Ad Colossenses III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Colossenses III

CAPUT III

 

1-5. Igitur si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae, est simulacrorum servitus.

 

Igitur, etc., quasi dicat : Quia mortui estis ab elementis, et quia haec non valent igitur si, iam consurrexistis, id est animo et corpore resurrexistis : animo, in re ; corpore, in spe, et hoc, cum Christo, id est a simili Christi. Quaerite, et cogitate, non carnalia ; quae signantur per carnales observantias, sed quae sursum sunt, non loco sed merito excellentiae suae,

ne in huius mundi parte figamus animum, quo universo nos exuere debemus, ideo dicit, quaerite quae sursum sunt, scilicet spiritualia quae sunt, vel gloria aeterna, vel quae ad eam ducunt, quae sursum sunt dico, ubi Christus est sedens in dextera Dei, id est regnans in aequalitate Patris, et ita, in summa est excellentia, et pro hoc certum est, quod per eum ad excelsa pervenire potestis. Quaerite dico, quae sursum sunt ; inventa autem iucunda habete. Et hoc est quod subdit : Sapite intelligentia et charitate quae sursum sunt ; non quae super terram sunt, id est non quae fundantur in terra, quia ab his mortui estis. Unde subdit : Mortui enim quasi dicat : Ideo quae sursum sunt quaerite non quae supra terram, quia Mortui estis, mundanis et caducis. Et vita vestra modo abscondita est omnibus hic peregrinantibus, sed maxime carnalibus, atque terrenis, et ideo quaerenda est.

[Ambrosius] Abscondita est dico, cum Christo, qui est vita vestra, quae vita est, in Deo, Patre, cum quo Christus idem est. Cum autem Christus, qui est vita nostra apparuerit, id est revelabitur vobis, ut eumdem cum Patre Deum videatis, tunc et vos, vobis et aliis apparebitis stantes cum ipso in gloria. Attende in his verbis Apostoli explicari illa duo quae in Evangelio Dominus ait, Tempus amatorum mundi, dicens, semper esse paratum, tempus vero suum et suorum nondum esse paratum.

Tempus autem gloriae nostrae nondum venit, quia nondum venit aestas, id est Christi adventus, ubi discernantur arbores fructuosae a sterilibus ; sed gloria amatorum mundi semper est parata. Ideo Apostolus ait vita vestra abscondita est, hoc est, tempus vestrum nondum advenit, sed tempus terrena amantium semper est paratum. Et addit, cum autem Christus apparuerit. Ac si diceret : Hoc est tempus vestrum. Cum ergo nobis insultant amatores saeculi, dicamus, quod Christus dixit, quia propter nos et ipse dignatus est hoc dicere : Tempus vestrum semper est paratum, tempus meum nondum advenit. Mortificate. Post rationes de plenitudine Christi ostensas, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ubi monet ne ad priorem consuetudinem redeant. Quasi dicat : Apparebitis cum Christo in gloria. Ut hoc sit : Ergo mortificate membra vestra, id est partes veteris hominis, scilicet peccata. Omnia peccata simul sunt quasi unum corpus ; singula, sunt membra.

[Ambrosius] Vel membra, id est membrorum concupiscentias, quae sunt super terram, id est terrenis et carnalibus dominantur, scilicet, fornicationem, etc. Describit delicta, quae membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonae vitae operam darent. Multum enim obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. Qui enim scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multis. Fornicatio est omnis concubitus praeter legitimum connubium ; immunditiam, quae est contra naturam ; libidinem, scilicet ardorem, per quaslibet turpitudines discurrentem ; concupiscentiam malam de aliena uxore, vel de alia re ; et avaritiam, quae si non corpus, tamen animam contaminat, quae est idolorum servitus, id est tam fugienda sicut idololatria, cui simile et par vitium est, quia rebus etiam pro Deo servit. Sub uno autem nomine duo pessima et impia vitia prohibet, idololatriam et avaritiam. Et recte idololatriae comparat avaritiam, quae non est dispar malitia, quia radix est omnium malorum, et pene uno explentur opere ; quia sicut idololatria uni Deo nititur auferre gloriam, nec solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quae Deus omnibus fecit. Utraque igitur Deo inimica sunt, quia negant Deo quae eius sunt.

 

 

6-17. Propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis, in quibus ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem nominem cum actibus suis, et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem eius qui creavit eum, ubi non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. Induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Super omnia autem haec, charitatem habete quod est vinculum perfectionis, et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore, et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter : in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

 

Propter quae, scilicet praedicta mala, venit ira Dei in filios diffidentiae, id est incredulitatis. Quid ergo erit de eis quos ignorantia non excusat ? quasi dicat : Gravius punientur ; in quibus, vitiis, et vos aliquando, ut alii ambulastis, et ideo turpius est, si modo reditis ad eadem.

[Ambrosius] Ambulastis dico, cum viveretis, id est cum vitam esse putaretis, in illis. Haec memorat ut se evasisse gaudeant, et de caetero sibi caveant. Unde subdit : Nunc autem, quasi dicat : Olim ambulastis in illis, nunc autem, cum Christum recepistis et vos, ut omnes alii fideles, deponite, non solum supradicta grandia vitia, sed etiam omnia alia, scilicet iram, quae est subitus animi motus. Post maiora, prohibet minora, ne videantur haec non esse periculosa ; addit, indignationem, de alio sublimato ; malitiam, effectum irae, scilicet indignationis. Malitia autem est qua quis molitur damnum alicui, blasphemiam, in fratrem vel Deum ; turpem sermonem vel turpiloquium, deponite de ore vestro, etsi in corde sit conceptus. Quid per singula ? Nolite mentiri invicem, scilicet alii aliis. Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis, qui tamen aliquando inebriantur ; sicut sunt qui non habent consuetudinem mentiendi, et tamen aliquando mentiuntur, sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri, et praecipue mentiri assidue.

Dico, nolite mentiri : vos dico, exspoliantes vos veterem hominem, id est habitum peccatorum, cum actibus suis, ut nec actus peccati interdum adsit. Homo enim vetus nihil est aliud quam vita vetus, quae est in peccato, in quo secundum Adam vivitur. Et induentes habitu virtutum, qui non caret actibus, novum hominem, id est rationalem mentem. Qui novus homo renovatur in agnitione Dei, magis et magis crescit et acquirit cognitionem Dei et illa renovatio fit secundum imaginem, id est in imagine illius, id est in ratione quae est imago Dei, qui creavit eum, scilicet novum hominem in agnitionem sui.

Satis ostendit ubi homo sit creatus ad imaginem Dei, quia non corporeis lineamentis, sed forma quadam intelligibilis mentis. Sicut enim post lapsum peccati homo in agnitionem Dei renovatur secundum imaginem eius qui creavit eum ; ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto veterasceret. Unde rursus in eadem agnitione renovatur. Unde supra renovamini spiritu mentis vestrae. Si ergo spiritu mentis renovamur, et ipse est novus homo qui renovatur in agnitione Dei, nulli dubium est, non secundum corpus, nec secundum quamlibet partem animi, sed secundum rationalem mentem, ubi est agnitio Dei, hominem esse imaginem Dei, vel factum ad imaginem Dei. Ista autem renovatio reformatioque mentis dicitur fieri, vel secundum Deum, vel secundum imaginem Dei ; sed ideo dicitur secundum Deum, sicut in Epistola ad Ephesios legitur, ne secundum aliam creaturam putetur fieri, secundum imaginem Dei, ideo, ut in ea re intelligatur fieri.

 

Haec renovatio ubi est imago Dei, id est in mente non quod sit alia imago secundum quam sit, alia quae renovatur, sed ipsa, sicut dicimus aliquem fidelem qui de corpore abscedit, mortuum esse secundum corpus non secundum spiritum, quia corpore vel in corpore mortuus est, non anima vel in anima. Sic aliquis dicitur pulcher vel fortis secundum corpus, non secundum animam. Et nota quod alia est imago ista quae renovatur in agnitionem Dei, alia est imago illa, ad quam factus est primus homo non mulier. Unde supra ad Corinthios : Vir est imago Dei et gloria, mulier autem gloria viri. Illa imago, scilicet est, ut quomodo ex uno Deo omnia, ita ex uno homine omnes homines essent. Haec autem imago quam de agnitione Dei dicit creari, et in femina est sicut in viro. Vel ita, secundum imaginem. Quasi dicat : Dico ut exspolietis veterem hominem, et induatis novum, et hoc quod dico, est secundum imaginem eius, qui creavit eum, scilicet novum hominem, id est secundum rationem, quae est imago Dei. Quasi dicat : Aliud non moneo vos nisi quod ratio vestra suadet. Haec est imago ad quam Deus creavit hominem, scilicet ut rationalis esset, et caelestia semper diligeret. Ubi, scilicet in quo novo homine.

[Augustinus] Non est mas et femina, id est discretio masculi et feminae. Secundum corpus enim sunt masculi et feminae, sed secundum spiritum mentis, non in quo renovamur, secundum imaginem Creatoris, et in eo non est gentilis, et Iudaeus, id est exceptio vel acceptio gentilis vel Iudaei. Nullus enim ut indignus excipitur, nec aliquibus officit vel proficit apud Deum, quod de his vel illis nati sunt. Neque ibi est, circumcisio et praeputium, id est non aliqui ibi sunt digniores eo quod ipsi haec habeant, vel eo minus digni quia non habent. Et ibi non est barbarus et Scytha, servus, et liber, id est non propter ista aliquis ibi dignior est, vel minus dignus. Et est sensus : in novo homine nulla exterior diversitas alicui praeiudicat, scilicet nec sexuum, nec nationum, nec observationum, nec linguarum, nec conditionum ; sed Christus est omnia, id est omnes partes novi hominis, sunt opera Christi, et, ipse Christus est in omnibus fidelibus, qui per eum novi sunt. Induite ergo. Quasi dicat : Et quia Christus est omnia et in omnibus, vos ergo, o Colossenses qui estis sicut, id est vere, electi Dei, scilicet quos Deus ab aeterno elegit, et sancti sacramentorum participatione, et dilecti a Deo, id est quia iam sancti estis, et quia dilexit Deus vos, induite viscera misericordiae, id est affectum pietatis, erga omnes. Deinde subditur exsecutio misericordiae cum additur, benignitatem animi ad benefaciendum parati, et humilitatem, ut sitis humiles corde et habitu, et modestiam, ut in omnibus modum servetis, et patientiam in adversis tolerandis, supportantes invicem, ut alter alterius onera portet, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, id est si alter alterum offendit, non solum non iudicet, sed et donet. Sicut et Dominus donavit vobis, ita integre et pure et vos condonate aliis.

In cuius rei sacramento lavit Christus pedes discipulorum, et dixit : Exemplum dedi vobis ut et vos similiter faciatis. Invicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus, atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus.

[Ambrosius] Et nota quia ut lucrum possint habere ad haec eos facienda monet, quia meritum collocant apud Deum. Ab illicitis abstinere facit timor ; veretur enim ne mala faciens poenis subdatur. Haec quae nunc facienda monet ad profectum meritorum pertinent : ex voluntate enim fiunt non ex necessitate. Qui ergo ab illicitis abstinet, laudem habet : qui vero a licitis se temperat, laudem habet et praemium.

 

Super omnia autem. Quasi dicat : Haec omnia servate. Super omnia autem haec charitatem habete, id est studiosius omnibus aliis petite charitatem. Magis enim est studendum ei virtuti, quae maior omnibus est. Vel, habete charitatem, quae est super omnia haec. Ipsa est enim eminentior via quae supereminet scientiae et omnibus praeceptis.

Haec est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis, ne aliquando dissuatur quae ad unum pervenit, quia charitas, in unum omnes colligit. Habete charitatem dico, quod donum, scilicet charitas, est vinculum perfectionis. Caetera enim perfectum faciunt, charitas etiam omnia ligat, ne abeant. Et pax Christi, id est quam Christus habuit in se, et haberi praecepit, vel quam inter Deum et hominem fecit, exsultet in cordibus vestris, id est sit in cordibus vestris causa exsultationis, quod utique erit, si habeatur charitas, quae veram habet pacem, quam puro corde custodit.

[Ambrosius] Pax enim dici potest, etsi non habet charitatem. Charitas vero semper secum habet pacem, quam facit ; in qua pace vocati estis, per eam positi in uno corpore Ecclesiae. Pax enim necessaria est ad unitatem corporis quam facit charitas. Et de his omnibus grati estote Deo docentes, et vos et alios quem ignoratis per vos. Et commonentes vosmetipsos de scitis, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt, sed pigri sunt. Docentes, dico, et commonentes de his quae continentur in psalmis qui de moribus agunt, et in hymnis, qui de laudibus Dei agunt, et canticis spiritualibus, qui sunt de aeterno bono, et his docti et commoniti, estote cantantes Domino, id est ad honorem Domini. Et hoc non solum labiis, sed in cordibus vestris, id est cum intellectu, vel attente. Et hoc, in gratia, id est in consideratione beneficiorum Dei. Per quid autem haec possint, in serie praemisit, dicens : Verbum, etc. Quasi dicat : Ut prudenter doceatis, et commoneatis, verbum Christi habitet in vobis abundanter, scilicet in omni sapientia, scilicet ut omnium Scripturarum intellectum habeatis. Omne, etc. Quia praecepit supra Deum laudari in corde, et verbis nunc et factis nomen Dei laudari et exaltari hortatur, ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cuius magisterio invituperabiles sunt discipuli. Quasi dicat : Docete et commonete. Et praeterea, omne quodcunque facitis in verbo aut in opere facite, in nomine Domini nostri Iesu Christi, id est ad gloriam Christi, non vestram : et non solum quae facitis verbo vel opere, sed etiam omnia sint ad gloriam Christi, id est etiam cogitationes, et si alia aliqua sint. Vel ita, quodcunque facitis in verbo aut in opere, facite. Omne, id est perfectum, Deo, attribuendo, et hoc est quod aperit subdens, facientes, omnia in nomine Domini Iesu Christi, id est ad gloriam Christi, vos dico tunc vere agentes gratias, non legi, sed Deo et Patri per ipsum. Christum, per quem dedit Deus omnia. Tunc enim agimus gratias Deo per Christum, si modum praeceptorum eius custodiamus.

 

 

 8-25. Mulieres, subditae estote viris sicut oportet in Domino. Viri diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Filii, obedite parentibus per omnia, hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes Deum. Quodcunque facitis, ex animo operamini, sicut Domino et non hominibus, scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio apud Deum.

 

Mulieres. De moribus omnes monuit hucusque communiter, nunc transit ad singularia praecepta monens diversos separatim, ut invicem sibi serviant, non solum obediendo ut mulieres viris, et filii parentibus, et servi dominis, sed etiam consulendo ut viri mulieribus, patres filiis, Domini servis.

Haec est pax domestica, et cohabitantium ordinata a Deo concordia, et clara iustitia, ut scilicet qui excellunt ratione, excellant dominatione.

Hanc concordiam docet dicens : Mulieres subditae estote viris, sicut oportet, id est tam perfecte sicut Deus mandavit, et hoc in Domino, non contra Dominum.

[Ambrosius] Et vos viri, diligite uxores vestras, et nolite esse amari, id est acerbi, ad illas. Per hoc rigorem dominii emollit, ut potestate qua praevalet quis in dominatu uxoris, non nimis severe utatur. Et vos filii, obedite parentibus per omnia ; hoc enim placitum est, id est placet Deo si per omnia obeditis, ita tamen, si in Domino obeditis. Et vos, patres nolite provocare filios vestros ad indignationem contra vos. Vel, ad iracundiam, alia littera : ut non pusillo animo vel pusillanimes fiant, scilicet non potentes diutius pati. Modestos praecipit patres filiis, ne coarctati ab illis delinquant in illos, et Deum offendant.

Ira enim inconsiderata res est, ita ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur. Et vos, servi, obedite per omnia, sed non contra Dominum, dominis, non dico spiritualibus tantum, sed etiam carnalibus, qui secundum carnem dominantur. Vos dico, non ad oculum servientes, quasi hominibus, non Deo placentes, id est placere nolentes ; sed servite, in simplicitate cordis, id est pura intentione, ut quales estis in corde, tales extra sitis. Vos dico, timentes Deum, quem non potestis fallere. Et quodcunque facitis, operamini, non quasi timentes poenam ex Deo, sed ex animo, id est ex voluntate, sicut Domino, serviretis et non hominibus. Eam enim Deus innocentiam probat, qua homo non metu poenae fit innocens, sed amore iustitiae. Nam qui tantum timore non peccat, quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet ; simulata innocentia, non est innocentia ; simulata aequitas non est aequitas : sed duplicatum peccatum, in quo est et iniquitas et simulatio. Operamini, dico, scientes quod pro hac humiliatione recipietis a Domino retributionem haereditatis aeternae, et propter alios dominos Domino dominantium, scilicet Christo servite, in his quae iubet. Qui enim. Quasi dicat : Ita est serviendum ut dixi, non pro crudelitate dominorum dimittendum, quia qui facit iniuriam, sive dominus sit, sive servus, recipiet id quod inique gessit. Et hoc ideo, quia non est personarum acceptio apud Deum, nulli parcetur pro maioritate sua.