Ad I Corinthios III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad I Corinthios III

CAPUT III

 

1-8. Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis, sed nec nunc quidem potestis. Adhuc enim carnales estis. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo. Nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? Quid vero Paulus ? Ministri eius cui credidistis. Et unicuique sicut Dominus dedit : Ego plantavi ; Apollo rigavit, sed Deus nunc incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Qui plantat autem et qui rigat unum sunt.

 

Et ego fratres. Quasi dicat : Dico quod sensum Christi habemus, et tamen, o fratres, ego, qui possem, non potui, id est non debui, loqui vobis quasi spiritualibus, id est sicut soleo spiritualibus loqui, sed quasi carnalibus. Et hoc tam diligenter feci, quia dedi vobis potum lac, id est facilem doctrinam et dulcem et nutrientem, tanquam parvulus in Christo, id est in cognitione Christi, non escam dedi vobis, id est non altiora praedicavi vobis ;quare ? quia nondum poteratis capere. Ecce secundum hoc ostenditur quod Apostolus illis tanquam incapacibus minora, non altiora praedicavit. Vel ita, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, etc.

[Augustinus] Est quaestio utrum spirituales homines habeant aliquid in doctrina quod carnalibus taceant, et spiritualibus dicant. Quod utique videtur ex his verbis Apostoli. Dominus etiam ait : Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Secundum quam intelligentiam haec verba Apostoli supra exposuimus, sed est alius intellectus in his non negligendus.

Scire enim debet charitas vestra quod nulla videtur necessitas, ut aliqua secreta doctrinae taceantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda maioribus, id est intelligentioribus, cum eadem praedicaret Apostolus spiritualibus et carnalibus, quique pro modo suo capiebant illi, ut parvuli, isti ut maiores, illi ut lactis alimentum, isti ut cibi solidamentum, quia etsi non audivit amplius, tamen intelligitur amplius. Non enim aequaliter mente percipitur, etiam quod in fide pariter ab utrisque recipitur. Ideo Apostolus ait : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, id est non potestis accipere quod dicebam, quasi spirituales, sed quasi carnales.

Et tanquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam, id est quod praedicavi vobis, fuit vobis quasi lactis potus, non solidus cibus. Sicut enim crux Christi, aliis stultitia, aliis scandalum, vocatis autem sanctis est virtus Dei et sapientia, ita idem aliis est lac, aliis est cibus, secundum quod capacitas eorum plus vel minus capit, ut hi qui dicunt, ego sum illius, vel illius, aliter acceperunt de crucifixo, quam ille qui dixit : Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Eadem simul audiunt spirituales et carnales, et quique pro suo modo capiunt ; nec necesse est ut aliqua secreta taceantur parvulis, dicenda perfectis. Ideoque dicit Apostolus, non potui vobis loqui, quasi spiritualibus, etc. ; quod est dicere, non potuistis quod dicebam intelligere, ut spirituales, sed ut carnales. Si enim spirituales essent, non dicerent : Ego sum Pauli. Nondum enim. Quasi dicat : Bene dixi tanquam parvulis, quia nondum, quandiu vobiscum eram, poteratis capere escam, ut spirituales, nondum quidem potestis escam recipere, etsi ab illis edocti sitis, scilicet a pseudo. Adhuc enim estis carnales.

[Ambrosius] Arguit eos hic valde qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire. Carnales autem iidem sunt qui et animales ; carnales a carne, animales ab anima dicuntur. Cum enim sit. Quasi dicat : Vere estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus, id est invidia de baptistis, et contentio, in verbis, nonne carnales estis, eo quod ab homine aliquid putatis esse ? Et nonne secundum hominem ambulatis ? id est in peius proficitis ? utique. Cum enim quis. Ecceexpositio zeli, et contentionis. Quasi dicat : Nonne secundum hominem ambulatis, cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo ? non est hoc peccatum minus a gentilitate. Nonne homines estis ? id est carnales ut sperantes in Deo sunt dii ? Et quandoquidem in his gloriamini, quid igitur est Apollo ? quid vero etiam Paulus, qui maior est ? Suntne ipsi gratiae quae in sacramentis datur auctores ? non utique, sed tantummodo ministri Dei cui credidistis. Quasi dicat : Non sunt Deus qui det, sed sunt ministri per quos det ; nec magis per meliores dat in baptismo, quam per minus bonos. Et ideo in Deo gloriandum est, non in eis. Ministri sunt, dico, et hoc non faciunt uno eodemque modo, sed sicut Dominus dedit unicuique, id est sicut divisit officia singulis. Nam ego Paulus plantavi, id est praedicatione ad fidem converti ; Apollo rigavit baptismo ; sed Deus, non nos, incrementum dedit muneris. Et quia Deus tantum dat incrementum ex se, itaque neque qui plantat est aliquid, dando ex se ; neque qui rigat, sed Deus solus qui dat intrinsecus incrementum. Qui autem. Quasi dicat : Plantat Paulus, Apollo rigat ; qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt, id est indifferentes. Extrinsecus enim tantum operantur. Nisi ergo revelet ille qui intus est, quid prodest quod faciunt ? Frustra quidem operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi Creator intrinsecus latenter operaretur. Ideo ait, unum sunt, sicut genere naturae, ita ministerii ratione.

[Augustinus] Hoc ideo dicit, quia posset videri quod et si nihil dant ex se, tamen Deus magis per hunc, quam per illum dari.

 

 

8-13. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus adiutores. Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Secundum gratiam Dei quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui ; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam ; uniuscuiusque opus manifestum erit.

 

Unusquisque autem. Quasi dicat : In dando non differunt, sed in labore et mercede, et hoc est quod ait : Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, forinsecus ministrandi. Bene dixi, mercedem. Sumus enim adiutores Dei, in colendo agro Dominico, non depravatores, ut quidam aiunt. Et si ergo non damus incrementum, impendimus tamen aliquod adiumentum. Quod inde patet, quod vos estis Dei agricultura, dum exstirpantur vitia. Et estis Dei aedificatio, impositione virtutum.

Apertissime ostenditur ex his verbis quod Deus est agricola, nos autem Dei agricultura sumus, quia colit nos ad fructum, et Dei aedificium,quia qui colit nos, habitat in nobis ; et ita idem est ager, et aedificium, quod non est in rebus visibilibus. Apostoli etiam possunt dici agricolae ; agricola enim est qui plantat et qui rigat ; sed quoniam nec hoc de suo habent, sed sicut Deus divisit unicuique, rectius ipse dicitur agricola. Apostoli vero operarii ipsius agricolae : et hoc ipsum ab ipso impertitis viribus, et donata gratia. Homo enim agricola vineam colit, et caetera adhibet quae pertinent ad agricolarum diligentiam, incrementum vero dare sacramentis non potest, formare fructus non potest. Deus autem qui omnia potest, proprie agricola est. Nota quod nos colimus Deum, et Deus colit nos ; sed non sic colimus Deum ut inde melior fiat. Colimus enim adorando eum, non orando ; ille autem sic colit nos, quod meliores nos reddit, secundum gratiam. Quasi dicat : Dei agricultura et aedificatio vos estis, quibus ego posui praedicatione fundamentum, id est fidem Christi, non aliam, sed quae per dilectionem operatur. Posui, dico, ut architectus, id est princeps aedificii, sapiens, id est discretione utens ; et hoc secundum gratiam quae data est mihi, id est per apostolatum mihi gratis datum. Quasi dicat : Non a me hoc habui. Ego posui fundamentum ; alius autem, super hoc fundamentum aedificat, bona opera, quod utique non uno modo fit ; sed unusquisque videat quomodo, id est cuiusmodi opera, superaedificet. De superaedificatione videndum est tantum :

Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, ad quod videntur niti pseudo, praeter id quod positum est a me, qui est Christus Iesus, id est Christi fides, scilicet quae per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus : alia non est fundamentum. Haec autem neminem sinit perire. Fides enim Christianae gratiae, id est quae per dilectionem operatur, posita in fundamento neminem perire permittit. Si quis autem. Quasi dicat : Fundamentum nemo potest mutare, sed de superaedificatione videndum est, quia manifestum erit cuiusque opus, et hoc est quod ait :

Si quis autem supra fundamentum hoc superaedificat aurum et argentum, lapides pretiosos, lignum, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestum erit. Quod ita intelligendum quidam putant, ut illi videantur superaedificare super hoc fundamentum, aurum argentum, lapides praetiosos, qui fidei quae est in Christo Iesu bona opera adiiciunt, illi autem, ligna, fenum, stipulam, qui cum eamdem fidem habeant, male operantur. Unde arbitrantur per quasdam poenas ignis posse purgari ad salutem percipiendam merito fundamenti.

[Augustinus] Hoc si ita est, falsa ergo erunt illa quae obscuritatem ambiguitatemque non habent, scilicet : Si omnem habeam fidem, charitatem autem non habeam, nihil sum, falsum erit et illud : Neque fornicatores, neque avari, etc. regnum Dei possidebunt. Illud denique quomodo verum est : fides sine operibus mortua est ? Aliter ergo intelligendum est quod hic dicit Apostolus. Hoc autem si subtilius disserere coner, vereor ne ad intelligendum difficilior sit ipsa expositio. Enitar tamen, quantum Dominus adiuvat, breviter et dilucide, quantum potero, expedire quae sentio. Supra fundamentum Christianae fidei, alius superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, is videlicet qui cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo ; alius aedificat super hoc fundamentum, lignum, fenum, stipulam, is videlicet qui cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat mundo. Non enim haec tria de malis operibus accipienda sunt, quasi fides sine operibus salvet, quod non est ; sed ligna, fenum, stipulam, non absurde possunt accipi saecularium rerum, quamvis licite concessarum tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Qui ergo adhuc amant saecularia, et negotiis terrenis implicati sunt, et dediti sunt vinculis quibusdam et affectionibus carnis domibus suis, coniugibus, possessionibus, et tamen Christiani sunt, ita ut cor eorum non recedat a Christo, et nil praeponant Christo, aedificant lignum, fenum, stipulam ; et ut apertius dicam, qui circa divitias suas quodam carnali affectu tenetur, et tamen ex eis multas eleemosynas facit, nec tamen ad eas augendas fraudem vel aliquid rapinae molitur, nec earum minuendarum vel amittendarum metu in aliquod crimen labitur, lignum, fenum, stipulam aedificat. Qui autem bene vivunt, et Deum honorant, et laudant, et patientes sunt in tribulationibus, et desiderant patriam, aurum, argentum, lapides pretiosos aedificant. Haec enim tria aedificant contemptores saeculi, qui omnia sua pauperibus dant, vel qui tanquam non habentes habent. Nec frustra tria et tria expressit. Aurum enim aedificant, in contemplatione Dei, argentum in dilectione proximi, lapides pretiosos in operibus bonis, quae non consumuntur ab igne, sed nihil vel parum sentiunt. Lignum, fenum, stipulam aedificant, qui etsi aliena non rapiunt, rebus tamen infirmitati concessis aliqua delectatione inhaerent, qui secundum suos amandi haec modos, diutius ut lignum, vel minus ut fenum, vel minimum ut stipula ignem sustinebunt. Et quia haec Deo non praeponunt, salvi erunt per fundamentum. Qui vero haec Deo praeponunt, vel crimina committunt, non superaedificant, sed destruunt fundamentum. Et est sensus : Si quis aedificat super fundamentum hoc, id est supra fidem Christi, aurum, contemplando Deum ; argentum, diligendo proximum ; lapides pretiosos, bona opera faciendo, id est qui tales sunt, ut tantum cogitent quae Dei sunt. Et si quis aedificat lignum, fenum, stipulam, id est qui his temporalibus infirmitati humanae concessis utuntur cum aliquo amore, scilicet dum divisi cogitant quae mundi sunt, quibus sine dolore carere non possunt, uniuscuiusque opus manifestum erit tandem, et si non modo. Et vere,

 

 

13-15. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur ; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

 

Dies enim Domini, id est dies iudicii, in quo secreta patebunt, declarabit cuiusque opus. Hic est dies hominis pro nutu suo agentis ; sed in iudicio, vel in morte, cuiusque est dies Domini, secundum merita iudicantis. Et vere declarabit, quia in igne, id est in poena purgatoria hominis, revelabitur, quicunque modo neget, et uniuscuiusque opus quale fuerit, id est firmum vel solubile, ignis futuri iudicii probabit ; duos enim ignes legimus futuros, unum aeternum quo aeternaliter punientur reprobi, qui sequitur iudicium, alterum qui praecedet quo exuretur facies mundi huius, qui emundabit eos qui superaedificaverunt lignum, fenum, stipulam.

Qui autem superaedificaverunt aurum, argentum lapides pretiosos, de utroque igne securi sunt, non solum de illo aeterno quo in aeternum cruciaturus est impios, sed etiam de illo emendatorio quo purgabuntur quidam salvandi. Ignis enim extremi iudicii tandiu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erant. Et si cuius opus manserit inconsumptum in illo igne, quod superaedificavit accipiet mercedem, quia nihil perdet, et quod amavit inveniet.

[Augustinus] Sed, si cuius opus arserit, id est cremabile erit, ille patietur detrimentum minoris gloriae.

Vel, patietur aliquid poenae ; ipse autem salvus erit, propter fundamentum Christum cui nihil praeposuit. Sic tamen salvus erit, quasi rem cremabilem ferens, per ignem transitoriae tribulationis, qua cremata evadit ipse, et post istius sane corporis mortem, donec veniatur ad diem damnationis et remunerationis, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum qui aedificarunt lignum, fenum, stipulam. Huiusmodi ignem dicuntur perpeti, quem alii non sentiunt, qui huiusmodi aedificia secum non portaverunt, ut inveniant ignem transitoriae tribulationis, venialia cremantem : non redarguo, quia forsitan verum est, sed quia dicitur, salus erit, contemnitur ille ignis. Gravior tamen ille erit ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita.

Vel ita potest dici dies Domini, ut de die praesenti, et igne praesenti accipiatur. Nam etiam hic dies Domini est, dum iudicium incipit a domo Dei, id est a salvandis, incipit poena quae consummabitur in reprobis. Ideo enim hic puniuntur electi, ut ibi non puniantur, in quo die est etiam ignis tribulationis quo uritur amor temporalium rerum, dum homines contristantur amissis. Unde dicitur : Tribulationem carnis habebunt huiusmodi.

[Augustinus] Quod enim sine illiciente amore non habent, sine urente dolore non perdunt. Quasi dicat : Manifestum erit ; dies enim Domini, scilicet dies praesentis tribulationis declarabit, et vere quia igne tribulationis declarabitur. Eamdem quippe tribulationem ignem vocat, et uniuscuiusque opus quale sit, scilicet firmum, vel solubile, ignis praesentis iudicii probabit ; hoc igne illius opus non exuritur, qui non ea dilexit, quorum amissione crucietur ; cui non est natum quidquid temporaliter fluit. Exuritur autem illius opus, qui haec temporalia dilexit, quoniam sine dolore non pereunt, quae cum amore possessa sunt. Si cuius opus manserit, in igne, ut opus illorum quos amissio temporalium non cruciat. Qui superaedificat, mercedem accipiet non solum post finem quando hoc sumet unde cogitavit, sed etiam in hac vita ubi habet requiem suam anima contemnentis omnia.

Si cuius opus arserit, id est cremabile erit, patietur detrimentum ; quia quod dilexit perdet, et pro eo quod dilexit, hic vel in futuro punietur. Sed quoniam alterutra conditione proposita eis potius mallet carere quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat cum amittit, salvus quidem erit ipse. Quod sic tamen erit, quasi per ignem, quia etsi uritur dolore amissorum, non tamen ea praefert Deo. Etsi ergo urit eum dolor amissorum, non subvertit, neque consumit eum fundamenti stabilitate, et incorruptione munitum.

[Augustinus] Et ideo salvus erit, sed quasi per ignem. Iste ignis est tentatio tribulationis, de qua scriptum est : Vasa figuti probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.

 

Hic quaeri solet quomodo opus illius exuri dicatur, qui aedificat lignum, fenum, stipulam, cum non de malis accipiantur operibus, ut dictum est. Non enim opus ardet, vel detrimentum patitur, nisi malum fuerit. Aut igitur non ardent opera per illa tria signata, aut mala sunt. Ad quod dicunt quidam per illa tria mala opera non intelligi, sed bona quae ad sustentationem sui, et suorum aliqui faciunt, vel ad sustentationem indigentium ex misericordia, sed quia haec opera faciunt cum aliquo amore temporalium, ideo haec opera dicuntur arsura, non quod eo puniantur, quia haec faciunt, sed quia terrenum affectum aliquem habent cum haec faciunt : nec ille terrenus affectus est adeo malus, ut destruat fundamentum, id est fidem quae per charitatem operatur. Simul ergo et charitatem, et talem affectum aliqui habent. Talis enim affectus venialis est. Vel potius lignum, fenum, stipula accipiuntur non opera bona, nec mala quae sint damnabilia, sed peccata venialia.

Unde Gregorius : Quamvis hoc de igne tribulationis praesentis possit intelligi, tamen si quis de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est, quia illum dixit per ignem posse salvari, non qui super hoc fundamentum ferrum, vel aes, vel plumbum aedificat, id est peccata maiora, et ideo duriora, atque tunc insolubilia ; sed qui aedificat ligna, fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat. De quibus tamen, licet minimis, illic nihil purgationis quis obtinebit, nisi in hac vita positus hoc promereatur.

De hoc autem ait Augustinus. Non sibi quisque polliceatur habens nefaria opera regnum Dei ; et dicat : quoniam habeo signum Christi, et sacramenta, non delebor in aeternum, sed per ignem salvus ero. Ait enim Apostolus : Fundamentum positum est, etc. Quid est etiam inquiunt, quod sequitur, alius superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos ; alius lignum, fenum, stipulam. Hoc est qui supra fundamentum iusta opera aedificat, aurum, argentum, lapides pretiosos aedificat ; si autem peccata, lignum, fenum, stipulam.

Cyrillus quoque ait : Natura peccati similis est materiae, quae cito consumitur igni, quam aedificari Apostolus a peccatoribus dicit, qui supra fundamentum Christi aedificant lignum, fenum, stipulam. In quo manifeste ostenditur esse quaedam peccata ita levia, ut stipulae comparentur, feno et lignis. Sciendum quoque quod sicut fundamentum corporalis fabricae est imo, ita fundamentum spiritualis fabricae est in summo : ideoque sicut parietum pondus tendit ad ima, ubi est suum fundamentum, ita spiritualis aedificatio tendit ad summa, ubi suum est fundamentum. Nam et ponderum gemina sunt genera, quorum alia ima petunt, ut lapis super aquam positus, et aqua super oleum. Alia vero summa petunt, ut ignis et oleum. Semper enim superiora ignis petit. Et oleum etiam subter aquam fusum non se patitur. Sic Ecclesia nunc in imo posita tendit ad caelum, ubi fundamentum eius est Christus, sedens ad dexteram Patris.

 

Vel aliter potest accipi ab illo loco : Ut sapiens architectus fundamentum posui.

Sapiens architectus est qui secundum disciplinam auctoris collocat fundamentum, id est qui secundum traditionem Salvatoris evangelizat. Alius autem superaedificat, scilicet illi qui venientes post apostolos docent, sive boni, sive mali sint.

[Augustinus] Sed videant ut aedificatio congruat fundamento. Unde subdit : Unusquisque autem videat quomodo superaedificet, utrum secundum nos qui sumus veri Christi apostoli, an secundum alios, ne si obliqua fuerint et frivola quae superaedificant, ruinam faciant, manente tamen incolumi fundamento, quia etsi male aliquis docuerit, tamen Christi nomen permanet. Ideo de superaedificatione videndum est. Fundamentum enim nemo potest ponere, praeter id quod positum est Iesus.

[Ambrosius] Quia nemo praeter Christum, loquens sua commenta commendaret, ideo quamvis aliqui haeretici sint, non tamen docent nisi sub nomine Christi, ut res contrarias et absurdas nominis dignitas acceptabiles faciat. Si quis autem superaedificet supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, fenum, stipulam ; uniuscuiusque opus manifestum erit. In auro, argento, lapidibus pretiosis, praeclaram doctrinam significat. In tribus aliis frivola et vana doctrina significatur, quae etsi modo fallit. in igne tamen apparebit, quia ardebit bona permanente. Et vere manifestum erit, dies enim Domini declarabit quia in igne revelatur, id est mala doctrina in igne omnibus apparebit, nunc enim quosdam fallit. Et uniuscuiusque opus quale fuerit ignis probabit, quia si in aliquo non invenerit quod exurat, manifestat illum fuisse bonum doctorem ; mala vero doctrina ignis esca est. Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. Cum enim nihil in eo sordis inventum fuerit pravae doctrinae, sicut ignis non consumit aurum, argentum, lapides pretiosos, ita et bonus magister incorruptibilis permanebit, et erit ei merces vita aeterna. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur. Opus quod ardere dicitur mala doctrina est, quae interibit : detrimentum pati, est poenam perpeti. Quis enim in poena positus iacturam non sentit ? Ipse autem salvus erit, quia non interibit substantia qua constat, id est bona doctrina in qua fundatus est, sicut doctrina mala peribit, quae accidens est. Salvus erit, dico, sic tamen quasi per ignem, quia non sine poena erit salvus. Per hoc enim ostendit salvum illum futurum, sed poenas ignis passurum, ut per ignem purgatus fiat salvus, et cum perfidi in aeternum pereant, prodest illis ex parte credidisse Christum.

 

 

16-20. Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo se seducat. Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum ; et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt.

 

Nescitis quia templum Dei estis, etc., sic continet : Iste salvus erit per ignem qui a fundamento non discedit ; sed si quis, vel pseudoapostolus male docendo, vel homo ei assentiendo, templum Dei, quod vos estis, violaverit in se, vel in aliis volens subvertere fundamentum, et Catholicam societatem disiungere, disperdet illum Deus corpore et anima, quasi sacrilegum.

[Augustinus] Et merito, templum enim Dei sanctum est, a tempore baptismi, quia in nemine habitat Deus, quem non ante Spiritus sanctus sanctificet et purget, quasi templum Dei, quod estis vos, secundum animam et secundum corpus. Cavete ergo vobis, quia vos estis templum, id est tales in quibus, scilicet Deus sedet et habitat. Templum dico Dei, id est Spiritus sancti. Unde subdit : Et Spiritus Dei, id est Spiritus sanctus habitat in vobis, qui vos consummat in bonis, et nescitis hoc.

[Augustinus] Nota quod Spiritus sanctus dicitur hic Deus.

[Ambrosius] Cum enim praemiserit, estis templum Dei, non subdit, et Deus habitat,

sed Spiritus Dei in vobis habitat, in quo aperte ostendit Spiritum Dei esse Deum. Ubique adest Spiritus sanctus, ad homines in aeternam vitam regenerandos ; et non est eis Deus, imo vero est Deus verus, quia vera Dei membra templum eius sunt, et utique subiectum est templum illi cuius est templum. Quomodo ergo rex non est cuius templum est, quae membra sunt regis ? Quomodo etiam non considet Patri et Filio qui replevit Filium, qui etiam membra Filii suam possidet domum ? Deinde cum de Patre procedat, quomodo cum Patre non sedet ? Cum ipsa sessio non sit utique cogitanda carnaliter, et cum etiam de membris eius dicat Apostolus : Suscitavit et consedere fecit in caelestibus. Quomodo ergo Spiritui sancto subtrahitur a nobis, quisquis ille est confessus, tanquam sedere cum Patre et Filio sit indignus, qui nos eadem sede efficit dignos ? Spiritus ergo sanctus, et in caelestibus sedet cum Patre et Filio, et in templo suo habitat, scilicet in sanctis qui sunt templum Dei, modo secundum fidem ambulantes, et templum Dei erunt aliquando etiam secundum speciem, qualiter etiam nunc templum sunt angeli Dei.

 

[Augustinus] Sed dicit aliquis : Antequam faceret Deus caelum et terram, antequam faceret sanctos, ubi habitabat ? In se habitat Deus apud te, et apud se est. Non ergo sic sunt sancti domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus. Imo sic habitat Deus in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant.

Praeterea sciendum quod non dici nisi stultissime potest Spiritum sanctum non habere locum in nostro corpore, quod totum nostra anima impleverit ; stultius etiam dicitur angustiis alicubi impediri Trinitatem, ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, alicubi simul esse non possint. Verum illud est multo mirabilius, quod cum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat.

[Augustinus] Quis porro audeat opinari, nisi inseparabilitatem Trinitatis penitus ignoret, quod in aliquo potuit habitare Pater, aut Filius, in quo non habitat Spiritus sanctus ? Aut in aliquo Spiritus sanctus, in quo non est Pater, aut Filius ? Attendendum igitur est ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam. Propter hanc enim habitationem, ubi gratia dilectionis eius agnoscitur, non dicimus : Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed qui es in caelis. Illud quoque mirabile est quod Deus est inhabitator quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium Deum. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificant ; et ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi, et regenerati Spiritu sancto, quod nondum possunt cognoscere Deum. Igitur quem potuerunt illi nosse, nec habere, isti potuerunt habere antequam nosse. Beatissimi autem sunt illi quibus hoc est Deum habere quod nosse. Christianis ergo et fidelibus loquens ait, templum Dei estis, etc.

[Ambrosius] Hoc praemisit, ideo ut compungat illos qui turpiter viventes corpora sua violant, maxime illi qui uxorem patris habet, et quasi templum Dei violans disperdetur. Ideo nemo seducat se, vel nos, quasi Deus hoc negligat, sed potius, si quis inter vos videtur sapiens esse in hoc saeculo, id est secundum sapientiam huius saeculi, stultus fiat apud se, et Deum contra naturam credat posse. Ut ita sit vere sapiens, quia stultus saeculo prudens est Deo. Et merito apud se stultus est, quia ita est apud Deum. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum, id est sapientiam illam stultitiam Deus probat, qui facit quod mundus posse fieri negat. Et nota quod aliquando in Scripturis sapientia ponitur pro astutia, abusione verbi, non proprietate. Quod autem mundi sapientia fit stultitia confirmat auctoritate. Scriptum est enim in Iob : Comprehendam, id est falsos ostendam sapientes mundi in astutia eorum, faciendo aliter quam ipsi dicunt. Et iterum, in Psalmo scriptum est : Dominus novit cogitationes sapientium mundi, vel hominum, scilicet carnalium, quoniam vanae sunt, id est falsae, et quia stultitia est apud Deum sapientia mundi.

 

 

21-23. Nemo itaque glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei.

 

Nemo itaque glorietur in hominibus, baptistis, vel doctoribus, quasi melius ab uno quam ab alio recipiat, cum non sint datores gratiarum, sive boni, sive mali sint, sed tamen ministri. Omnia enim vestra sunt. Quasi dicat : Non debetis in hominibus gloriari, quia vestri sunt, et vere, quia omnia vestra sunt, id est ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. Et de quibus dixerit omnia vestra sunt, aperit subdens : Sive Paulus, sive Apollo, qui sunt de maioribus, sive Cephas, qui omnibus maior, quasi non solum minores vestri sunt, sed etiam maiores. Et hoc ideo dicit ut non singulos doctores sibi defendant cum omnibus utantur.

[Ambrosius] Deinde exsequitur de aliis quae sunt eorum, sive mundus noster est, sive vita praesens, sive mors. Mundus itaque noster est, si de illo secundum Dei voluntatem sentimus, et cursus eius in Dei voluntate ponimus. Vita praesens nostra est, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Sive praesentia nostra sunt, quibus sustentati Deo serviunt, sive futura, spe quorum serviunt ; praesentia enim nostra sunt, si sic utimur eis ad sustentationem, ut non offendamus. Futura nostra sunt, si ea credentes, magis optamus. Vel ita : Sive mundus noster est. Hoc ideo dicit, quia etiam elementa mundi nobis serviunt, sive vita doctorum, sive mors, eorumdem nostra est. Nam et vita et mors doctorum ad aedificationem subditis esse debent. Vel per vitam sanctos homines, et doctores, et angelos accipe, qui student profectui fidelium ; per mortem diabolum, et membra eius accipe, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei serviunt. Alia non mutantur. Omnia enim, vel autem. Quasi dicat : Haec nostra sunt, quia omnia, quotquot sunt in mundo, vestra sunt. Vos autem estis Christi, non hominis. Et ideo non in homine gloriandum, sed in Christo cuius sumus creatione et recreatione. Hoc ideo dicit Apostolus, ut sicut haec nostro iudicio concessa sunt, et subiecta, ita nos Christo subiiciamus. Christus autem est Dei Patris proprius Filius, eius faciens voluntatem, ut et nos ipsius faciamus. Et si famuli Christi sumus, cur ergo ad iniuriam Christi de hominibus aliquid speratis ?

[August.] Cavendum est ne sic intelligatur, Christus est Dei, qualiter illud, omnia vestra sunt. Et illud, vos, estis Christi,

nam omnia illis, et illi Christo subduntur, ut res dissimiles, et in natura diversae. Christus autem subditur Deo Patri, non tanquam dissimilis aut alterius naturae, sed tanquam Patris Filius.

Sciendum etiam quod in hac enumeratione rerum sibi connexarum, qua dicitur, omnia vestra, vos Christi, Christus Dei, nulla fit commemoratio Spiritus sancti ; sicut nec ibi : Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus. Ideo utique quia fere nunquam in his quae sibi connexa sunt, numerari solet ipsa connexio. Connexio autem Patris, et Filii est Spiritus sanctus, qui est deitas Patris et Filii, et ipsa deitas dilectio est secundum illud : Deus charitas est. Tacito ergo nomine Spiritus sancti, dicit : Vos estis Christi, Christus Dei, et ita mediante Christo vos estis Dei.