Ad II Corinthios IX — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT IX
1-7. Nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. Misimus autem fratres, ut, ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi, parati sitis, ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicamus vos in hac substantia. Necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse, sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Hoc autem dico : Qui parce seminat, parce et metet ; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus.
Nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti, id est superfluum, est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones, dicens : Quoniam et Achaia, cuius metropolis est Corinthus, aemulatione Macedonum ducta, parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio, id est amor et studium, provocat plurimos, ad eleemosynas dandas,
[Ambrosius] quia aemulatione Corinthiorum aliae Ecclesiae, dum audiunt illos prius erroribus implicatos, postea bonae voluntatis fuisse effectos, incitatae sunt ad bonum. Quasi vero quis diceret : Cur ergo praemittis illos ? ait, misimus autem fratres, ut vos ad hoc hortentur, sed ut parati sitis, quemadmodum dixi illis vos esse paratos. Parati sitis dico, ne hoc, scilicet quod gloriamur de vobis totum evacuetur in hac parte, scilicet si imparati fueritis. Ideo parati esse debetis, ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, qui de vobis gloriamur, ut non dicamus vos erubescere : quod magis est, id est esse debet. Si enim non fuerit hoc inventum quod testificatus est de iis, et ipse erubescet, et ipsi amplius confundentur. In hac substantia, id est in hac datione eleemosynarum, quae pauperes sustentant. Ne ergo hoc sit, necessarium existimavi rogare fratres, scilicet Lucam, Titum, Apollo, ut me praeveniant ad vos, et praeparent paratam esse, quando veniemus, hanc repromissam, id est saepe promissam, benedictionem, id est eleemosynam, quae recte dicitur benedictio, quia causa est aeternae benedictionis. Paratam dico, sic utique, quasi benedictionem, scilicet ut sit opus charitatis et magnum, non quasi avaritiam, ut doleant pro dato, et parum sit quod dant. Hoc autem, quasi dicat : Illi praeparent, ego autem cur large detis, hoc dico, id est praescribo, quia qui parce seminat, id est dat, parce et metet retributionem. Non parce seminat ille qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit dare plus si plus haberet. Nota quod non ait dat, sed seminat, quia dare eleemosynam non est amittere, sed seminare, scilicet ad tempus carere, ut plus habeatur in futuro. Et qui seminat in benedictionibus, ubi plus pensatur animus quam census, de benedictionibus Dei et metet, largam scilicet retributionem. Et ideo unusquisque, scilicet det, prout destinavit, id est praeordinavit, in corde suo, id est in consilio rationis, quia si inviti darent non prodesset eis. Quia qui invitus dat propter praesentem pudorem, non habet mercedem, et ideo quisque det, sicut proposuit in corde suo, se velle dare, non det ex tristitia, aut ex necessitate, id est tristis vel coactus, sed sponte. Hilarem enim datorem, id est qui ex voluntate bona dat, diligit Deus, id est approbat et remunerat, non tristem et murmurantem. Qui enim dat ut careat taedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem et meritum perdit.
Quidquid ergo boni facis cum hilaritate fac, et tunc benefacis, si autem cum tristitia facis, sit de te, non tu facis.
8-15. Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi. Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae : ut in omnibus locupletati, abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo. Quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, per probationem ministerii huius, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae in Evangelio Christi, et simplicitate communicationis vestrae in illos et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. Gratias ago Deo super inenarrabili dono eius.
Potens est autem. Quasi dicat : Ego ita moneo vos, sed Deus potens est. Vel ita continet. Ego moneo vos ita, et nolite diffidere, quia Deus potens est facere abundare in vobis, vel in cordibus vestris, omnem gratiam, scilicet non solum hanc, sed hanc cum aliis, id est omnia dona Spiritus sancti. Ita ut vos semper habentes, id est habere reputantes, omnem sufficientiam in omnibus, id est in omni statu vestro, abundetis in omne opus bonum, id est in datione eleemosynarum, sicut in caeteris.
[Ambrosius] Qui enim solam sufficientiam eligit, poterit in Dei opere abundare : licet enim exiguum sit quod parum habens tribuit, abundat tamen quia recto iudicio fit : quia quaeritur de quanto, et quo animo detur. Et quasi aliquis quaereret : Estne hoc bonum, scilicet largitio eleemosynarum ? Respondet : Est utique, sicut scriptum est in Psal. Iustus dispersit, non uni omnia conferens, sed pluribus dividens, et dedit, gratis pauperibus, non divitibus qui possent reddere. Et haec iustitia eius, id est merces iustitiae eius, manet in saeculum saeculi, vel in aeternum, id est sine fine. Iustus est qui bona mundi fine aeterni praemii communia reputat. Et nota quod exemplo hoc ad largiendum sanctis invitat. Si enim huius qui pauperibus largitur merces magna est, quanto magis eius qui ministrat sanctis ? Pauperes enim sunt et possunt dici etiam qui mali sunt. Qui autem. Quasi dicat : Non solum inde vita datur, sed etiam qui administrat seminanti, scilicet Deus, semen, unde eleemosyna fiat, et panem, id est necessaria vitae, praestabit ad manducandum, non ad superfluitatem, et in tantum praestabit quod etiam multiplicabit semen vestrum, unde plures eleemosynas faciatis. Et ideo hoc timore nemo timeat dare, et augebit incrementa, id est facultatem et voluntatem dandi eleemosynas, incrementa dico, frugum iustitiae vestrae, id est ex quibus procedit iustitia et vita. Iustitia est sanctitas et bona vita, unde proveniunt fruges, id est aeterna remuneratio. Incrementa sunt eleemosynae et voluntas dandi, pro quibus et hic virtutes et in futuro gloria augebitur. Ut in omnibus. Quasi dicat : In tantum augebit, et res et voluntatem dandi, ut vos locupletati, secundum vestram reputationem in omnibus, id est in omni statu vestro, abundetis in simplicitatem, id est largitionem simplici animo factam. Simplicitatem, dico, omnem, id est perfectam, quae largitio operatur per nos gratiarum actionem Deo. Et ideo facienda est, id est ipsa largitio est causa quare aguntur gratiae Deo, cuius largitionis nos sumus ministri. Quoniam, etc. Quasi dicat : Ideo agentur gratiae Deo de dono largitionis, quia multa in hoc bona sunt. Et hoc est quod ait :
Quoniam ministerium nostrum huius officii vestri non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat in actione gratiarum, quae fit per multos, quia multi agunt inde gratias Deo. Et hoc in Domino, id est operatione Domini, qui eos movit ad agendas gratias, dico quod per multos agentur gratiae Deo. Et hoc per probationem ministerii huius, id est quia laudant hanc ministrationem nostram. Per multos dico glorificantes Deum, non solum de vestra largitate, sed etiam inde accepta occasione, in, id est pro, vel de obedientia confessionis vestrae, id est de fide et confessione, et omni bono vestro. Obedientia, dico, habita in Evangelio Christi, quia obedistis Evangelio Christi in subiectione mentis, et glorificantes Deum pro simplicitate communicationis, id est vestra communia reputatis, et hoc simplici animo facitis. Vel pro simplicitate communicationis, id est quia alii exemplo vestro sua aliis communicant. Communicationis, dico, factae in illos, id est sanctos praedictos et in alios omnes egentes, et ipsorum, etc. Quasi dicat : Per multos dico etiam glorificantes Deum, de obsecratione ipsorum sanctorum, facta pro vobis, id est illi multi glorificant etiam Deum de hoc, quia et ipsi sancti obsecrant pro vobis.
Ipsorum, dico, desiderantium vos videre in aeterna beatitudine, vel etiam hic. Et hoc propter gratiam Dei, id est charitatem eminentem in vobis. Gratias Deo. De alterna indigentia et de alterno supplemento indigentiae provincialium Christi et militum Christi egit. Hinc de rebus carnalibus in illos ; inde autem de rebus spiritualibus in istos. Ideoque tanquam sanctorum gaudiorum sagina plenus eructans clamat : Gratias Deo. Quasi dicat : Et quia hinc tot bona sunt, gratias ago Deo super dono inenarrabili, id est de charitate quam suis donat, quae non potest enarrari quantum utilis sit. Vel, enarrabili, id est quod debet enarrari.
