Ad I Corinthios IV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT IV
1-5. Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores ministeriorum Dei. Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico, nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est. Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo.
Sic nos existimet homo. Hactenus egit de gloria pseudo, hinc agit de suo contemptu.
[Ambrosius] Quasi dicat : Et cum hoc sit, scilicet quod Deus est auctor, nos autem adiutores sumus, nec nimis, nec minus de nobis arbitremini, sed potius, homo quilibet sic existimet nos, non ut dominos, sed ut ministros Christi, quod non pseudo sunt. Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant, sed sic homo sentiat ut Deus, qui eum elegit, et sic existimet nos,
ut dispensatores ministeriorum Dei, vel mysteriorum Dei, quia secundum modum cuiusque mysteria dividimus, vel ministeria. Et sciendum quia non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt. Si enim per bonos nos dispensaretur, non recte Apostolus diceret : Imitatores mei estote. Rursus si per malos non dispensaretur, non diceret Dominus de quibusdam : Quae dicunt, facite ; quae autem faciunt, nolite facere. Dispensatores sunt per quorum ministerium pervenitur ad aeternam salutem. Non enim esse salutis illius dispensatorem per verbum et sacramentum, est illius esse participem. Hic iam quaeritur, etc. Quasi dicat : Ita de nobis existimandum est ut dixi, sed hic, id est inter nos quod non alibi, iam, scilicet in praesenti cum exspectandum esset donec Deus iudicet, quaeritur quis inter dispensatores inveniatur ut fidelis, scilicet cui possit credi ut bene dispenset. Mihi autem, quasi dicat : Hoc inter vos quaeritur quod non esset quaerendum, sed quidquid alii faciant. Mihi pro minimo est ut a vobis iudicer, quasi infidelis dispensator, aut ab humano die, id est humano intellectu, qui non videt occulta, et potest falli. Vel, ab humano die, id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini. Humano dicit, quia est dies Domini quo iudicabit.
[Augustinus] Quando unusquisque pro se rationem reddet, tunc secreta cordium patebunt. Sed neque. Quasi dicat : Minimum mihi est, si a vobis, vel ab aliis iudicer. Sed neque ego, qui melius me novi quam vos, iudico meipsum, et ita periculum est vobis de ignotis cordis mei, vel aliorum iudicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine, quae lateat ipsum hominem, in quo est, ut in Petro, profunditas infirmitatis latebat, cum se cum Domino moriturum temere promittebat.
Cum ergo quisque de se, aut non omnino, aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio iudicare cum nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis. Ideo Apostolus non praesumens de se definitam dare sententiam, ait : Neque meipsum iudico qui melius me novi quam illi, sed melius me novit Deus quam ego, et ideo illi relinquendum est iudicium. Nihil enim mihi conscius sum.
[Augustinus] Id est in nullo me remordet conscientia mea, sed non in hoc iustificatus sum, id est non ideo me iustum puto, quia potest esse quod nescio. Delicta enim quis intelligit ? Et quis gloriatur mundum se habere cor ? Humiliat se Apostolus hoc dicens, ut homo loquitur, qui potest habere culpam nescius. Qui autem.
[Ambrosius] Quasi dicat : Neque ego debeo me iudicare neque vos, sed qui iudicat me Dominus est, id est qui potest et debet me iudicare, Dominus solus est, qui novit omnia ; et quia Dominus est qui potest iudicare, itaque nolite iudicare ante tempus iudicii, scilicet quousque veniat Dominus iudicare. Aliter enim iniuria iudici fit, quia iudicis iniuria est, si ante iudicium eius a servo procedat sententia. Ecce iudicium prohibet Apostolus, quia occulta sunt nobis corda hominum. In his plerumque nostra credulitas fallitur.
Sed cavendum est ne perniciosa opinatione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam, hoc modo, ut si nescimus an ille, vel ille homo sit impudicus pudicusve, vel iustus, sive iniustus.
Oderimus tamen impudicitiam et iniustitiam ; et pudicitiam, et iustitiam diligamus. Et haec appetenda, illaque vitanda in Dei veritate conspiciamus, ut cum de ipsis rebus quod appetendum est, appetimus, et quod devitandum est vitamus, ignoscatur nobis qui de hominibus aliquando imo assidue non vera sentimus. Haec enim ad humanam tentationem pertinent, sine qua ista vita non ducitur. Unde Apostolus : Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Et si ergo suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, id est definitas firmasque sententias, continere debemus. Si ergo suspicamur quod est humana tentatio, saltem non iudicemus. Quando ergo non erratur in rebus ut recta sit improbatio vitiorum virtutumque approbatio, profecto si erratur in hominibus, venialis est humana tentatio. Quod autem perniciosum est prohibet Apostolus dicens : Nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit, id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum, et manifestabit consilia cordium, id est bonas cogitationes.
[Ambrosius] Quia gesta et cogitata bona, vel mala tunc erunt aperta. Et quia tunc erunt omnia nota omnibus, poterunt de se iudicare, et de aliis. Et tunc unicuique bene agenti, vel cogitanti erit pro modo suo laus, id est remuneratio a Deo. Hic autem nescitur quis sit laude dignus. Haec autem, quia superius dixerit illos dixisse, ego sum Pauli, ego Apollo, cum tamen hoc forsan nullus dixerit, aperit hic. Quasi dicat : Dixi non esse gloriandum in nobis.
6-9. Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in vobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. Quis enim te discernit ? Quid autem habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnatis, et utinam regnetis ut et nos vobiscum regnemus. Puto enim quod Deus nos apostolos novissimos ostendit tanquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus.
Haec autem, o fratres, in me et Apollo transfiguravi, cum in nobis non gloriaremini, id est me et Apollo proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur hoc, sicut a nobis.
[Ambrosius] Haec ergo in se, et Apollo transfiguravit dum pseudo et apostolorum gloriam, et traditiones perversas sub sua persona et Apollo evacuat, summatim illos designans, non sigillatim, ne maior nasceretur discordia. Nemo enim audiens nomen suum taxari, vel eius cui favet contentus est tacere, tacito vero nomine, audiens de se aliquid dictum dissimulat. Et hoc feci, propter vos, id est propter utilitatem vestram. Hanc scilicet ut in nobis, qui maiores sumus, discatis, ne unus infletur adversus alium, pro se alio, ab illo, id est meliori quam ille, id est quasi sit alius ab illo, id est melior qui nullus est quantum ad se, vel quantum ad ministerium. Vel, infletur pro doctore alio, a ministris aliis, id est meliore quam alii sint. Infletur dico, agendo supra, id est ultra, et aliter quam scriptum est in Ieremia, scilicet : Qui gloriatur, in Domino glorietur. In quo debes gloriari, non in homine.
Quis enim te discernit a massa perditorum ? nullus, nisi Deus solus ipse separat te a perditis. Sed quia homo inflatus posset respondere, vel voce, vel cogitatione, et dicere : Discernit me fides mea, et oratio mea, et iustitia mea, occurrit Apostolus subdens : Quid autem. Quasi dicat : Dico quis te discernit, sed dicis fides tua, vel oratio tua, vel iustitia. Item interrogo : Quid habes boni, quod non accepisti a Deo ?
[Augustinus] Sciendum est neminem posse discerni ab illa perditionis massa, nisi qui hoc bonum habet, ut credat quod quidquid boni habet gratia Salvatoris accepit. Sciendum etiam quod sicut supra temerarium iudicium prohibuit, ita hic aliud genus arrogantiae admonere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere, a se, vel a ministro, quod Apostolus redarguens ait, quid habes quod non accepisti : Si autem accepisti a Deo, quid gloriaris in te, vel in illis, quasi non acceperis a Deo ; sed a te, vel ab illis ? Vel ita, ne unus infletur adversus alium, pro baptista alio, id est meliore quam sit alius, et non debes. Quis enim baptista, quantumcunque bonus sit, discernit te ab eo qui baptizatus est a minus bono ? Quasi dicat : Si baptizatus es a Petro, quomodo discernis ab eo qui baptizatus est a Paulo ? Nihil utique illi habet a baptista, nihil tu. Quid autem hic redarguit illos eosdem qui gloriabantur de magisterio pseudo, contemnentes doctrinam Apostoli.
[Ambrosius] Quasi dicat : Gloriaris pro illis. Sed quid habes ab illis, quod non accepisti a me ? Ad unum videtur loqui, sed ad partem plebis loquitur. Si autem accepisti a me, quid gloriaris contra me, quasi non idem acceperis a me ?
Hoc dicit contra illos qui eadem quae ab Apostolo acceperant, audientes de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam se commendantes, gloriam in se vertebant, cum Apostolus se contemptibilem videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit : Iam saturati. Quasi dicat : Increpo vos. Quid dicens gloriaris, etc., sed non recte videor hoc facere, quia vos iam, id est tam cito, saturati estis, id est pleni Spiritu sancto. Et iam divites facti estis. Quasi dicat : Et allos saturare potestis. Ironia est, ac si diceret : Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis. Et regnatis, id est regitis vos, sine nobis.
[Ambrosius] Sic putabant illi gloriantes de pseudoapostolis. Et utinam vere regnetis ! Vere regnare, est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere. Nota quia ut pius pater etiam his ingratis filiis bene optat. Regnetis, dico, ita ut et nos regnemus vobiscum. Non dico vos nobiscum, cum nos sequi dedignemini ; sed dico nos vobiscum, ut nos sequamur vos, si non vultis sequi nos quos quidem sequi deberetis, quia nos revera regnamus. Sed timeo ne sine vobis. Puto enim. Quasi dicat : Vos sine nobis putatis regnare et hoc ideo, quia puto ; quasi dicat : Quod nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur, quod per mala quae patimur, Deus ostendit nos apostolos novissimos, id est vilissimos de quibus non curet, tanquam morti destinatos, id est quasi ad nullam utilitatem, sed morti reservatos. Quod per hoc videtur, quia facti sumus mundo spectaculum. Ad spectaculum enim nostri, quasi ad monstrum conveniunt homines, per quod magis probamur amici Dei. Vel ita : Puto enim : quasi dicat : Ideo deberetis regnare, quia ego puto, et certus sum, quod Deus ostendit nos apostolos novissimos, id est similes novissimis sanctis, scilicet Eliae et Enoch, in tribulationibus ; nos dico, tanquam morti destinatos, quia ita fit nobis, ut illis qui a victoribus morti servabantur, ad quod spectaculum conveniebat populus, sicut ad derisionem Eliae et Enoch tunc convenient, et modo ad derisionem apostolorum conveniunt mali. Unde subdit : Quia spectaculum facti sumus mundo. Quid nomine mundi intellexerit, subdit : Et angelis, et hominibus,
id est utrisque, bonis vel malis ; sed bonis, ut confortent et laudent ; malis, ut insultent et vituperent. Boni enim angeli et boni homines laudant, et mali irrident. Haec sunt dextra et sinistra. His utimur, quasi armis ad feriendum hostem, id est diabolum, scilicet laudantibus et vituperantibus. Sed nec ista elevant, nec illa frangunt.
10-14. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo. Nos infirmi, vos autem fortes. Vos nobiles, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam, et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus, operantes manibus nostris. Maledicimur, et benedicimus ; persecutionem patimur, et sustinemus ; blasphemamur, et obsecramus ; tanquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo.
Et nos stulti sumus propter Christum, cuius crucem praedicamus. Quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes. Unde subdit : Vos autem prudentes in Christo, et est hic increpatio cum ironia. Quasi dicat : Quod totum contra est.
[Ambrosius] Item : Nos infirmi sumus, id est afflicti. Vos autem fortes potestate et securi. Vos nobiles, id est reverendi. Nos autem ignobiles, id est despecti. Et usque in hanc horam, id est continue, id est usque ad hoc tempus, et esurimus, et sitimus, et nudi sumus ; libere enim et sine adulatione veritatem praedicantes, et gesta pravae vitae arguentes, gratiam apud homines non habent ; et colaphis caedimur, et instabiles sumus, quia pro persecutione mutamus loca. Fugamur enim a perfidis, ne plures doceamus ; et laboramus manibus nostris, scilicet nobis necessariis operantes, quia nemo dat nobis. Et maledicimur, et benedicimus, hortando alios ad bonum ; et persecutiones, id est tormenta patimur, et patienter sustinemus ; et blasphemamur, quasi magi et malefici, et obsecramus Deum pro illis ; vel eos, ne blasphement nos ; et facti sumus, id est reputati, tanquam purgamenta huius mundi, de quibus manentibus mundus inquinetur, vel abiectis purgetur. Quia facti sumus peripsema omnium. Peripsema purgamentum est ferri, vel pomi, et quidquid de qualibet materia ut purgatior reddatur, abiicitur, ut limatura aeris, et huiusmodi, et quaelibet domorum quisquilia. Per haec omnia vero probamur in Christo prudentes et fortes, etsi illis aliter videatur. Quasi dicat : Abiectiores omnibus facti sumus, et hoc usque adhuc, id est continue, usque ad hoc tempus. Non ut confundam vos, aspera blandis mitigat ut salutaris medicus. Quasi dicat : Etsi dixerim vos inflatos, etc., tamen, non haec scribo ut confundam vos, id est ut erubescentiam faciam vobis ; sed moneo vos, ut filios meos charissimos, pro quibus tot mala passus sum. Et bene dixi, quod vos estis filii. Nam ego pater sum. Et hoc est quod ait :
15-21. Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus, et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo Iesu, sicut ubique in omni Ecclesia doceo. Tanquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit ; et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Quid vultis ? In virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis ?
Nam si habeatis decem millia pedagogorum. Finitum pro infinito posuit, id est quantamlibet multitudinem eruditorum in Christo, qui non genuerunt vos ; sed tamen non habetis multos patres, qui genuissent vos in fide Christi. Nam ego tantum genui vos, non in me, sed in Christo Iesu, id est in fide Christi. Et hoc per Evangelium, id est per praedicationem meam.
Cum praedixisset, ego genui vos in Christo, addidit, per Evangelium, ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio : Ne vobis dicatis patrem in terra, unus enim est Pater vester Deus. Quod non ideo dixit, ut hoc nomen caeteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in aeternam vitam generamur naturae vel potestati, vel etiam sanctitati cuiusquam hominis tribuatur. Appellantur quidem et alii patres, sed non sicut Deus Pater unus est, qui regenerat Spiritu sancto, quos facit filios ad haereditatem aeternam ; homines vero dicuntur patres propter honoris gratiam, propter aetatem curamque pietatis. Notandum etiam quod dum loquens Corinthiis paedogogos nominat pueros illos esse significat. Rogo ergo vos. Quasi dicat : Quia genui vos, ergo, o fratres, estote imitatores mei, non pseudoapostolorum, sicut et ego Christi, imitator sum. Et hoc rogo vos, quia ex debito mihi obedire debetis. Ideo etiam, scilicet ut imitemini me, misi ad vos Timotheum, per hunc creditur missa eis Epistola, qui est filius meus in fide, et charissimus, bene agendo, et fidelis in Domino, id est in praedicatione Domini, qui vos commonefaciat vias meas, id est instructiones meas, quae sunt in Christo Iesu, et ideo tenendae. Commonefaciat dico, ita, sicut ego doceo eas ubique terrarum, in omni Ecclesia ; et ideo authentice. Dico misi Timotheum, et opus erat mitti. Quia quidam vestrum sic inflati sunt de philosophis, quorum terrena sapientia gloriantur, tanquam non sim venturus ad vos. Veniam autem cito ad vos.
[Ambrosius] Ecce post commonitionem promittit se ire ad illos, sed si Dominus permitteret. Unde subdit : Si Dominus voluerit. Quasi dicat : Veniam ad vos nisi culpa vestra impedierit. Ideo dicit, si Dominus voluerit, ut ostenderet, si non iret Deum voluisse, causa utique indignationis illorum. Veniam dico, et cognoscam, id est probabo, et quaeram, non sermonem humanae sapientiae, sed virtutem, in fide et bona operatione, eorum qui inflati sunt superbia alta sapiendi et caeteros iudicandi. Non enim. Quasi dicat : Ideo non quaeram sermonem, quia regnum Dei, id est causa regni Dei, non est in sermone, sed in virtute, id est non sermo humanae sapientiae, sed virtus est causa regni. Quid vultis, etc. Quasi dicat : Ego vere veniam. Sed quid horum vultis, scilicet an veniam ad vos in virga correctionis, ubi etsi sit charitas non tamen esse videtur ; an in charitate, id est in manifesta dilectione, ut bona suppleam, et spiritu mansuetudinis, ut peccatis parcam ? Terroris verba infert, ut inflati humiliarentur, et se praepararent ad recipiendum eum. Absit ut pii filii dicerent : Si in virga correctionis venturus es, noli venire. Melius est enim erudiri in virga patris quam in blandimento perire praedonis.
