Ad Romanos XII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT XII
1-2. Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri ; ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
Obsecro vos itaque.
[Ambrosius] Post tractatum legis et fidei et naturam Iudaici populi et gentilis ad bonam vitam agendam hortatur. Hucusque enim ne alter adversus alterum superbiret monuit. Hinc moralis admonitio, qua monet ut alter de alterius utilitate laboret, quasi dicat : Quia in ipso sunt omnia. Itaque obsecro vos, fratres. Quasi dicat : Quod rogo, fraternitas exigit, obsecro dico, et hoc, per misericordiam Dei, id est per apostolatum misericorditer mihi a Deo commissum, vel per misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. Quod rogo, ut exhibeatis, id est offeratis, corpora vestra, non tamen mentes, sed etiam corpora licet caro repugnet, offeratis, dico, hostiam, in mortificatione carnalium desideriorum, viventem, per bona opera ; sanctam, in Deo, scilicet firmam, Deo placentem, ut bona intentione faciatis.
Verum enim sacrificium est omne quod agitur, ut inhaereamus Deo ; relatum scilicet ad illum finem boni, quo beati veraciter esse possimus. Unde et ipse homo Dei nomine consecratus, et Deo votus in quantum mundo morimur, ut iuvat Deo, sacrificium est verum.
[Ambrosius] Tunc ergo corpora nostra sunt hostia Deo acceptabilis, si ipsa incontaminata servemus, dissimiles illis qui voluptatibus carnis serviunt. Et nota quod ait hostiam viventem olim quod, apud veteres, oblata hostia occidebatur, ut homines causa peccati, aeternae morti subiecti ostenderentur. Hunc autem quia per donum Dei purificati sunt homines, et a secunda morte liberati, vivam hostiam debent offerre ut sit signum vitae aeternae. Non enim sicut tunc, corpora pro corporibus immolantur, sed corporum vitia perimuntur.
Rationabile, quasi dicat : Exhibete corpora vestra hostiam ; tamen, obsequium vestrum, totum in praedictis sit, rationabile, id est cum discretione ne quid minus sit, sed cum temperantia vestra corpora castigetis, ut non naturae defectu cogantur dissolvi, sed vitiis mori. Et nolite. Hic anima iubetur in sacrificium Deo offerri, sicut ante iusserat Deo corpora offerri. Si enim corpus quo inferiore tanquam famulo, vel instrumento utitur anima, cum eius bonus usus et rectus ad Deum refertur, sacrificium est, multo magis anima ipsa sit sacrificium, cum igne divini amoris accensa, formam concupiscentiae saecularis amittit, et Deo se referens ei tanquam incommutabili formae subdita reformatur. Et hoc est quod ait : quasi dicat : Offerte corpora vestra, et etiam animas hoc modo : Nolite, in vestra enim manu est, conformari huic saeculo, id est formam concupiscentiae saecularis accipere.
[August.] Sed reformamini, qui in Adam fuistis deformati, quia in eo partim est amissa imago Dei.
Nam si non amisisset homo imaginem Dei, et rursum si totum amisisset, non diceretur, reformamini in novitate sensus vestri vel mentis vestrae, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est. Non enim reformare se ipsam potest, sicut potuit deformare : vel reformamini, quasi dicat : Item itemque, de die in diem quae reformatio fit in his qui semper proficiunt, et in ea quae ante sunt, se extendunt, novum hominem Christum, imitantes. Unde subdit : Reformamini, dico, in novitate sensus vestri, vel mentis vestrae, id est mentem cui non damnantur peccata reformamini ad modum novi hominis.
Et nota quod hic est generalis prohibitio, et generalis iussio ; prohibitio enim est, nolite conformari huic saeculo. Iussio autem est, sed reformamini in novitate sensus vestri. Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere ; illud ad continentiam, hoc ad iustitiam ; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur et diligendo novitate induimur. Ad hoc utique reformamini, ut in vobis ipsis experimento probetis quae sit voluntas Dei, id est quid Deus velit, quae voluntas est bona, quia quidquid Deus vult bonum est. Et beneplacitis illis qui intelligunt et experti sunt. Et perfecta in omni bonitate, ut nihil sit melius. Et nota quia voluntas Dei dicitur, sive ipsa qua vult quae in Deo Deus est, sive illud quod vult : hic autem accipitur Dei voluntas qua vult, quae semper impletur, quae beneplacitum Dei vel dispositio interdum appellatur. De qua Propheta ait : Omnia quaecunque voluit fecit, et Apostolus : Voluntati eius quis resistit ? Omnia ergo bona quae fiunt, Deus, fieri vult, quorum ipse auctor est, mala vero non vult fieri, nec tamen vult non fieri. Si enim vellet non fieri, et fierent, voluntati eius aliquid resisteret ; sed tamen fieri ea praescit. Praeterea voluntas Dei dicitur eius operatio vel permissio.
Unde Augustinus : Non fit aliquid quod Omnipotens fieri non velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Item voluntas fieri dicitur interdum eius consilium, vel approbatio, praeceptio, vel prohibitio.
- Dico enim, per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Dico enim per gratiam. Quasi dicat : Illud obsecro ut non conformemini saeculo, sed reformemini in novitate sensus vestri. Hoc autem prohibeo, dico enim per gratiam apostolatus, id est auctoritate apostolica, quae data est mihi, non plus sapere, id est investigare de mysteriis divinis, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, vel, ad temperantiam, id est sine praesumptione, et temperanter, quod praeceptum, omnes haeretici transgressi sunt. Et hoc dico non omnibus vobis, sed omnibus qui sunt inter vos tales, quia nec omnes hoc agebant, sed quidam inter illos.
Et sciendum quia hoc est sacrificium Christianorum, ut multi unum corpus sint in Christo. Hoc enim in sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesiae, quae in ea re quam offert significatur. Sicut enim panis ex multis conficitur granis, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui Creatoris sui participatione congauderet, cuius munere sancti sunt et unum, quod in sequenti ostenditur, ubi ait : Multi unum corpus sumus in Christo. Quod non potest fieri, nisi sapiant ad sobrietatem quod hic praecipit. Et unicuique. Sicut monuit ne de priori statu superbiant, ita ne de donis quae in fide recipiuntur. Quasi dicat : Praecipio non plus sapere quam oportet, et praecipio, scilicet maiori vel minori sapere, sicut divisit Deus mensuram fidei, id est ea ratione qua Deus dedit unicuique divisim dona mensurata, quae fides meretur. Quod ideo fecit, ut nec indigeat, et sit subserviendi materia, ut ita sit mutua dilectio.
[Ambrosius] Aperte ostendit Apostolus in his verbis hoc debere nos sapere quod iustitiae terminos non egrediatur, ut non nobis solis utile sit, sed et nulli obsit. Vel, ita : Et unicuique praecipio non plus sapere, sicut divisit mensuram fidei, id est secundum fidem quam Deus mensurate dividit.
[August.] Nam et fidem mensurate partitur Deus unicuique,
et haec est operans per dilectionem sine qua nulla cuiusque bona opera existimanda sunt ; ex qua omnis iustitia sumit initium ; quae non est tribuenda libero arbitrio, nec illis praecedentibus meritis, quia inde incipiunt omnia bona quaecunque merita. Opera quippe bona fiunt ab homine, fides autem fit in homine, sine qua illa a nullo fiunt homine. Fides ergo donum Dei est quam partitus Deus unicuique, sicut et alia dona sancti Spiritus, sine quo Spiritu sancto constat Christum nos diligere, et eius mandata servare non posse : et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus ; tanto amplius, quanto illum percipimus amplius. Ideoque non solum non habenti, verum etiam habenti non incassum promittitur ; non habenti quidem ut habeatur ; habenti autem ut amplius habeatur. Nam si ab alio minus, ab alio non plus haberetur, sanctus Eliseus sancto Eliae non diceret : Spiritus qui est in te duplo sit in me. Christo autem, qui est Dei Filius, non ad mensuram datus est spiritus, quia in illo habitat omnis plenitudo divinitatis. Neque enim sine gratia Spiritus sancti, est mediator Dei et hominum homo Christus. Quod enim unigenitus est Filius, aequalis Patri, non est gratiae sed naturae. Quod autem in unitate personae Unigeniti assumptus est homo, gratiae et non naturae. Caeteris autem omnibus ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique pro modo suae perfectionis propria mensura compleatur. Unde Ioannes de Christo loquens ait : Non enim ad mensuram Deus dat spiritum. Caeteris vero dividitur, non quidem ipse spiritus, sed dona eius. Et sciendum quod obtemperandum est Apostolo praecipienti unicuique sapere secundum mensuram fidei.
Si enim pro viribus suis alitur infans, crescit ut plus capiat ; si autem vires suae capacitatis excedit, deficit antequam crescat.
4-15. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo ; singuli autem alter alterius membra, habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis, differentes ; sive prophetiam, secundum rationem fidei ; sive ministerium, in ministrando ; sive qui docet, in doctrina ; qui exhortatur, in exhortando ; qui tribuit, in simplicitate ; qui praeest, in sollicitudine ; qui miseretur, in hilaritate ; dilectio, sine simulatione ; odientes malum, adhaerentes bono, charitatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos. Benedicite, et nolite maledicere. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus.
Sicut enim. Quasi dicat : Ideo mensurate divisit dona, quia multi unum corpus sumus, et ideo omnia necessaria danda, sed non in uno, et hoc est quod ait, Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non habent eumdem actum, ita nos, multi, per diversa dona, unum corpus sumus in Christo, invicem subserviendo. Ecce corporis exemplo docet non posse nos singulos habere omnia, ac per hoc curam nostri invicem nos agere debere, quia invicem officiis nostris indigemus. Singuli autem. Quasi dicat : Omnes unum corpus sumus in Christo, singuli autem sumus membra, alter quidem est membrum alterius, et ita sumus aliis servientes et aliis indigentes. Ideo dicitur singuli, quia nullus excluditur, maior vel minor. Habentes autem, vel, igitur. Quasi dicat : Singuli sumus membra, ad hoc, autem sumus habentes donationes differentes, id est dona differentia. Habentes dico secundum gratiam, quae data est nobis. Vel ita lege, quasi dicat : Singuli sumus membra. Igitur, in differentibus donis hoc agatur. Et hoc est quod ait, quia sumus membra. Igitur habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis, scilicet simus membra alter alterius. Quae autem illae sint gratiae, ex quarum diversitate dicuntur membra, et qualiter in illis nobis invicem subservire debeamus aperit dicens ; sive habentes prophetiam, id est revelationem futurorum, vel quorumlibet occultorum, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico, secundum rationem fidei, quia, ut exigit fides eorum, vel auditorum datur prophetia.
[Ambrosius] Et nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quae est prima probatio, quod fides nostra sit rationabilis, quia credentes accepto spiritu prophetabant. Sive ministerium ecclesiasticum habentes, ut presbyteri simus, membra aliorum in ministrando assidue. Sive qui docet, id est qui habet gratiam docendi sit membrum alterius, in doctrina, id est in exhibitione doctrinae. Qui exhortatur, id est qui habet gratiam exhortandi sit membrum alterius in exhortando. Qui tribuit, eleemosynas tribuat, non in duplicitate praesentis et futurae gloriae, sed in simplicitate futurae gloriae, et ita sit membrum alterius. Et qui praeest, ut princeps praesit ; in sollicitudine, id est ut sollicite agat, et ita sit membrum alterius ; et qui miseretur, id est qui habet gratiam compatiendi oppresso, hoc faciat in hilaritate, id est laeto animo subveniat, et ita sit membrum alterius, quoniam in multis offendimus omnes,
[Aug., Hier.] suggerit Apostolus Dominicam et quotidianam medicinam. Haec enim miseratio est quotidiana medicina quotidianis et si levioribus tamen vulneribus et multis. Iudicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam. Unde Dominus ait : Dimittite et dimittetur vobis. Date et dabitur vobis. Et hoc utique iustum est ut dimittatur dimittenti, et detur danti. Inest quippe Deo et misericordia iudicanti, et iudicium miserenti. Quisquis vero quasi nimis iustus et securus iudicium exspectat sine misericordia, iram provocat.
[Ambrosius] Misericordia haec est multiplex, scilicet dare alii, peccanti ignoscere, oppresso subvenire, etc.
[Aug.] Et ideo non superflue hoc subdit de misericordia, ponendum unum misericordiae membrum, cum praemissum sit aliud membrum misericordiae ubi ait, qui tribuit in simplicitate, hoc dicit in hilaritate. Simplicitas excludit hypocrisim. Hilaritas gaudium ostendit fretum spe futuri. Omnis ergo misericordia, et simpliciter, et cum gaudio debet fieri. Dilectio qua diversa dona uniuntur, sit sine simulatione, et sic erit alter alterius membrum ; et sitis odientes malum et adhaerentes bono ; ut nec dilectio amici faciat malum amare, nec malum faciat bonum dimittere, et sitis diligentes invicem charitatem fraternitatis, id est quod fratres charitatem habent inter se ; vel sitis volentes a fratribus rediligi ; et sitis invicem praevenientes vos honore, id est in qualibet reverentia.
[Ambrosius] Aliter non est fraternus amor, nisi mutuis se praeveniant obsequiis, et sitis in sollicitudine non pigri, id est si solliciti estis corde non sitis pigri opere. Maledictus enim est, sicut Ieremias ait, qui opus Dei fecerit negligenter,
[Haimo] quia pigri in conversatione divina sine spe sunt.
Et ideo ut pigritiae frigus pellatur, sitis ferventes spiritu, id est igne charitatis, et si actu non potestis implere quod vultis. Ideo autem dicit, ferventes, quia Spiritus sanctus ignis est quo fervet charitas, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum : cui fervori contrarium est, quod dicit Dominus : Refrigescet charitas multorum. De hoc igne Dominus ait : Ignem veni mittere in terram. Domino, vel tempori. Quasi dicat : Quamvis dixerim, ut spiritu ferventes sitis, tamen non passim, et importune verba Dei ingeratis, sed tempori, id est opportunitati sitis servientes, ut modeste cum honestate, et aptis locis, et personis, et apto tempore fidei verba loquamini. Vel dando proximo sitis Domino servientes. Quasi dicat : Quod proximo impenditis, credite vos impendere Deo et in his sitis, gaudentes spe, ut nonnisi aeterna speretis, et inde gaudeatis. Certi enim de futuris gaudent, quia sperant certissime se accepturos, et ideo patientes sunt in tribulationibus. Unde subdit, in tribulatione.
Quasi dicat : Hoc agite quae dixi, etsi in his bonis mala occurrunt, sitis patientes in tribulationis : et ut possitis mala pati, sitis instantes orationi, quia adhuc differtur res, et ideo necessaria est oratio. Necessitatibus, quasi dicat : Patiamini. Et necessitatibus sanctorum sitis communicantes, vestra, id est sanctis passis vestra communia facite, et recipite sanctos in hospitio, quod ita ait : sitis sectantes hospitalitatem, exemplo Abrahae et Lot.
[Ambrosius] Et etiam, benedicite, id est bona orate, persequentibus vos. Per hoc removet eos a communi consuetudine, ne irato animo incitati, ut prius facile maledicant, sed magis victa iracundia benedicant, ut laudetur Dominica disciplina. Ideoque repetit, ut hoc semper faciendum doceat dicens, benedicite. Quasi dicat : Item itemque. Et nolite maledicere. Quasi dicat, benedictio vestra sit sine admistione amaritudinis. Et etiam debetis cum gaudentibus gaudere de profectu, et debetis cum flentibus flere ; de eo unde flendum sit, ut de lapsu alicuius, vel de gloriae dilatione. Et sitis
16-21. Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest (quod ex vobis est) cum omnibus hominibus pacem habentes, non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim : Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus ciba illum ; si sitit, potum da illi ; hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Idipsum invicem sentientes, cum illis in gaudio, vel in fletu.
[Ambrosius] Et pro his omnibus praedictis et aliis, non sitis sapientes alta, in corde saltem ; sed sitis consentientes humilibus, id est humilium imitatores.
Et nota quod non ait, colloquentes humilibus, sed consentientes, quod non sit ore tantum, quia tunc vera est humilitas, si non est lingua sola, sicut hypocrita qui dicit se peccatum non habere foris, fingit humilitatem, intus amplectitur vanitatem. Ergo in corde et in ore non habet veritatem.
[Ambrosius] Ideo ergo dixit, non alta sapientes, ne sit elatio in animo, et ne praesumentes de se condoleant aliis, sed exprobrent, quasi peccatoribus. Haec est superbia quae cum se praeponit offendit. Deinde adiunxit : sed humilibus consentientes, ut aliena causa sit eorum, ut ita gratiam habeant apud Deum qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam. Et nolite esse prudentes apud vosmetipsos, id est ne prudentiam vestram apud vos tantum, sed magis apud proximos exerceatis, etiamsi quis eorum offendit. Unde subdit : Nulli sitis reddentes malum pro malo, etiamsi qui offendant vos.
[Ambrosius] Deinde monet ne etiam licita cum scandalo fiant, dicens : Et sitis providentes bona, non tantum coram Deo, id est in secreto cordis, sed etiam coram omnibus hominibus, ut non fiat scandalum, sed bonum exemplum, quia illud fieri debet, quod et Deo non displiceat et fratri scandalum non sit. Et etiam sitis, habentes pacem cum omnibus hominibus si fieri potest, ut assentiant ; si vero non potest fieri, malorum iniquitate merente, saltem quod ex vobis est, facite, scilicet quod ad vos pertinet, id est pacem cum eis habete quantum in vobis est, ut etiam cum his qui oderunt pacem sitis pacifici. Vel sitis habentes pacem cum omnibus hominibus, si fieri potest, ideo dicit, si fieri potest, quia difficile est. Quod tamen licet sit difficile, est ex vobis, id est in potestate vestra, scilicet habere pacem cum omnibus. Et non sitis defendentes vosmetipsos charissimi, id est non sitis referientes adversarios. Sed date locum irae, id est iudicio Dei. Attende quod non praecipit ut nolint sancti vindicari a Deo quod clamant sancti, sed ut non seipsos vindicantes dent locum irae Dei, qui dixit : Mihi vindictam, ad quem in Apocalypsi sancti clamant : Vindica, Domine, sanguinem nostrum. Quod aliter oporteat accipi, non est praetereundum, ne videantur sancti, propter exsaturandum odium desiderare vindictam, quod ab eorum perfectione longe est. Non ergo vindictam volunt propter exsaturandum odium ; sed tamen scriptum est : Laetabitur iustus cum viderit vindictam. Praecipit autem Apostolus hic, ut dictum est, ut non ipsi se vindicantes dent locum irae Dei. Sed si vult bonus, ut Deus inimicum puniat, ubi ergo est illud : Diligite inimicos vestros, benefacite illis qui oderunt vos, et illud, Non reddentes malum pro malo ? Nonne hoc est reddere malum pro malo ? et non diligit, nec bonum facit inimico ? Cum igitur et homo iustus et homo malus de inimicis suis velint a Domino vindicari, in quo discernuntur. Sed bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri, et cum Deus punit non delectatur de poena inimici, quia non odit eum, sed de iudicio Dei, quia Deum diligit. Hoc ei placet quod Domino, quia et Deus, quem in hoc sequitur, pluit hic super iustos et iniustos : tamen et in hoc saeculo asperis corripit, et pertinaces in fine damnabit.
[Haimo] Huic ergo reservanda est vindicta. Unde ait, date locum irae, id est vindictae Dei, vel, irae adversariorum. Ille dat locum irae adversarii, qui permittit adversario facere quod vult. Et debetis dare locum irae Dei. Scriptum est enim in Proverbiis : Mihi vindictam reservavi, vel vos reservate, et ego retribuam dicit Dominus, id est vindicabo, et qui non facit Deum contemnit. Sed si esurierit. Nota insolentiam sed coniunctionis ; ita est enim prosequendum, quasi non sit ibi interposita utraque coniunctio. Ac si diceret sine sed, si osurierit, etc. Vel ita potest legi ut neutra superfluat coniunctio. Quasi dicat : Non solum non defendatis vos, sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitit, potum da illi, id est in vitae necessariis subveni illi. Hoc enim faciens. Quasi dicat : Ideo facito hoc, quia hoc faciens congeres carbones ignis, id est fervorem charitatis, vel sancti Spiritus, vel urentem poenitentiae ardorem, super caput eius, id est mentem eius. Et si non poenitet, tamen, noli vinci a malo, sed vince malum in bono, id est in patiendo, quia si repercutis, similis ei nequam fies. Bonitate ergo contende contra illum.
Et est vera contentio et salubre certamen, ut sit bonus contra malum, non ut sint duo mali ; si tu iam non es malus, opta malo ut sit bonus, displiceat tibi quod malus est, placeat ut fiat bonus, ne sint duo mali.
