Ad II Corinthios VII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad II Corinthios VII

CAPUT VII

 

1-7. Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. Non ad condemnationem vestram dico. Praediximus enim, quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis. Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus. Foris pugnae, intus timores. Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. Non solum autem in adventu eius, sed etiam in consolatione qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.

 

Has igitur. Quasi dicat : Et quia Dominus hoc praecipit, et bene promittit, igitur nos habentes has promissiones, o charissimi, scilicet quod Deus habitabit in nobis, et recipiet nos, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, ut est luxuria, et spiritus, ut est ira. Inquinamentum carnis multifarie intelligitur. Ideoque dixit, ab omni, quia multa sunt vitia carnalia, ut omnia fugiamus. Nos dico perficientes bona operatione sanctificationem, in baptismo coeptam. Et hoc in timore Dei, ut Deum vereamur qui solus facit. Vel ita lege, secundum aliam litteram, quae non habet : Et mundemus nos ab omni inquinamento carnis.

[Ambrosius] Hic distingue. Nos dico perficientes sanctificationem spiritus, id est mentis, quae tunc fit, si sumus in timore Dei, id est si timorem Dei sequimur. Quia qui sine Deo hoc agit, sanctus mundi est et non Dei. Et ad haec si forma exempli necessaria est, capite nos, id est habete nos exemplum, non illos pseudo. Vel ita lege, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, id est carnalium observationum, et perficientes sanctificationem, quae est Spiritus sancti, tamen, et hoc, in timore Dei. Capite nos in exemplum, quia nos neminem vestri laesimus in properando, ut pseudo faciunt. Neminem corrupimus, admistione falsitatis tanquam fermenti ; neminem circumvenimus fraudulenta vestrorum ablatione, ut pseudo faciunt, tanquam vestra blande auferunt. Pseudo enim et nocebant illis corrumpentes sensum illorum, et gravabant sacculos eorum circumventione serpentinae astutiae. Haec autem non dico ad condemnationem vestram, id est ut abiiciam vos qui in his peccavistis, sed ut corrigatis vos moneo. Diligo enim vos, sicut praedixi. Et hoc est quod subdit : Praedixi enim quod vos estis in cordibus nostris, secundum curam et dilectionem. Estis, dico, ad commoriendum et ad convivendum, id est ita diligo vos quod vestra mors in peccatis videtur mea, et similiter vita in virtutibus. Vel ita diligo vos, ad commoriendum et ad convivendum, id est ut mecum patiamini et mecum coronemini. Et ideo moneo vos, quia multa fiducia est mihi apud vos, id est dum considero quae in vobis sunt, qui et per primam epistolam correcti erant, ideo pro eis gloriatur. Unde subdit : Multa est mihi pro vobis gloriatio ad alios. Videte ne sit vana ; est etiam mihi consolatio. Unde subdit : Repletus sum consolatione, audita correctione vestra. Per iam correctos invitat alios ad correctionem. Et superabundo gaudio in omni tribulatione, id est gaudium meum superat omnem tribulationem, quae partim erat in animo pro peccatis vestris. Dum enim videt proficere eos pro quibus patitur, gaudet.

 

Nam et cum venissem.

[Ambrosius] Memorat hic quae patitur causa credentium ut eos provocet ad charitatem. Quasi dicat : Bene dixi in tribulatione, quae vere magna est. Nam, cum venissemus Macedoniam, nullam habuit requiem caro nostra. Ideo dicit carnem non habuisse requiem et non animam, quia etiam in adversis anima, quae in corpore patitur, spe futuri quiescit. Non habuit requiem, dico, sed omnem tribulationem, scilicet secundum corpus et secundum animam, passi sumus. Et hoc ideo, quia ibi Pythonem fugavit de ancilla. Et vere omnem, quia foris, id est in corpore sunt pugnae, id est tribulationes ; et intus, id est in animo sunt timores, ne Ecclesiae deficerent. Vel, foris, id est a perfidis quod sunt extra Ecclesiam, scilicet apertis inimicis sunt pugnae, id est tribulationes. De his autem, scilicet de fidelibus qui sunt intus, id est in Ecclesia, sunt timores, ne moveantur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia corpore non mente, nomine non numine, id est de falsis fratribus, sunt timores, quia difficilius tolerantur quam aperte mali. Nulla enim pestis efficacior quam familiaris inimicus, et inimici hominis domestici eius. Sed qui. Quasi dicat : Ita graviter passi sumus, sed Deus, qui consolatur humiles spiritu, vel, humiles, id est afflictos, consolatus est nos in adventu Titi, quia coadiutorem recepi. Non solum autem in adventu eius, quia scilicet desideratus advenit, consolatus est nos Deus, sed etiam in consolatione qua Titus consolatus est in vobis, id est in vestra emendatione, quia vidi Titum consolatum in vobis, et ego consolatus sum, consolatus est Titus in vobis. Ipse dico, referens nobis vestrum desiderium de emendatione et vestrum fictum de commissis, et vestram aemulationem, id est indignationem contra pseudo habitam, pro me, id est pro mea defensione, referens, dico, ita ut magis gauderem de his quae retulit, quam dolerem de tribulatione mea.

 

 

8-13. Quoniam, etsi contristavi vos in Epistola, non me poenitet. Et si poeniteret, videns quod Epistola illa etsi ad horam vos contristavit, nunc gaudeo ; non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitia est, poeninitentiam in salutem stabilem operatur, saeculi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam. In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit iniuriam, nec propter eum qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam habemus pro vobis coram Deo. Ideo consolati sumus.

 

Quoniam, etsi contristavi vos. Quasi dicat : Inde probari potest quod gaudeo, quia iam non poenitet me dure vos in prima Epistola corripuisse. Et hoc est quod ait, quoniam etsi contristavi vos in prima Epistola, non modo me poenitet, quia correcti estis ; etsi prius poeniteret, dum indignati eratis. Hoc dicit, ne videatur inhumanus, qui de tristitia aliorum gaudet. Videns quod epistola, etc. Quasi dicat : Non me poenitet, sed potius nunc gaudeo videns quod Epistola illa contristavit vos, id est quamvis videam quod Epistola illa contristavit vos, unde primum dolui, et me poenituit. Contristavit dico, etsi, id est quamvis ad horam, id est parvo tempore. Unde bona spes est correctionis eorum, et ideo iam non poenitet, sed gaudet. Et unde gaudeat determinat subdens, non quia. Quasi dicat : Dico quod gaudeo, non tamen ideo quia contristati estis contra me, sed quia contristati estis ad poenitentiam, quia sic animadvertentes culpam, poenituistis.

[Ambrosius] Et ideo se gaudere dicit, quia contristati sunt, non cum ira quae peiores efficit, sed cum pudore qui corripit. Contristati enim. Quasi dicat : De hac tristitia gaudeo, quia haec tristitia est secundum Deum. Et hoc est quod ait : Contristati enim estis secundum Deum, id est secundum voluntatem Dei, et inspirationem, ita ut in nullo, nec etiam in asperis, patiamini detrimentum ex nobis, quia omnia nostra prosunt vobis, etiam quod corripimus, et contristamus vos. Quae enim. Quasi dicat : Vere non damnum patimur ; nam potius commodum, quia tristitia quae est secundum Deum, scilicet dum peccator tristis est quia peccavit, dum dolet quia fecit quod Deus odit, operatur poenitentiam, id est satisfactionem, quae valet etiam in salutem stabilem, id est aeternam. Saeculi autem tristitia, quae non est ad correctionem, scilicet dum peccator dolet se detectum, operatur mortem. Et ideo ab ea cavete. Ecce enim. Quasi dicat : Vere tristitia secundum Deum facit poenitere ad salutem, quia ea quae ducunt ad salutem, id est sollicitudinem, etc. , operatur. Et hoc est quod ait, ecce enim. Quasi dicat : In vobis experti estis quod dico, quia hoc ipsum, id est tam parvum quid, scilicet vos contristari secundum Deum de peccato, quantam in vobis operatur sollicitudinem emendandi quod deliquistis. Verum est, quia qui poenitet sollicitus est ne denuo peccet, nec hoc solum operatur, sed etiam defensionem, ut etiam contra pseudo defendatis me. Vel operatur defensionem, quia qui poenitet non excusat se, sed confitetur peccatum, quod est defendere se a gehenna. Et non solum hoc operatur, sed etiam indignationem contra nos pro malis quae gessistis ; et non tantum hoc, sed timorem, ne in futuro tale quid contingat ; et non tantum hoc, sed desiderium in melius provehi. Desiderat enim reformari qui se scit factum per peccatum deformem ; et non tantum hoc, sed aemulationem, ut me vel alios bonos imitemini. Habet enim zelum bonorum operum perficiendorum qui poenitet ; sed vindictam, quia peccantem punitis, et etiam vosipsos. Qui enim poenitet vindicat in se quod deliquit. Et, ut universaliter dicam vos contristari secundum Deum, in omnibus exhibuistis vos, duce fide, incontaminatos esse, id est ut sitis incontaminati, in negotio Christiano agendo, id est in omnibus officiis Christianae conversationis agendis. Vel, exhibuistis, id est ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat, vos esse incontaminatos a negotio, id est a gravi peccato illius quam uxorem patris habuit, cui consentiendo contaminati eratis. Igitur, etc. Quasi dicat : Et quia incontaminati estis, igitur apparet quod non propter illos principaliter, scripsi vobis, sed propter illum qui fecerat, et illum qui sustinuerat iniuriam. Quod ita dicit : Igitur, etsi scripsi vobis, pro illis tamen, non tamen propter eum qui fecit iniuriam, ut est ille qui incestum fecit, qui uxorem patris rapuit, nec propter eum, scilicet patrem, qui passus est iniuriam, id est cui rapta est uxor, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam habemus pro vobis omnibus emendandis, id est non pro illis tantum hoc feci, sed pro emendatione omnium vestrum. Vel illos tangit, quos superius in prima Epistola iniurias et fraudes fratribus fecisse dicit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiae, quae uno contumeliam et fraudem faciente compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait, igitur, etsi scripsi vobis, non tamen propter eum qui fecit iniuriam, id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem, quam habemus pro vobis. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet iniusti emendentur, et polluti sanctificentur, et Ecclesiae reconcilientur. Et hoc dico coram Deo, id est teste Deo. Et ideo. Quasi dicat : Et quia hoc intendi, et evenit, ideo consolati sumus, id est consolationem accepimus, dum correcti estis.

 

 

13-16. In consolatione autem vestra abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis. Et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed, sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est, et viscera eius abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis illum. Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.

 

 In consolatione autem vestra, quae est de correctione vestra, et gaudio Titi, abundantius gavisi sumus, quam doleremus de tribulatione, sed magis super gaudio Titi. Quasi dicat : De utroque, id est de correctione vestra et gaudio Titi abundantius sumus gavisi, quam tristaremur de tribulatione : sed magis abundantius de gaudio Titi, quia gaudebat non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperat corrigendos. Quia refectus spiritus eius est, Titi. Iam enim sperat bonum de vobis. Refectus est dico ab omnibus vobis, non quia omnes essent correcti, sperat de reliquis. Et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, commendando vos, non sum confusus, ideo non erubeseo me falsum inveniri, sed, sicut locuti sumus vobis omnia in veritate, id est in corripiendo veritas apparet arguentis, dum qui arguuntur se emendant ; dum enim correcti immutantur, testimonium perhibent arguenti. Veram ergo ostendens Apostolus praedicationem suam per efficaciam illorum ait, sicut in veritate locuti sumus vobis omnia, ita et gloriatio nostra, quae de vobis fuit facta, ad Titum facta est, id est apparuit ei veritas, id est vera : ideo viscera, id est intima charitas, eius sunt in vobis, quia viri sancti affectus in omni bono est. Sunt dico abundantius quam ante, quia viderit profectum illorum.

[Ambrosius] Vel, abundantius quam in aliis. Eius, Titi dico, reminiscentis obedientiam omnium vestrum. Ostendit Titum laudasse eos, quia solliciti erant obedire ei. In Tito autem Apostolum reveriti sunt. Dico autem reminiscentis obedientiam, scilicet quomodo, quam accurate recepistis eum cum timore cordis, et tremore corporis. Et, quia sic in illo egistis, gaudeo quod confido de vobis, et hoc in omnibus rebus, non solum in bona voluntate, sed etiam in operibus bonis. Notam autem, hic ubi eos laudat, incidenter de eleemosynis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis antemonet per exemplum Macedonum. Et congrue hic ubi de correctis agitur, mentio fit de collectis, quia ab aliis non quaerit, quibus dare sua vel suadere non prodest. Quasi dicat : Non habui requiem in Macedonia, cum in ea mihi magna data est gratia, quod notum facio vobis. Et hoc est quod ait :