Ad Romanos VIII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT VIII
1-2. Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.
Nihil ergo etc. Quasi dicat : Quia mente servio legi, ergo nihil damnationis est, nunc, et si ante, non tamen nunc, cum in Christo sunt.
Non est dico, his qui sunt in Christo Iesu, in quo omnia solvuntur, et ideo nihil damnationis est illis, quia etsi maculae ex carne sunt, non obsunt, etsi enim habent desideria carnis, quibus non consentiunt, etsi lex in membris eorum repugnat legi mentis ; tamen nil damnationis est, quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est, et ipse reatus cum quo erat natus, et quidquid antea consensisti male concupiscentiae, sive cogitatione, sive locutione, sive actione. Deinde qui sint in Christo, determinat dicens : Qui non ambulant secundum carnem. Quasi dicat : His nil damnationis qui non ambulant secundum carnem, id est qui non obediunt carni, etsi aliquando cadunt. Lex enim. Hic ostendit per quid gratia Dei liberat, scilicet per Spiritum sanctum. Dixit autem nil damnationis esse his qui non ambulant secundum carnem, et quasi quis diceret : Potesne secundum carnem non ambulare ? Respondet : Possum, quia lex spiritus etc. Vel sic continua : Ideo nihil damnationis est, quia lex spiritus, id est Spiritus sanctus, qui docet quid agendum sit, quid non, qui est dator vitae, liberavit me a lege peccati et mortis, id est a lege Mosi quae per peccatum, id est per praevaricationem est causa mortis. Et hoc in Christo Iesu, id est per Christum qui dat ipsum spiritum.
[Ambrosius] Vel ita, lex spiritus accipitur, lex fidei quae dicitur spiritus, quia Deus, cuius fides est, spiritus est.
Discernendae hic sunt tres leges, et satis necessaria est ista discretio. Lex, inquit, spiritus vitae ; ecce una lex ; a lege peccati et mortis, ecce altera lex ; et quod impossibile erat legi, ecce tertia lex. Haec est lex per Mosen data in monte Sina. Duae ergo leges hic bonae sunt, scilicet lex fidei quae peccatum tollit, et lex Mosi quae peccatum ostendit et prohibet, lex vero peccati mala, quia reos facit.
[Augustinus, Ambrosius] Videndum etiam quid intersit, cum dicitur lex spiritualis, quod praedictum est de lege Mosi ; et cum dicitur lex spiritus : quod hic dicitur de lege fidei. Hoc interest quod lex Mosi dicitur spiritualis, ideo quia prohibet peccare, sed non dicitur spiritus, vel vitae, quia non vivificavit, remissis peccatis. Haec autem dicitur lex spiritus vitae, quia et peccari non vult, et a morte revocat ; et quia spiritu, id est mente creditur, et spiritus est quod creditur, et spiritus est cuius fides est.
[Augustinus, Haimo] Quasi dicat : Ideo nihil damnationis, lex spiritus vitae, id est lex fidei, per quam vivificamur, quam spiritus ponit in corde, liberavit me. Quae liberatio facta est in Christo Iesu qui per fidem iustificat, et sine cuius fide non est iustificatio. Unde liberavit ?
A lege peccati et mortis, id est a consensu et operatione peccati, quae est causa mortis : quod non potuit tertia lex Mosi. Lex carnis, ut praedictum est, non est Dei, sed peccati et mortis, et haec reos facit ; lex autem Mosi sancta et Dei est, quae ostendit malum, sed non tollit ; lex autem spiritus, quae est lex fidei et gratiae, malum tollit.
3-5. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt ; qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus sentiunt
Nam quod impossibile. Quomodo in Christo facta sit liberatio, hic exponit. Quasi dicat :
[August.] Bene dico in Christo Iesu non liberatos, nam Deus est in Christo Filio suo, et ita per eum potest fieri liberatio nostra, quae non poterat fieri per legem, et hoc est. Nam Deus Pater misit Filium, id est visibilem fecit Filium suum, id est sibi consubstantialem : non misit ubi non erat qui ubique est : venit in Virginem, qui ante in virgine erat, quam creavit, elegit ; quam elegerat, creavit ; attulit Virgini fecunditatem, non abstulit integritatem veniens in uterum Virginis. Sed si ante ibi erat, quomodo venit ? quia ibi alio modo coepit esse quam ante erat. Fuit enim ibi per unionem naturae, qualiter ante non erat. Ita etiam et in mundo erat, et in mundum venisse dicitur, quia visibilis mundo apparuit. Misit dico, in similitudinem carnis peccati, non in carnem peccatricem, sed in ei similem per passibilitatem, et mortalitatem, et alios defectus.
Caetera vero omnis hominum caro peccati est, sola illius non est caro peccati, quia non cum mater concupiscentia, sed gratia concepit. Habet tamen similitudinem carnis peccati, quia esurivit, sitivit, dormivit, et huiusmodi [Ambrosius]. Licet ergo eadem caro Christi sit quae et nostra, non tamen ita facta est in utero, sicut nostra ; est enim in utero sanctificata, et nata sine peccato, et nec ipse in illa unquam peccavit. In poena ergo similis est nostrae, non in qualitate peccati ;
[Orig.] venit enim ad corpus immaculatum, naturam quidem corporis habuit, pollutionem tamen peccati quae ex concupiscentiae motu concepta est, omnino non habuit. Ideo ergo non erat caro peccati, quia non ex carnali delectatione nata ; sed tamen erat similis, quia mortalis. In hanc similitudinem misit Deus Filium, ut sic damnaret peccatum. Unde subdit : Et de peccato, quasi misit Filium, et mittens, id est per hominem faciens cognoscibilem et visibilem, damnavit peccatum, id est destruxit diabolum, de peccato, facto in carne Christi, id est pro peccato quod fecit in carne Christi.
[Ambrosius.] Per hoc enim amisit dominium retentarum animarum, sicut supra ostensum est. Vel, damnavit peccatum, id est debilitavit peccatum, id est fomitem peccati procedentem de peccato Adae damnavit. Dico in carne Christi, cum qua vetus homo noster crucifixus est, sicut supra monstratum est.
[August.] Vel, damnavit peccatum omne, id est delevit, in carne Christi ; et qualiter in carne ostendit, de peccato, id est pro eo quod factus est hostia pro peccato. Portavit enim peccata nostra in corpore suo super lignum, ibique delevit.
[August.] Ita hoc dicit, sicut in Veteri Testamento peccata dicebantur sacrificia pro peccatis, ita per eum damnatur peccatum. Ut iustificatio legis, id est iustitia quam lex Mosi promisit, impleretur, id est consummaretur, in nobis. Lex enim Mosi tantum praecipit, sed lex spiritus implet, in nobis, dico, talibus, qui non ambulamus, actibus, secundum carnem, etsi aliquando cadamus, sed secundum spiritum.
Non ambulat secundum carnem qui non agit opera carnis ; secundum spiritum ambulat qui iuvatur spiritu in mente ne post concupiscentias eat. Ecce duo dixit per Christum facta, scilicet peccatum damnatum, et iustitiam impletam, ad quae duo perficienda legem dicit esse invalidam, addens, quod impossibile etc. Quasi dicat : Damnavit peccatum, quod, scilicet damnare peccatum, erat impossibile legi, naturali, vel scriptae, implevit iustitiam, in quo, id est in qua re, scilicet in iustificatione implenda, infirmabatur lex per carnem, id est per carnales observantias quae non poterant iustificare, vel, per carnem, id est per fomitem peccati, scilicet per carnalitatem quae rebellabat, et audita lege amplius est incitata, et sic infirma est lex litterae per carnem, et ideo ei erat impossibile liberare a lege peccati et mortis. Qui enim etc. Vere ambulans secundum carnem non est iustus, quia nec etiam ille qui est secundum eam. Et hoc est, qui enim secundum carnem sunt, id est qui mente consentiunt carni, non sunt iusti. Cur non ? Quia sapiunt ea quae carnis sunt, id est intenti et curiosi sunt in carnalibus, carnalia pro summis bonis concupiscentes ; quod repugnat iustitiae. Qui vero : Probat quod ambulans secundum spiritum est iustus, quia etiam ille qui est secundum eum. Et hoc est quod ait, ille qui est secundum carnem carnalia sapit ; qui vero secundum spiritum sanctum, vel, rationem sunt, consensu, id est consentiunt his quae Spiritus sanctus docet, vel ratio insinuat, sentiunt ea quae spiritus sunt,
[Haimo] id est solliciti sunt ad ea implenda quae spiritus approbat.
6-7. Nam prudentia carnis, mors est ; prudentia autem spiritus, vita et pax, quoniam sapientia carnis inimica est Deo. Legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest.
Nam prudentia carnis. Quasi dicat : Vere ille qui sapit ea quae carnis sunt, non est iustus. Nam prudentia carnis est mors aeterna, id est dignus est morte aeterna, qui habet prudentiam carnis ; quod est cum studiosus implet quae carnis sunt, appetendo bona temporalia, et fugiendo mala ; et cum naturas rerum tantum sequitur ; quod est grave peccatum. Prudentia autem ideo dicitur, cum res stulta sit, quia ita videtur saecularibus hominibus. Prudentia carnis est mors. Prudentia autem spiritus, quae est cum studiose quis agit spiritualia, est vita, id est causa vitae in futuro, et hic pax mentis, vel est vita et pax, id est vita cum pace quae erit in futuro. Vere prudentia carnis est mors, quia sapientia carnis, scilicet quae adeo intendit carnalibus, inimica est Deo, id est qui sapit secundum carnem, inimicus est Deo, quem sibi finem non constituit, vel quia nil putat Deum posse praeter quod in naturis rerum videtur
[Ambrosius]. Et vere inimica est Deo, legi enim Dei non est subiecta, scilicet sapiens secundum carnem, bonis institutionibus Dei non obedit.
Nota quod haec numerando deterret a carnis obedientia, et vere non est subiecta legi Dei, nec enim potest esse subiecta. Quid est non potest ? Non homo potest ? non anima potest ? non ipsa caro, quae Dei creatura est ? potest utique : sed prudentia carnis non potest ; id est natura potest, vitium non potest. Sed medicus ad hoc venit ut pellat vitium. Venit enim Salvator ad genus humanum, nullum sanum invenit, id est magnus medicus venit, ad sanandum vitium, quo sanato, reparata est natura, et dicitur hoc contra Manichaeos qui volebant aliam contra Deum inducere naturam mali, hoc verbo Apostoli suum confirmantes errorem. Sed unus homo eademque natura, a bono Deo condita bona, quae heri sapiebat secundum carnem, hodie secundum spiritum sapit, quae dum vitium habet non potest subiici legi Dei, sicut claudicatio non potest subiici rectae ambulationi. Tolle vero claudicationem, et videbis rectam ambulationem. Ita excluso vitio, sanata est natura. Quid autem per singula immo ror ?
8-11. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu ; si tamen spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum ; spiritus vero vivit propter iustificationem. Quod si spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum eius in vobis.
Qui autem in carne sunt, id est qui post concupiscentias carnis eunt, et carnis voluptatibus delectantur, Deo placere non possunt. Vos autem. Verba ad ipsos Romanos convertit, et quod esse in carne, non vita, sed vitio intellexerit, ostendit. Quasi dicat : Qui in carne sunt, non placent Deo, vos autem, o Romani, non estis in carne, id est non facitis opera carnis.
[Ambrosius] Quasi dicat : Non pro vobis dictum illud est superius, sed estis in spiritu, id est in his quae suadet ratio, ita tamen hoc dico, si spiritus Dei habitat in vobis. Ecce hic docet quomodo quis ambulet secundum spiritum, scilicet si habeat spiritum Dei. Et nota quod ambigue dixit hoc, quia in legem inducti nondum perfectae erant fidei, sed spes est proficiendi. Si quis autem. Quasi dicat : Si quis habet spiritum Dei, non est in carne. Si quis autem non habet spiritum Christi, id est Dei, quia etiam idem est spiritus Dei et spiritus Christi, hic non est eius, id est Christi membrum. Ecce unde est secundum carnem ambulare, ex eo scilicet quod quis non habet spiritum Christi, quod est dum vivit secundum sensum carnis, vel secundum gesta carnis, id est dum mente consentit carni, vel eius opera actum explet. Secundum quae duo supra distinctum est, inter ambulare secundum carnem, et esse secundum carnem. Si autem. Quasi dicat : Qui non habet spiritum Christi, non est eius, sed si Christus in vobis est, qui est idem cum Spiritu sancto. Quod est dicere : Si spiritus Christi in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem, id est licet hoc sit quod corpus est mortuum, tamen spiritus vivit.
[August.] Nota quod non ait mortale, sed mortuum ; mortale quidem fuit ante peccatum, id est potens mori ; sed post peccatum fuit mortuum, id est habens in se necessitatem moriendi. Et ideo congrue addidit, propter peccatum, scilicet originale. Unde est haec mortalitas, vel, mortuum est propter peccatum, scilicet vitandum, propter hoc enim haec infirmitas reservatur, ut per hanc poenam quam sentit, magis timeat peccare.
[Ambrosius] Vel nomine corporis totum hominem significat, sicut propheta Ezechiel, econverso totum hominem animae nomine significavit, dicens : Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Qui autem in peccatis mortuus prius erat, per gratiam spiritus postea vivit. Et est sensus : Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum est, id est homo mortuus fuerit, propter peccatum, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quae fuerat impia, vivit, quia Deo, qui est vita, iungitur. Et hoc propter iustificationem, id est peccatorum remissionem quae est ex Spiritu sancto. Quod si spiritus etc. Quasi dicat : Hoc iam est vobis, quod spiritus, id est anima vivit per iustitiam. Quod, id est sed si spiritus eius, id est Dei Patris, qui suscitavit Christum a mortuis. Haec est causa, quare suscitabit alios, quia Christus suscitatus est. Habitat in vobis, dico quod qui hoc potuit, scilicet qui suscitavit Christum Iesum a mortuis, sicut dictum est, vivificabit, et, id est etiam, corpora vestra, id est impassibilia et immortalia corpora vestra ;
mortalia, non ait mortua, quae modo sunt, cum et supra dixisset corpus mortuum ; sed ait mortalia, quale fuit corpus hominis etiam ante peccatum. Tunc enim mortale erat, sed non mortuum, quia poterat mori si peccaret homo, sed non habebat in se necessitatem moriendi, sicut hoc corpus nostrum potest esse aegrotabile, quamvis non sit aegrum, et ita illud corpus iam tunc erat mortale, sed propter peccatum factum est mortuum, id est necessario moriturum. Ante peccatum ergo corpus erat animale, scilicet quod non necesse esset mori, modo mortuum est, scilicet quod necesse est mori. Animale, idem est quod mortale. Bene ergo ait, mortalia, et non ait mortua, quia in resurrectione, cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitatis moriendi quam modo habet, sed nec etiam mortalitas, quam corpus animale habuit ante peccatum, remanebit, et hoc fit non pro nostra dignitate, nec propter nostra merita,
sed propter spiritum eius inhabitantem in nobis, id est propter suam misericordiam, per quam Spiritus sancti gratia habitat in nobis. Evidentissime apparet, sed non tantum spiritus, sed et corporis mortem propter peccatum hominem meruisse, et per Spiritum sanctum utrumque liberatum a Christo.
Dono namque eius quod animae datur, id est Spiritu sancto, non solum anima cui datur, salva et pacata, et sancta fit, sed etiam ipsum corpus vivificabitur, eritque in natura sua mundissimum. Et est hic evidentissimum testimonium de resurrectione, et tam praeclara et aperta sententia, ut non expositore, sed lectore indigeat. Et notatur hic quartus actus hominis.
In hac namque Apostoli serie quatuor hominis actiones designantur. Prima fuit ante legem, secunda sub lege, tertia sub gratia, quarta in vita aeterna. In prima actione ante legem, nulla pugna est cum voluptatibus huius saeculi ; in secunda sub lege, pugnamus, sed vincimur ; in tertia, pugnamus et vincimus ; in quarta, non est pugna sed quies, et pax aeterna, quia nobis subiugatur nostrum inferius, quod ideo non subdebatur, quia superiorem nobis Deum deserueramus.
Attende etiam quod Spiritus sanctus et spiritus Patris est dictus, ubi legitur : Si autem spiritus eius qui suscitavit Christum ; et spiritus Filii, ubi legitur : Qui autem spiritum Christi non habet, quia Spiritus sanctus de utroque procedit. Non enim duo sunt Spiritus sancti : unus Patris et alter Filii, sed potius unus Patris et Filii. Sicut ergo Filius non est a seipso, sed ab illo de quo natus est : ita et Spiritus sanctus non a seipso est, sed ab illo de quo procedit, id est a Patre et Filio. Distinguere autem inter illam generationem, et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio, quia et illa, et ista ineffabilis est. Ideoque sicut Propheta de Filio loquens ait : Generationem eius quis enarrabit ? ita de Spiritu sancto verissime dicitur : Processionem eius quis enarrabit ? Haec ergo trinitas unius eiusdemque substantiae est, quia Filius non de aliqua materia est, sed nec de nihilo est, sed de quo genitus est, et Spiritus sanctus non de aliqua materia, vel de nihilo, sed inde est unde procedit. Ergo, fratres, etc. Quasi dicat : Quia haec bona a spiritu habemus, ex carne autem non est nisi mors.
12-14. Ergo, fratres, debitores sumus spiritui, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini ; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei.
Ergo, fratres, debitores sumus spiritui, id est, ex debito servire debemus et obedire Spiritui sancto, vel rationi, non carni, ita, ut secundum carnem vivamus, id est secundum carnis voluptatem, etsi necessaria ei ministrare debeamus, quia caro non est malum. Creatura enim Dei est, et ab eo condita, a quo anima, nec illa est pars Dei, nec illa. Tota enim Trinitas est unus Deus, summe bonus. Anima vero magnum bonum est, non tamen summum. Item caro nec summum bonum, nec magnum est, sed parvum. Anima ergo vivens inter summum et parvum bonum, id est inter Deum et carnem, inferior Deo, et carne superior debitrix est Deo, ut secundum eum vivat, non carni, ut secundum carnis delectationes vivat : quod non est faciendum. Si enim secundum carnem vixeritis moriemini.
[Ambrosius.] Hoc ideo dicit, quia ex sensibus corporis vitia nascuntur quae carni deputantur. Si autem mortificaveritis facta carnis, id est si penitus abieceritis quae caro voluptuose exigit, et hoc Spiritu sancto, quod mox determinat ubi ait, spiritu Dei, vel spiritu nostro quod tamen non est nisi agente spiritu Dei, si hoc, inquam, feceritis, vivetis, hic in iustitia, in futuro in gloria. Hoc est enim opus nostrum in hac vita, scilicet actiones carnis spiritu mortificare, non concupiscentiis eius consentiendo, et ipsas etiam concupiscentias minuendo, et ne se extolleret humanus animus, vel spiritus, et se ad hoc sufficientem iactaret, subdit : Quicunque enim aguntur. Quasi dicat : Quod facere potestis, qui filii estis, et vere. Qui enim aguntur, id est reguntur, spiritu Dei, non suo, non lege minante, praecipiente, promittente, non adiuvante, hi sunt filii Dei, id est ex dilectione servientes. Vel aguntur dicit, non reguntur, ut magnum gratiae effectum ostendat. Plus est enim agi quam regi.
Agi enim dicimus aliquem quasi vix aliquid agentem ; regi aliquem dicimus, quasi aliquid agentem. Qui enim agitur, agere vix aliquid intelligitur ; qui autem regitur, aliquid agit, et ideo agitur ut recte agat.
Ut ergo multum praestitisse gratia Salvatoris intelligatur, dixit, aguntur, non ut nil agant, sed quia impetu gratiae aguntur, vix tamen ut agant. Nam tanto magis efficitur quis filius bonus quanto largius datur ei a Patre spiritus vel sanctus bonus, quo agitur et agit, et sic bene agit, si a bono agitur.
Quando ergo non agit, vel non omnino faciendo, vel non ex charitate faciendo, oret ut quod nondum habet accipiat.
- Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore ; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum.
Non enim, etc. Quasi dicat : Filii esse debetis et non servi. Non enim accepistis iterum, ut olim in lege, spiritum servitutis in timore, id est spiritum qui vos invitos timore poenae servire faciat. Sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, id est Spiritum sanctum datorem bonorum per quae filii fiunt, quod est ex misericordia Dei.
Cave ne ex eo quod ait servitutis, et spiritum adoptionis, diversum intelligas spiritum, cum sit unus atque idem spiritus, ille duntaxat, qui immunitate Trinitatis Spiritus sanctus accipitur. Quod Apostolus etiam ostendit dicens, iterum. Idem ergo spiritus est, sed propter diversa opera dissimiliter accipitur, ut Aegyptiis spiritus irae dicitur, quibus aqua divisa spiritu nocuit ; filiis Israel non dicitur irae, quibus aqua divisa profuit. Similiter spiritus timoris dicitur esse Iudaeis, quia eodem spiritu in quo tabulis lex scripta est, timor incussus est eis, qui gratiam nondum intelligebant de sua infirmitate, et peccatis per legem convicti. Spiritus autem libertatis dicitur esse his quibus impartitur eius opere gratia, et regeneratio in vitam valens aeternam, id est fides quae per dilectionem operatur, non per timorem, non formidando poenam, sed amando iustitiam. Unde est ergo ista dilectio, nisi et unde ipsa fides, id est a Spiritu sancto ? Non enim esset in nobis nisi diffunderetur in cordibus per spiritum. Charitas autem Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos, sicut iustitia dicitur Dei, qua nos iusti eius munere efficimur, et Domini salus, qua nos salvat ; et fides Christi, qua nos fideles facit.
Unus ergo spiritus est qui duos timores facit. Duo enim timores hic insinuantur, unus qui est in perfecta charitate, scilicet timor castus, alter qui non est in charitate, scilicet servilis, in quo quamvis Deo credatur, non tamen in Deum : etsi bonum fiat, tamen non bene.
Nemo enim invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. Hi autem duo timores faciunt duo genera servorum. Est enim servus qui est et filius, qui timet dominum et honorat patrem. Unde per Malachiam Dominus ait : Si Dominus sum, ubi est timor meus ? Si pater, ubi est amor meus ? Et est servus qui timet poenam, sed non diligit iustitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est praeter naturalem timorem qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet mundanum qui malus est, nec a Deo est ; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non sufficiens ; et initialem, qui bonus est et sufficiens ; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur. Ipse enim generat nos filios
15-16. In quo clamamus, Abba Pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
In quo. Quasi dicat : Dedit spiritum adoptionis, in quo, id est per quem nos liberi, de utroque populo in Ecclesia collecti, clamamus intense, scilicet non ingrati. Clamor iste cordis est non labiorum, intus sonat auribus Dei, qualiter Susanna clauso ore labiisque immotis clamabat. Iudaei quidem clamabant : Abba ; gentiles vero, Pater. Quod tamen idem est. Abba enim Hebraice, Pater Latine dicitur ; sed propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Sicut et Marcus utrumque Dominum in passione dixisse commemorat. Et fortasse Dominus propter sacramentum Ecclesiae insinuandum utrumque dixit, cui factus est angularis lapis, venienti partim ex Hebraeis, ad quos pertinet, Abba, partim ex gentibus, ad quos pertinet, Pater, quia Ecclesia est de utroque populo in uno angulari lapide collecta, qui fecit utraque unum, ut unus esset grex, et unus pastor ; cui Ecclesiae bonus magister compatiens in se ostendit filios eius, scilicet martyres, non debere desperare, si qua forte tempore passionis eorum, ex humana fragilitate tristitia irrepit cum eam vicerint, voluntati suae praeponendo voluntatem Dei. Eleganter ergo, et non frustra duarum linguarum verba posuit, et idem significantia propter universum populum, qui de Iudaeis et gentibus in unitatem fidei vocatus est.
Ipse enim, etc. Quasi dicat : Vere filii sumus, hoc enim recognoscere facit spiritus, scilicet nostrum spiritum. Et hoc est : Ipse enim Spiritus sanctus testimonium reddit spiritui nostro, id est recognoscere facit mente nostra, dum per eum facta remissione non agimus, de quo quod sumus filii Dei,
[Ambrosius] hoc facit cognoscere Spiritus sanctus, dum scilicet in Ecclesia fit remissio peccatorum in Spiritu sancto, quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum intelligitur pertinere, quia Spiritus communis est Patri et Filio, amborumque unio, per quem fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei.
Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, et charitas non est nisi a Spiritu sancto. Ergo spiritus est qui vivificat, quia viva facit membra : nec viva facit, nisi quae in corpore quod vegetat invenerit, sicut spiritus hominis non vivificat membrum, quod separatum invenerit a corpore. Haec dicuntur ut amemus unitatem, et timeamus separationem. Nil enim sic debet Christianus formidare quam separari a corpore Christi, propter hanc societatem Spiritus sanctus descendit super viros congregatos in unum, qui et omnibus linguis locuti sunt, quia per linguas consonantior est societas humani generis.
[Ambrosius] Spiritus ergo testimonium filiorum Dei reddidit, cum dono spiritus in eis signum paternum videtur.
17-19. Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et glorificemur. Existimo enim quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
Si autem, etc. Quasi dicat : Filii sumus, hoc autem est quod non est parvum, vel leve. Si enim filii sumus et haeredes, id est eiusdem gloriae participes, haeredes quidem Dei, quia eius fruemur beatitudine, cohaeredes autem Christi, in quo et cum quo beati erimus. Unde dicitur, quia similes ei erimus. Nota quod cum haeres dicatur, cum iam haereditas morte decessoris firma teneatur, nec alio modo possit intelligi, haeres secundum quod dicitur humanis legibus, nos tamen haeredes Dei dicimur, et si non decedat, quia haereditatem aeternam nos filii sponsi, et sponsae speramus quam in futuro possidebimus, non Patris morte, qui mori non potest, qui est haereditas nostra.
Vel potest dici, quod decedet secundum modum cognitionis, quo nunc cognoscitur a nobis. Nunc enim ex parte cognoscimus, et per speculum videmus. Decedet ergo ut tunc non videatur per speculum in aenigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici quod Christus caput nostrum in passione decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticae possessionem, sicut ipse ait : Pacem meam relinquo vobis. Attende etiam quod Christus haereditas suorum est, et ipsi haereditas eius. Unde : Dabo tibi gentes haereditatem. Et econverso, Dominus pars haereditatis meae et calicis mei. Sed quo merito sumus haeredes ? Ecce, si tamen compatimur. Quasi dicat : Dico quod sumus cohaeredes Christi, si tamen compatimur, id est ad eius similitudinem patimur, quod pertinet ad illud, quod supradixerat, si facta carnis mortificaveritis. Mortificare autem facta carnis, nemo potest, unde erit vita sine molestia, cui necessaria est patientia. Patimur dico hac intentione, ut glorificemur. Existimo enim, quasi dicat : Dico si compatimur, et patiendum est pro gloria habenda, existimo enim, id est scio, quod passiones huius temporis, id est temporales et momentaneae simul omnes, non sunt condignae, id est sufficientes, si districte ageretur nobiscum, ad promerendam futuram gloriam. Tribulatio namque est cum fine, merces sine fine erit, et multo maior erit tibi gloria, quam hic labor. Quae gloria etsi nunc occulta sit quam oculus non vidit, nec auris audivit, tamen revelabitur omnibus, bonis et malis, non quidem esse in malis, sed tantum esse in nobis, bonis. Ecce hoc facit spiritus quod merita non possunt. Revelabitur, et vere, quod probat auctoritate exspectantium. Nam exspectatio creaturae, etc., usque ibi, spe enim salvi.
Hoc capitulum obscurum est, quia non satis hic apparet, quid nunc vocet creaturam. Dicitur autem secundam catholicam disciplinam creatura quidquid fecit et condidit Deus Pater per Filium, qui non potest appellari creatura, quoniam per Christum facta sunt omnia. Hic autem videtur ostendere esse diversa, creaturam et filios, cum dicit, creatura exspectat revelationem filiorum, et, creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Quasi non simus nos creatura, sed filii Dei. Item dicit, omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc, non solum autem illa, sed et nosipsi, tanquam aliud simus nos, aliud omnis creatura. Sciendum ergo quod nosipsi dicimur creatura et filii, sed quod sumus creatura, apparet ; quod autem filii Dei, nondum apparet, sicut Ioannes ait : Charissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus ; cum autem apparuerit ei similes erimus.
[Augustinus] Distincte ergo nunc ante gloriam illam qua apparebit quod sumus. Vocamur creatura secundum quod modo anima et corpore dolemus, dum facta carnis per abstinentiam mortificamus, dum adversorum aculeos per patientiam sustinemus, quales nunc apparemus. Filii autem Dei dicimur secundum adoptionem, et secundum quod futuri sumus, quando apparebit quid erimus, quod nunc adoptione meremur. Itaque non naturae alterius, sed alterius qualitatis diversitate a creatura filios, quasi distinguens ait : Exspectatio creaturae, id est exspectans creatura, exspectat. Quasi dicat : Assidue in actu exspectandi est ; geminatio namque assiduitatem notat. Exspectat, dico, revelationem filiorum Dei, id est quando apparebit qualis futura est. Non enim creatura revelationem naturae alterius exspectat, sed ipsa qualis nunc est, exspectat quando sit qualis futura est, ut si diceretur, operante pictore subiectis sibi coloribus, et ad opus eius paratis exspectatio colorum manifestationem imaginis exspectat, nunc quia tunc alii erunt, aut non colores erunt. Sed quia aliam dignitatem habebunt. Vel simpliciter creatura dicuntur boni, eo quod manent in creatione Dei ; vel iidem boni per excellentiam dicuntur creatura, quia sunt causa omnium. Haec ergo creatura exspectat, quia nondum apparet quod est, revelationem filiorum Dei, et ideo omnia toleranda sunt, ut illud obtineat quod exspectat.
20-23. Vanitati enim creatura subiecta est, non volens, sed propter eum qui subiecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nosipsi primitias spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei, exspectantes redemptionem corporis nostri.
Vanitati, etc. Procede prius secundum illam sententiam, ubi per creaturam accipiuntur boni. Quasi dicat : Creatura exspectat, et necesse est ei exspectare, quia vanitati subiecta est. Et potest exspectare, quia non amat vana, quae sunt omnia mundana. Et hoc est quod ait : Vanitati etenim creatura, id est boni, subiecta est non volens,
[Augustinus] id est non amans ista caduca quae vana sunt. Unde Salomon : Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Omnia enim quae nascuntur infirma, et corruptibilia sunt, ac per hoc vana, quia statum suum tenere non possunt. Corruptio ergo ipsa est vanitas, cui subiecta est creatura. Dico subiecta est vanitati, sed tamen patienter ferens propter eum qui subiecit eam in spe, id est patienter sustinet sciens Deum subiecisse ad conservationem humilitatis, sed non sine solatio spei huius, scilicet quia et ipsa creatura liberabitur in futuro, ut Christus caput nostrum iam liberatus est. Vel, vanitati enim, etc. Sicut supradictum est, creatura dicitur quidquid modo in nobis dolet, id est nosipsi secundum quod corpore et anima dolemus. Quae utique creatura est dum carnem mortificamus per ieiunia et adversa. Et haec creatura, ut praedictum est, exspectat modo quod erit in futuro. Quasi dicat : Necesse est exspectare, quia creatura,
[Augustinus] id est homo qui modo tantum creatura videtur, vanitati subiecta est, et hoc nolens, id est non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum ; contra praeceptum facere veritatis, sed non sponte fert poenam peccati. Luit enim meritas poenas, peccati vero poena est quod subiicitur fallaciae. Dico quod non est subiecta sponte ; sed propter eum qui subiecit eam, id est propter iustitiam et clementiam eius, qui et peccatum punit, et peccantem sanare intendit, qui eam subiecit in spe, hac utique ; quia ipsa creatura liberabitur, sicut nos apostoli. Per hoc enim quod non ait simpliciter ipsa, sed, et ipsa facit intelligi, quod nec de ipsis desperandum est, qui nondum crediderunt, quia et ipsi credituri sunt, et liberabuntur, qui nondum sunt filii Dei. Sed tantum creatura modo dicuntur, cum nondum gratiam adoptionis receperunt. Homo enim sigillo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura. Et ipsa utique creatura, quae modo ita vocatur cum nondum est filiorum forma perfecta, liberabitur, ut nos apostoli, qui iam filii sumus, etsi nondum apparet quid erimus, liberabitur dico, a servitute corruptionis, vel interius,
[Ambrosius] id est a cura quaerendi victum, et vestitum, et alia quibus servitur nostrae mortalitati, veniens in libertatem gloriae filiorum Dei, id est in gloriosam libertatem quam habebunt filii Dei. Et haec omnia per spiritum fient.
Scimus enim, quasi dicat : Vere creatura subiecta est vanitati, non volens. Scimus enim, quasi dicat : Exsperto credite, quod omnis creatura ingemiscit. Omnis creatura dicitur homo, quia omnis creatura in homine numeratur, non quod in eo sint omnes angeli, et supereminentes virtutes et caelum, et terra, et mare, et omnia quae in eis sunt, sed quia omnis creatura est, vel corporalis, vel animalis, vel spiritualis.
Corporalis per loca tenditur, animalis vivificat corporalem, spiritualis regit animalem. Et tunc bene regit, cum seipsam Deo regendam subiicit. Haec autem omnis creatura in homine est, quia homo intelligit spiritu, ut angeli ; et sentit anima ; et corpore localiter est, et movetur. Omnis igitur creatura in homine est, quia intelligit, vivit, corpus habet ; sed non tota in ipso est, quia sunt praeter eum, et angeli, et alia quae intelligunt, vivunt, et sunt. Simile dictum est, omnis homo videt solem, sed non totus, quia oculus tantum.
[Haimo.] Omnis ergo creatura, sed non tota, id est homo qui habet communionem, cum omni creatura pro sua deiectione, ingemiscit. Quasi dicat : Semper in hoc nova est, quod notat per inchoativum verbum, et pro desiderio patriae caelestis. Parturit, id est cum dolore operatur, quasi dicat, pro irriguo inferiori et superiori, in labore est et in sollicitudine. Et hoc, usque adhuc, id est usque ad mortem. Vel, usque adhuc, quia ita omnes praecedentes patres fecerunt, usque in praesens. Vel, usque adhuc, dicit, quia etsi aliquis in sinu Abrahae iam constitutus dolere destitit, tamen in illis qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit et dolet adhuc, sicut et quae praecessit, quia in his qui nondum sunt liberati, omnis dolor est propter spiritum, et animam et corpus. Cum ergo omnis homo ingemiscit et dolet, omnis creatura ingemiscit et dolet. Non enim hac universali locutione colligit singula omnium generum, sed genera omnia singulorum. Non solum autem creatura illa ingomiscit et dolet, sed et nos ipsi apostoli, qui maiores alii sumus, per hoc quod primitias spiritus habemus, unde subdit, nos dico, habentes primitias spiritus, id est Spiritum sanctum, et tempore prius et caeteris abundantius : nos inquam, et ipsi intra nos, vel, in nobis gemimus, et est sensus : Non solum autem creatura illa dolet, id est non solum in homine corpus, et anima, et spiritus dolent ex difficultatibus corporis,
[Augustinus] sed et nosipsi, scilicet apostoli, primitias spiritus habentes, quorum iam spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne succensi, gemimus in nobis ipsis, praeter corpus, id est exceptis corporis molestiis suspirantes aeternae Ierusalem. Nos dico, exspectantes, secure et fortiter, nec dilatione, nec adversis fracti, adoptionem perfectam filiorum Dei, id est ut corpus etiam beneficium adoptionis accipiat, et ex omni parte filii Dei sint. Haec enim adoptio quae iam facta est in his qui crediderunt, spiritu non corpore facta est. Nondum enim corpus reformatum est in illam caelestem mutationem, ut spiritus iam mutatus est, reconciliatione fidei ab erroribus conversus ad Dominum. Ergo etiam in his qui crediderunt exspectat adhuc adoptionem corporis. Deinde quid dixerit adoptionem exponit scilicet, redemptionem corporis nostri, scilicet ut ipsum corpus redimatur a mortalitate, quod prius emptum fuit a peccato.
[August.] Vel, nosipsi apostoli miseriam habentes, ut alii gemimus in nos, vel in nobis ipsis carne et mente, quia in nobis est, unde gemimus, non solum pro aliis.
Hoc capitulum si ita ut tractatum est aperiatur, non incidimus in illas molestias, quibus plerique homines contra catholicam disciplinam quaedam dicere cogantur. Scio enim vanos haereticos de hoc capitulo multa impia et inepta iactasse, quia enim Apostolus universaliter ait : Omnis creatura ingemiscit, etc. Dicunt quidam, ut Origenes, quod etiam dignior creatura, id est summi angeli sublimesque virtutes doleant et gemant, antequam liberemur penitus. Sed non est verum. Nam etsi nos adiuvant, sine dolore hoc facere credendi sunt, ne miseri existimentur, praesertim quia dixit eamdem creaturam quae ingemiscit et dolet, vanitati subiectam esse, quod de summis et excellentibus angelis nefas est dicere, scilicet quod subiecti sint vanitati, et a corruptione liberandi. Sed omnis in homine dolet, et omnis in homine liberabitur, etsi non in omnibus hominibus. Vel ita, omnis creatura ingemiscit et parturit, etc.
[August.] Parturire dolere est.
[Ambrosius.] Omnis autem creatura per quotidianum laborem ingemiscit, et dolet usque adhuc, id est usque modo, scilicet quandiu legitur. Omnis ergo creatura ingemiscit et parturit, id est omnia elementa cum labore sua explent officia, sicut sol et luna, non sine labore statuta, sibi implent spatia ; quod est causa nostri. Unde quiescent nobis assumptis, et ideo diligenter nos paremus, non solum autem illa, scilicet elementorum creatura ingemiscit, sed et nosipsi, etc., post creaturam mundanam adiicit, etiam nos exspectare, hoc et ingemiscere ad Deum, ut hinc liberemur, quia Christianis mundus hic pelagus est.
24-26. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes. Nam quod videt quis, quid sperat ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Similiter autem et spiritus adiuvat infirmitatem nostram. Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus ; sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
Spe enim. Quasi dicat : Dixi quod exspectamus, et non diffidenter ; nam certi sumus, quasi iam salvi simus. Et hoc est, spe enim, quasi quodam merito, salvi, non dico simpliciter sumus, sed, facti sumus ; non enim a nobis est salus. Haec ideo dicit spe nos esse salvos, quia nondum res est, et ita adhuc sub vanitate sumus. Spes autem. Quasi dicat : Spes salvat, haec autem non est de re visibili. Et hoc est : Spes autem quae videtur, id est res sperata quae videtur, non est spes, id est non est subiecta spei virtuti, quae non est nisi de non apparentibus ; et vere non, quia qua ratione videretur spes haec ? et hoc est. Nam quod videt quis, quid sperat ? id est cur vel quomodo sperat, id est dicitur sperare ? quasi dicat : Nullo modo. Hoc ideo dicit ut maius meritum spei videatur, et ideo debeat salvare. Si autem. Quasi dicat : Quod videtur non speratur, sed potius quod non videtur ; si autem hoc est, id est si speramus quod non videmus, crescit hoc meritum, dum per patientiam, quae est adversorum, diu exspectamus, adhuc in vanis agentes quae sub sole sunt. Et ideo gemimus quia patientes adversa exspectamus quod non videmus, et haec omnia nobis sunt ex spiritu. Similiter autem. Quasi dicat : Non solum in praedictis adiuvat nos spiritus ; sed similiter, id est per eamdem gratiam suam spiritus, dum exspectamus quod non videmus, adiuvat, ad orandum, infirmitatem nostram, docens et faciens nos orare sicut oportet.
[Ambrosius.] Quia enim, ut superius dictum est, ingemiscimus, et in dolore positi liberari petimus, et quae longe futura sunt mox fieri volumus, aut cito tolli ea per quae ad interitum perveniamus, ideo spiritus adiuvat infirmitatem nostram, ne vel ante tempus, vel contraria petamus. Infirma enim est oratio, quae contra rationem postulat, ideoque oportet infirmitatem hanc a Spiritu sancto adiuvari. Adiuvat autem quia non sinit vel ante peti quam debeat, vel contraria.
Et nota quia non solum illud quod oratio impetrat, sed etiam ipsa oratio inter gratiae munera reperitur. Quidquid enim oratio impetrat, evidenter ostenditur donum Dei esse, ne homo existimet a seipso esse : quod si in potestate haberet, non utique posceret, sed ipsum orare ex gratia est. Nulla enim orationis praecedunt merita, quibus non gratuita dentur, sed debita reddantur, iam enim gratia non esset. Et necesse est ut spiritus adiuvet.
[Ambrosius.] Nam nos nescimus. Ecce infirmitas, quid oremus, sicut oportet orari. Ecce infirmitatem orationis nostrae ignorantiam esse declarat. Fallimur enim putantes prodesse quod poscimus, cum non prosit, ut ipsi Paulo contigit, dum oraret ut spiritus ab eo discederet, qui ex responso Dei didicit contra se esse quod petebat. Est etiam aliquando superba et stulta petitio, sicut fuit duorum apostolorum, quibus dictum est : Nescitis quid petatis.
Sed ipse. Quasi dicat : Nescimus quod oremus : Sed ipse spiritus postulat, non contra nos, sed pro nobis, id est ipse facit nos postulare, et hoc gemitibus inenarrabilibus, quod facit nos gemere plus quam dici potest, tum pro hoc exsilio, tum pro desiderio patriae, vel gemitibus inenarrabilibus, id est qui fiunt de re inenarrabili. Quomodo enim narretur quando desideratur quod ignoratur, nec tamen omnino ignoratur ? Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur ; et rursus si videretur, gemitibus non quaereretur.
Et sciendum quod secundum eamdem locutionis figuram, qua dicitur apostolis a Domino : Spiritus loquitur in vobis, ait hic Apostolus, spiritus postulat gemitibus. Non enim Spiritus sanctus gemit, quasi indigeat, aut angustias patiatur, sed quia ipse nos movet ad orandum cum gemimus ; et quod ipso movente nos facimus, ipse facere dictus est.
Ita ergo dictum est, spiritus postulat, non quod alicuius rei Spiritus sanctus sit indigens, sed quia nos postulare facit, nobisque interpellandi et gemendi inspirat affectum. Adiutorium igitur Spiritus sancti hic expressum est.
Charitas enim quae per Spiritum sanctum facta est in nobis, ipsa gemit, ipsa orat. Contra hanc aures claudere non novit, qui illam dedit.
Non ergo sic est intelligendum quod hic ait, ut aestimemus Spiritum sanctum qui in Trinitate incommutabilis Deus est cum Patre et Filio, ita interpellare pro sanctis tanquam aliquem qui non sit Deus, sed dictum est postulat pro sanctis quia postulare facit sanctos ; non enim spiritus, scilicet in semetipso in suae aeternitate substantiae gemit, sed in nobis, quia gemere nos facit. Hic gemitus columbae est. Hoc modo locutionis dictum est : Tentat vos Deus, Deus vester, ut sciat si diligitis eum, id est ut scire vos faciat.
Hoc locutionis tropo dicitur frigus pigrum, quia pigros facit ; et dies laetus vel tristis, quia laetos vel tristes facit. Similiter de die illa dicitur Filius non scire, quia non facit nos scire. Hoc etiam modo locutionis, dixit Deus ad Abraham : Nunc cognovi quia timeas Deum, id est cognoscere feci.
Ita etiam quod alibi ait Apostolus, nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo, ita dictum est ut intelligamus Deum in nobis fecisse cognitionem suam. Quid enim est quod ait : Cogniti estis a Deo, id est cognitores suos vos facit. Facit enim Deus nos cognoscere se, unde dicimur cogniti ab eo. Quae omnia sic debere intelligi, docet Apostolus, qui cum in loco quodam dicat : Misit spiritum clamantem, Abba, Pater, alibi, quasi hoc exponens ait : In quo clamamus Abba, Pater.
Sic itaque et hic aperiens qualiter adiuvet infirmitatem nostram ait, spiritus postulat pro nobis, etc. Et sciendum quod aliter adiuvat nondum inhabitans, aliter inhabitans. Nondum inhabitans adiuvat, ut sint fideles ; inhabitans adiuvat iam fideles.
27-28. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Qui autem. Quasi dicat : Spiritus facit postulare, et etiam impetrat, id est facit impetrare, quasi dicat : Non solum postulat, sed etiam idem ipse spiritus qui scrutatur corda ut sciat gemitus inenarrabiles, scit, id est approbat et implet, quid desideret, id est quod desiderare facit, quia postulat pro sanctis, id est loco sanctorum, id est sanctos facit postulare, quod est secundum Deum, id est quod Deus vult. Scrutari autem spiritus dicitur corda, non quasi quaerens quod nesciat, sed quia nihil est occultum quod non sciat. Scimus autem, etc., quasi dicat : Non solum hoc facit spiritus quod praedictum est, sed etiam idem spiritus facit omnia venire in bonum, prospera, vel adversa diligentibus Deum. Hoc autem scimus, nos maiores et doctores, quorum auctoritati credendum est. Hoc, scilicet scimus quoniam per Spiritum sanctum, omnia cooperantur in bonum, vel procedunt in verum bonum. Vel, Spiritus sanctus cooperatur, alia littera, omnia in verum bonum. Quibus ? Diligentibus Deum, servando mandata, et perseverando usque in finem. Unde subdit : His, etc., quasi dicat : non recedentibus omnia cooperantur in bonum, quod ita ait, his, scilicet qui sunt vocati per praedicatores, vel interius, sancti, id est ad sanctitatem. Et hoc non propter meritum suum, sed secundum propositum Dei, id est secundum praescientiam et praedestinationem.
[Augustinus.] Quasi dicat : Quod vocati sunt, non aliunde est quam a praedestinatione Dei. Et inde est quod omnia cooperantur in bonum, non ex meritis corum ; talibus omnia cooperantur in bonum. Tales enim Deus consolatur prosperis, et exercet adversis.
Nam propria ipsorum infirmitate exercetur humilitas, afflictione patientia, paterna contradictione, sapientia, odio, benevolentia. Et usque adeo talibus Deus omnia cooperatur in bonum, ut si qui eorum deviant, et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum, quia humiliores redeunt atque ditiores. Discunt enim cum tremore se exsultare debere, non sibi arrogando tanquam de sua virtute fiduciam permanendi. Unde : Servite Domino in timore, etc., et alibi : Non alta sapientes.
Quamvis ergo ipsa mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus eius usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed etiam omnia huius saeculi mala, labores, doloresque hominum quanquam de peccatorum et maxime de originalis peccati meritis veniant, quo facta est et ipsa vita vinculo mortis obstricta, tamen etiam remissis peccatis remanere debuerunt,
ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exerceretur virtus fidelium, ut novus homo inter haec mala novo saeculo praeparetur, miseriam quam meruit vita ista damnata sapienter tolerans, et quia finietur prudenter gratulans. Prosunt igitur ista mala, quae fideles pie perferunt, vel ad demenda peccata, vel ad exercendam probandamque iustitiam, vel ad demonstrandam huius vitae miseriam. Deinde exponens qui sunt qui vocentur secundum propositum, subdit :
- Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Nam quos praescivit. Quasi dicat : Vere omnia cooperantur in bonum, quia praescire et praedestinare, etc. Et hoc est.
[Remigius, Augustinus] Nam Deus praedestinavit, id est per appositam gratiam praeparavit, ut verbo praedicationis crederent illos, quos praescivit, id est longe ante praenovit. Hoc est propositum de quo dixit, secundum propositum vocati, praescivit dico, fieri conformes, in puritate vitae modo, et postea in beatitudine, cuius conformes imaginis Filii eius, id est Filii quae est imago Patris usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur : Qui videt me, videt et Patrem. Et nota quod improprie accipitur hic praedestinatio secundum quod exposuimus.
Accipitur enim de praesenti, scilicet pro gratiae appositione, per quam praeparantur ad recipiendum verbum. Proprie autem praedestinatio est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur.
Praedestinatio igitur est gratiae praeparatio, quae sine praescientia esse non potest. Potest autem sine praedestinatione esse prescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus, sed praescivit Deus etiam quae non est ipse facturus, id est omnia mala, quia etsi sunt quaedam quae ita peccata sunt, ut etiam pene sint peccati, secundum illud, tradidit illos, etc., non tamen peccatum Dei est, sed iudicium. Quocirca praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio : gratia vero est, ut dixi, praedestinationis effectus, et secundum hoc ita expone litteram.
[August., Ambrosius.] Nam Deus praedestinavit, id est in praescientia apud se ab aeterno praeparavit, id est ad praemia promissa elegit quos praescivit fieri conformes imaginis Filii eius, ut scilicet portemus imaginem caelestis, id est Christi, sicut portavimus imaginem terreni Adae.
[Fulgentius] Sua igitur bona quibuscunque Deus donat, procul dubio se donaturum esse praescivit, et in sua praescientia praeparavit. Sciendum vero quia praeparavit Deus, et malis ignem aeternum, illis utique quos iuste praeparavit ad luenda supplicia, nec tamen praeparavit ad facienda peccata.
Praeparavit enim Deus quod divina aequitas redderet, non quod humana iniquitas amitteret. Non enim sicut praeparavit sanctos ad iustitiam percipiendam, sic praeparavit iniquos ad iustitiam amittendam, quia pravitatis praeparator nunquam fuit. Haec igitur regula inconcusse tenenda est peccatores in peccatis praescitos esse, non praeparatos, poenam autem esse praeparatam secundum quod praesciti sunt. Ut sit ipse. Quasi dicat : Dico conformes, ita tamen ut in multis fratribus, id est inter multos fratres, ipse sit primogenitus, id est iure haereditatem Patris obtinens et aliis dispertiens, quod primogenitorum est.
[Ambrosius] Vel primogenitus dicitur, quia ante omnem creaturam non factus, sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres.
Nam secundum id quod Unigenitus est, non habet fratres ; secundum id autem quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes qui per eius primatum in Dei gratia renascuntur.
30-32. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit, hos et iustificavit ; quos autem iustificavit, illos et magnificavit. Quid ergo dicemus ad haec ? Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Qui etiam proprio Filio suo non pepercit ; sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?
Quos autem,
[Augustinus] quasi dicat : Quos praescivit, illos praedestinavit. Quos autem praedestinavit, quod fuit antequam essemus, hos, quamvis ante aversos, et vocavit per praedicatores, quia praeparati erant in praescientia, vel vocavit, scilicet interiori vocatione.
Est enim exterior vocatio, et interior. Exterior est quae fit per praedicatores, quae est communis bonorum et malorum, interior vero tantum electorum est. Vocare enim est cognitionem de fide adiuvare, vel compungere eum quem sciat audire, et haec vocatio, ut diximus, est electorum tantum. Hac vocatione impletur praedestinatio. Est et alia vocatio quae fit per praedicatores, de qua dictum est : Multi vocati, pauci vero electi. Et quos vocavit, scilicet secundum propositum, quia sunt et non electi, vocati exterius, hos et iustificavit remissione peccatorum, et bona operatione. Quos autem iustificavit, dum peccatores essent, illos et magnificavit,
[August.] omni genere virtutum
[Ambrosius, August.]. Vel ponitur praeteritum pro futuro, ut sit sensus : Magnificavit, id est magnificabit aeterna remuneratione, ut similes Deo sint. Hoc autem futurum est, sed dicitur per praeteritum, quia dicitur fecisse quae ab aeterno disposuit facere. Unde Isaias : Qui fecit quae futura sunt, talibus, ut dictum est, omnia cooperantur in bonum, etiam quod deviant, et hoc scilicet ut inde cautiores sint, et in se non fidentes. Hoc ergo de praescitis intelligitur, et non de aliis ; etsi enim ad tempus quidam credant, et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur.
[August.] Nota quod cum hic sint quatuor memorata, scilicet praedestinatio, vocatio, iustificatio et magnificatio, unum est in Deo, et tria in nobis. Praedestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud Deum in eius praescientia ; tria vero reliqua in nobis, etc. Haec omnia praescitis sunt. Quid ergo dicemus ad haec, id est contra haec, vel quid dicemus ad haec, beneficia Dei aspicientes, hoc utique quod nullus persecutorum potest nobis nocere ? Si enim Deus pro nobis est, ut praedictum est praedestinando non existentes, vocando aversos, iustificando peccatores, glorificando mortales, quis contra nos est ? Nullus prorsus potest nocere, sed omnia cooperantur in bonum. Possunt enim mali ut plus perimere corpus et dilaniare, sed animam invictam educit auxiliator Deus. Qui etiam. Quasi dicat : Dico quod Deus pro nobis est, qui praeter alia etiam Filium suum pro nobis dedit. Et hoc est, qui etiam Filio suo, id est consubstantiali, non pepercit, sed pro nobis omnibus, etiam peccatoribus, quod maius est, id est pro reparatione omnium tradidit illum ; et si Filium dedit pro nobis, quomodo non donavit nobis etiam cum illo omnia, id est in praesenti iustitiam, et in futuro vitam aeternam, quod minus est. Quasi dicat : Non potest hoc negari.
[Ambrosius] Minus est enim nobis omnia donare quam nostri causa illum morti tradere :
vel cum illo omnia donavit nobis, id est superiora, aequalia, inferiora quippe nostra sunt superiora ad videndum, ut Deus trinitas ; nostra sunt aequalia ad convivendum, ut angeli, quibus aequabimur in futuro, modo vero inferiores sumus ; nostra sunt inferiora ad dominandum, et sunt quaedam nunc superiora, ut sublimes angeli et universa caelestia Dei ministeria, quae modo nostra sunt non dominio, sed usu, sicut res domini famulorum sunt, non dominii potestate, sed utendi facultate, quia utuntur eis ad victum, vel ornamentum, vel aliud huiusmodi. Angeli igitur nunc superiores sunt, et in futuro erunt pares, ita aliter modo nostri sunt, et aliter erunt in futuro. Nota quod hic dicitur quia Pater tradidit Filium. Verum calicis huius auctor est, etiam ipse qui bibit.
Unde Apostolus ait, Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Si ergo Pater Filium tradidit et Filius seipsum, Iudas quid fecit ! Pater tradendo Filium bene fecit ; Filius tradendo seipsum bene fecit ; Iudas tradendo Magistrum pro avaritia male fecit. Non enim quod nobis praestitum est de passione Christi, malitiae Iudae deputabitur. Habebit ille mercedem malitiae, Christus laudem gratiae. Et cum hoc sit,
33-39. Quis accusabit adversus eletos Dei ? Deus qui iustificat. Quis est qui condemnet ? Christus Iesus qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Quis ergo nos separabit a charitate Christi ? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius ? Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
Quis accusabit, ita ut eius accusatio sit adversus electos Dei, id est ut noceat electis Dei quos praescivit ad vitam ? utique nullius accusatio illis nocet. Nisus autem diaboli accusatio dicitur. Vere nullus nocet, quia nec Deus, nec alius. Alius enim non potest, Deus non vult, quia ipse est qui iustificat. Nunquid ergo vult accusare suos ? non. Et cum nullus accuset, quis est qui condemnet, id est qui possit inferre mortem ? nullus poterit inferre qui velit. Solus enim Christus posset, sed non vult. Nunquid enim Christus Iesus qui mortuus est pro illis, vult damnare ? dico mortuus, imo qui et resurrexit, quod maius est, ut et nos resurgamus, qui etiam, quod est maximum, est ad dexteram Dei, id est aequalis Patri, scilicet in honore quo Deus Pater est, vel ad dexteram Patris,
[Ambrosius, Haimo] id est in potioribus bonis Dei, qui etiam medius inter Deum et homines, interpellat pro nobis, non voce, sed miseratione et repraesentatione humanitatis, dum quotidie hominem quem assumpsit et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert, ut nostri misereatur ; cuius postulatio cum tantus sit non potest contemni. Quis ergo. Quasi dicat : Et cum haec praedicta sint nobis a Deo, quis ergo separabit nos a charitate Dei ? Nunquid separabunt nos haec adversa, scilicet separabit nos tribulatio, id est corporis afflictio ? an angustia, id est mentis anxietas ? an persecutio, quae est de loco ad locum ? an fames, id est penuria cibi ? an nuditas, id est penuria vestitus ? an periculum, id est apparatus mortis ? an gladius, id est ipsa mors ? nil utique eorum separabit. Sicut scriptum est in Psalmo, his verbis : Quia mortificamur, variis tormentis, et hoc : propter te, id est quia ibi inseparabiliter haeremus, mortificamur dico tota die, id est tota vita. Vel aliter, sicut scriptum est. Quasi enim aliquis diceret : Cur ita commemoras ? fiunt ne vobis haec mala ? Responsio. Utique ista mala sunt nobis, sicut scriptum est, quia propter te mortificamur tota die.
Nota quod ait propter te, per hoc causam notat, sine qua corona martyrii non redditur. Martyrem enim non facit poena, sed causa ; nam et rei cum Christo passi sunt, quibus similis erat Christus in poena, sed dissimilis in causa, quia propter nos passus est, ut et nos propter ipsum patiamur, et in utraque causa sua, scilicet propter nos et nostra, propter ipsum, consultum est nobis. Aestimati sumus, sine respectu misericordiae, ut oves occisionis, quae scilicet non prosunt nisi occisae. Ecce mala haec sunt nobis. Sed in his omnibus, scilicet tribulationibus, tormentisque positi, superamus,
[Haimo, Ambrosius] id est superiores efficimur, et hoc non propter nos, sed propter eum qui dilexit nos, cuius beneficium superat praedicta. Superamus dico et vere. Certus enim sum, ex promissione Dei dicentis : Non te deseram neque derelinquam. Quia neque mors, quam minantur ; neque vita promissa separabit me a Deo, neque angeli, minor ordo, neque principatus, scilicet mediocris ordo ; neque virtutes, scilicet maior ordo, qui etiam miracula facit :
[Ambrosius] hi autem ordines accipiuntur de malis angelis, vel de bonis, si fieri posset ; neque instantia, scilicet praesentia bona vel mala ; neque futura, bona vel mala ; neque fortitudo, id est alicuius violentia ; neque altitudo humanae potestatis, vel elevatio Satanae,
[Augustinus] scilicet si diabolus in altitudinem se nobis ostendat subornatus fallaciis patris sui, ad seducendum nos ; neque profundum, id est sapientia alicuius ; vel, neque profundum, id est si diabolus monstret infernum, vel minetur praecipitium ; vel, neque altitudo, neque profundum id est neque prospera, neque adversa. Unde Salomon ait : Divitias et paupertates ne dederis mihi, ne repletus mendax fiam, vel pauper rapiam, et periurem nomen Dei. Multi enim peccant altitudine, multi necessitate. Contra hoc proponitur Achas in Isaia, qui nolebat petere a Domino signum, neque in alto, neque in profundo, remedium de Christo qui neque elatus fuit de potestate qua aequalis erat Patri, nec turbatus deiectione mortis : quod est signum in alto, et in profundo, ne ille, vel regia potestate extolleretur, vel aerumna turbaretur, sicut tunc erat pro bello Assyriorum. Neque creatura quaelibet, alia a praedictis, vel alia, id est nova, scilicet contra naturam facta, ut equus bipes, si fiat ut fecit Iamnes et Mambres, qui fuerant magi Pharaonis. Nil inquam istorum, poterit nos separare a charitate Dei, qua eum diligimus, quia omnibus melior est.
Si ergo nulla res ab eius charitate nos separat, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest ? Id ipsum enim quod diligimus Deum mori non potest, nisi dum quis non diligit Deum, cui mors ipsa est non diligere Deum, quod nihil aliud est quam ei quidquam in diligendo praeponere. Charitas igitur Dei hic dicta est virtus quae animi nostri rectissima affectio est, quae coniungit nos Deo ; quae charitas est nobis, non quidem a nobis, sed in Christo Iesu Domino nostro, id est a Christo. Vel charitatem Dei dicit, qua Deus diligit nos, a qua non separatur, nisi qui a Deo dividitur ; quae charitas nobis ostensa est, in Christo Iesu Domino nostro. Deus enim charitatem suam in Christo nobis ostendit, quem pro nobis tradidit.
