Ad I Corinthios XV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT XV
1-9. Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini, qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et quia visus est Cephae, et post hoc undecim. Deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc ; quidam autem dormierunt. Deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus. Novissime autem omnium tanquam abortivo visus est mihi. Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
Notum autem.
[Ambrosius] Finito tractatu de donis Spiritus sancti, agit de resurrectione mortuorum. Hac utique causa, quia cum ipso docente recte credidissent de ea, postea tamen quorundam praviloquiis corrupti ab hac fide recesserant. Ipsam ergo futuram probat primo per resurrectionem Christi, deinde per alia multa. Quasi dicat : De spiritualibus hucusque docui, sed modo, o fratres, facio vobis notum Evangelium de resurrectione mortuorum, quod iam praedicavi vobis. Quasi dicat : Non est novum, quod et accepistis, id est dignum acceptione iudicastis ; in quo et statis, id est stare datur vobis qui sine eo caditis, per quod et salvamini, iam exercitudine spei, et salvabimini in futuro in veritate rei et speciei, si tamen retinetis qua ratione praedicaverim vobis, id est si tenetis illud Evangelium de resurrectione mortuorum ea ratione qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi : tenetis dico, nisi frustra credidistis, id est aut tenetis resurrectionem mortuorum, aut incassum est fides, quae non accipitur nisi spe resurrectionis. Vel ita : nisi. Quasi dicat : salvabimini, dico, nisi frustra credidistis illud idem quod praedicavi vobis ad confirmationem resurrectionis mortuorum. Tradidi enim istud vobis in primis, id est inter maxima, et adhuc trado quod et accepi a Spiritu sancto non finxi, scilicet quoniam Christus mortuus est, non pro sua necessitate, sed pro peccatis nostris. Et hoc dico, secundum Scripturas Veteris Testamenti, quae mortem Christi futuram cecinerunt. Unde Isaias : Ut ovis ad occisionem ductus est. Et item : Tolletur a terra vita eius ab iniquitatibus populi mei. Ductus est ad mortem ; et etiam tradidi quia sepultus est :
[Haimo] et hoc similiter secundum Scripturas. Ait enim Isaias : Dabit impios pro sepultura, et divites pro morte sua. Et item : Erit, inquit, sepulcrum eius gloriosum. Et etiam tradidi, quia resurrexit, probata vera morte, et hoc tam cito, scilicet tertia die, ut ea potestate credatur nos posse suscitare. Et hoc dixi : Secundum Scripturas.
[Ambrosius] Inquit enim Osee : Post biduum vivificabit nos, et in die tertio resurgemus, et vivemus in conspectus eius. Si autem mortuus et sepultus resurrexit, ne dubitetis mortuos et sepultos resurgere. Et etiam tradidi, quia visus est, post resurrectionem, Cephae, id est Petro, priusquam aliis viris quibus apparuisse legitur in Evangelio. Aliter contrarium esset quod primo mulieribus apparuisse legitur. Et post haec visus est undecim apostolis in conclavi. Alia littera habet duodecim, quod per synecdochen accipitur. Ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendere quod ad ipsum nomen non pertinet, qualiter illud dictum est : Nonne ego vos duodecim elegi, cum tamen Iudas de electis non esset : ita et hic dicitur. Hunc enim numerum verum cum articulo Graeci codices habent, ut non quicunque XII, sed illi in eo numero intelligantur,
sed undecim nonnulli codices habent, quod credo perturbatos homines emendasse. Neutrum tamen veritati repugnat. Deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, hoc non in Evangelio legitur. Ex quibus multi manent usque adhuc, qui testes sunt, si quaeritis ab eis. Quidam autem illorum dormierunt, id est mortui sunt, in hoc testimonio permanentes.
[Ambrosius] Deinde visus est Iacobo singulariter ; nec hoc in Evangelio est ; deinde apostolis omnibus apparuit in ascensione. Novissime autem omnium, scilicet post ascensionem, visus est et mihi, primum de caelo, post oranti in templo. Mihi, dico, tanquam abortivo, id est simili abortivo, quia coactus est ad Deum converti, ut abortivus cogitur nasci. Vel abortivus dicitur, quia extra tempus natus, in Christo apostolatum accepit, iam Christo in caelum assumpto. Abortivus enim dicitur qui extra tempus legitimum et congruum nascitur, id est antequam debeat, vel post.
[Haimo] Sic et Paulus hic dictus est abortivus, quia tardius natus est in Christo quam debuisset. Vel similis abortivo dicitur, quia minor aliis apostolis erat consideratione praeteriti status, vel tempore. Unde subdit : Ego enim etc., quasi dicat : Recte post omnes apparuit mihi, quia ego sum minimus apostolorum, consideratione praeteritorum, et dicit hoc causa humilitatis.
[Ambrosius] Vel minor erat aliis tempore vocatione, quia ultimus vocatus est, non dignitate, labore, praedicatione. Qui etiam non sum dignus vocari apostolus,
[Haimo] si mea praecedentia attendantur merita. Unde subdit : Quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei,
[Ambrosius, Haimo] firmius testimonium est ab inimico, quod ante fuerat apostolus.
10-19. Gratia autem Dei sum id quod sum ; et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum. Sive enim ego sive illi, sic praedicavimus, et sic credidistis. Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est ? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra. Adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
Et quasi quis quaereret : Si non est dignus vocari apostolus, cur ergo apostolus ! Respondet : Gratia Dei sum id quod sum, id est apostolus. Deo dat gloriam qui eum elegit, non sibi, et recte, gratiam nominat.
[Augustinum] Primum enim sola gratia dat Deus, cum non praecedant nisi mala merita, sed post, per gratiam incipiunt bona merita. Meritum enim fuit in Paulo, cum persequebatur Ecclesiam Dei, sed malum.
Cum ergo haberet hoc meritum malum, redditum est ei bonum pro malo, quod ostendit cum ait : Gratia Dei sum id quod sum. Et ut ostenderet etiam liberum arbitrium, addit : Et gratia eius,
[Augustinus] id est apostolatus, in me non fuit vacua,
[Ambrosius] id est otiosa, quia propter hoc quod persecutor fuit, non minor gratia fuit ei in apostolatu. Non fuit vacua dico, sed abundantius omnibus illis, sigillatim laboravi,
quia in tot populis in quot illi non laboraverunt, hoc tamen magis impletum est, quia et de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur aliquid posse, subdit : Non ego autem solus sine gratia operor, sed gratia Dei mecum, id est cum libero arbitrio.
[Augustinus] Plane, cum data fuerit gratia, incipiunt esse merita nostra bona. Per illam tamen, quia si illa se subtraxerit, cadit homo. Sive enim. Quasi dicat : Mortuus surrexit, et vere, quia sic praedicamus, scilicet Christum surrexisse, sive ego, sive illi, alii apostoli. Vel ita continet. Quasi dicat : Laboravimus ego et alii apostoli, et vere, quia in hac praedicatione, quod ita ait, sive enim ego sive illi sic praedicavimus, ubique scilicet Christum surrexisse ; et vos sic credidistis : Arguit eos, quia, cum haec fides manifesta sit, apud omnes Ecclesias, illi inde desciverant. Vel ita continet. Quasi dicat : Vere per gratiam hoc habeo, quia sive ego sive illi, id est ego et illi ; sic, id est per gratiam, praedicavimus, et vos sic, id est per gratiam, credidistis.
Si autem. Hucusque ostendit Christum resurrexisse. Nunc per resurrectionem eius probat resurrectionem mortuorum. Quasi dicat : Ita constat Christum resurrexisse a morte. Si autem, hoc est, scilicet si Christus resurrexit a mortuis, qui est efficiens causa resurrectionis mortuorum, quod praedicatur, ab omnibus veris apostolis, quomodo dicunt quidam in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est futura. Si autem. Quasi dicat : Dicunt quidam non esse futuram, sed si hoc est, id est si resurrectio mortuorum non est futura, dicendum est quod neque Christus resurrexit,
[Ambrosius] qui totum propter suos fecit. Haec pseudoapostoli tradiderant, qui negabant veritatem dicentes Christum nec venisse in carnem, nec passum, nec resurrexisse. Si autem. Ne quis neget resurrectionem Christi, subdit inconvenientia dicens : Si autem Christus non surrexit, praedicatio nostra est inanis, id est inutilis, et fides vestra, similiter est inanis, id est inutilis, cum nulla remuneratio sit futura, quod vos non vultis. Invenimur autem, et non solum hoc inconveniens sequitur, sed etiam hoc aliud, quia nos apostoli, quibus omnes credunt, invenimur falsi testes Dei, qui de falsa laude sua irascitur, quoniam diximus testimonium adversus Deum, scilicet qui et suscitavit Iesum Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
Perhorrendum est aliquid falsi de Deo dicere, et si ad laudem ei videant pertinere, quia non minori, sed maiori fortassis scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas. Nam si. Quasi dicat : Deus non suscitavit Iesum, si mortui non resurgunt ; nam non resurrexit, si illud est, quod ita dicit : Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod id est, sed, si Christus non resurrexit, tunc fides vestra vana est, id est falsa, non tantum inutilis. Adhuc enim. Quasi dicat : Vere falsa est fides, si Christus non resurrexit, quia adhuc, scilicet post baptismum, estis in peccatis vestris, quae remissa fore credebatis. Sunt hae verae connexiones ratiocinationis, falsas tamen habentes sententias.
Haec autem et alia ideo inferuntur, ut hic erubescat, cuius errorem haec sequuntur, quae etiam ipse damnat. Ne ergo in hoc errore remaneant, ergo. Adhuc subdit aliud inconveniens. Quasi dicat : Et quia vos estis in peccatis, ergo et qui dormierunt in Christo, id est qui mortui sunt in fide Christi, fuerunt in peccatis, et ideo perierunt. Per hoc verecundiam illis incutit et terrorem. Si in hac, etc. Aliud inconveniens hic ostendit. Quasi dicat : Et si Christus non resurrexit, nos sumus sperantes in Christo, id est in fide Christi, tantum in hac vita, ut resurrectionem futuram non speremus. Et si hoc est, tunc miserabiliores sumus omnibus hominibus, qui vel hoc saeculo fruuntur.
20-24. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus ; deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderunt ; deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem.
Nunc autem. Quasi dicat : Si Christus non resurrexit, haec inconvenientia sequuntur, sed pro his inconvenientibus vitandis, nunc apparet quod Christus resurrexit a mortuis, qui est, primitiae dormientium, id est mortuorum, qui ideo dicuntur dormientes, quia facile et integri de morte tanquam de somni dormitione resurgent, quorum primitiae dicitur Christus, quia prius aliis tempore et dignitate surrexit.
Quoniam quidem. Quasi dicat : Per Christum hominem poterunt resurgere, quoniam per hominem quidem multo minorem venit mors, et si hoc est, ergo et per hominem potest fieri resurrectio mortuorum. Ecce primitiae, homo, et homo : homo ad vitam, homo ad mortem ; et ille nonnisi homo, iste Deus et homo. Quis autem ille, quis iste, supponit.
Et sicut. Quasi dicat : Per quem venit mors, per quem resurrectio. Ecce : Et sicut omnes moriuntur corporali morte, in Adam, quia eius filii sunt, a quo mortem et mortis meritum traxerunt, ita et omnes vivificabuntur in Christo, quia eius filii sunt spirituali regeneratione. Attende quomodo ait omnes mori in Adam, et omnes vivificari in Christo, quia nemo ad mortem nascitur nisi per illum, nemo ad vitam nisi per istum. Quia sicut per Adam omnes mortales in poena facti sunt filii saeculi, ita et per Christum, omnes immortales in gratia fiunt filii Dei. Nemo quippe ambigit hoc de morte corporis dictum, quoniam de resurrectione corporis agebatur.
Unusquisque autem. Quasi dicat : Hoc omnes communiter habebunt, scilicet quod resurgent, sed tamen different, quia unusquisque resurget in suo ordine, id est in sua dignitate, martyr ut martyr, apostolus ut apostolus, sic et caeteri. Primitiae, etc. Ordines hic exponit, ut de re certa, et tempora quando factum sit, et quando futurum sit ut resurgant mortui.
[Ambrosius] Primitiae, id est primus tempore, et maximus dignitate Christus est, qui prior resurrexit ut fidem faceret, et formam daret credentibus.
[Haimo] Deinde omnes hi qui sunt Christi, scilicet qui in Christum credunt, qui minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores, et qui sunt Christi exponit dicens : Qui crediderunt in adventum eius id est ipsum ad remunerandos bonos venturum. Vel in libro talis littera habetur. Deinde : Qui sunt Christi in adventu eius, scilicet resurgent, id est cum venerit ad iudicium ; deinde erit finis, id est consummatio, hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta et finis erit mundi, et consummatio omnium ; et hoc erit, cum Christus tradiderit, id est repraesentaverit regnum, id est illos quos in bonis operibus rexit, Deo creatori suo, in quantum est homo, et Patri suo, in quantum est Deus. Ideo autem dicitur tradere Patri, ut ostendatur quia alia persona est Filius quam Pater. Non ergo sic arbitremur Christum traditurum regnum Deo et Patri, ut adimat sibi, quod quidam vaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur tradiderit regnum Deo, non separatur ipse vel Spiritus sanctus, quia simul cum Patre unus est Deus Filius et Spiritus sanctus. Quid ergo est. cum tradiderit regnum Deo et Patri, quasi modo non habeat regnum Deus Pater ! Sed hoc ita dictum est, cum tradiderit regnum Deo et Patri,
id est cum perduxerit credentes ad contemplationem Dei Patris, ubi est finis omnium, et requies sempiterna, et gaudium. Ergo tunc erit finis, cum regnum, id est quos redemit sanguine Filii tradiderit contemplando Deo et Patri, non quod ipse adimat sibi, quia unus Deus est cum Patre. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eius.
Regnum fulgebit in regno, cum regno venerit regnum, quod nunc oramus, cum dicimus : Adveniat regnum tuum.
Tradet ergo regnum Patri, quando regnum quod seminavit, cum venit minor Patre, perducet ad speciem in qua aequalis non recessit a Patre.
Fideles quippe eius quos redemit sanguine suo dicti sunt hic regnum eius, cuius regnum etiam est omnis creatura. Sed aliter dicitur regnum Christi omnis creatura, aliter Ecclesia.
Regnum Christi dicitur omnis creatura secundum potestatem deitatis ; Ecclesia vero secundum proprietatem fidei, quae de illo est. Et est sensus : Cum tradiderit regnum Deo Patri, id est cum perduxerit illos ad conspectum deitatis, in quibus nunc regnat Deus per fidem, quia tunc revelabitur a Filio Pater. Unde : Nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare. Ubi et essentia Filii cum Patre et Spiritu sancto videbitur, quod solis mundis cordibus dabitur, quae est summa beatitudo.
Vel ita : Cum tradiderit regnum Deo Patri, id est cum Patrem regnare monstraverit quod modo creditur. Tunc vero per speciem manifestationemque clarescet, et tunc erit finis, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Dum durat mundus, angeli angelis praesunt, daemones daemonibus, homines hominibus, ad utilitatem viventium vel deceptionem ; sed omnibus collectis, iam omnis praelatio cessabit, quia necessaria non erit. Hanc autem praelationem dicitur Christus evacuare, quia suos omnes in regno exaltabit, qui hic humiles fuerunt, sicut ipse ex humilitate regnat, quam habuit. Distingue : Principatum, dicit maiores ; et potestatem, dicit minores ; virtutem, illos qui miracula faciunt, vel fortes homines.
[Haimo] Sed tunc cessabit omnis creaturae praelatio in angelis et hominibus ; cessabit timor, regnabit charitas, non erit inter praesidentes et subditos ulla dissensio.
[Augustinus] Vel ita : Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, quia tunc notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel caelestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.
25-28. Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Novissime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat, omnia subiecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia. Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subiectus erit illi qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
Oportet autem illum. Quasi dicat : Tunc aperte regnabit, sed interim, oportet illum regnare occulto, quia aliter Scripturae falsae essent ; et qui modo regnat, poterit suos suscitare. Oportet regnare, dico, donec ponat in futuro omnes inimicos sub pedibus.
Vel ita. Quasi dicat : Tradet regnum, evacuabit potestatem : sed oportet illum regnare, id est regnum eius interim manifestari donec ponat omnes inimicos, voluntarios vel coactos,
[Haimo] sub pedibus, id est sub plena subiectione,
vel sub humanitate sua, ut ipsam revereantur et honorent, et Christum hominem Deum et regem omnium agnoscant. Et est sensus : Interim oportet regnum eius manifestari, donec eum regnare fateantur omnes inimici eius, scilicet et illi qui ex iniustis iustificantur, et ei fide subduntur, et illi qui ad iustorum beatitudinem non pertinent, quia et ipsi cum regnare ipsa regni eius manifestatione confusi fatebuntur.
[Augustinus] Attende quod ait donec ponat, etc. Non enim ita dictum est, quasi cum posuerit inimicos sub pedibus, non sit postea regnaturus, sed ad tantam evidentiam regnum perducet, ut inimici non audeant negare quod regnet, quo amplius non erit manifestius, etsi amplius duret. Aliud est non amplius manifestari, aliud non amplius permanere. Non amplius manifestari est, non fieri manifestius ; non amplius permanere, non esse perseverantius. Quando autem manifestius erit regnum Christi quam cum omnibus claruerit inimicis ? Dicendo ergo, donec, maiorem excludit manifestationem regni, non ampliorem permanentiam. Ita etiam dictum est : Oculi nostri ad Deum, donec misereatur nostri. Non ut tunc avertantur cum misertus fuerit, sed ut nihil amplius inquirant. Inter alia vero constat quod et potestatem suscitandi habet. Unde subdit : Novissima autem. Iterum autem commendatio resurrectionis est hic. Quasi dicat : Modo regnat Christus, et tunc regnabit. Tunc aperte regnabit, sed interim oportet eum regnare. Sed mors inimica, cui inimicamur, vel ipsa nobis, destruetur novissima, quia non erit quod destruatur, postquam mortale hoc induerit immortalitatem, quia amplius non dissolventur homines, sicut haeretici arbitrantur.
Omnia enim. Quasi dicat : Omnia ponet sub pedibus : quod utique poterit, quia Scriptura dicit quod Deus Pater, subiecit omnia sub pedibus eius, id est Christi, ut etiam mortem destruat.
Cum vero qui subiecit omnia sine dubio Patrem vult intelligi, sicut in Evangelio multis locis Christus ad Patrem refert quae habet, non solum propter formam servi, sed etiam propter principium de quo est, et de quo aequalis est ei de quo est. Haec autem Scriptura quomodo intelligi debeat, ostendit, subdens : Cum autem Scriptura dicat, illud constat ex eius auctoritate quod omnia sine dubio subiecta sunt ei scilicet Christo, praeter eum, id est deitatem eius qui subiecit ei omnia. Qui sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subiectus. Ipse enim principium est omnium. Cum autem. Quasi dicat : Deus non est ei subiectus, sed potius ipse Deo secundum quod est homo.
[Augustinus] Quod ita ait : Cum autem subiecta fuerint illi, id est Filio, omnia, tunc etiam in ipsa praelatione ipse Filius, secundum quod homo, subiectus erit, cum corpore suo, quod est Ecclesia, illi qui subiecit sibi omnia. Intende quod ait, cum fuerint subiecta, non ideo dicit hoc quin et modo subiecta sint. Et quod ait, et ipse subiectus erit, non hoc ita dicit quin et modo subiectus sit, sed quodam genere locutionis utitur, quod plerumque loquitur Scriptura, ut quod semper est tunc in aliquo fieri dicatur, cum cognosci incipit ab eo, ut cum nomen Dei semper semen [sanctum] sit, dicitur tamen in oratione Dominica : Sanctificetur nomen tuum, id est sanctum esse innotescat. Ita etiam supradictum est, cum tradiderit, scilicet Deo et Patri, id est cum Patrem regnare monstraverit. Similiter et illud, evacuabit omnem potestatem, etc., quia tunc omnibus erit notum nihil per se habuisse potestatis terrenos vel caelestes nisi a Deo, ex quo sunt omnia. Tunc enim nulli spes aliqua remanebit in aliquo principe nisi in Deo. Et est sensus : Cum omnia subiecta illi fuerint, id est subiecta esse innotuerit, tunc et ipse subiectus erit illi qui sibi subiecit, id est innotescet illi subiectus esse secundum formam servi, cui est aequalis secundum formam Dei. Ut sit, quasi dicat : Tunc erit subiectus, ita tamen, ut secundum alteram naturam, scilicet divinam, sit Deus, unus cum Patre, et Spiritu sancto ens omnia quae desiderari possunt, in omnibus membris suis, quia praemium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur.
Omnia ergo erit, quae honeste desiderantur, quia Deus erit vita, et salus, et virtus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et finis desideriorum, et omnia bona. Et haec erit in omnibus. In quibusdam aeternis potest aliqua esse distantia, ipsa autem aeternitas absque diversitate mensurae est. Et multae mansiones in una vita erunt, scilicet variae meritorum dignitates, sed ubi Deus erit omnia in omnibus, erit etiam indispari claritate par gaudium, ut quod habebunt singuli, commune sit omnibus, quia etiam gloria capitis, omnium erit per vinculum charitatis.
[Ambrosius] Vel ita ut agat de Christo secundum divinitatem, cum subiecta fuerint illi omnia, id est cum omnes adoraverint Christum ut Deum, tunc et ipse subiectus Filius erit illi qui subiecit sibi omnia, id est tunc Christus se Deum ostendet, sed de Deo, ut unius principii summa et ineffabilis auctoritas maneat. Ita ostendet se Deum de Deo, ut tamen sit unus Deus in omnibus, id est in confessione omnium ex quo omnia sunt Cum enim discet omnis creatura Christum esse suum caput, Christi autem caput esse Deum, non tantum erit unus Deus, in omnibus, id est in confessione omnium, sed etiam omnis creatura fatebitur ipsum esse ex quo sunt omnia, quia omnia ex ipso sunt. Si vero dixisset ut sit Deus in omnibus, intelligeretur in omnibus quidem esse vel per affectum, vel per communem sensum, non tamen omnia ex ipso esse. Sed cum dixit, omnia in omnibus, significavit quia ex ipso sunt omnia, et in omnibus ex ipso quia ab ipso creata sunt. In ipsis autem qui in omnium confessione unus erit Deus. Vel ita, ut sit. Quasi dicat : Filio erunt subiecta omnia, ita ut ipse Filius sit Deus omnia in omnibus, id est ut nemo eorum qui ei cohaerent amet adversus eum suam propriam voluntatem. Ipse est finis quem supra commemoravit totum breviter concludens, id est per Christum est consummatio, quam consummationem breviter vocavit ibi. Deinde finis, post membratim explicans quomodo sit consummatio cum ait, cum tradiderit regnum et evacuavit omnem principatum, etc., et est ut sit Deus omnia in omnibus, id est ut nemo cohaerentium ei, amet adversus eum aliquid, et tunc manifestum sit quod dicitur. Quid habes quod non accepisti ? Tunc enim manifestum erit nihil boni aliquem habere vel habuisse nisi a Christo. Illud etiam nemo aestimet quod Pater sic subiecerit omnia Filio, ut ipsum Filium sibi omnia subiecisse non putet. Inseparabilis enim est operatio Patris et Filii.
29-34. Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis ? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis ? Ut quid et nos periclitamur omni hora ? Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro. Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest si mortui non resurgunt ? Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate, iusti, et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent. Ad reverentiam vobis loquor.
Alioquin, etc. Adhuc aliud inconveniens ostendit, si resurrectio mortuorum non est futura, quia si mortui non resurgent, tunc nec Christus resurrexit ; et si ipse non resurrexit, tunc in baptismo non fit remissio peccatorum. Quasi dicat : Resurgunt mortui, Alioquin, scilicet si non est resurrectio mortuorum futura, illi qui baptizantur pro mortuis, id est pro peccatis delendis, vel, pro se mortuis faciendis, ad similitudinem mortis Christi, quid facient, cum non sint vitam habituri ? Iterat idem aliis verbis dicens, si mortui omnino non resurgunt, ut nec etiam Christus resurrexit, ut quid etiam baptizantur pro illis, id est pro peccatis, cum ipsa non dimittantur, si Christus non resurrexit ?
[Haimo] Vel ita, alioquin : Fuerunt quidam imperiti qui baptizabantur pro his qui de hac vita sine baptismo discesserant, putantes illis prodesse. Timebant enim ne aut illi non resurgerent, aut male resurgerent.
[Ambrosius] Ideo si quis istorum propinquus sine baptismo migrasset de mundo, vivus aliquis in nomine illius baptizabatur, putans mortuo prodesse.
[Haimo] Quod non sine causa commemorat Apostolus :
[Ambrosius] non enim factum illorum probat, sed fixam fidem in resurrectione ostendit. Et est sensus, alioquin, scilicet si resurrectio mortuorum non est futura, illi qui baptizantur pro mortuis,
[Haimo] id est vice eorum qui mortui sunt, quid facient, id est, quid proderunt ipsis mortuis, id est quid proderit illis qui resurrecturi non sunt quod vivi baptizantur pro eis ? nihil utique. Et si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis ? Quasi dicat : Illi, id est mortui, cum peccata non remittantur nisi causa futurae resurrectionis ? Quasi dicat : Si stulti adeo certi sunt de futura resurrectione, vos non debetis dubitare. Ut quid. Quasi dicat : Si mortui non resurgunt, ut quid et nos, qui non stulti sicut praedicti, sed sapientes videmur ? Hos enim discernit a praedictis, dum ait, et nos ut quid, inquam et nos, periclitamur, id est pericula patimur, omni hora ? et non solum pericula patior, sed etiam morior quotidie,
[Haimo] id est pericula mortis subeo, o fratres, propter gloriam vestram, scilicet, ut vos aeternam gloriam consequamini,
vel per gloriam vestram, iuro. Ecce Apostolus iuravit, ut sciamus quia verum iurare, non est peccatum. Sed non ideo in dubiis iurandum est. Et tutius est non iurare quam consuetudine iurandi peierare. Falsum vero iurare gravissimum est peccatum. Non est contra praeceptum iuratio, quae non est a malo iurantis, sed increduli vel infirmi, qui non aliter credit. Quam, etc. Quasi dicat. Per gloriam vel propter gloriam dico, non quidem humanam, sed aeternam, quam iam habeo spe, in Christo Iesu Domino nostro, id est dum considero quod ipse per passionem est glorificatus. Iterum : Si mortui non resurgunt, quid mihi prodest, si ego pugnavi, id est disputavi, ad bestias Ephesi, in est contra bestialiter viventes in Epheso ?
[Haimo] Pugnavi, dico, agens, secundum hominem, id est rationabiliter, quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam.
[Ambrosius] Iterum, si mortui non resurgunt, hoc solum restat, manducemus et bibamus, cras enim, id est in proximo, moriemur. Hoc de Isaia sumit Apostolus,
[Haimo] et est ibi vox Iudaeorum desperantium in captivitate ;
[Ambrosius] quod Apostolus refert ad illos qui de resurrectione dubitabant.
Hoc enim dicit propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student, ut pecora, qui fidem asserentium resurrectionem irrident dicentes : Quis inde venit ? non audivi vocem cuiusque inde venientis ex quo positus est ibi avus meus, ex quo atavus meus, ex quo pater meus, nullius vocem audivi ; quibus respondetur : Stulte, si pater tuus resurgeret, crederes ? Deus omnium surrexit et non credis, qui voluit mori et surgere ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur : crederes patri iterum morituro, et non credis iam immortali ? Qui etiam se contrectandum discipulis praebuit, quibus videntibus in caelum ascendit, cuius fidem de caelo misso spiritu orbis recepit, qui denique testimonium habet in caelo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis. Quid ergo remansit quod non clamet ? Desinant ergo murmura male loquentium, et corrumpentium bonos mores colloquiis malis.
Nolite. [Augustinus] Quasi dicat : Propter haec omnia, nolite seduci, per pseudo qui de medicina quaerunt vulnus, et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis iniiciant. Corrumpunt enim. Quasi dicat : Non seducamini, nec etiam placeat vobis colloqui illis, quia, colloquia eorum mala corrumpunt bonos mores, id est virtutes etiam necant, dum faciunt non sperari resurrectionem
[Ambrosius] Assiduitas enim praviloquii vitiat mentem, et ideo ab his cavendum est. Evigilate. Quasi dicat : Hoc nolite, sed potius contra illos, evigilate a torpore, et sic eritis iusti, et post nolite peccare, quod exigit iustitia Dei, scilicet ne peccetis, illis consentiendo qui ignorant Deum.
[Augustinus] Unde subdit : Ignorantiam enim Dei quidam habent illi, scilicet, qui mortuos resurrecturos stultum esse dicebant credere. Et hoc loquor vobis ad verecundiam, vel reverentiam, id est ut eis acquiescere vereamini, vel verecundemini, id est ut pudeat vos credere ignaris.
[Ambrosius] Vel ad verecundiam vobis loquor, id est ad utilitatem vestram.
35-46. Sed dicit aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? Quali autem corpore venient ? Insipiens tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius caeterorum. Deus autem dat illi corpus sicut vult, et unicuique seminum proprium corpus. Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium ; et corpora caelestia, et corpora terrestria. Sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et corpus spiritale, sicut scriptum est : Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale.
Sed dicit.
[Ambrosius] Hactenus per rationes probavit mortuorum resurrectionem futuram, modo per ipsam rerum naturam idem posse fieri ostendit, et illorum damnatae sententiae, quos ignorantiam Dei habere dixit, verba profert. Quasi dicat : Per haec praedicta probatur resurrectio mortuorum. Sed tamen dicit aliquis ignorantium Deum : Quomodo resurgent mortui ? id est quomodo potest esse ut mortui, qui iam cinis sunt, resurgant ? Ita hoc dicit, quasi per naturam hoc fieri non possit. Si autem resurgent, quali corpore venient ? Quasi dicat : Non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Et quia in naturalium cognitione per quam nostram de resurrectione improbat fidem, sibi sapiens iste videtur cum non sit, congrue respondet ei Apostolus subdens : Insipiens tu, qui non attendis quod quotidie vides, granum, quod seminas non vivificatur, id est vegetatur ; non prius moriatur, id est putrefiat, cum animali homine non legis auctoritate agit, sed documenta adhibet, quibus mortuorum in melius reformatio futura credatur, manente naturae genere. Et corpus quod seminas non seminas tale, quod, id est quale, futurum est.
[Augustinus] Non hoc ideo dicit quin triticum ex tritico futurum sit, sed quia nemo seminat herbam vel stipulam, vel quae in palea multiplicia sunt tegumenta granorum, cum quibus tamen semina exsurgunt. Ideo addit : Sed nudum granum ut puta granum tritici aut alicuius caeterorum seminum. Deus autem dat illi grano corpus, cum palea et arista, sicut vult. Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodam modo vestitum surgit, multa secum habens integumenta, ita mortuus Dei virtute poterit vivere et meliori corpore resurgere. Et unicuique seminum dat proprium corpus, quod naturaliter debet habere, non omnibus granis idem corpus dat, sed cuique proprium, secundum genus suum, ut tritico tritici. Vel, unicuique seminum proprium corpus dat, quia non de alio pullulat granum quod de terra oritur, nisi de eo quod seminatum est : ita nobis reformabuntur in futuro nostra antiqua corpora, sicut Iob ait : Quem visurus sum ego, et non alius.
Non omnis. Hoc pertinet ad differentiam resurgentium, propter diversas glorias fidelium. Quasi dicat : Eadem corpora resurgent, sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem materia sint, sicut, non omnis caro est eadem caro, id est eiusdem dignitatis, licet sit de eisdem elementis. Et hoc est quod ait : Non omnis caro est eadem caro, id est eiusdem dignitatis, sed alia hominum est, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. In his iste sensus est :
Si genera carnis, cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se, pro diversitate animantium, non mirum est si in resurrectione mortuorum gloria distabit. Et sunt corpora caelestia, ut volatilium, velut sol, et luna, et stellae, et sunt corpora terrestria, utpote arborum et aliorum quae terra gignit. Ideo cum dixisset de carne, subdit de corporibus, quia omnis quidem caro est corpus, sed non e diverso, ut lignum. Vel caelestia corpora sunt, resurgentia ; terrestria vero, antequam moriantur, ut quia Christus caelestis est, ex eo corpora caelestia dicantur, et non iam caro dicantur. Ex Adam vero quia terrestris est, terrestria corpora. Sed alia. Quasi dicat : Non solum terrestria differunt inter se, sed et a caelestibus : quod ita dicit, sed alia quidem caelestium gloria est, alia autem terrestrium, et etiam ipsa caelestia inter se differunt. Quia alia est claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum.
[Ambrosius] Et sicut ista, etsi unius naturae sint, sunt tamen diversae claritatis, sic et homines cum sint eiusdem generis, dissimilis tamen gloriae erunt in resurrectione, ut claritati solis illorum dignitas exaequetur, qui centesimum numerum habent ; lunari vero claritati comparetur illorum dignitas, qui sexagesimum numerum habent ; stellis vero qui tricesimum numerum quaesierunt. Tetris autem stellis et omnium novissimis perfidorum resurrectio similis. Infidelitas enim non potest claram resurrectionem habere, quia sicut carbo cinere suo coopertus obcaecatur, ita et hi perfidia et erroris tenebris circumdati luce carebunt.
Stella enim. Quasi dicat : Ab illis, scilicet a sole et luna differunt stellae, quia etiam inter se differunt. Stella enim differt a stella in claritate, sic et differens erit, resurrectio mortuorum, id est ita differenti corpore resurgent mortui.
[Ioan., Dam.] Non solum enim in gehenna suppliciorum, sed et in regno caelesti praemiorum multae differentiae sunt. Unde Dominus ait : In domo Patris mei multae mansiones sunt. Hae sunt diversae meritorum in una vita dignitates, et si idem denarius, id est vita aeterna sit omnibus.
Eumdem enim denarium paterfamilias dedit omnibus qui operati sunt in vinea. Quo denario utique aliquid significatur quod omnes communiter habebunt, sicuti est ipsa vita aeterna, ipsum regnum caelorum, ipsa claritas resurrectionis, et tamen alius alio magis, alius alio minus fulgebit.
[Augustinus] Ergo et multae erunt mansiones et unus denarius,
[Fulgentius] quia et una est beatitudo, quam illi percipiunt, et dispar retributionis qualitas, et cum sint imparis claritatis, tamen Deus est omnia in omnibus. Et quia Deus charitas est, per charitatem fiet, ut quod habent singuli commune sit omnibus. Seminatur. Quasi dicat : In differenti gloria resurgent, sed hoc omnes communiter habebunt, quod incorrupti erunt.
[Ambrosius] Et hoc est quod ait : Corpus seminatur, id est sepelitur, vel mortificatur. In corruptione, id est ut corrumpatur. Vel, seminatur in corruptione, id est concipitur corruptibile, et resurget in incorruptione, id est immortale et impassibile, id est quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione, et post vermibus scateat, tamen resurget in incorruptione. Item : seminatur, id est moritur et sepelitur corpus, in ignobilitate, id est sine omni honore, et surget in gloria, id est gloriosum ; item, seminatur, id est concipitur, in infirmitate, id est tale cui quaelibet noceant ; surget in virtute, id est in potentia cui nihil noceat.
[Haimo] Vel, seminatur, id est sepelitur, in infirmitate, quia immobile est et inregibile, quia non valet se movere vel regere ; surget in virtute, id est vere vivum et vegetatum. Quid per singula ? Seminatur corpus animale, id est tale quod cibis sustentetur ut vivat, et cum nihil habet ab anima, nisi quod sensificatur per eam sicut animalia. Surget corpus spirituale, id est tale quod iam cibis non egeat, transiens in naturam spiritus, id est habens quaedam spiritualia, et spiritui naturalia, quia agile erit, leve, cibis non egens.
Et nota quod ait : Surget corpus spiritale, non dicit spiritus, quasi corpus in spiritum vertatur, ut quidam putant. Sicut enim animale corpus non est anima, sed corpus, ita spirituale corpus non spiritum debemus putare, sed corpus. Unde et Dominus, talem opinionem discipulorum de suo corpore refellens, dixit : Palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Iam igitur spirituale erat corpus Christi, nec tamen spiritus erat. Unde et hic non dicit spiritus, sed spirituale, quia tunc spiritui plene subdetur corpus, non iam repugnabit. Et quia spiritui simile erit, quia nec aliquam corruptionem patietur, nec alimentis egebit, ut homo ante peccatum non eguit. Nota quod cum dicit corpus transiturum ad incorruptionem, corruptionis facit mentionem, ut ostendatur maior dignitas resurrectionis. Si est corpus. Quasi dicat : Vere surget corpus spirituale, quia si modo corpus est, animale est, id constat quandoque esse et spirituale ; sicut enim animales sumus, quia Pater noster Adam factus est carnalis in animam viventem, sic erimus in resurrectione spirituales, quia pater noster, scilicet Christus factus est spiritualis in sua resurrectione in spiritum vivificantem. Quod sic exponit :
[Augustinus] Sicut, vel, sic enim scriptum est in Genesi, scilicet nos esse animales ab animali patre procreatos, scriptum est ibi, quod primus homo Adam factus est in animam viventem. Hic exponit quid sit animale corpus, cum ait, factus est in animam viventem, potentem vivere, id est vitam dare corpori, tamen per sustentamenta ciborum vivificantem, sed novissimus Adam, id est Christus, hoc non de Genesi sumitur, sed addit Apostolus, factus est in spiritum vivificantem, id est qui ita corpus vivificaret, ut ultra non egeret aliqua sustentatione, nec esset solubile. Hic exponit quid sit spirituale.
Hoc enim inter animam viventem et spiritum vivificantem interesse voluit, ut illic sit corpus animale, hic spirituale. Anima enim in corpore animali vivit quidem, sed non vivificat usque auferendam corruptionem. In corpore vero spirituali, quia perfecte adhaeret Domino, sic vivificat, ut spirituale corpus efficiat. Attende etiam quare Christus dicitur Adam, et novissimus. Adam dicitur, quia de eadem materia est ; novissimus, quia post eum non succedit alius, qui sit caput vel auctor humani generis, sicut illi duo fuerunt.
[August.] Totum enim humanum genus quodammodo sunt illi duo homines, scilicet primus Adam et secundus, quia ex illo sunt nati, ex hoc renati. Et ideo uterque dicitur pater humani generis. Vel, aliis non mutatis, ita potest legi istud : si est corpus, ut probet quasi a relativis, corpus esse spirituale : Et dixi bene spirituale, quia si est corpus animi, ergo est et spirituale. Cum enim dicitur corpus, frustra additur animale, nisi sit aliud spirituale, ad cuius discrepantiam dicatur animale. Quod autem sit animale probat per auctoritatem Genesis, quia factus est, etc. quae non mutantur. Vel ita, si est corpus. Quasi dicat : Bene dixi corpus animale et corpus spirituale. Siquidem est corpus animale, et est corpus spirituale. Et quod animale sit, probat per Genesim, ibi factus est primus homo, etc., et quod sit spirituale, ostendit ibi, quia novissimus Adam. Horum verborum sensus non mutatur. Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia, sed nequis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi. Quasi dicat : Christus factus est in spiritum vivificantem.
[August.] Sed non prius fuit, in eo, quod spirituale est, sed quod animale prius fuit in Christo.
46-52. Deinde quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus ; secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales et terreni ; et qualis caelestis, tales et caelestes. Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt ; neque corruptio incorruptelam possidebit. Ecce mysterium vobis dico : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba, canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur.
Deinde quod spirituale est, sic et de nobis fieri poterit. In Christo ergo hoc expertus unusquisque, hoc sibi exspectet, scilicet ut de animali fiat spiritualis. Deinde unde simus animales et unde futuri simus spirituales, ostendit subdens, primus homo. Quasi dicat : Vere primus homo factus est in animam viventem, quia primus homo est de terra, quod de pulvere terrae formatus est, et ideo etiam terrenus, id est animalis et passibilis ex natura. Secundus est homo factus in spiritum vivificantem, quia secundus homo est de caelo, quia natura divina fuit humanae unita, et ideo caelestis, id est spiritualis in resurrectione. Vel caelestis dicitur, qui non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus. Qualis autem terrenus, pater fuit, id est animalis et mortalis, tales et terreni, scilicet animales ex animali, mortales ex mortali. Et qualis est caelestis Pater, id est spiritualis et immortalis, tales, id est spirituales et immortales erunt, et caelestes, quia tales erunt caelestes. Igitur, ut possimus esse caelestes sicut portavimus imaginem terreni,
[Ambrosius] id est sicut exemplo Adae terrena dileximus, ita et post baptismum.
Portemus imaginem caelestis, sectando iustitiam et veritatem, et obedientiam. Hoc autem dico, etc., quasi dicat : Dico ut portemus imaginem caelestis ; sed si non portaverimus, non erimus caelestes, et hoc est quod dicit. Hoc autem dico vobis, o fratres, quoniam caro et sanguis, id est homines dediti vitiis quae de carne et sanguine oriuntur, non possidebunt regnum Dei, et vere, quia corruptio peccati quae est effectus carnis et sanguinis, id est aliquis serviens corruptioni peccati, neque possidebit incorruptelam, id est se immortalem. Vel nomine carnis et sanguinis hic accipit opera carnis. Per carnem enim et sanguinem ventrem et libidinem, id est opera carnis quae ibi non erunt, significat, nolens eos arbitrari se talia facturos in regno caelorum, qualia fiunt in hac vita, sicut Iudaei putabant.
Iudaei enim credebant futuram resurrectionem, sed more huius vitae ut ibi nuberent et generarent. Unde Sadducaeis respondere non poterant quaestionem proponentibus de septemvira muliere, quia carnaliter de resurrectione cogitabant. Quod Apostolus removet dicens : Hoc autem. Quasi dicat : Ex praedictis constat quod resurgemus. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis, id est opera carnis et sanguinis, non possidebunt regnum Dei, id est non erunt in regno Dei. Et vere non, quia corruptio carnis, cuius opera sunt illa, non possidebit incorruptelam, id est non erit in regno incorruptibili.
Vel carnis et sanguinis nomine, ipsa corruptio carnis et sanguinis intelligitur, quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit. Non ergo sic accipiendum est quod ait Apostolus, quasi carnis substantia in regno Dei non sit futura. Et hoc est : Hoc autem. Quasi dicat : Constat quod resurgemus. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis, id est corruptio carnis et sanguinis, non possidebunt regnum Dei. Et ne putares secundum substantiam hoc dici, aperit subdens, neque corruptio, quasi dicat : Ideo dixi quod caro et sanguis non possidebunt regnum Dei, quia corruptio mortalitatis, quae nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptelam, id est incorruptibile regnum. Et quia dixit electos resurrecturos in gloria, et post dixit carnem et sanguinem non possidere regnum Dei, quomodo hoc distinguendum sit, aperit. Et quasi quis dicat : Quomodo caro erit, et caro non erit ? exponit dicens : Ecce dico, id est aperio vobis mysterium, id est quiddam quod vobis est occultum.
[Ambrosius] Nominando enim mysterium obscuritatem significat. Nam mysterium Graecum est, quod Latine dicitur secretum, vel occultum : quod est illud, hoc scilicet quod omnes homines tam boni quam mali resurgemus.
[Haimo] Hoc generaliter intelligitur, si dixerimus, quia etiam sancti vivi reperti Christo veniente morientur. Sic enim resurgere poterunt.
Non enim resurrectio fieri poterit, nisi mors praecesserit. Si ergo sanctos qui reperientur Christo veniente viventes, eique obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros, generaliter dictum esse hoc accipere possumus, scilicet omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur in gloriam immortalitatis.
[Ambrosius] Vel ita, omnes resurgemus, scilicet qui in adventu Christi mortui inveniemur.
Sed non omnes, vivi reperti immutabimur in gloriam, sed soli sancti Dei. Resurgemus dico, et hoc in momento,
[Haimo] id est in brevissimo et minimo et angustissimo temporis spatio. Et quia in momento est mora, licet brevis, addit, in ictu oculi, id est quam cito oculus icit, id est percutit visa, vel icitur a palpebra, id est in summa celeritate.
[Ambrosius] Per ictum enim oculi nimiam brevitatem significat, ut per hoc mirabilior ostendatur esse resurrectio, et Dei potentia ex eius celeritate commendetur. Fiet ergo resurrectio, in ictu oculi, id est quam cito oculi radius transit ad remota, et transvolat media, etsi sit ibi prius et post, tamen quasi simul totum sit, sic et resurrectio mortuorum fiet. Et hoc fiet, in tuba novissima, id est per tubam et per vocem magnam, vel manifestam, postquam non erit alia. Et est sensus : Resurrectio fiet in tuba, id est novissimo signo, quod dabitur, ut ista compleantur. Haec tuba est clamor de quo dicitur in Evangelio : Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei.
Idem in eo. Non enim tunc veniet cum speratur, sed media nocte, id est cum valde obscurum erit, id est occultum, veniet. Et quasi quis quaereret : An erit sonus ? Respondet : Utique. Canet enim tuba. Tubae nomine aliquid evidens et praeclarum significare intelligitur, quod vox archangeli, et tuba Dei alibi dicitur, et vox Christi in Evangelio dicitur. Quam audient mortui, qui in monumentis sunt, et procedent.
[Ambrosius] Unde etiam hic subdit :
Et mortui, id est peccatores, vel generaliter omnes mortui resurgent incorrupti, id est sine diminutione membrorum ;
[Aug.] et nos boni tantummodo immutabimur, in gloria immortalitatis et impassibilitatis. Quomodo autem hoc fiat, vel qualis sit immutatio ista, exponit subdens :
53-58. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria. Ubi est mors victoria tua ? Ubi est mors stimulus tuus ? Stimulus autem mortis peccatum est ; virtus vero peccati, lex. Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles ; abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Oportet enim.
[Ambrosius] Vere immutabimur, quia oportet pro eo quod bene servivimus, vel quia nobis promissum est, hoc corruptibile corpus induere, ut ornamentum, incorruptionem, ut ultra non esuriat, vel aliquatenus laedatur. Et oportet mortale hoc, id est corpus hoc mortale quod ostenditur, induere immortalitatem, ut ultra non dissolvatur.
Haec ergo visibilis caro sine dubitatione resurgere credendum est. Videtur enim Apostolus eam tanquam digito ostendere, cum dicit : Oportet corruptibile hoc,
dicendo hoc, in eam quasi digitum intendit, ut eadem caro quae videtur resurrectura monstretur, sed non talis. Secundum hoc dicitur supra, caro non possidebit, et est, quia non erit ibi corruptio et mortalitas, id est non secundum has qualitates erit ibi caro, sed eadem carnis substantia erit. Cum autem, vel, enim. Quasi dicat : Vere induet immortalitatem, quia tunc fiet, id est implebitur sermo, et nunquam aliter impleretur.
[Haimo] Vel ita continua, induet immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet, id est implebitur sermo, et nunquam aliter impleretur, qui scriptus est in Isaia vel in Osee, ubi ita legitur : Ero mors tua, o mors. Sed, iuxta LXX sic : Absorpta est, id est destructa mors corporis, in victoria Christi, id est in resurrectione Christi. Quod autem de morte corporis hoc accipiendum sit, non de morte animae ; ex eo ostenditur quod dixit, tunc fiet, significans esse futurum : non ait, factus est, tanquam de praeterito, ne quis putaret esse dictum de morte interiori, quod iam factum est.
Ubi est, [Ambros.] haec sunt verba prophetae vel Apostoli laetantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio.
Ait ergo ex persona resurgentium : Ubi est, o mors, corporis, scilicet victoria tua, id est potentia, qua omnes dissolvebas, qua omnes sic viceras, ut etiam Dei Filius tecum confligeret, teque non vitando, sed suscipiendo superaret ; vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus ; victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit ; victoria qua in corporibus absorpta es resurgentium, aeterna constabit.
Ubi est mors, scilicet dissolutio, stimulus tuus. Stimulus mortis intelligitur peccatum originale, quo in uno peccavimus omnes, ut moreremur in uno omnes, quo puncti et venenati sumus, de quo mors exiit, ut ipse exponit subdens : Stimulus autem mortis peccatum est. Sicut enim peccatum stimulus mortis dicitur, quo scilicet mors facta est, non quem mors fecit ; peccato enim morimur, non morte peccamus : sic dictum est lignum vitae, non quod hominis vita faceret, sed quo vita hominis fieret : sic et lignum scientiae boni et mali, per quod scientia fieret hominis, non quod per suam scientiam homo fecerit. Vel nomine mortis significatus est diabolus. Et est. Absorpta est mors in victoria, id est diabolus iam ex parte absorptus ; in futuro penitus absorbebitur, propter hoc quod modum vincendi excessit Christum invadendo, in quo nihil habebat. Deinde ex persona iustorum qui nunc sunt, et in resurrectione erunt, insultat eis dicens : Ubi est, o mors, scilicet diabole, victoria tua, qua genus humanum velut gregem post te trahebas ? Ubi est, mors, scilicet diabole, stimulus tuus ? Stimulus autem mortis peccatum est. Peccatum vero dicitur stimulus diaboli, quem, scilicet mors, id est diabolus fecit, non a quo factus est.
Vel ita, per mortem arbitror hic significari delectationem peccandi, et carnalem consuetudinem quae animam mortificat, quae ex actu peccati sit, quo in Adam peccavimus. Hanc enim mortem peccato meruimus, quod peccatum omnino erat in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegatae delectationis voluntati bonae hominis resistebat, ut verbi gratia,
si quis existat quem nunquam venatio delectavit, omnino liber est utrum venari velit vel nolit, nec eum cruciat qui hoc prohibet. At si ista libertate male usus, venatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut si se abstinere velit, sine molestia et agone non possit. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Nec cessabit contentio donec perfecta sanctitas totum hominem reparaverit ; tunc ergo fiet sermo qui scriptus est.
Non modo fit, sed tunc fiet. Quid tunc fiet ? Absorpta est mors, id est delectatio peccandi ?
In victoria, id est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentiam carnis, tunc vincet pax et finietur bellum, nulla erit a morte contentio ut modo est. Primo concupiscentia carnis sequentes duxit nos, postea renitentes extraxit nos, deinde accepta gratia coepit nos nec ducere, nec trahere, sed contendere adhuc nobiscum.
Post contentionem erit victoria, quando oppugnare cessabit. Ideo ex persona victorum subdit : Ubi est mors victoria tua, vel contentio tua ? Ubi est mors stimulus vel aculeus tuus ? Stimulus autem mors peccatum est, quia peccato facta est delectatio. Peccatum enim quasi scorpius est, cuius punctione facta est mors ; sed absorbebitur in futuro, cum dabitur sanctis ut peccare non velint, nec possint. Virtus vero, id est augmentum peccati est lex. Hoc ideo addidit, ne quis dicat quemquam a lege iuvari ; sed a Deo tantum. Data enim lege et carnalis concupiscentia invaluit, et praevaricatio accessit. Lex enim prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat spiritus charitatem.
Pro his autem omnibus Apostolus agit gratias Deo dicens : Deo autem gratias ago, qui dedit nobis victoriam peccati et mortis, per Dominum nostrum Iesum Christum, non per legem. Christus enim ait : Confidite, ego vici mundum. Et quia per Christum vicimus, itaque, fratres mei dilectissimi, stabiles estote, in fide resurrectionis, et immobiles, ut a pseudo moveri non possitis. Semper in opere Domini abundantes, spe resurrectionis ; scientes, id est spem habentes, quod labor vester, quem habetis, in Domino, id est in servitio Domini, non est inanis, id est sine remuneratione. De collectis autem, post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant Hierosolymis breviter monet.
Quod non est contra illud : Nolite cogitare de crastino. Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista procuret, sed si quis propter ista Deo militat, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intucatur.
