Ad Colossenses IV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT IV
1-18. Domini, quod iustum est et aequum servis praestate, scientes quia et vos Dominum habetis in caelo. Orationi instate vigilantes in ea, in gratiarum actione orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino, quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra cum Onesimo charissimo et fideli fratre, qui ex vobis est, qui omnia quae hic aguntur nota facient vobis. Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata. Si venerit ad vos, suscipite illum. Et Iesus qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione. Hi soli sunt adiutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est servus Iesu Christi, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei. Testimonium enim illi perhibeo qui habet multum laborem pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli. Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas. Salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham, et quae in domo eius est Ecclesiam. Et cum lecta fuerit apud vos Epistola haec, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur, et ea quae Laodicensium est, vobis legatur. Et dicite Archippo : Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.
Domini, quod iustum, etc. Quasi dicat : Et vos domini, praestate servis quod iustum est, pro servitio, et aequum per naturam, ut scilicet homines reputetis, scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo, quasi non impotentem, et ideo talia exigite qualia vultis a vobis exigi, ita faciunt viri iusti.
Boni enim ex fide viventes, etiam adhuc ab illa civitate peregrinantes, qui imperant, serviunt eis, quibus videntur imperare, quia non cupiditate imperant dominandi, sed officio consulendi, et beneficia providendi. Orationi. Quasi dicat : Singulatim diversos monui, communiter autem omnes vos moneo, instate orationi vigilantes in ea. Quasi dicat : Etiam nocte instate, vel vigilantes, id est non pigri, in ea oratione facta de futuris. Vos dico manentes in actione gratiarum de praeteritis ; instate, dico, orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, id est os meum faciat apertum quod ad hoc datum est ut inde prodeat verbum. Os autem apertum est, quoniam multa et magna dicit. Et ad quid velit sibi aperiri os, ostendit dicens : scilicet ad loquendum mysterium Christi, id est ad exponendum illud, quod est secretum de Christo, id est nativitatem, passionem, etc. Propter quod opus, scilicet quia Christi secreta expono, vinctus sum. Dico aperiat mihi os ad loquendum mysterium, et ita loquendum ut manifestem, aperte illud quod absconditum est infidelibus ita, constanter et discrete, ut oportet me, qui Apostolus sum, loqui. Vos etiam ipsi, in sapientia Dei, quam habetis, ambulate, id est proficite usque ad eos illuminandos, qui sunt foris, id est extra Ecclesiam. Caute conversandum est inter perfidos ne scandalizentur, ne fiat eis occasio blasphemandi, et ne incitentur ad persequendum. Sapienter ambulate dico, non impedientes, sed redimentes tempus, id est aliquibus modis praeparantes opportunitatem praedicandi eis : et habito tempore, sermo vester semper sit in gratia, id est talis ut gratus sit auditoribus. Vel, in gratia, praedicanda, non in lege, et sit conditus sale sapientiae, ita, ut sciatis quomodo oporteat vos respondere unicuique, quia aliter idiotae, alitor litterato, et aliis personis aliter et aliter respondendum est. Omnia autem quae circa me sunt, id est tribulationes quae undique sunt, vel quae non pertingunt usque ad animam, nota faciet, et ideo non fuerit opus scribi, Tychicus (per hunc creditur misisse Epistolam) charissimus frater, in fide, et fidelis minister, in praedicatione, et conservus in adversis, et hoc, in Domino, id est propter Dominum. Quem ego misi ad vos ad hoc ipsum, id est ad simile aliquid, scilicet ut cognoscat quae circa vos sunt.
[Ambrosius] Cavete ergo vobis, magis sibi cavere debet quum se videt cognosci. Misi dico, cum Onesimo charissimo nostro et fideli fratre qui est ex vobis, qui scilicet, et Tychicus, omnia nota facient vobis quae hic aguntur. Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, id est particeps, et socius laborum meorum ; et Marcus consobrinus Barnabae, de quo, Marco vel Barnaba, accepistis mandata, ista, scilicet quod discessisset a me, et ideo non reciperetis illum ; sed si modo venerit ad vos, excipite illum. Vel, accepistis mandata, scilicet quod rediit ad me et ideo, si venerit ad vos excipite illum. Et Iesus salutat vos, qui dicitur Iustus ; qui, scilicet isti praedicti, sunt ex circumcisione, et idem tamen mecum asserunt de gratia. Hi soli de Iudaeis, sunt modo adiutores mei in regno Dei praedicando, qui mihi, posito in tribulatione, sunt solatio, vicem meam supplendo. Salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu, non legis, semper sollicitus pro vobis in orationibus, in quibus pro vobis orat, ut stetis, id est perseveretis, perfecti et pleni in omni voluntate Dei, scilicet velitis omnia quae Deus vult, et nihil adiungatis praeter ea quae Deus vult. Et vere sollicitus est pro vobis. Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis, non solum orando, sed etiam aliis modis. Estote ergo et vos pro nobis solliciti, et non solum pro nobis, sed etiam pro his qui sunt Laodiciae, et qui sunt Hierapoli. Salutat vos Lucas, evangelista, medicus charissimus, et Demas. Salutate fratres qui sunt Laodiciae, et specialiter nympham, quae praedicatores recipit et sustentat, et quae in domo eius est Ecclesiam, id est familiam. Et cum fuerit lecta apud vos haec Epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur, et vobis legatur ea, vel vos legatis eam quae Laodicensium est, id est quam ego illis misi, vel quam ipsi mihi miserunt, ut videatis hic esse responsum quaestionibus illis. Ex hoc loco intelligimus quod generales sunt instructiones Apostoli, et ad hominum profectum scriptae sunt Epistolae. Et, ipsi vos qui spiritu errastis olim, dicite Archippo : Vide ministerium, id est esto sollicitus circa ministerium, quod accepisti in Domino, id est in his rebus quae sunt Domini, ut illud impleas, ut sicut per inobedientiam istorum cessavit, ita per correctionem accingatur. Et nota quod praepositum eorum per eos ipsos commonet, ut qui regendam Ecclesiam eorum accepit sit sollicitus de eis, et quia plebis causa scribitur Epistola, ideo non ad rectorem destinatur, sed ad Ecclesiam. Salutatio. Quasi dicat : Ut sciatis a me missam Epistolam, salutatio mea manu Pauli scripta est. Et antequam salutationem ponat, praemittit exhortationem dicens : Memores estote vinculorum meorum, id est in mente habete qua causa patiar, scilicet quia solam fidem praedico. Hoc dicit ut tales se praebeant, pro quibus non aegre ferat se pati iniurias, ut simpliciter patiantur, vel ut pro eo orent ut necessaria ministrent. Quae autem sit salutatio, ostendit addens : Gratia Domini Iesu sit vobiscum. Amen.
