Ad II Corinthios IV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT IV
1-4. Ideo habentes hanc administrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus ; sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis, commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt est opertum, in quibus Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Ideo, etc. Quasi dicat : Et quia tantam claritatem habemus a Spiritu, ideo, nos habentes hanc administrationem, id est hanc dignitatem ut spiritum aliis ministremus. Habentes dico, non meritis, sed iuxta quod misericordiam consecuti sumus, id est per misericordiam Dei, non deficimus, pro aliquibus adversis, sed abdicamus, non solum aperta mala, sed occulta dedecoris, id est immundas cogitationes, id est omnia turpia et polluta, quae fieri et cogitari possunt amovemus. Nos dico, non ambulantes in astutia, id est in hypocrisi, ut pseudo faciunt, qui videntur humiles ; neque adulterantes verbum Dei, per admistionem falsitatis, vel pro quaestu praedicantes ; sed ambulamus in manifestationem veritatis, quia manifeste in nobis videtur veritas. Nos dico, commendantes, id est commendabiles facientes, nosmetipsos, sine comparatione adversariorum adeo nos commendabiles facimus, ut veritatis nostrae laus transeat ;
[Ambrosius] non solum usque ad oculum, sed etiam usque ad omnem conscientiam hominum, intentione mea manente, coram Deo, id est in beneplacito Dei. Vel hoc dico, coram Deo, id est teste Deo, cui nihil occultum est.
Testimonium Dei implorat, ut vel ipsi credatur quo auctore praedicat. Attende Apostolum implere quod Dominus ait : Sic luceat lux vestra coram hominibus, etc.. Et item : Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.
[Augustinus] Voluit itaque nos bona facere in conspectu hominum, sed ad laudem Dei tantum, non nostram. Audi Apostolum utrumque facientem et docentem. Ait enim, commendantes nosmetipsos, ut ostendat se implere etiam illud : Luceat lux vestra coram hominibus. Et addit, coram Deo, ut ostendat se implere etiam illud : Non ut videamini ab hominibus. Non enim haec facit ut videatur ab hominibus. Quod si. Quasi dicat : Dixi nos praedicare in manifestatione veritatis. Quod, id est, sed si etiam opertum est Evangelium nostrum,
[Ambrosius] id est quod a nobis praedicatur, opertum est etiam in his qui pereunt, id est culpa eorum est qui perire meruerunt. Verum est enim quia increduli non vident splendorem veritatis, merito perfidiae obcaecati. In his qui pereunt dico, in quibus pereuntibus vel verbis Evangelii, Deus huius saeculi, id est Deus qui non solum bonos regit,
[Augustinus] sed etiam malos pro merito praecipitat, excaecavit, a naturali ratione, mentes infidelium,
scilicet quod Christo non credunt, quos excaecavit dans eis quod volunt, id est sinens eos facere quod volunt, id est ut non credant : quod non facit malitia, sed iustitia.
Vel talis potest esse ordo verborum : In quibus pereuntibus Deus verus et iustus excaecavit mentes infidelium huius saeculi. Vel ita : In quibus deus huius saeculi, id est diabolus qui est princeps mundi, qui saecularibus principatur. Vel deus saeculi, id est superbia, vel ingluvies ventris, excaecavit mentes infidelium, id est causa est quare excaecentur. Adeo excaecavit, ut illuminatio Evangelii, id est doctrina Evangelii illuminans, non fulgeat, id est non appareat eis. Quae tamen lux est Evangelii, dico, gloriae Christi, id est in quo praedicatur gloria deitatis Christi, non solum infirmitas humanitatis, quod Christus imago est Dei Patris, quia de illo est, cui etiam aequalis est, secundum illud : Qui videt me, videt et Patrem.
Sciendum est quod imago et aequalitas et similitudo distinguenda est, quia ubi imago, continuo similitudo est, non continuo aequalitas ; ubi aequalitas, continuo et similitudo, non continuo imago ; ubi similitudo, non continuo imago, nec aequalitas. Verbi gratia, in speculo est imago et similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini quae insunt illi rei, de qua expressa est. Potest etiam aliquando esse imago in qua sit aequalitas, ut in parentibus et filiis invenitur imago et similitudo et aequalitas, excepto tempore quo praecedunt parentes, quia de parente exprimit similitudo Filii, ut recte imago dicatur, et potest esse tanta ut recte dicatur aequalitas. Potest etiam aliquando esse similitudo et aequalitas quamvis non sit imago, ut in duobus ovis paribus. Christus autem ita dicitur imago Patris, ut nihil horum desit, ut non solum eius imago sit, quia de illo est ; et similitudo, quia imago est ; sed etiam aequalitas tanta, ut nec temporis intervallum impedimento sit, quia non generavit Deus Filium in tempore.
5-12. Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum Dominum nostrum. Nos autem servos vestros per Iesum, quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur ; aporiamur, sed non destituimur ; persecutionem patimur, sed non derelinquimur ; humiliamur, sed non confundimur ; deiicimur, sed non perimus. Semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
Non enim, etc. Quasi dicat : Bene dico gloriae Christi, non enim, etc. Vel ita continet. Commendamus nos in manifestatione veritatis, et caetera talia facimus ; et hoc propter Christum. Non enim praedicamus nosmetipsos, sed Iesum Christum Dominum nostrum, id est praedicatio nostra non tendit ad gloriam nostram, vel ad lucra nostra, sed ad gloriam Christi, quem praedicamus Salvatorem et Dominum nostrum esse, illum praedicamus esse Dominum. Nos autem dominis esse, servos, id est ministros vestros. Et hoc, per Iesum, qui nobis hoc iniunxit. Hoc autem facimus, quoniam Deus ipse illuxit in cordibus nostris, id est se qui est lumen, nobis infudit ; qui dixit, id est praecepto solo hoc fecit, lucem splendescere de tenebris, quod fuit in separatione elementorum.
Coeperunt enim ex quo confusa moles caeli et terrae coepit esse, antequam lux facta esset qua illuminaretur, quod sine luce fuerat tenebrosum ; postea vero accedente luce, quod factum est, melius redditur, in quo proficientis hominis affectio significatur. Unde Apostolus loquens ad fideles ait : Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ille hoc fecit, qui cum tenebrae essent super abyssum, dixit : Fiat lux : et facta est lux. Haec lux significat lucem, quae modo nobis et per nos aliis datur. Ex quo non potest intelligi quod tenebrae sempiternae fuerint, sicut quidam legis calumniatores imponunt eiusdem legis scriptori sensisse : qui potius ostendit eam coepisse, cum dixit : In principio fecit Deus caelum, etc. Terra autem invisibilis erat et incomposita, et tenebrae erant super faciem abyssi. Illuxit dico, ad illuminationem scientiae et claritatis.
Vel, gloriae Dei, id est ut illuminaret nos scientia, qua sciremus Deum esse lumen, quo tenebrae nostrae illuminantur. Scientia enim gloriae Dei est, qua scimus ipsum lumen esse, quo tenebrae nostrae illuminantur.
[Ambrosius] Vel ita, ad illuminationem scientiae claritatis Dei, id est ut illuminemus alios per scientiam de claritate, id est de essentia Dei. Et hoc dedit nobis in faciem Iesu Christi, id est per Iesum Christum, qui est facies Patris, sine quo non cognoscitur. Habemus autem. Hactenus egit de altitudine scientiae suae, hic agit de fragilitate carnis quam refert ad gloriam suam, etsi contra videatur. Quasi dicat : Deus illuxit nobis ad illuminationem scientiae, sed istum thesaurum, id est scientiam istam qua alios ditemus, habemus in vasis fictilibus, id est in corporibus fragilibus. Thesaurum dicit sacramentum Dei, quod fidelibus erogatur, perfidis absconditur. Et hoc ita, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex vobis, id est, ut tota altitudo Dei esse videatur, et non nostra. In omnibus, etc. Quasi dicat : Vasa sunt fictilia. Et vere, quia patimur tribulationem in omnibus, quia nullus modus tribulandi abest : sed de thesauro bene conscii non angustiamur in animo. Deinde aperte quasdam tribulationes enumerat, dicens : Aporiamur, id est pauperes sumus adeo ut necessaria desint. Aporos enim Graece, et Latine pauper dicitur. Sed non destituimur, a thesauro nostro. Vel non destituimur omnino a Deo, quia Deus pascit nos. Et patimur persecutionem, de loco ad locum ; sed non derelinquimur, a Deo, quando thesaurum custodiat. Humiliamur, id est affligimur, sed non confundimur, id est non erubescimus. Deiicimur in mortis periculum, sed non perimus, id est a bono non cessamus. Qui per singula semper sumus circumferentes, id est aliis propinantes, et ostendentes in corpore nostro, non solum in animo, mortificationem Iesu, id est quam sustinemus pro Iesu, vel quam prius Iesus sustinuit. Et hoc ideo facimus, ut sicut mors Christi in nobis apparet, et vita Iesu, id est gloria, manifestetur, etiam inimicis, non tantum in animabus, sed etiam in corporibus nostris. Semper enim. Quasi dicat : Mortificationem Iesu circumferimus, et vere, quia nos qui vivimus, virtutibus, vel quibus licet vivere naturali vita, semper tradimur in mortem, id est in pericula mortis : et hoc sustinemus propter Iesum, id est pro amore Iesu, ut et vita Iesu, immortalis et impassibilis manifestetur in carne nostra, licet nunc mortali, et ideo videtur impossibile quid speramus.
[Ambrosius] Et est sensus : Non timemus mori pro Christo propter promissam resurrectionem. Ergo mors. Quasi dicat : Et quia haec patimur, ergo mors operatur in nobis, vita autem in vobis, id est mors dominium exercet in nobis, sed vos ad voluptates vitae tenditis. Vel ita, quia per mortem vitam Iesu consequemur, ergo mors, non est inutilis, sed operatur, magnum quid in nobis, sed vita, qua delectamini in terrenis, operatur in vobis, mortem aeternam. Vel ita, ut legatur passivae, operatur ergo, id est propter spem vitae Iesu, mors operatur, id est a praedictis passionibus efficitur ; in nobis, id est permittimus effici in nobis, sed per hoc vita efficitur in vobis, id est fides plantatur in vobis, per quam vivitis.
13-18. Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus propter quod et loquimur, scientes quoniam qui suscitavit Iesum, et nos cum Iesu suscitabit, et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos in gratiarum actione abundet in gloriam Dei. Propter quod non deficimus, sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae : supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt.
Habentes autem. Quasi dicat : Semper mors operatur in nobis. Et per hoc patet quod nos habemus eumdem Spiritum sanctum, quem prophetae habuerunt, qui Spiritus est causa fidei,
quia Spiritus gratiae facit ut habeamus fidem, ut per fidem impetramus orando, ut possimus facere quod iubemur. Cum autem dicit, eumdem spiritum fidei, ostendit quod in iustis diversorum temporum, eadem est fides.
Ea enim fides, iustos salvavit antiquos, quae salvat et nos, id est mediatoris Dei et hominum. Tempora ergo variata sunt, sed non fides, quia illi venturum Christum, passurum, resurrecturum, et ascensurum crediderunt ; nos autem credimus Christum venisse, passum esse, resurrexisse, in caelum ascendisse.
Et quod antiquos iustos fides salvaverit, ostendit, dicens, sicut scriptum est. Quasi dicat : Habemus eumdem Spiritum quem illi. Habentes autem eumdem spiritum fidei, quem illi habuerunt. Bene dico quod habuerunt. Sicut scriptum est de illis patribus, in quorum persona dicit David : Credidi perfecte propter quod locutus sum. Aliter non perfecte crederet.
[Augustinus] Non enim perfecte credunt qui quod credunt, loqui nolunt. Ideo ait, credidi propter quod locutus sum, sed propter hoc dicit se locutum esse, quia credidit ; et ita duo fecit, quorum alterum alterius causa exstitit. Credidit, scilicet et locutus est, ne fides sine confessione esset inutilis. Habentes, inquam, et nos, ut illi credimus futuram vitam, propter quod loquimur, id est confitemur non timentes mala, quia sumus scientes quoniam qui suscitavit Dominum Iesum a morte, et nos suscitabit, ut simus in eadem gloria cum Iesu.
[Ambrosius] Hoc dicit propter quosdam qui negabant resurrectionem, quos et in prima Epistola arguit, et in eadem gloria constituet nos, id est confirmabit, ut ultra, scilicet non moriamur, nec mors nobis dominetur. Constituet, dico, vobiscum, quia omnes unius fidei participes in una domo pacis erunt. In qua constituet, non dico nos nobiscum, sed nos vobiscum, ut non inferiores, sed pares nobis sitis, si volueritis. Et bene de vobis hoc assero. Enim, id est quia, omnia ista facimus propter vos instituendos nostro exemplo, ita omnia ad vos spectant, ut gratia Dei abundans, in nobis abundet et per vos in aliis, et per vos multos abundet in actione gratiarum, ut, scilicet vos et alii gratias Deo agatis. Et hoc in gloria Dei, id est ad ostendendum Deum gloriosum, qui a munere suo nullum vult esse alienum. Ideo Apostolus omnia sustinet, et omnibus fideliter praedicat, ut non paucos ad coenam perducat Dei, cuius contumelia est, si veniant pauci. Magna enim contumelia eius est qui coenam fecit opulentam, ac multos invitavit, si paucos habet. Propter quod. Quasi dicat : Omnia facimus ad instructionem vestram. Propter quod, scilicet ut nos imitemini, non dico pro vita Iesu tantum non deficimus in tribulationibus, sed licet homo noster, id est caro, is qui foris est, scilicet expositus malis corrumpatur, tamen is qui intus est, id est anima munita spe futuri, cui non accedit humanus furor, id est imago Dei, renovatur, in agnitione Dei de die in diem, id est assidue. Vel renovatur de die in diem, id est assidue purior a vitiis efficitur per ignem tribulationis.
Nota quod licet dicat is qui foris est, et is qui intus, non tamen duo sunt homines, sed unus quem totum Deus facit, id est et id quod interius est, et id quod exterius est. Interiorem porro hominem pro spiritu mentis, exteriorem vero in corpore, atque ista mortali vita vult intelligi, sed ad imaginem suam non fecit, nisi id quod interius est. Non ergo fecit hominem ad imaginem suam secundum hoc quod habet corpus, corporalemque vitam, sed secundum hoc quod habet rationalem mentem, qua cognoscat Deum, et omnibus rationalibus praeponatur. Non ergo corpus tantum, sed quidquid etiam est commune pecori, exterior homo est. Totusque ille homo, scilicet secundum interiorem et exteriorem sui partem, inveteravit per peccatum, et poenae addictus est. Renovatur autem nunc secundum interiorem hominem : in resurrectione vero etiam exterior percipiet caelestis habitudinis dignitatem, ut totum quod factum est recreetur, et quod factum est reficiatur.
Nunc vero homo exterior, scilicet corpus, quanto est haec vita diuturnior, magis magisque corrumpitur, vel aetate, vel morbo, vel aliis modis. Id enim, quasi dicat : Merito non deficimus, quia id tribulationis nostrae, id est minimum, quod in praesenti est, ubi non est nisi desolatio, et momentaneum, id est parum durans, et leve, ad ferendum, operatur in nobis pondus gloriae, id est immensam gloriam. Nota quod singula singulis opponit. Ponit enim pondus contra leve, et gloriae contra tribulationis. Pondus dico, aeternum, contra hoc quod dixit momentaneum, et supra modum tribulationum, contra hoc quod dixit, id tribulationis, et in sublimitate, id est in caelo contra hoc quod dixit, in praesenti. Parvis enim laboribus magna reddetur merces ; et pleni tribulatione supra modum sublimitas gloriae pensabitur perpetuae, in nobis dico, non contemplantibus, id est non appetentibus ea quae videntur, sed quae non videntur. Ac si diceret : Ideo operatur in nobis pondus gloriae, quia non appetimus terrena, sed caelestia. Ideo quae non videntur appetimus ; enim, id est quia, quae videntur temporalia sunt, id est transitoria ; quae autem non videntur, aeterna sunt.
