Ad Hebraeos X — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT X
1-6. Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, nunquam potest accedentes perfectos facere. Alioquin cessassent offerri ; ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati ; Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti ; corpus autem aptasti mihi ; holocautomata et pro peccato non tibi placuerunt.
Umbram enim. Probavit quod semel mortuus est Christus, sed quare vel semel, quia lex non poterat perfectos facere : ideo Agnus sine macula erat offerendus.
[Chrisost.] Quasi dicat : Oblatus est Christus ad exhaurienda peccata, et ita opus erat, quia lex habens umbram futurorum bonorum, id est extraneam similitudinem eorum bonorum quae futura erant, non ipsam imaginem rerum, quae melius exprimit rem quam umbra, id est non ipsam veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, umbra quaedam est, subtractio enim umbra quaedam non imago, cum vero flores ipsos colorum quis imposuerit, tunc imago efficitur. Lex ergo umbram habens, non imaginem, nunquam potest facere perfectos virtutibus, et beatos pontifices accedentes, per singulos annos, in Sancta sanctorum, cum iisdem hostiis, quas lex praecipit, quas offerunt indeficienter id est licet indesinenter offerrent et semper facerent. Alioquin id est si perfecti fierent, cessassent illae hostiae offerri. Ideo utique quod cultores semel, id est perfecte una hostia mundati, nullam conscientiam peccati, sed illis semper oblatis semper habent. Una autem hostia Christi perfectos facit, etiam si millies peccant, non indigent alia, quia sufficit ad omnia et omnem conscientiam a peccato lavat : quod non vetus. Si enim hoc faceret vetus non esset opus iterari. Sicut medicamentum cum fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem replere semel impositum totum operatur ; si vero semper apponitur manifestum iudicium est non contulisse : sic, quia illis sacrificiis nemo curabatur frequenter offerebantur, quia enim prima hostia nil valebat, ideo etiam secundo offerebatur quae quia nil proficiebat offerebatur et alia. Erat enim hostiarum frequentatio non culparum consumptio. Sed potius in ipsis hostiis per singulos annos oblatis, fit commemoratio peccatorum, quia pro eis offeruntur. Et ita constat habere peccatum offerentes illas hostias in quibus est commemoratio peccatorum, non absolutio infirmitatis ; accusatio non virtutis ostensio. Propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri. Quid ergo nos ? Nonne per singulos dies offerimus ? offerimus quidem.
[Chrysost.] Caeterum, et si nos quotidie offeramus ad recordationem mortis eius faciamus ; et una haec hostia est, non multae, quia semel tantum oblata est.
[Ambrosius] Hoc autem sacrificium exemplum est illius, in idipsum semper offerimus, nec a multis hominibus multi Christi offeruntur, sed unus ubique est Christus. Et hic plenus existens, et illic plenus. Ubique unum est corpus quod offertur, ita et unum sacrificium non multa, pontifex noster hostiam mundantem, nos obtulit ; ipsam nos offerimus, et nunc et tunc oblata nunquam consumi potest. Quod nos agimus, recordatio sacrificii est. Nec causa suae infirmitatis repetitur, quia perficit hominem, sed nostrae, quia quotidie peccamus. In legalibus ergo hostiis erat commemoratio non abolitio. Hic autem peccatorum deletio et virtutis consummatio, et infirmitatis nostrae ostensio. Et celebratur duabus de causis, scilicet et pro nostra infirmitate, ut dictum est, et ut maior Christi dilectio nostris infigatur mentibus, cum recolimus quanta pro nobis gessit.
Impossibile est. Quasi dicat : In ipsis commemoramus nos esse in peccato ; nam impossibile sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Ideo, etc. Quasi dicat : Quia Christi hostia sufficit, et Vetus Testamentum perfectum non facit, ideo ad confirmandum nos Deus ingrediens mundum, id est homo factus per quod visibilis in mundo apparuit, dicit, verbis vel rebus loquens Patri sic : O Pater, hostiam de animalibus, et oblationem de aliis noluisti, a tempore passionis, corpus autem, quod prae omnibus sacrificiis est, aptasti mihi, id est aptum et idoneum corpus mihi dedisti, quia sine peccato ; et passibile et mortale, quod valeat offerri in redemptionem omnium. Ablata ergo sunt signa quia exhibita est veritas tunc cum tempus fuit, ut illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide et desiderio offerentis. Praecepit tamen haec sibi offerri potius quam offerrentur idolis, imposuitque in servitutem nec in iustificationem, et ut figura essent futuri, de quorum reprobatione adhuc addit, dicens : Holocautomata, quae aliis sacrificiis digniora videbantur quae tota comburebantur, et pro peccato fiebant. Quaedam enim non pro peccato fiebant. Illa, inquam, quae caeteris erant digniora, non tibi placuerunt, ex quo veritas venit.
[Hieron.] A tempore enim passionis, in qua consummatio omnium hostiarum, coeperunt illa displicere.
Ante nunquam ea destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis fuit praesentatus. In figuris illis veritas praenuntiabatur. Celebrabant figuras futurae rei, multi scientes, sed plures ignorantes, quae cessare debebant re exhibita. Unde subdit :
7-17. Tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Superius dicens : Quia hostias et oblationes et holocautomata et pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur, tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ; aufert primum, ut sequens statuat. In qua voluntate sanctificati sumus, per oblationem corporis Iesu Christi semel. Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae non possunt auferre peccata. Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedet in dextera Dei, de caetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius. Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. Contestatur autem nos et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit ; hoc autem testamentum quod testabor ad illos, post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas ; et peccatorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius.
Tunc, scilicet quando vidi omnia illa tibi displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum, dixi : Ecce, sine aliqua retardatione venio ad me offerendum, ipse offerens ; ipse oblatio est. Cuius rei sacramentum quotidianum voluit esse Ecclesiae sacrificium ; huius veri sacrificii multiplicia variaque signa erant sacrificia prisca. Per illa multa sacrificia hoc unum significabatur, quasi multis verbis una res diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur. Huic summo veroque sacrificio cuncta sacrificia cesserunt, ut in ipso sacerdote ac sacrificio fieret peccatorum remissio, id est per hominem Christum. Unde ait : Venio ad me offerendum, ut faciam, et compleam, voluntatem tuam, scilicet ut quod lex non potuit per me compleatur, quia tu es Deus meus, in quantum homo sum. Ideo venio ad implendam voluntatem tuam. Quia ita scriptum est, id est praefinitum, de me in capite libri, id est consilio deitatis quae est meum caput, qui sum liber humani generis, in quo legant omnia sibi necessaria : et ideo non est opus lege. Vel scriptum est in capite libri, id est in primo psalmo, Beatus vir : Qui caput Psalterii dicitur. Superius dicens. Quid sentiat de illa Scriptura, Apostolus aperit hic. Quasi dicat : Non solum notat veteres hostias haec auctoritas non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi etiam abolitionem Veteris Testamenti et constitutionem Novi, si diligenter notantur verba, quia superius Propheta, dicens : Oblationes et holocausta, et pro peccato iam noluisti, et si prius, nec placita sunt tibi quae tamen offerentur secundum legem. Hoc dicit, ne viderentur ideo displicere, quia non secundum legem offerentur. Haec, inquam, dicens addit : Tunc dixi : Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Et haec dicens, aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum quod per Moysen datum est, ut statuat, quasi stabile, sequens, id est novum sacrificium, et cum eo Novum Testamentum, id est Evangelium. In qua voluntate, id est in sui oblatione secundum voluntatem Dei facta, sanctificati sumus, id est peccatorum purgatione facta reconciliati Deo, scilicet per oblationem corporis Iesu Christi semel factam. Et ideo hoc statuto primum cadit, quia hoc non potuit praestare. Et omnis. Amplius exponit virtutem huius hostiae. Et ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse, et sacrificia quotidie facta per sacerdotes perfectos facere, hoc addit. Quasi dicat : Pontifex per singulos annos offerens non pervenit ad consummationem, sicut etiam omnis quidem sacerdos legis, praesto est, ut spontaneus, quotidie ministrans orationes et munera multa, et easdem hostias de animalibus saepe offerens, quia non integre mundant. Unde subdit : Quae nunquam, id est nullo tempore quantumcunque fiant, possunt auferre peccata, a conscientia. Nota quod ministrare est famulorum, sedere est dominorum. Ideo illos famulos ostendit Apostolus, Christum vero Dominum, quem subsequenter dicit sedere, subdens :
Hic autem, scilicet Christus, cuius hostia sufficiens est, pro peccatis omnium offerens unam hostiam, quae salvare potest peracta obedientia, sedet, id est quiescit et regnat, in sempiternum in dextera Dei, id est in potioribus bonis, non enim iterum laborare, et iterum offerre eget. Bene ergo potest consummare qui sic meruit exaltari. Sedet, dico, de caetero, id est de eo quod restat, scilicet de gloria bonorum et poena malorum, exspectans, non ita ut aliquid pro sua vel suorum imperfectione patiatur, sed sine sui passione differt et tolerat, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius, id est plene subiiciantur et appareant, subiecti ei. Hoc et modo potest facere ; sed patitur usque ad commune iudicium, nisi inimici vere scabellum eius erunt, quia et si modo repugnant ei, et non videantur subiici tunc omnibus apparebunt ei subiecti cuius imperio suberunt poenis. Una enim. Ideo unam tantum obtulit hostiam, quia una oblatio est, et a peccato sanctificavit electos. Et sanctificatos in omnibus virtutibus consummavit. Et hoc in sempiternum, scilicet quandiu durabit hoc saeculum. Contestatur autem. Quasi dicat : Non solum ego hoc affirmo, sed etiam sanctus Spiritus contestatur nobis, id est verba nostra confirmat de sanctificatione. Postquam enim. Quasi dicat : Vere testatur ; vera enim quae promittit, et non nisi iusta praecipit, id est Novum Testamentum postquam dixit Spiritus sanctus in Ieremia : Hoc autem est Testamentum Novum, scilicet quod testabor ad illos : Post dies illos, mihi praenuntiatos, dicit Dominus, addidit : Dando. Quasi dicat : Postquam illud dixit, scilicet quod non valet ad probationem nostram, adiecit haec alia quae corroborant utrumque quod diximus, scilicet : Dando leges meas, quod pertinet ad consummationem. Et iterum : Peccatorum eorum iam non recordabor amplius ; quod pertinet ad sanctificationem. Et ita per auctoritatem Ieremiae, confirmat utrumque quod dixerat. Litteram sic prosequere : Testabor, dico, dando leges meas, non sicut patribus dedi in tabulis lapideis, sed in cordibus, id est intellectibus illorum, et in mentibus, id est in voluntatibus eorum superscribam eas, scilicet praecepta mea, non dicit scribam, sed superscribam, quia leges illae super vires hominis sunt, in quarum scilicet completione nullus sufficeret, nisi ope gratiae. Ecce in his dicitur quod consummat virtutibus, deinde subdit de sanctificatione dicens et peccatorum quae in se, et iniquitatum eorum, quae contra proximum fiunt, iam, id est post tempus gratiae, non recordabor ad aeternam poenam, amplius, scilicet nec in futuro. Ecce hic dicitur quod sanctificat. Vel ita distingue litteram, eadem manente sententia. Postquam dixit hoc est testamentum quod testabor ad illos. Post dies illos, dicit Dominus : Testabor, dico, dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas, subintulit, et peccatorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius. Et ideo iam non est necessaria hostia. Quod aperit subdens :
18-33. Ubi autem horum remissio, iam non est oblatio pro peccato. Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei ; accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem, fidelis enim est qui repromisit. Et consideremus invicem in provocationem charitatis et bonorum operum, non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia ; terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit ? Scimus enim qui dixit : Mihi vindictam, et ego retribuam. Et iterum : Quia iudicabit Dominus populum suum. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum : et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti.
Ubi autem. Hic ostendit quod non solum ex hac auctoritate videri potest, quod Iesus sanctificat et consummat, sed etiam quod oblatio iam post tempus gratiae non est facienda pro peccato, quia facta est remissio. Quasi dicat : Ecce hic dicitur remissio peccatorum facta, ubi autem horum iam remissio, non est facienda oblatio pro peccato, id est cessat oblatio legalis. Habentes itaque. Finito grandi sermone de pontifice magno, eiusque nova lege et sacrificio, quae veteribus praetulit, subditur moralis instructio, in qua eos hortatur ad multa, sed maxime ad fidem, patientiam, pacem, munditiam, et fraternitatis charitatem, et infert ex omnibus superioribus. Quasi dicat : Quia una hostia consummat, et quia nobis est, scilicet or. m. (sic) et quia ostensa est tanta distantia, quod illa minora haec maiora sunt.
[Chrysost.] Itaque, o fratres, habemus fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, id est, certi sumus quod intrabimus in Sancta sanctorum caelestia per sanguinem Christi, quam viam, id est quem introitum, initiavit nobis Christus, qui primus ascendit, et per hoc certi sumus de nobis, viam dico novam, quia nullus ante illum intravit, et viventem, id est permanentem, perviam, quia postea nulli fidelium clausa fuit, et illam viam aperuit, et per viam conservavit. Per velamen, id est per carnem suam.
Quae dicitur velamen, quia ipsa caro velabat et celabat deitatem. Vel ideo dicitur velamen, quia sub velamine fidei sumitur a fidelibus. Quasi dicat : Per hoc permanet via illa pervia, quia sumunt fideles, ut viaticum carnem Christi velatam omni sensui. Videtur enim panis, et tamen vere est caro Christi : Quod fit ut augeatur fidei meritum, quia non habet fides meritum, cui humana ratio, id est humanus sensus praebet experimentum. Per velamem ergo, id est carnem quae velata sumitur, permanet via pervia, et per hoc quod ille sacerdos semper interpellat pro nobis. Unde subdit : Et per sacerdotem, scilicet Christum prae omnibus, magnum super domum, id est populum Dei, et hanc habentes fiduciam, accedamus. Vel ita : et sacerdotem magnum. Quasi dicat : Habemus hanc fiduciam, et hanc habentes, et habentes sacerdotem magnum super donum Dei, scilicet qui semper vivit ad interpellandum pro nobis, accedamus ad introitum sanctorum, cum vero corde, id est cum vero intellectu et non simulato. Et si hoc non potest esse, saltem accedamus in plenitudine fidei, id est in plena fide. Quia nihil horum iam est visibile, nec sacerdos, nec hostia, quod et debemus et possumus, quia sumus aspersi corda, id est spirituali aspersione habemus corda mundata a conscientia mala, id est a conscientia pravitatis. Illi vero corpora tantum habent abluta, et abluti sumus corpus aqua munda, id est peccatum corporale, scilicet originale quod per carnis concupiscentiam trahitur, ablutum est aqua baptismi. Per hoc ostenditur quod non fides sola, sed bona vita cum virtutibus quaeritur. Inde hortatur ad ea quae conveniunt fidei, subdens :
Teneamus.
[Ambrosius] Quasi dicat : Et quidquid occurrerit, teneamus indeclinabilem, ut non ad terrena declinemus, confessionem spei nostrae, quae est de aeternis, id est teneamus confessionem et spem quae est causa eius, quae spes non est vacua, non confundit. Fidelis enim est, id est verax in promissis Deus qui repromisit ea quae speramus : et sicut Deus fidelis est in promissis, ita nos sibi vult fideles esse in promissis nostris. Teneamus dico, et consideremus invicem, alter, scilicet alterum, non ut invideat et insidietur, sed in provocatione charitatis quae in animo est, et bonorum operum, scilicet ut alter alterius exemplo, provocetur ad dilectionem, et bene operandum. Et est sensus : Fidem et confessionem habeamus quantum ad nos, et consideremus invicem, scilicet perfecti minores eos hortando et minores perfectos imitando eos. Consideremus nos invicem dico, non deserentes tempore persecutionis, collectionem nostram, id est collectos in fide nobiscum, sicut est consuetudinis quibusdam vestrum, qui vel timore persecutionis cedunt, vel propria praesumptione a peccatoribus vel imperfectis, ut iusti videantur recedunt. Culpat ergo scindentes unitatem charitatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis suae, qui potius suo exemplo debuerunt consolari alios. Unde subdit : Sed potius consolantes eos. Consolatur laborantem qui pariter in labore consistit, quia sublevatio laboris est visio collaborantis, ut in itinere fit. Et tanto magis consolemur, quanto magis videritis diem retributionis per passionem appropinquantem. Quasi dicat : Quo propiores estis fini et praemio retributionis, aut tanto magis instate, ne quis culpa vestra desit. Voluntarie enim. Quasi dicat : Charitas utique tenenda est, et a malis cessandum. Voluntarie enim peccantibus nobis, id est nobis in voluntate peccandi manentibus, non relinquitur hostia pro peccatis, id est non prodest Christus, qui est hostia, pro peccatis. Non relinquitur, dico, iam, scilicet in hoc praesenti ; per quod constat quod nec in futuro. Non relinquitur iam dico, post acceptam notitiam veritatis, id est postquam venissemus ad fidem per quam quidam securi sunt, quasi nunquam perituri sint. Et attende quod non ait volentibus peccare, sed voluntarie peccantibus, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est, volens qui ad tempus ; per hoc ergo significat perseverantes usque in finem.
[Chrysost.] Vel ita, iam non relinquitur hostia pro peccatis, id est non iterum immolabitur Christus, qui est hostia pro peccatis, id est non relinquitur locus secundae hostiae, sicut in veteri lege datum est saepius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccato : quod semel factum est, et secundo non est opus, sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facis, iudicium damnationis te exspectat, nisi per poenitentiam renovaris. Et ideo subdit :
Terribilis autem. Sed sciendum quod hic quidam exsurgunt, horum verborum occasione poenitentiam auferentes, quasi per poenitentiam non valet peccator post lapsum surgere secundo et tertio, et deinceps. Verum in hoc poenitentiam non excludit, nec propitiationem quae fit per poenitentiam. Non enim inimicus est ita salutis nostrae, sed secundum excludit baptismum ; non enim dicit : Non est ultra poenitentia vel remissio, sed hostia, id est crux secunda quae una suffecit, volens ne ultra hoc exspectemus, sed poeniteamus. Terribilis autem. Quasi dicat : Non relinquitur hostia pro peccatis, sed relinquitur quaedam terribilis exspectatio iudicii ; haec poena interim est, et ignis aemulatio, id est infestatio, id est ignis infestans quae consumptura est adversarios Christi. Quod probat per minus. Nam quis faciens irritam, id est praevaricans legem Moysi, duobus vel tribus testibus convictus, sine ulla miseratione moritur, morte quam lex praecipit.
[Hieron.] Quid ergo illi facient contra quos perhibebunt angeli testimonium et sancti et propria conscientia : Quasi dicat : Multo gravius punientur ? Unde subdit. Quanto ergo magis illum putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, id est vilipenderit, si non sufficere credat ad salutem, sed animalia, et sanguinem Christi confirmatorem Novi Testamenti, pollutum duxerit, id est peccatum purgare non valentem. In quo tamen sanctificatus est, id est remissionem accepit, et ita contra eum graviter peccat. Pollutum enim sanguinem Christi ducit, qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi : ita pollutus est, et nos polluit, si ab eo unde est remissio nos retrahit. Et spiritui gratiae, id est Spiritui sancto gratis dato, vel qui dat gratiam, contumeliam facit. Spiritui contumeliam facit, qui remissionem quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel qui eum male vivendo a se abiicit. Vel conculcat ille Christum, qui libere peccat absque timore et poenitentia ; et qui eo indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et poenitere negligit. Spiritui est iniurius qui eius beneficium grate non suscipit. Scimus enim. Quasi dicat : Vere talis punietur, scimus enim illum, id est quam verus et potens est ille, qui dixit : Mihi servate vindictam iniuriarum vestrarum, et ego reddam. Si alienas vindicat iniurias et suas, iterum Scriptura dicit, quia Dominus iudicabit purgando, separando a malis populum suum, quanto magis puniet inimicos.
Horrendum. Quasi dicat : Dominus puniet inimicos, et non leniter. Et ideo horrendum est incidere in manus Dei, id est, incidit ille qui non providet, sed subito deprehenditur. Dei dico viventis, scilicet qui semper est efficax et potens facere quod vult. Rememoramini, sicut optimi medicorum cum alios secuerint, et per incisionem doloris augmentum fecerint, solatium mitioribus medicaminibus afferunt et remedium ; illi loco, ubi dolor inest, et perturbatam refovent animam : sic Apostolus facit, postquam concussit animas eorum et terruit, refovet eos per laudem priorum, scilicet rememorando priora eorum bona, ut facilius excitet ad caetera. Quasi dicat : Ut autem non incidatis in manus Dei, rememoramini pristinos dies. Quasi dicat : Diu est quod credidistis, et ideo magis assueti estis, in quibus diebus vos illuminati fide pro qua venit tribulatio, sustinuistis magnum certamen passionum. Passiones enim quasi contra eos certabant ut patientiam et fidem extorquerent. Si autem rudes sustinuerunt, turpe est, si modo deficiunt. Passiones autem erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum quibus compatiebantur. Unde subdit : Et in altero. Quasi dicat : Sustinuistis magnum certamen, et ita magnum certamen, et, id est quia, in altero quidem, id est in altera parte certaminis, scilicet in opprobriis et tribulationibus propriis, vos ipsi patientes facti estis spectaculum omnibus, quod gravissimum est. Grave enim est opprobrium, sed gravius est cum spectaculum omnibus fit, et non secreto exprobratur. In altero autem, id est in altera parte certaminis, scilicet in dolore quem habetis pro aliis, estis effecti socii taliter conversantium, id est assidue patientium, quo exemplo pati debetis, id est assidue patientium, quo exemplo pati debetis, id est compassi estis apostolis et aliis huiusmodi. Et est sensus : Certamen passionis susustinetis, et in propriis passionibus, et in compassionibus aliorum. Et hae sunt duae partes certantium contra vos passionum, et vere socii facti estis.
34-39. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui qui venturus est veniet, et non tardabit : Iustus autem meus ex fide vivit. Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.
Nam et vinctis, qui non poterant sibi necessaria quaerere, compassi estis, subministrando necessaria pro qua causa vestris vobis ablatis compassi estis. Et hoc est quod subdit : Et rapinam bonorum vestrorum suscepistis. Quasi dicat : Donum Dei. Et hoc, cum gaudio, quia sperastis meliora, scilicet aeterna. Unde subdit, vos dico, cognoscentes vos habere meliorem, et manentem substantiam, id est vitam aeternam. Nolite. Quasi dicat : Quia sic passi estis et confisi de substantia meliori et manente. Nolite, dico, amittere per impatientiam confidentiam vestram, quae non modo in futuro habebit, sed etiam iam habet, dum sperat, magnam remunerationem. Et ideo non est levis eius amissio. Ad hoc autem ut non amittatis, hoc unum vobis opus est, scilicet patientia. Patientia enim nobis est necessaria. Hic ostendit quomodo iam non amittatur confidentia, scilicet si patientia habeatur. In patientia enim, inquit, Dominus, possidebitis animas vestras. Ideo ait patientia nobis necessaria est, ideo ut per eam voluntatem Dei facientes, reportetis in futuro, qui hic seminatis promissionem, id est vitam promissam.
Adhuc enim. Quasi dicat : Tenenda est patientia, nam nec longa est, tribulatio vero vehemens Et hoc est quod ait, adhuc enim modicum, id est parvo tempore, et aliquantulum, id est non vehementer patiendum est et mox, qui venturus quandoque veniet retributor, et non tardabit, quia in martyribus post mortem statim gloria datur in quibus nihil purgandum est, per quod differantur a gloria. Iustus autem. Hic dicit quod per solam fidem, si patiendi necessitas non ingruat, salus datur, ad quod confirmandum inducit verba Dei loquentis per prophetam Habacuc. Quasi dicat : Non solum ille qui patitur sed etiam qui solam fidem habet si non imminet passio salvabitur, quia ita dicit Dominus per prophetam : Iustus meus, id est apud me aliquis, ex fide, per hoc vivit, id est vivet in futuro, vita aeterna quam meretur fide. Ecce quantum valet fides quae sola salvat ; et quod ex fide vivat per contrarium ostendit, quia si subtrahit se a fide non vivit. Unde subdit : Quod si se subtraxerit. Vel ita : Iustus autem. Quasi dicat : Veniet Dominus et non tardabit. Interim autem dicit Dominus : Iustus meus, scilicet qui per me est iustus, non per carnales observantias. Vivit ex fide, non per speciem. Et ideo huc ne quaerat coronam, sed ferat laborem. Quod si. Quasi dicat : Vere ex fide est vita, quia acquisitio est animae, et vere. Quod, id est quia si subtraxerit se aliquis, non placebit animae meae, id est voluntati Dei. Nos autem. Quasi dicat : Ille qui subtrahit se a fide non vivet. Nos autem non sumus filii subtractionis in perditionem, id est apostasiae, per quam perditur anima, quia nondum prorsus apostataverant, sed fide geniti erant. Unde subdit : Sed sumus filii fidei, quae valet in acquisitionem : et ideo nunc non debent se subtrahere a fide. Vel, non sumus filii subtractionis, in perditionem, id est paganorum infidelium qui perdendi sunt, sed fidei in acquisitionem animae, id est filii prophetarum fidelium, quorum fides est in acquisitione animae.
