tempore praeputii. Si enim post circumcisionem, diceretur ex ea hoc accepisse, hic agit de paternitate, quam per fidem, Abraham consecutus est.
[Ambrosius, Haimo.] Nam per carnem Iudaeorum tantum pater est ; fide vero omnium credentium tam Iudaeorum quam gentium, ita eorum pater est. Ut et illis, credentibus, reputetur, ipsum credere, ad iustitiam, id est ad remissionem peccatorum et bona opera, et ita sit, pater spiritualis circumcisionis, id est auctor iustitiae quae ex fide sit per exemplum.
Non tantum his qui sunt ex circumcisione, carnali :
[Haimo.] id est Iudaeis, est Abraham pater, vel reputatur fides ad iustitiam, sed et his, quicumque sint, qui sectantur vestigia fidei Abrahae, ut ita ample credant, sicut ille credidit. Abrahae dico, patris nostri, id est patris omnium credentium. Quae fides data est ei, in praeputio, id est in tempore praeputii, sicut iam dictum est. Non enim, etc. Dixit quod Abraham non per legem, sed per fidem iustitiam consecutus est, et paternitatem. Nunc de promissione agens addit, quod per eamdem fidem promissionem habuit, et haereditatem.
[Ambrosius.] Quasi dicat : Per fidem est paternitas, quia per eam est promissio, non per legem vel circumcisionem quae nondum erant, et hoc est :
13-15. Non enim per legem facta est promissio ipsi Abrahae aut semini eius ut haeres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Si enim qui ex lege haeredes sunt, exinanita est fides, abolita est promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio.
Non enim per legem facta est promissio, ipsi Abrahae, aut semini eius,
[Ambrosius, Haimo.] id est ad opus seminis eius, scilicet credentium omnium qui sunt semen Abrahae, non carne sed imitatione.
[Ambrosius.] Vel, semini eius, id est Christo, cui dicitur facta promissio, quia in eo implenda erat. Quae promissio ? haec scilicet ut esset haeres mundi. Nondum enim lex data erat, quando haec promissio facta est. Abraham dicitur haeres mundi, id est possessor aliquorum de toto mundo qui eum imitentur,
[Haimo.] quia omnes credentes per fidem filii sunt Abrahae, et ipse in Christo qui ex eo natus est, possidet omnia. Abraham ergo mundi haeres est, et in se et in semine suo, id est Christo : sed in se, per exemplum ; Christus autem haeres est, id est Dominus mundi, secundum potestatem, per quem benedictio filiis Abrahae fit, cui dedit Pater gentes, et terminos terrae, sicut ait David : Dabo ei gentes, etc. Itaque in illo est impleta promissio qua dictum est Abrahae : Patrem multarum gentium posui te. Et item : In semine tuo, benedicentur omnes gentes, et alia huiusmodi. Haec promissio, ut dictum est, non est facta per legem, sed per iustitiam fidei, per quam benedicuntur homines, et fiunt filii Abrahae. Si enim, etc. Dixit per iustitiam fidei promissionem haereditatis factam Abrahae, non per legem : nunc dicit, per eamdem iustitiam fidei fieri haeredes Abrahae, non per legem. Quasi dicat : Vere Abraham non est haeres mundi per legem, quia filii eius non sunt per legem. Qui filii dicuntur hic haeredes ?
[Ambrosius.] scilicet quos ille habet possidentes. Et vere, non, quia si hoc verum esset, scilicet si, illi qui sunt haeredes tantum ex lege sunt, id est, esse dicuntur haeredes, haec inconvenientia sequuntur, quod fides est exinanita, id est frustrata, qua constat iustum fuisse Abraham. Et promissio est abolita,
[Augustinus] id est inexpleta ut nulli sint haeredes. Lex enim, non facit aliquos haeredes, nam potius, operatur iram, id est poenam. Ad hoc enim data est ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adiuvante gratia. Vel ut reos faceret temporalibus poenis, iram operatur, nam praevaricationem : ex ea enim est praevaricatio.
[Ambrosius.] Quod qualiter dictum sit, aperit dicens : Ubi enim non est lex. Quasi dicat : Ideo dico ex lege esse iram et praevaricationem, quia sine ea non est. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Hoc ideo dicit, quia sublatis de lege data est venia ; iustificatis, nulla est praevaricatio.
[Augustinus.] Iustificati enim sunt qui per praevaricationem legis fuerant peccatores. Nota quod non ait ubi non est lex, non est iniquitas ; sed ait, non est praevaricatio. Omnis enim legem praeteriens iniquus est, sed non omnis iniquus est legem praeteriens. Qui enim legem non acceperunt, iniqui dici possunt, praevaricatores autem dici non possunt. In hoc ergo ostendit quod praevaricatio omnino esse non possit, ubi lex non fuerit, nec ira tanta, sine lege.
16-18. Ideo ex fide ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum ; sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidisti, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est ei. Sic erit semen tuum, sicut stellae caeli et arena maris.
Ideo ex fide etc.
[Augustinus.] Ex praedictis infert, ex fide fieri haeredes Abrahae : Quasi dicat : Et quia haec inconvenientia sequerentur, si ex lege essent haeredes, ideo, ex toto patet quod sunt haeredes, ex fide,
[Ambrosius] quae est donum misericordiae. Et sic est firma promissio omni semini Abrahae. Unde subdit : ut firma sit promissio omni semini Abrahae, id est Iudaeo et gentili imitatori. Solis enim imitantibus firma est promissio, scilicet quod filii sunt Dei. Firma sit dico secundum gratiam fidei, non secundum merita legalium operum, seu quorumlibet fidem praecedentium. Firma enim promissio esse non potest omni semini, nisi ex fide, quia origo promissionis ex fide est, per quam purgandi sunt ut digni sint dici filii Dei. Non ei, etc.
Quasi dicat : Firma est promissio per gratiam fidei omni semini, non solum ei qui ex lege est, id est non tantum ei qui ex veteri lege venit ad novam, id est Iudaeis, sed et ei, quicunque sit, qui ex fide est Abrahae, id est qui sequitur fidem Abrahae quam Gentilis habuit, ut esset iustus.
[Haim., Ambros.] Vel ita, firma est promissio omni semini et non tantum ei, qui solus est ex lege, id est qui de operibus legis praesumit, quia hic talis a gratia Dei excidit ; sed ei solummodo qui est ex fide Abrahae, id est qui imitatur fidem Abrahae. Et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma promissio. Lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum ;
non quia fit efficiens causa peccati, cum sit sancta et bona ; sed quia ea data, augmentum peccati accessit, quod sine ea non accessisset. Multa enim sunt quae dicuntur efficere aliqua, non quod ipsa efficiant, sed quia sine ipsis non fierent illa quae fiunt. Qui, Abraham, est pater, id est institutor per exemplum fidei, omnium nostrum, scilicet credentium pater est, sicut scriptum est, in Genesi.
[Haimo.] Quasi dicat : Hoc est in quo consentit auctoritas dicens : Quia posui te, o Abraham, id est constitui te, patrem, id est auctorem, secundum fidem, non modo circumcisorum Iudaeorum, sed et multarum gentium, in quo percutitur Iudaeorum superbia, qui gloriantur de progenie Abraham descendere.
[August.] Non enim carnaliter circumcisae genti tantum factus est pater, sed etiam incircumcisis gentibus, fidem Abrahae imitantibus. Te, dico, qui es ante Deum, id est places Deo, cui credidisti.
[Haimo] Quasi dicat : Per fidem ei places, qui vivificat. Haec sunt verba Apostoli. Quasi dicat : Et ipse est cui merito credendum est, quia ipse est qui vivificat, per fidem et gratiam, mortuos, id est Iudaeos mortuos in peccatis. In hunc ergo secure creditur, qui mortuos iustificat. Et vocat, per gratiam, ea quae non sunt, id est gentiles qui nil videbantur esse, tanquam ea quae sunt, id est Iudaeos qui aliquid esse videbantur. Qui enim adhaerent ei per fidem et dilectionem, esse dicuntur ; qui vero in peccatis mortui sunt, sicut erant gentiles, quia non adhaererent ei qui vere est, non esse dicuntur,
[Augustinus.] Vel ita, secundum aliam litteram : qui vocat ea quae non sunt tanquam sint : non ait, ut sint, sed tanquam sint, quia praedestinata sunt, et disposita. Sic enim ea quae futura sunt, iam apud Deum sunt ; apud Deum quippe iam factum est, quod eius dispositione, vel praedestinatione futurum est. Unde alibi : Qui fecit quae futura sunt ; et alibi : Qui elegit nos ante mundi constitutionem. Quis sufficit hoc explicare ?
Eliguntur qui non sunt, nec errat qui eligit, nec vane eligit. Eligit tamen, et habet electos quos creaturus est eligendos, quos habet apud semetipsum, non in natura sua, sed in praesentia sua. Nondum erant, quibus promittebatur ; sed quibus promissum est, et ipsi promissi sunt. Vocat ergo quae non sunt, tanquam quae sint, id est his qui non sunt, disponit et praeparat ab aeterno gratiam iustificationis et glorificationis, apponendam in tempore tanquam sint, id est tanquam illis qui iam sunt apud Deum per praedestinationem : in quo sola apparet gratia.
[Aug.] Non enim homo qui non erat, promeruit ut esset, vel ut bonus esset, vel beatus. Si enim promeruit, iam erat, sed nondum erat, ergo non promeruit ; sed electionis gratiam habuit, ut totum corpus Christi dicat : Gratia Dei sum, id quod sum.
Communis enim est natura omnibus, sed non gratia ; nisi ipsa natura putetur esse gratia, quia gratis concessa est. Excepta ergo illa gratia, de qua modo non agitur qua condita est humana natura, scilicet qua homines sumus, quae Christianis paganisque communis est ; haec est maior gratia, et solis electis concessa, non quod per Verbum homines creati sumus, sed quod per Verbum carnem factum fideles beatique facti sumus. Vel vocat, id est agnoscit, ea quae non sunt, in actu, tanquam ea quae sunt. Qui contra spem, etc. Commendato illo cui credidit Abraham, incipit commendare fidem ipsius Abrahae, ut alii eum imitentur. Quasi dicat : Merito Abraham est pater omnium, qui contra spem,
priorem, quae erat de natura, id est secundum naturalem consuetudinem, credidit, Deo promittenti, in spem, id est sperans et secure exspectans quod promissum erat. Prior spes, secundum naturam fuit,
[Haimo.] scilicet dum iuvenis ex iuvencula secundum naturam speravit, sobolem nec tamen habuit ; modo contrarium illi spei speravit, scilicet ut vetulus ex vetula et sterili generaret ex Dei potentia, quae spes est gratiae. Credidit, dico, ut ita, fieret, pater multarum gentium. Per fidem ita impleri credidit, scilicet secundum quod dictum est ei, id est promissum, in Genesi scilicet : Sic erit semen tuum, sicut stellae caeli, et arena maris, id est innumerabiles erunt, qui et boni per stellas significantur ; et mali, qui per arenam intelliguntur. Ita Abraham credidit,
19-23. Et non infirmatus est in fide nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae. In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia ; sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quaecunque promisit Deus, potens est et facere. Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
Et non infirmatus est in fide.
[Haimo.] Infirmatur ille qui haesitat, etsi causam, qua posset infirmari, haberet, scilicet suam senectutem, et Sarae sterilitatem et senectutem. Unde ait : Nec consideravit corpus suum esse emortuum, ab opere generandi filios, cum fere centum esset annorum. Et similiter non consideravit, vulva Sarae esse, emortuam. Non sine causa haec et alia contra naturam fecit Deus.
[Ambros.] Ideo enim talia fecit ut errorem auferret, et se omnipotentem Deum omnium monstraret. Aliqui enim inflati ratione mundi, Deum neglexerunt. Ideo quae mundo impossibilia sunt, fecit Deus, ut qui per haec crederent salvarentur, Dei dominio mancipati. Attendendum est etiam quod non praeter magnae rei figuram, Isaac contra naturam generationis humanae fuit promissus. Hoc enim fuit in signum, Dei Filium contra naturam humanam et rationem ex homine nasciturum, filiosque hominum per spiritum regenerationis ex peccatoribus filios Dei, ex mortalibus immortales generandos. Et non solum in promissione non haesitavit Abraham, sed etiam in repromissione Dei, id est quando iterum angelus promisit : Secundum tempus hoc veniam, et erit Sarae filius. Etsi ipsa promissio differretur : Non tamen haesitavit diffidentia ; sed confortatus, id est confirmatus est fide, dans gloriam Deo, de constantia fidei ; plenissime sciens, multo intuitu virtutis Dei, quia quaecunque promisit Deus, potens est facere, ut promittere, id est ita leviter potest facere, ut promittere. Hoc gentes imitari debent, ut scilicet credant, sicut Abraham credidit, scilicet Deum posse quaecunque promisit.
Et nota quod non ait, quaecunquae praedixit, vel praescivit, sed quaecunque promisit potens est facere, quia omne quod promisit ipse facit ; et si enim faciunt homines bona quae promisit, ipse tamen facit, quia facit ut illi faciant, non illi faciunt ut ipse faciat quod promisit.
Alioquin ut Dei promissa impleantur, non in Dei, sed in hominum est potestate. Promisit ergo quod ipse facturus fuerat, non quod homines. Non enim de nostrae voluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit. Congrue ergo non ait praedixit, vel praescivit. Nam et aliena facta potest praedicere atque praescire ; sed promisit, ut hoc intelligeretur promittere quod ipse facit. Non enim ipse promittit, et alius facit : quod iam non esset promittere, sed tantum praedicere. Ideo, etc. Quasi dicat : Quia Abraham confortatus est fide, ideo et ipsum credere reputatum est ei ad iustitiam. Quasi dicat : Per hoc quod credidit, et accepit promissum, et iustus factus est. Et quasi aliquis diceret : Quid haec ad nos ? subdit :
23-25. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia reputatum est illi ad iustitiam ; sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.
Non autem scriptum est tantum propter ipsum, id est propter laudem ipsius, hoc scilicet quia reputatum est illi ad iustitiam ; sed et propter nos instruendos, quibus reputabitur fides ad iustitiam credentibus in eum, scilicet Deum Patrem, qui suscitavit Dominum nostrum Iesum Christum.
[Haimo.] Quasi dicat : Qui haec fecit, nobis proderit. Suscitavit dico, a mortuis, id est a sepulcro, qui proprie locus est mortuorum. Pater suscitavit Filium, et ipse Filius secundum quod Deus suscitavit semetipsum. Quod idem operatus est et Spiritus sanctus. Qui, Christus a Deo Patre, a Iuda, a Pilato, traditus est in mortem propter delicta nostra tollenda, iure diaboli destructo. Et resurrexit propter iustificationem nostram, id est ut iuste vivamus, quod aliter non poteramus.
[Aug.] Nota quod utraque, id est mors et resurrectio Christi, delicta nostra tollunt, et utraque iustificant ; tamen mors Christi sola interitum vitae veteris significat, et in sola resurrectione, nova vita signatur ; quae a iustificatione incipit, et in immortalitate perficietur. Ideoque congrue quantum ad significationis diversitatem verba divisit dicens : Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.
