Ad I Timotheum V — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT V
1-10. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. Viduas honora, quae verae viduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primo domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus. Hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vidua est et desolata speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte et die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
Seniorem. Quasi dicat : Et si instandum sit, tamen cum discretione. Et qualiter seniorem ? scilicet aetate vel moribus. Ne increpaveris proprietatis honorem, ne indigne ferens se a iuniore correctum magis exasperetur quam proficiat. Sed obsecra ut patrem,
[Ambrosius] ut facilius suscipiat admonitionem.
[Haimo] Potest enim commonitus veteri ne postea corripiatur : quod turpe est seniori. Senior tamen stultus, ut ait beatus Gregorius, vehementer est increpandus.
[Ambrosius] Iuvenes obsecra ut fratres, scilicet cum affectu dilectionis, ut videntes amoris causa se commoneri, facilius se corrigant ; anus ut matres, ut cum miti sermone doceantur, et sic honorifice proficiant ; iuvenculas ut sorores, ut prompte possint bonae conversationis suscipere disciplinam. Et haec fac in omni castitate, ut nec nutus contra eas fiat. In alloquio iuvenculorum recte iuvenis de castitate monetur. Viduas quae tamen verae viduae sunt, id est sicut a viro ita a mundi amore destitutae, honora, sumptibus Ecclesiae sustentando, et solatiis fovendo. Si qua autem. Quasi dicat : Veras viduas honora, non tamen omnes veras, sed potius si qua vera vidua habet filios aut nepotes, primum discat regere domum suam, in quo probabitur, ut tunc demum digna sit vidua Ecclesiae nuncupari. Praeire enim debent merita, ut debitus honor tribui videatur. Et mutuam vicem reddere parentibus, qui eam aluerunt. Ideo debet hoc facere, id est quia hoc, scilicet parvulos regere, non solum in Ecclesia servire, acceptum est coram Deo. Quae autem. Quasi dicat : Quae habet filios, eos regat. Quae autem vera vidua est et desolata, id est non est habens domum, speret, id est sperare debet, in Deo, id est recipi debet in Ecclesia. Et instet, id est instare debet obsecrationibus, quae sunt pro remotione totius mali, et orationibus, quae sunt pro adeptione bonorum, nocte ac die. Nam si aliter facit, mortua est. Unde subdit : Nam, etc. Et debet esse irreprehensibilis tantum, et addidit, et hoc praecipe, etc. Vel ita, quae autem. Viduam filios vel nepotes habentem non facile admittendam ad stipendia Ecclesiae docuit, quia et si pie et sollicite domum suam gubernaverit, iustum est et necesse ut propinqui sui ei necessaria ministrent. Si vero desolata est et vera vidua, suscipi debet in Ecclesia. Quae autem vera vidua sit describit, et haec est diffinitio verae viduae. Quasi dicat : Veram viduam recipe, haec autem, vera est, quae vere vidua est et desolata sperat in Deum, et instat obsecrationibus et orationibus nocte et die. Vere vidua et desolata, vel a suis contempta sperat in Deo. Videns enim se ex nulla parte habere suffragium toto animo devota Deo, de quo solo sperat auxilium vitae et salutis. Nam, etc. Quasi dicat : Illa quae sperat et instat, vera vidua est, nam alia non. Et hoc est quod ait, Nam quae in deliciis, huius mundi est, vivens, communi vita mortua est in anima. Viduam talem esse debere significat, ut ostendat se ideo secundas nuptias contempsisse ut instaret disciplinae Dominicae. Si enim sub nomine viduae deliciis vel luxuriae vacet, vivens mortua habenda est, quia genus imposturae est honorem viduae habere velle, et non obsequi Deo, et aliud agere, et aliud profiteri, cum profiteatur religionem.
Et his viduis praecipe, hoc ut non sint in deliciis, et ut sint irreprehensibiles, quia non est eis occasio mundi tantam diligentiam actuum vel morum. Viduam vult habere, ut reprehendi non possit. Amota enim a spe mundanae conversationis et corporis curandi officio, ad Deum se contulit, ut probabilem agat vitam. Sublatis enim occasionibus mundi quae aditus solent aperire peccatis, potest bona conversatio incolumis permanere. Si quis autem. Quasi dicat : Vera vidua, si domum habet, eam regat ; si autem hoc negligit, infideli deterior est : et hoc est quod ait : Si quis autem non habet curam suorum et maxime domesticorum, ut sunt patres, et fratres, et huiusmodi, fidem denegavit operibus, et si non verbis, quia proximum non diligit, et est deterior infideli, quia hic nondum veritatem novit vel promisit.
Et nota quod ait, domesticorum, qui tam domestici cuique sunt ut parentes filiis, vel parentibus filii. Ideo ipse magister sanctorum insinuans quod a piis filiis cura impendenda est parentibus, de seipso exemplum constituit, quando de cruce matrem Ioanni commendavit, et alterum pro se quodammodo filium ei providit. Vidua ut iam dictum est vera et desolata, eligatur, quae Ecclesiae pascatur alimoniis. Et si huius aetatis sit, scilicet non minus quam sexaginta annorum, in qua aetate exstinctus est fomes libidinis, et quae fuerit uxor unius viri, propter supradictum sacramentum, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit fideliter, si hospitio recepit pauperes, si lavit pedes sanctorum praedicatorum, quos tunc suscipere periculosum erat. Faciamus hoc invicem humiles, quod humiliter fecit Excelsus. Magna est in hoc commendatio humilitatis. Et faciunt hoc sibi invicem fratres etiam in ipso opere visibili : et qui manu non faciunt, corde faciunt, multo etiam melius est ut etiam manibus fiat, nec dedignetur quod fecit Christus facere Christianus. Qui enim ad pedes fratrum inclinatur, ei in corde vel excitatur, vel si iam inerat confirmatur humilitatis affectus. Et si subministravit patientibus tribulationem in carcere, vel huiusmodi. Quid per singula ? Si omne opus bonum subsecuta est humiliter.
11-18. Adolescentiores autem viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae discunt circuire domos ; non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. Volo autem iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Iam enim quaedam conversae sunt retro post Satanam. Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut non gravetur Ecclesia, ut his quae verae viduae sunt sufficiat. Qui bene praesunt praesbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et dignus est operarius mercede sua.
Adolescentiores autem viduas, quarum sanguis fervet, devita, id est nota castitates carum, non usque adeo cures ut eas Ecclesiae alimoniis sustentandas suscipias.
[Ambrosius] Prohibet adolescentulas viduas in hac suscipi professione : lubricae enim aetati facile credi non debet. Cum enim. Quasi dicat : Ideo devita, quia hoc saepe contingit, quod cum luxuriatae fuerint, id est cum post votum continentiae luxuriosae vixerint in cibis et in aliis, id est cum in deliciis egerint vitam, in Christo, non dico, nubunt, sed nubere volunt. Quasi dicat : Tunc non sit peccatum nubere. Ipse dico, habentes damnationem, pro fracta fide voti.
[Augustinus] Unde subdit : Quia primam fidem, id est votum, vel in voto violato baptismi fidem, scilicet quam in baptismo professae sunt, irritam fecerunt volendo etiam nubere.
In coniugali quippe vinculo, si pudicitia servatur, damnatio non timetur ; sed in viduali continentia et virginali excellentia virtus muneris amplioris expetitur : qua expetita, et electa, et voto oblata, iam non solum capessere nuptias, sed etiam si non nubat, nubere velle damnabile est. Voventibus enim virginitatem vel viduitatem, non solum nubere sed etiam velle damnabile est. Quod ut demonstraret Apostolus, non ait, cum luxuriatae fuerint in Christo nubunt, sed nubere volunt. Habentes, inquit, damnationem ; et quare, subdit, quia primam fidem irritam fecerunt, et si non nubendo, tamen volendo ut voluntatem quae a proposito cecidit appareat esse damnatam, sive sequantur nuptiae, sive desint. Damnatur enim propositi fraus, damnatur fracta voti fides ; damnantur tales, quia continentiae primam fidem irritam fecerunt, et omnis huiusmodi similes sunt uxori Lot, quae retro aspexit. Simul autem. Quasi dicat : Non solum retro respiciunt, sed simul cum praedictis malis, et otiosae discunt circuire domos, non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet, scilicet turpia, religioni nocentia. Ne ergo haec mala contingant, volo iuniores viduas nubere ; quod bonum est, et filios procreare ; et hoc item bonum est ; et matres familias esse ; et hoc item bonum est.
[Ambrosius] Et quare hoc dixerit, pandit, subdens : et sic nullam occasionem maledicti, id est maledicendi, dare adversario, id est infideli, quod est ei in gratia, id est quod adversario gratum est. Ei enim gratum est de nobis male loqui, et non sine causa volo ita.
Iam enim quaedam, tales post votum continentiae, conversae sunt retro post Satanam, id est ab excellenti illo vidualis vel virginalis castitatis proposito, in posteriora respiciendo ceciderunt, et interierunt, et ideo huiusmodi non sunt recipiendae. Sed si quis fidelis habet viduas iuvenes in domo sua, subministret illis quae necessaria sunt, ut non gravetur Ecclesia Quasi dicat : Si aliunde non haberent, Ecclesia daret eis, non tamen reciperentur in Ecclesia. Non gravetur, dico, Ecclesia, ut his qui verae viduae sunt sufficiat illud quod habet Ecclesia. Qui bene, de honore presbyterorum hic agit. Quasi dicat : Illud quod dixi de viduis, observa, et hoc etiam praecipere de presbyteris, ut presbyteri qui bene praesunt vita et doctrina, digni habeantur a subditis, duplici honore, ut scilicet spiritualiter eis obediant, et exteriora ministrent.
[Ambrosius] Boni enim dispensatores et fideles, non solum honore sublimi praeveniri debent, sed et terreno, ut non contristentur indigentia sumptuum, et gaudeant obedientia spiritualium. Instantior enim fit si non humilietur inopia, et crescit in illo auctoritas, cum videt se etiam in praesenti laboris sui fructum percipere ; non ut abundet, sed ut non deficiat. Tanta enim merces debet esse evangelizanti regnum Dei, ut non contristetur, nec extollatur. Necessitatis ergo est accipere unde vivitur, charitatis est praebere : non tamen venale est Evangelium ut pro his praedicetur. Si enim sic vendunt, magnam rem vilipendunt. Accipiant ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim a populo redditur quasi merces illis qui sibi in charitate Evangelii serviunt, sed tanquam stipendium datur : quo ut possint laborare, pascantur, et ille duplex honor exhibendus est quidem omnibus presbyteris, sed maxime his qui laborant in verbo, id est in exhortatione scientium, et doctrina nescientium. Deinde de exteriori honore probat auctoritate Scripturae, subdens : Dicit enim Scriptura : Non alligabis os, vel infrenabis bovi trituranti, scilicet praedicatoribus, id est prohibebis praedicatoribus sumere necessaria. Et, ut Dominus in Evangelio dicit : Dignus est operarius mercede sua. Unde vires reparet in labore.
19-25. Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt.
Adversus autem. Quia solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur, contra hoc monet dicens : Adversus autem presbyterum noli accipere accusationem, nisi sub duobus aut tribus testibus. Duo sufficiunt, si a Deo probata sunt. Hoc ideo dicit, quia non facile est accusanda persona tam alti ordinis, ut sit vice Christi. Peccantes autem, id est hoc testimonio, scilicet duorum vel trium convictos peccasse. Vel, peccantes, qui manifesti sunt, argue coram omnibus ut caeteri, scilicet presbyteri vel subditi timorem habeant.
Christum Dominum, et Paulum servum eius audiamus. Dominus dicit in Evangelio : Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Apostolus dicit : Peccantes coram omnibus argue. Controversia hic videtur. Apostolo suo contrarium locutus esse videtur Dominus, sed non est, quia et in illo ipse locutus est. Christus ergo utrumque dixit, unum ore suo, alterum ore sui praeconis. Verum ergo est aliquando illud esse faciendum, aliquando illud. Sed discernere debemus quando illud, et quando illud. Aliquando enim debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, ut Dominus in Evangelio ait ; aliquando coram omnibus, ut caeteri timeant illud. Et si aliquando illud, aliquando illud fecerimus concordiam Scripturarum tenebimus, atque in faciendo non errabimus. Sed dicit mihi aliquis : Quando faciam illud, quando illud ? Intendite et videte quid quando facere debeamus, sed utinam facere pigri non simus : quando in te peccaverit, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare ? quia in te peccavit Quid est in te peccavit ? Tu scis quod peccavit. Quando ergo in te peccavit, id est quando tu scis quod peccavit, tunc secreto argue, ne si publice argueris, non sis corrector, sed proditor, ut iustus Ioseph de Maria fecit solus suspicans adulterium. Quando autem palam peccatur, palam arguendum est, ut autem presbyter non accusetur. Testor coram Deo, Patre et Christo Iesu, qui iudicabit, et angelis eius electis, ad hoc ut separent bonos a malis, ut haec custodias quae praecepi, et quae sequuntur ; et sine praeiudicio, id est prae examinatione nihil facias a iustitia declinando in aliam partem. Quasi dicat : Antequam aliquid facias praeexamina, et ab examinatione non declines in aliud quam examinatio invenit, et post haec omnia, manus nemini cito imposueris, id est non cito ordines, sed saepe proba, et si sapiens, et si religiosus videatur, et si inconsiderate ordinas. Neque communicaveris consensu peccatis alienis, quae post ordinationem facit. Firmissima veritas hoc habet quod non nisi consensione intelligenda est communio peccatorum quam vetat Apostolus, qua quis peccatis communicat, si ea palpat, et cum possit corrigere et corripere negligit. Et teipsum, qui alios iudicas, castum custodi. Noli, quia de castitate monuit hac occasione immoderatam abstinentiam prohibet quam ipse inierat, quasi dicat : Dico, ut te castum custodias, tamen noli adhuc sicut prius aquam bibere, sed utere modico vino ; sic enim non nocet castitati. Utere, dico, propter tuum stomachum, ubi sedes aegritudinis, et frequentes infirmitates, scilicet ipsos accessus. Nunc speciale ei consilium dat, ut eum salubri doctrina regat.
[Ambrosius] Prudenter enim Deus sibi serviri vult, non ut nimietate debiles fiant, et post medicorum suffragia requirant. Temperandum est enim, ut si fieri potest coeptum obsequium gradatim provehatur, potius quam per inconsiderantiam minuatur. Quorumdam hominum. Quia dixerat, sine praeiudicio nihil facias, determinat ubi praeiudicium sit necessarium, et ubi non, dividens bona et mala in manifesta et occulta ; quasi dicat : Ideo opus est examinatione, quia sicut sunt quaedam manifesta quae non oportet examinari, ita quaedam sunt occulta, de quibus sine praeexaminatione non potest fieri iudicium. Et hoc est quod ait, quorumdam hominum, etc. Vel ita continua : Ideo bibe vinum, quia et si non mox claruerit tua bona intentio, non tamen poterit abscondi, sicut et in malis.
Nam quorumdam hominum peccata manifesta sunt. Manifesta dicit ea, de quibus clarum est quo animo fiant. Et haec sunt praecedentia ad iudicium, quia si ista sequitur, iudicium non est temerarium. Quorumdam autem peccata, et subsequuntur.
[Augustinus] Vel, subsequuntur ad iudicium. Subsequuntur illa quae occulta sunt, quia nec ipsa latebunt suo tempore, sed palam fient in die iudicii, sic et de bonis factis intelligendum est. Unde subiungit : Similiter et facta bona quaedam manifesta sunt, et non est opus probari, et illa bona quae aliter se habent, id est non sunt nota, non possunt abscondi suo tempore. De manifestis ergo iudicemus. Occulta vero Dei iudicio relinquamus, quia et ipsa abscondi non possunt, sive bona, sive mala sint, cum tempus advenerit quo manifestentur. Vel ita : Et agit tantum de praesenti iudicio hominum quod dicitur discussio. Quasi dicat : Ideo opus est examinatione, quia sicut quaedam facta sunt manifesta, ita quaedam occulta ; et hoc est quod dicit, quorumdam hominum peccata manifesta sunt, et hi non sunt probandi praecedentia ad iudicium, id est ante nota quam veniant ad discussionem ; quorumdam autem peccata, specie religionis tecta sunt. Et subsequuntur iudicium, quia per discussionem apparent. Similiter autem et facta bona, quaedam manifesta sunt, et non est opus probari. Et illa bona quae aliter se habent, id est non sunt nota, abscondi non possunt in discussione et haec probanda sunt.
