Ad Ephesios III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Ephesios III

CAPUT III

 

1-12 Huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus, si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis, quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in ministerio Christi, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in spiritu, esse gentes cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Iesu per Evangelium, cuius factus sum ego minister, secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit, ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.

 

Huius rei gratia. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sint coaedificati, quia Deus scilicet revelavit Paulo salutem ad gentes pertinere, et misit praedicare, et facit pati pro eis ut magis sint Deo grati. Ab ultimo autem incipit, dicens : Huius rei gratia, id est pro hac re mihi grata ut vos coaedificemini, vel pro gratia Dei implenda in hac re, ego Paulus,

[Haimo] qui tantus sum, sum modo Romae, vinctus Christi Iesu, id est pro Christo Iesu, et pro vobis gentibus, scilicet quia gentibus praedicavi verbum salutis. Pro vobis dico, si tamen audistis, id est intellexistis, dispensationem gratiae Dei. Quasi dicat : Mihi in vobis, id est apostolatum dispensatum mihi a Deo, qui scit quare me ad hoc officium elegit. Per hoc vult eos scire, quia Dei iudicio a Christo missus est praedicare gentibus mysterium gratiae Dei. Vel, si autem dispensationem gratiae quae data est mihi in vobis, id est apostolatum quem diversis diversa pensamus. Quasi dicat : Patet me pro vobis vinctum esse, si scitis me esse Apostolum vestrum quod nemo ignorat, et cum pro apostolatu vinctus sim, tamen id est maxime pro vobis, quoniam ; quasi dicat : Data est mihi dispensatio in vos, quia mihi intimatum est divinum occultum. Et hoc est quoniam secundum revelationem, id est non obscure, sed aperte notum factum est mihi a Deo sacramentum, id est occultum Dei, sicut supra scripsi in brevi, id est in brevitate, ubi dixit, Ipse est pax nostra.

[Hieron.] Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum summam permodico sermone perstrinxit, non tam totum quod noverat proferens quam ostendens ex modico quid taceret. Unde subdit : Prout ; quasi dicat : Et si breviter scripsi, tamen aperte, prout potestis attente legentes intelligere. Quid, scilicet prudentiam meam, id est scientiam, in agnoscendo mysterio Christi, id est in cognoscendo hoc occulto, quo gentes salvandae sunt per Christum. Quod mysterium non est agnitum aliis generationibus praeteritis, scilicet quibuslibet filiis hominum, id est rationabilium : ita plene sicuti nunc. Vel ita : aliis generationibus, id est aliis temporibus non est agnitum filiis hominum, ita plene sicuti, id est quam plene, nunc, cum impleri videtur, revelatum est in Spiritu, id est per Spiritum, sanctis apostolis eius et prophetis, novis qui interpretantur Scripturas, qui explanant legem. Priores quidem prophetae praescierunt olim de gentibus quod vocandae essent et futurae participes dono Dei. Hoc enim significaverunt in multis Scripturae locis ; sed hoc latuit eos quod sine lege per fidem Christi esset illis, scilicet sine circumcisione, et Sabbatis et neomeniis, et huiusmodi. Hoc est autem mysterium quod revelatum est, scilicet gentes esse cohaeredes, in futuro, in patria caelesti,

[Haimo] et concorporales, modo in Ecclesia cum Iudaeis, et comparticipes promissionum eius, Dei, quia ad eos pertinet ut ad Iudaeos promissio a Deo facta Abrahae, de haereditate et concorporatione. Et hoc totum factum est in Christo, id est per Christum, id est per incarnationem Christi, et per Evangelium, id est per meam praedicationem. Non enim prodest incarnatio nisi praedicetur. Cuius, Evangelii, ego sum factus minister ; non enim est meum, sed Dei. Et ita mihi nullae gratiae reddendae, sed Deo. Factus sum minister, dico, non meis meritis, sed secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. Magna enim virtus eius est, qua fecit quod persecutor sit apostolus. Hoc enim est ut quodlibet miraculum. Vel ita : hoc est occultum Dei, scilicet gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius, scilicet Dei Patris : quod donum Deus dedit in gentibus, in Christo, id est per Christum. Et hoc secundum operationem virtutis eius, id est per hoc quod potenter operatus est suscitando Christum a morte : quod cognitum est per Evangelium, id est post meam praedicationem, cuius factus sum, etc., quae non mutantur.

[Ambrosius] Per praedicationem asserit cognitum esse donum Dei quod Deus dat gentibus, iuxta operationem virtutis.

[Augustinus] Operatio virtutis eius est, quia suscitavit Iesum Christum a mortuis, devicta morte, in quo omnes salvi facti sunt sine operibus legis.

 

[Ambrosius] Huius autem gratiae magnitudinem cum sua comparans parvitate repetit : Mihi, inquam, omnium sanctorum minimo, humiliat se cum se minimum dicit, sciens humilitatem profectum habere. Non ergo de potestate minimum dicit, sed pro prioribus humilior est. Nam tantam gratiam sibi datam dicit, ut donum praeteritis saeculis ignotum asserat sibi concessum manifestare gentibus. Mihi, inquam, minimo data est haec, id est tam magna, gratia, scilicet in gentibus, id est inter gentes, evangelizare investigabiles, vel inaestimabiles, divitias, id est multa dona Christi quae prorsus intelligi vel investigari non possunt. Et illuminare per praedicationem et miracula,

[Haimo] quasi quadam declaratione omnes credere volentes de hac re, scilicet ut intelligant, quae sit dispensatio sacramenti, id est quam mirabilis, et ex quanta dilectione sit facta adimpletio arcanae redemptionis. Hae sunt divitiae investigabiles. Idem enim appellat sacramentum quod supra divitias. Sed si investigabiles sunt illae divitiae, quomodo Apostolus eas evangelizavit ? nam investigabilis res est quae non potest comprehendi. Ad quod dicitur, quia in sui natura investigabiles sunt ; sed per gratiam et revelationem sancti Spiritus, investigabiles [non] sunt fidelibus. Mysterii dico, absconditi a saeculis, id est celati ab omnium saeculorum creaturis, et existentis in Deo, id est in sola notitia Dei. Qui omnia creavit ut innotescat. Quasi dicat : Datum est mihi evangelizare et illuminare. Et videte quantum hoc est, quia per hoc aliquid accrevit angelis qui multa secreta in his didicerunt. Et hoc est quod ait : Evangelizare, dico, ita ut multiformis sapientia Dei, de reparatione hominum innotescat per Ecclesiam, quae dona Dei recipit, id est per apostolos in Ecclesia praedicantes, principibus et potestatibus, id est diversis ordinibus angelorum, qui sunt in caelestibus, id est in caelo, ubi et nos erimus. Dicit namque beatus Hieronymus angelicas dignitates supramemoratum mysterium ad purum non intellexisse, donec completa passio Christi, et apostolorum praedicatio per gentes dilatata. Unde in Isaia, angeli admirantes dixerunt : Quis est iste qui venit de Edom ? Et in Psalmo : Quis est iste Rex gloriae ?

[Hieron.] Non solum ergo patriarchis et prophetis, sed principatibus et potestatibus in caelestibus multiformis sapientia per Ecclesiam est revelata.

[Haimo] Quae recte dicta est multiformis, et in Graeco multivaria, scilicet non solum varia, sed multa varietate distincta.

[Hieron.] Videamus quomodo sit multiformis. Immensus est Christus, sed concipitur ; vagit infans in praesepio, sed ab angelis laudatur in caelo ; Herodes persequitur, sed magi adorant ; ignorant Pharisaei, sed stella demonstrat ; baptizatur a servo, sed vox tonantis Patris auditur ; timet pati, sed sponte ad passionem venit ; vult transferri calicem, sed Petrum qui calicem timebat accusat. Quid hac veritate districtius ? Multiformis ergo dicitur Dei sapientia, quasi multiplex multas species et formas habens, quam principes et potestates per Ecclesiam agnoverunt. Vel ita : quae sit dispensatio sacramenti Dei, hoc non mutatur. Sacramenti dico, absconditi a saeculis, non in saeculis, sed in Deo, qui omnia creavit.

Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet ; non illo opere providentiae quo natura substituit ut sint, sed eo quo illas administrat ubi voluerit, quas ut voluit condidit, ibi est et gratia per quam salvi facti sunt peccatores. Non enim per naturam vitio depravatam, sed per Dei gratiam restauratur.

 

Propterea mysterium gratiae absconditum dixit, non in mundo in quo absconditae sunt rationales causae omnium rerum quae naturaliter fiunt, sicut absconditus erat Levi in lumbis Abrahae, quando decimatus est ; sed in Deo in quo absconditae sunt causae eorum quae per gratiam fiunt, sive eorum quae ad haec significanda mirabiliter non naturaliter fiunt, ut quod de osse viri dormientis mulier facta est, et in locum costae non costa, sed caro suppleta est. Non habuit hoc prima rerum conditio ut femina ex eo sic fieret, sed tantum hoc habuit, quia sic fieri posset, ne contra causas quas voluntate instituit, mutabili voluntate aliquid faceret. Ideoque absconditum erat in Deo quod fieret.

[Augustinus] Sic causae omnium quae ad ipsius Christi adventum praenuntiandum in rerum natura praeter usitatum naturae cursum mirabiliter facta sunt in Deo quae administrantibus angelis facta esse creduntur. Unde subdit : Ut innotescat dico, absconditi a saeculis in Deo, ita tamen ut sapientia Dei innotescat a saeculis, scilicet a principio saeculorum, principibus et potestatibus, quae sunt in caelestibus. Non sane indiget Deus nuntiis propter inferiorum scientiam, scilicet ut haec inferiora ab eis discat qui stabiliter et incommutabiliter novit omnia. Habet autem nuntios propter nos et propter ipsos, quia eis bonum est Deo assistere ut eum de inferioribus consulant, et iussis eius obediant. Non latuit eos mysterium regni caelorum quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra, quo ex hac peregrinatione liberati eorum coetui coniungamur. Sic ergo absconditum fuit hoc a saeculis in Deo, ut tamen innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus et sapientia Dei, quia ibi primitus Ecclesia fuit : quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus aequales angelis Dei. Illis ergo a saeculis innotuit, quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis. Ab ipsa enim exorta sunt saecula, et ipsa a saeculis, quia cum eis coepit. Filius vero ante saecula, per quem facta sunt saecula. Unde in persona Sapientiae : Ante saecula fundavit me. Additur : Per Ecclesiam multiformis, et est ordo verborum, data est mihi gratia, scilicet illuminare omnes per Ecclesiam, id est in Ecclesia, de hac re quae sit dispensatio sacramenti a saeculis in Deo, quod omnia creavit. Absconditi dico, ita tamen ut sapientia Dei innotescat principibus et potestatibus in caelestibus, quae sapientia est multiformis, non in sui natura, sed secundum praefinitionem saeculorum. Quae enim in sui natura simplex est secundum ea quae aguntur in saeculo quae Deus praefinivit, id est praeordinavit, est multiformis, cum varientur multiformiter.

[Haimo] Et ne videantur sibi contradicere in praedictis sententiis sacrae paginae doctores, ita potest determinari quod dictum est, ut illis qui maioris dignitatis sunt, et per quorum mysterium illa nuntiata sunt, cognita fuerint ex parte, utpote familiaribus nuntiis, illis vero qui minoris dignitatis sunt, incognita essent. Quam praefinitionem fecit Deus Pater, id est praeordinavit complendam in Christo, vel, fecit, id est complevit, in Christo, id est Domino nostro, id est per Christum, in quo, Christo, cum per eum Pater impleverit, habemus fiduciam contra tribulationes, vel, fiduciam, id est certitudinem futurae haereditatis, et accessum in re ipsa ad Patrem. Et hoc in confidentia, id est merito confidentiae habitae per fidem eius.

 

 

13-21. Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem corroborari per Spiritum eius in interiori homine Christum habitare per fidem in cordibus vestris in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

 

Propter quod, id est quia habetis accessum et alia bona, quae supradicta sunt, peto ne deficiatis, a fide et bona operatione, in tribulationibus meis, id est propter tribulationes meas, quae sunt pro vobis, probandis, quae est gloria vestra, si vos statis in eis et non deficitis.

Huius rei gratia. Quasi dicat : Vos peto ut non deficiatis, et ideo supplico Deo Patri ut gratia cooperetur nobis. Et hoc est quod ait, huius rei gratia, scilicet ne deficiatis a fide, flecto genua mea, etc.

[Haimo] Attende quod dicens, peto ne deficiatis, ostendit eos habere propriae voluntatis arbitrium, sed ne illud sufficere putent, addit, huius rei gratia flecto genua mea, id est humilio sensum mentis meae.

[Ambrosius] Vel exteriora corporis genua flecto, ad Patrem Domini nostri Iesu Christi. In Graeco habetur tantum, ad Patrem.

[Haimo] Quod autem in Latinis codicibus additum est, Domini nostri Iesu Christi, bene convenit, quia orabat ut merito eius obtineamus, cui proprie et naturaliter est Pater, nobis autem adoptive. Ex quo Deo Patre omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, id est ex cuius dispositione sunt nobis patres, et in caelis angeli nobis providentes, et in terra praelati. Et nota quod non ait, est paternitas, sed nominatur, quia nec homo, nec angelus vere est pater, ut Deus qui est Pater omnium creatione, et fidelium recreatione, quos adoptavit in filios. Sicut enim Deus qui solus vere est, et solus vere bonus essentiae et bonitatis suae nomen caeteris impartit, ut ipsa quoque esse et bona dicantur, ita et ipse qui solus Pater est omnium rerum creatione et fidelium regeneratione, paternitatis nomen caecis dedit. Vel nominatur, id est nominabilis est. Ab illo enim qui est Pater omnium, et angeli in caelo, et homines in terra acceperunt, ut patres aliorum vocarentur. Et nota quod ipse etiam Christus Dei Unigenitus per naturam, adoptionis beneficio Patrem se significat, dicens : Fili, dimittuntur tibi peccata tua. Et item : Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum. Similiter et Spiritus sanctus per quem iusti adoptantur in filios. Homo autem dicitur pater, vel natura, vel auctoritate exempli, vel ratione beneficii. Ad Patrem igitur Christi flecto genua mea, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, id est secundum copiam maiestatis suae, virtutem, id est constantiam, id est det vobis ut non deficiatis. Inde enim, id est ex virtute erit non deficere, scilicet det vobis corroborari in interiori homine, id est det vobis virtutem qua sitis roborati in interiori homine, qui ab hostibus non potest contingi. Et hoc per spiritum eius, id est per Spiritum sanctum. Et prius det Christum per fidem habitare in cordibus vestris, quod ad hoc proficit ut securi de auxilio eius sitis, dum per fidem habitat in vobis, ut cum fidem habemus ipsum habere videamur. Fides enim in nobis, Christus est in nobis.

Fides tua de Christo, Christus est in corde tuo. Non sine causa cum dixerit, det vobis virtutem, addit, et det Christum habitare in vobis. Sunt enim aliquando fortes haeretici, in quibus Christus non habitat. In charitate. Ordo verborum talis est : Oro etiam ut in charitate radicati, id est firmiter plantati, ad similitudinem arboris, quae quanto plus terrae figitur, tanto plus trahit humorem et crescit, et uberius fructum reddit, et fundati, ad similitudinem domus, quia in eis Spiritus sanctus habitat, possitis comprehendere, id est perfecte intelligere, cum omnibus sanctis, id est sicut omnes sancti.

 

Haec est communio divinae caelestisque reipublicae. Hi non sua quaerunt, sed quae Christi sunt, id est non commoda privata sectantur, sed in commune ubi salus omnium est consultant. Quid possitis comprehendere ? Quae sit, id est quanta esse debet latitudo charitatis, quae debet usque ad inimicos extendi, et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat, perdit quod dat.

Opus ergo est latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis, sed quia abundante iniquitate refrigescit charitas, opus est longitudine. Unde subdit, et quae sit longitudo charitatis. Haec est perseverandi longanimitas, ubi quodammodo stando perseveratur. Unde : Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Et quae sit sublimitas charitatis.

[Augustinus] Haec est quae sursum cor dirigit, ut Deus in praemium exspectetur. Nam si bene operaris etiam ad inimicos et hilariter tribuis, habes latitudinem ; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia haec non propter mercedem superiorem vel supernam facis, altitudinem non habes ; et illa iam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam altitudinem habere, est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adiutorem, ipsum conatorem : postremo ipsum praemium deputare, non aliud ab ipso quam ipsum exspectare ; si amas, gratis amas ; si vere amas, ipse sit merces quem amas. Et quid sit profundum charitatis, id est possitis intelligere occultum iudicium Dei esse, quare isti dat, illi non. De profundo enim iudiciorum Dei quae perscrutari contemplarique nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum video, unde possum non video, nisi quia novi esse a Deo. Quare illi et non illi det, multum est a me : abyssus, et profundum est. Nunc ergo ipsa charitas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur ; et haec latitudo est.

Nunc longanimitate adversa tolerat ; et in eo quod veraciter tenuit, perseverat : et haec longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam vitam aeternam, facit quae illi promittitur in excelso : et haec altitudo est. Existit vero ex occulto ista charitas : et hoc est profundum. Profundum enim est voluntas Dei, cui causae non investigantur, cuius gratia sumus salvi facti, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum eius misericordiam. Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis, et haec voluntas est in abdito, cuius secreti profunditatem quodammodo Apostolus expavescens clamat : O altitudo sapientiae et scientiae Dei ! hoc est profundum. Altitudo enim commune nomen est excelso et profundo ; sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur ; cum autem in profundo, difficultas investigationis et cognitionis.

 

Et sciendum quia in his verbis figura et mysterium crucis ostenditur. Qui enim quia voluit mortuus est, quomodo voluit mortuus est. Non frustra igitur mortis tale genus elegit, in quo latitudinis huius, et longitudinis, et altitudinis, et profunditatis magister tibi existeret. Qui dixit : Tolle crucem tuam, et sequere me.

Tollitur crux, cum spiritu facta carnis mortificantur : quandiu autem evacuatur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis.

In cuius ergo potestate erat mori vel non mori, et sic vel sic mori, non frustra crucem elegit, ubi te huic mundo crucifigeret. Nam latitudo est in cruce transversum lignum, ubi figuntur manus, quod ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo est in ea parte ligni quae ab ipso transverso ad terram tendit, et ab ipso ligno usque ad terram conspicua est : ibi corpus crucifigitur, et quodammodo stat, et ipsa statio perseverantiam significat. Altitudo autem in illo ligno est, quod ab eodem transverso sursum versus ad caput eminet : per quod significatur superiorum exspectatio. Profundum vero est in ea parte ligni, quae non apparet, quae fixa terrae occultatur, unde illud surgit, quod profunditatem significat gratuitae gratiae, in qua multorum ingenia conteruntur id vestigare conantia.

Haec ergo verba Apostoli sic intelligere soleo, oro ut possitis intelligere quae sit latitudo charitatis, longitudo, etc., id est quod sit mysterium crucis. Sacramento enim crucis, horum verborum intellectus coaptatur : ut sit sensus : Quae sit latitudo, in operibus charitatis, quae extenditur usque ad inimicos diligendos, sicut Christus fecit, qui oravit pro inimicis, quod ostensum in cruce sua fuit, quae in latum tensa est a dextra in sinistram, ubi manus fixae per quas opera signantur, quae in hilaritate decet esse, et quae longitudo charitatis, scilicet quod usque in finem durare debet. Unde dicitur de Christo : Cum dilexisset suos, usque in finem dilexit illos. Quod significatum est per longitutudinem crucis, a sursum usque deorsum. Et quae sublimitas, charitatis, id est quo tendat charitas, scilicet ad aeternam beatitudinem, quae notatur per partem crucis superpositam, et quod profundum, charitatis quod totum portat, ut pars crucis fixa in terra, scilicet in abscondito, quod non videtur, id est misericordia Dei, quae occulto Dei iudicio provenit, per quam charitas in nobis longa, lata est, scilicet et alta.

Ex occulta enim Dei voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic, alius autem sic. Vel profundum charitatis sunt ecclesiastica sacramenta quae sunt profunda et investigabilia, et sunt fundamentum charitatis, sine quibus non valet charitas. Intelligentes igitur per mysterium crucis mundo crucifigamur, extendentes manus in latitudine bonorum operum, et in longitudine usque in finem perseverantes, atque habentes cor sursum ubi Christus est, totumque hoc non nobis, sed illius misericordiae tribuentes, cuius profunda iudicia omnem scrutatorem fatigant. Scire. Quasi dicat : Oro ut possitis etiam scire, ex parte ut imitemini charitatem Christi, qua nos dilexit, quae nostram superat, supereminentem scientiae humanae, id est quae supereminet, et excedit scientiam humanam, quia plene sciri non potest quanta charitate dilexerit. Vel ita, scire charitatem Christi, id est quae habetur cum scientia Christi esse supereminens intelligitur, scilicet alii charitati. Charitas enim scientiae, id est quae habetur cum plena scientia supereminet alii charitati, quia quanto melius intelligitur Deus, tanto plus diligitur : ideo oro vos scire ista, ut per has scientias impleamini, bono, eundo in omnem plenitudinem Dei, ut hic virtutum, postea beatitudinis habeatis plenitudinem. Hanc plenitudinem Dei quidam in his verbis sic intellexerunt, ut putarent nos hoc idem futuros quod Deus est, dicentes : Si aliquid minus quam Deus habebimus et minores erimus, quomodo implebimur in omnem plenitudinem Dei ? Sed quoniam implebimur, profecto erimus Deo aequales. Detestandus est error iste. Non enim sic implebuntur ut sint et ipsi plenus Deus, sed ut perfecti sint pleni Deo. Vel ita, oro, ut possitis comprehendere quae sit latitudo, longitudo, et sublimitas et profundum Dei, id est immensum et inaestimabilem cognoscere Deum, omnia excedentem maiestate virtutis suae.

[Ambrosius] Cum autem hoc dicit, significat quod sicut in sphaera tanta longitudo quanta latitudo, et tanta altitudo quantum et profundum, ita et in Deo omnia aequalia sunt immensitate infinitatis, imo unum et idem prorsus. Et est sensus : Quae sit latitudo, etc., id est et quae sit immensitas Dei omnia excedens et implens, non in eis clausa, sed omnia intra se habens, ut solus ineffabilis et infinitus habeatur. Scire, etc., post immensitatem Patris vult eos scire charitatem Christi esse super scientiam hominum. Et hoc, ut possitis etiam scire charitatem Christi, esse supereminentem scientiae humanae. Nemo enim potest charitatis eius magnitudinem colligere, scilicet quod Deus factus est homo, quod iustus pro impiis, Dominus pro servis, Creator pro creatura moritur, etc. huiusmodi : ideo volo vos scire ista, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, id est ut confessione et gratiarum actione, sicut Patri ita et Filio honorem exhibeatis, ut sit plena divinitatis professio in vobis, quia tunc nihil deest Christiano cum Patrem et Filium sic cognoscit : aliter non est integra professio deitatis, quia fides, nec in solo Patre integra est, nec in solo Filio perfecta. Ei autem. Quasi dicat : Hoc oro vobis, ei autem sit gloria qui potest facere. Et hoc est quod ait, ei autem qui potest omnia facere, id est complere in vobis, superabundanter quam petimus aut intelligimus, id est plusquam nos petere sciamus aut praesumamus.

[Haimo] Ideo dicit : Petimus aut intelligimus, quia plus intelligimus quam petamus. Potest hoc in nobis dico, secundum virtutem quae operatur in nobis id est ita potest hic in vobis sicut iam fecit in nobis apostolis. Ei, inquam, ipsi, id est soli, non homini qui nihil ex se potest, sit gloria, pro his quae fecit in Ecclesia, et in Christo Iesu, id est pro his gloriosus appareat, non solum in praesenti, sed etiam in omnes generationes saeculi saeculorum. Vel ita lege litteram : Ei autem qui potest omnia, ista quae peto facere, id est complere. Potens est, dico, secundum virtutem quae operatur in nobis, hominibus bona operatur, dico, superabundanter quam petimus aut intelligimus. Potens enim est Deus haec facere, secundum virtutem quae operatur, in qua sunt quaedam quae nemo peteret vel intelligeret, ut scilicet Deus homo fieret, et pro hominibus moreretur, et huiusmodi alia. Ei, inquam, ipsi sit gloria in Ecclesiis et in Christo Iesu : hoc non mutatur. Sit gloria, dico, in omnes generationes saeculi saeculorum, id est saeculi omnia continentis, Amen.