Ad I Corinthios VI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT VI
1-6. Audet aliquis vestrum, habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos et non apud sanctos ? An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt ? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis ? Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia ? Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum. Ad verecundiam vestram dico : Si non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum, sed frater cum fratre iudicio contendit ; et hoc apud infideles ?
Audet aliquis. Occasione huius iudicii de quo supra tractavit, incipit agere de iudiciis in quibus multis modis peccabant, scilicet quod contemptis fidelibus infideles iudices adibant, vel stultos iudices instituebant, et litigabant, fraudabant, et alia huiusmodi. Quasi dicat : Dixi quod debetis iudicare de his qui intus sunt, et cum hoc debeatis, aliquis vestrum habens negotium adversus alterum fidelem, audet iudicari apud iniquos,
[Ambros.] id est infideles, qui iniqui sunt fidelibus quocunque modo possunt, et leges divinas aut omnino spernunt, aut propter opprimendos bonos falsa expositione interpretantur ; et non potius apud sanctos, qui Domini timentes iustitiam, et legum veritati salva charitate, et charitati salva veritate iudicando deservirent ? Quasi dicat : Revera audacia est, et stultitia hoc facere. Et quasi aliquis diceret : Debentne sancti de huiusmodi iudicare ? Et ait : An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt, qui in errore est ? Quod non otiose dixit Apostolus. Ideo enim dixit de hoc mundo, ut et alterum ostendat, quia est et alter superior. De hoc autem iudicabunt sancti meliores facti comparatione, quia exemplo fidei illorum, perfidia huius mundi damnabitur. Iudicabunt etiam auctoritate et potestate. Et si in vobis iudicabitur mundus, id est per vos, quia aliquos sanctos habetis qui iudicabunt, indigni estis qui iudicetis de istis minimis. Quasi dicat : Non et vere de his potestis iudicare, quoniam iudicabimus etiam angelos apostatas, qui cum essent creati digni, id est in dignitate, tamen lapsi sunt, cum isti fragiles stent, et ideo etiam angeli iudicabuntur, quia impugnantes sanctos, victi sunt ab eis. Et nescitis vos hoc, scilicet quod angelos iudicabimus, et quanto magis possumus iudicare saecularia, id est de rebus saeculi ? Saecularia igitur, etc. Sicut iam reprehendit eos, qui causas agebant apud infideles, contemptis fidelibus, ita nunc reprehendit eos quod contemptibiles iudices, licet fideles constituebant. Quasi dicat : Et quia debetis iudicare, igitur si habueritis saecularia iudicia, ideo dicit, si habueritis, quia nec habenda sunt, sed potius est condonandum, vel contemnendum. Si, inquam, habueritis, constituite ad iudicandum illos contemptibiles, id est indiscretos et viles, qui sunt in Ecclesia. Quasi dicat : Hoc est quod vos fecistis. Unde coacti fratres recurrunt ad illos, id est ad infideles, hoc redarguit in eis Apostolus, ironice eis loquens, et quia sic fieri non debet, adiecit : Ad verecundiam, vel reverentiam vestram dico. Quasi dicat : Non impero, sed memoro, ut verecundemini, et debetis erubescere, quia non est inter vos quisquam sic, id est adeo sapiens, qui possit iudicare inter fratrem et fratrem suum, ut ita necesse sit ut stultos statuatis iudices. Et hi tamen potius statuendi sunt, quam ad infideles iudices catur, si desunt sapientes ; sic, inquam, non est sapiens. Sed frater cum fratre in iudicio contendit ; quod malum est, et hoc apud infideles ; quod peius. Vel ita, saecularia igitur. Quia dixerat Apostolus eos posse de his minimis iudicare, determinat qui ad huiusmodi negotia definienda sint constituendi, scilicet contemptibiles qui sunt in Ecclesia ; maiores enim spiritualibus intendere debent. Quasi dicat : Et quia iudicare debetis, igitur hoc modo facite. Si saecularia negotia habueritis, constituite ad iudicandum qui sunt in Ecclesia contemptibiles, id est aliquos sapientes, qui tamen sunt minoris meriti.
Apostoli enim praedicando circumeuntes talibus non vacabant. Sapientes ergo qui in locis consistebant fideles et sancti, non qui hac atque hac propter Evangelium discurrebant, talium negotiorum examinatores esse voluit. A quibus nos excusare non possumus, etsi velimus.
[Augustinus.] Christum enim testem invoco, quoniam mallem per singulos dies certis horis aliquid manibus operari, et caeteras horas habere liberas ad legendum, orandum, vel ad agendum aliquid de divinis litteris, quam tumultuosissimas perplexitates causarum pati de negotiis saecularibus, vel iudicando dirimendis, vel interveniendo praecidendis. Dico constituite contemptibiles. Hoc autem ad reverentiam vestram dico, ut videlicet ii terrenas causas examinent, qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis ditati sunt, terrenis non debent negotiis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Sed curandum magnopere est ut hi qui donis spiritualibus emicant nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant ; sed haec aliis quibus dignum est tractanda committant vel per se gerant. Sic non est. Redit ad illud quod supra redarguit, scilicet quod ad infideles iudices ibant. Quasi dicat : Non debetis iudicari apud infideles. Quia sic non est inter vos quisquam sapiens, etc., usque apud infideles. Quasi dicat : Est utique inter vos sapiens qui potest iudicare.
[Gregorius] Eosdem enim quos contemptibiles nominaverat, sapientes postea vocat, cum ait, sic non est inter vos.
7-12. Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis ? Quare non magis fraudem patimini ? Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare ; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec aliquando quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
Iam quidem. Quasi dicat : Quia contentiose et apud infideles vestra repetitis non simpliciter. Iam quidem omnino delictum est in vobis, id est ex hoc solo delictum est in vobis, scilicet quia iudicia huiusmodi habetis inter vos, inter quos non decet. Peccatum enim est litigare cum pax esse debeat.
Ex hoc apparet, quia peccatum est iudicium habere contra aliquem. Sed ne excuses quod iuste hoc agis, quia pateris iniuriam quam iudicii sententia vis a te removeri, occurrit et ait : Quare non magis iniuriam, id est apertam violentiam, accipitis ? Quare non magis occultam fraudem patimini. Quasi dicat : Mirum est quod non potius hoc facitis. Unde et Dominus ait : Si quis voluerit tunicam tuam tollere, et iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium. Et alibi : Qui abstulerit tua, noli repetere. Sed tamen hoc secundum veniam infirmis Apostolus concedit, cum sinit in Ecclesia talia iudicia finiri inter fratres, fratribus iudicantibus, extra Ecclesiam vero haec fieri terribiliter vetat. Ut autem praedicta verba Augustini, quibus ait, peccatum est iudicium habere contra fratrem, sane intelligantur, dicendum est hic quid in huiusmodi liceat, vel conveniat perfectis et quid non ; et quid liceat infirmis vel non. Perfectis igitur licet sua repetere simpliciter, scilicet sine causa, sine lite, sine iudicio ; sed non convenit eis inde movere causam ante iudicem. Infirmis vero licet repetere sua, movendo causam ante iudicem, et iudicium habendo contra fratrem ; sed non contentiose vel fraudulenter, nec apud infideles iudices. Sed vos. Quasi dicat : Debetis iniuriam pati et fraudem quod non facitis, sed potius vos facitis iniuriam, id est apertam violentiam, dum contenditis ; et fraudatis, dum iudices corrumpitis donis ; et hoc facitis fratribus, quos iuvare deberetis. Hoc facitis, et sic regnum perditis. Et peius est quia scientes. Nam an nescitis quia iniqui quilibet non possidebunt regnum Dei ? Ergo nec salutem, quia non est salus praeter regnum. Nolite errare, quasi de misericordia confisi, quia neque fornicarii, neque idolis servientes ; singula horum sufficiunt ad regnum tollendum ; neque adulteri, neque molles, id est pathici, neque masculorum concubitores, neque avari ; in his omnibus nota eos argui ; neque fures, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem, id est tales, fuistis, sed abluti estis in baptismo, et ideo turpius est, si reditis. Et non solum abluti, sed sanctificati estis, id est confirmati ad bene operandum, Spiritu sancto dato. Et non modo sanctificati, sed iustificati estis, scilicet bene operando. Nota sed repetitam coniunctionem non parvum pondus dare sententiae. In nomine. Quasi dicat : Abluti estis, et hoc in nomine Domini nostri Iesu Christi, et Spiritu Dei nostri, id est operatione Spiritus sancti. Omnia mihi licent, etc. Quia dixi id potius esse ferendum, quam causas male agere, ne quis putet sua ullo modo repetenda supponit. Omnia, etc. Quasi dicat : Non est contendendum cum fratre, tamen omnia mea licent, id est licita sunt repeti, id est omnia mea licet repetere mihi, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit dicens :
12-13. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri, et venter escis ; Deus autem et hunc et has destruet.
Omnia mihi licent, id est licita sunt ; sed tamen ego non repetam, quia cum sim liber, sub potestate nullius redigar hominis vel rei, id est nolo redigi sub potestate iudicis, vel nolo esse sub dominio alicuius rei, ut causa eius fratrem offendam. Tunc enim res super nos dominium habet, cum amorem eius amori proximi praeponimus. Esca, etc. Quasi dicat : Propter hoc quod dixi non sunt repetenda, tamen propter hoc licet repetere, quia esca debetur ventri, pro quo creata est. Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo. Per escam, nota necessaria naturae ; et venter debetur escis, quia aliter non potest sustentari ; et ideo licet nostra repetere.
Deus autem. [August.] Quasi dicat : Esca debetur ventri, et venter escis, sed non multum pro his laborandum est, quia destruentur ; et hoc est quod subdit, Deus autem, et hoc et illud, vel, hunc et has, id est ventrem et escas, destruet, secundum hunc statum : quod erit, cum corruptibile hoc induet incorruptionem.
Vel ita, omnia mihi licent : De his dicit quae ad escam pertinent. Erant enim inter eos qui cibos discernebant, iudicantes alios mundos, alios immundos. Alii omnibus cibis vescendum esse putabant. Quasi dicat : Non solum in iudiciis et in aliis praedictis offenditis, sed etiam in cibis. Omnia quidem mihi licent, id est omnibus cibis vesci licet, non legali doctrina, sed libera potestate.
Sed non omnia expediunt. Nota quod potest aliquid licere et non expedire ; expedire autem quod non licet non potest, ac per hoc non omnia quae licita sunt, id est quae nullo praecepto Domini prohibentur, expediunt. Omnia vero illicita non expediunt. Sicut enim omnis qui Christi sanguine redemptus est homo est, non tamen omnis qui homo est, etiam Christi sanguine redemptus est. Ita omne quod non licet non expedit, nec tamen omne quod non expedit etiam non licet. Ut igitur inter id quod licet et expedit, et quod non licet, atque ideo non expedit, aliquo certo fine nitamur distinguere.
[Augustinus] Fateor quod ea mihi videntur licere et non expedire, quae per iustitiam, quae coram Deo est, permittuntur ; sed propter offensionem hominum, ne ob hoc impediantur ad salutem, vitanda sunt ; ea vero non licere, et ideo non expedire ; quae sic ipsa iustitia vetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis laudentur quibus in notitia fuerint prolata. Quod si ita est, ideo non nisi illicita prohibentur a Domino, ut ea quae licita sunt, et non expediunt, non legis vinculo, sed libera dilectionis beneficentia et consilio charitatis caveantur. Haec sunt quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est.
Haec non praecipiuntur a Domino, quamvis Domino moneantur offerri, ut tanto intelligantur esse graviora, quanto magis ostenduntur indebita. Illicita ergo prohibentur, licita vero quae non expediunt libere caveantur. Omnia mihi licent. Hic repetit quod dixerat ut addat quod non dixerat, scilicet sed et ego, etc. Quasi dicat : Omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius rei potestate redigar ; quod facerem, si cum offendiculo fratris manducarem : ita enim amore escae fratrem offenderem. Esca, etc.
[Augustinus] Quasi dicat : Vere omnia mihi licent, quia esca debetur ventri, et venter escis. Non mutantur ista. Unde et post, Apostolus ait : Omne quod in macello venit manducate, sed non cum scandalo manducandum est. Unde alibi dicit : Non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. Itemque alibi : Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Deus autem. Quasi dicat : Esca debetur ventri, et venter escis, sed tamen non edam cum scandalo, quia Deus et hoc et illud, vel, hunc et has destruet.
[Ambrosius] Vel ita, omnia licent : Praemittit hic Apostolus quod postea plenius acturus est. Dicit enim quod sibi licet ab aliis sumptus accipere, sicut alii apostoli accipiebant a subditis suis. Sed quoniam sciebat pseudo occasionem quaerere accipiendi, noluit ab his accipere, ne causa ventris vigor ecclesiasticae veritatis torpesceret. Quod ergo dicit Apostolus, omnia licent, non de malis, sed de bonis intelligi oportet. Quibusdam enim videtur propter libertatem concessi arbitrii hoc Apostolum dixisse, quasi omnia liceant, sed non expediant, sed nunquam dicitur licere quod prohibetur. Unde et Ioannes ad Herodem ait : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Quod si illud esset quod illi aiunt, debuit dicere, licet tibi, sed non expedit. Et Dominus similiter mulieri Chananaeae ait : Non licet panem filiorum mittere canibus. Et ideo quod ait Apostolus, omnia mihi licent, non agitur de malis sed de bonis. Quasi dicat : Vos me contemnitis, et aliis inferiorem, quia sumptus non accipio, aestimatis : sed non ideo dimitto quin mihi liceat accipere. Nam omnia mihi licent quae et coapostolis, quae lex naturalis habet, non Mosi qui multa pro duritia illius populi prohibuit. Hoc dicit quia licebat ei sumptus accipere, unde post acturus est ; sed noluit quia non expedit. Unde subdit, sed non omnia expediunt, sicut non expedit accipere sumptus. Si enim ab his acciperet quos in tantis vitiis arguebat, auctoritatem magisterii inclinaret. Non enim potest instanter argui a quo accipitur, maxime cum ille promptus sit ad dandum ut sibi humiliet praepositum. Unde et dicit : Sed ego sub nullius redigar potestate, minuendo libertatem meam, reprehendendo quod facerem, si sumptus ab eis susciperem. Pseudo autem apostoli qui non causa religionis, sed quaestus praedicant, nolunt amari esse peccantibus. Esca, etc. Vere licet mihi accipere necessarios sumptus, quia esca debetur ventri, et venter escis ; sed non tamen accipiam, quia Deus et hoc et illud destruet. Non mutatur horum verborum sensus. Vel ita omnia licent. Quasi dicat : Illi qui praedicta vitia habent, non possidebunt regnum, et ideo vitanda sunt, quia etiam si licerent, fugienda essent. Ponatur enim quod omnia licent, id est ponat aliquis licere omnia, non quia illi liceant, sed quia licere quibusdam videntur ideo quia non impendent legalia tormenta, sed non omnia expediunt, quia propter se vitanda sunt. Item repetit omnia licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Cum enim mens concepta desideria sequitur, et amor cuiuslibet rei ubi dominatur, servire rebus convincitur, quarum amore superatur. Esca, etc. Quasi dicat : Sub nullius redigar potestate ; et vere, quia nec etiam pro esca, etsi esca debeatur ventri, et venter escae. Deus autem et hoc et illud destruet.
13-17. Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Deus vero et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam. Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis ? Absit ! An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est.
Corpus autem.
[Ambrosius] Hic redit Apostolus ad superiorem sensum, quasi esca debetur ventri, et venter escis, sed corpus non debetur fornicationi. Et ideo de hoc iudicium non potest praetermitti, ut vos, o Corinthii, soletis, sed debetur Domino, id est servitio Domini, et Dominus debetur corpori, ut glorificet illud et suscitet, et suscitabit, quia et Dominum suscitavit Deus. Si vero suscitavit Dominum, et nos suscitabit per virtutem suam, cui nihil est impossibile. Nescitis quoniam. Quasi dicat : Corpus non debetur fornicationi, sed Domino, quoniam corpora nostra, non solum animae, sunt membra Christi, ut eum imitemur. Et nescitis, vos hoc. Attende quod corpora nostra dicit esse membra Christi, quoniam Christus caput nostrum est,
eo quod homo factus est propter nos, corpus autem eius Ecclesia est. Si ergo Christus tantummodo animam humanam susciperet, membra eius non essent nisi animae nostrae, quia vero corpus suscepit, per quod etiam caput est nobis, qui ex anima et corpore constamus, profecto illius membra sunt corpora nostra, quia enim corpus accepit et corporum caput est. Si ergo aliquis cupiens fornicari vilescat sibi, et in seipso contemnat seipsum, non in se contemnat Christum. Non dicat : Faciam hoc, nihil sum, quia corpus eius membrum Christi est. Et cum Christi membra sint corpora nostra, tollens ergo a servitio Christi membra Christi, cui in te parcendum est, faciam meretricis ? Ut eius serviam voluntati ? itane viluit dignitas ista quae tam benigne praestita est ? Absit, ut hoc fiat !
[Augustinus] Notandum quia corpora nostra quae hic dicit Apostolus esse membra Christi, alibi dicit esse templum Spiritus sancti, propter corpus Christi, quod ex genere corporis nostri suscepit ;
corpora nostra membra sunt Christi propter inhabitantem spiritum Christi, eadem corpora sunt templum Spiritus sancti. Et non potest non esse sanctum corpus, quo sanctificato utitur spiritus.
Ut alia taceam non possunt simul esse membrum Christi, et membra meretricis ; nec isti dicendi sunt manducare corpus Christi qui sunt membra meretricis. Hoc est enim non sacramento tenus, sed revera corpus Christi manducare, in Christo manere, ut in illo maneat et Christus.
Non itaque manent in Christo qui non sunt membra Christi, nec sunt membra eius, qui sunt membra meretricis. An nescitis ? Quasi dicat : Ideo non decet ut tollam membra Christi, et faciam membra meretricis, quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur cum ea.
[Ambrosius] Fornicatio enim ambos et unum corpus facit ; ut quomodo in natura sic et in macula unum sunt. Et an nescitis hoc ? et quasi quis quaereret an unum sunt, respondet : Utique. Quia, inquit, liber Genesis etiam de legitime coniunctis : Erunt duo in carne una, id est carnali opere, quod inter coniuges potest fieri sine peccato, et etiam in carne sunt secundum naturam, quia in natura sunt unum vir et mulier. Manifestum est enim, non quia mulier de viro ambo in carne una sunt. Qui autem. Quasi dicat : Quia adhaeret meretrici unum est cum ea. Qui autem adhaeret Domino, semper Dei faciens voluntatem, non una caro, sed unus spiritus est cum Spiritu Domini, cum quo est unus spiritus, non substantiae identitate. Diversae enim substantiae sunt spiritus hominis et Spiritus Domini, sed quia accedit iste spiritus ad participationem naturae veritatis et beatitudinis illius.
[Augustinus] Unus ergo spiritus est cum Spiritu Dei, cum ei sic adhaeret ut sit particeps beatitudinis : quod plene erit cum satiabitur desiderium eius in bonis immutabilibus, scilicet in ipsa Trinitate Domino suo, cuius imago est. Non ergo spiritus hominis ita est unum vel unus cum. Spiritu Dei, sicut Filius cum Patre unum est, et unus Deus. Sic enim dicimus de Patre et Filio, unum sunt, quia unius substantiae duo sunt ; et dicimus, unus est, sed addimus quid unus, scilicet unus Deus. Diligenter attende, quod quando de rebus duabus vel pluribus dicitur, unus est ; et additur quid unus vel quid una, et de his quae diversae, et de his quae sunt unius substantiae dici potest.
Diversae enim substantiae sunt spiritus hominis, et Spiritus Dei ; et tunc dicitur, qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Ubi autem dicitur de duobus aut pluribus minister nec additur quid unum, non diversae intelliguntur, sed unius esse substantiae, sicut dictum est : Qui plantat et qui rigat unum sunt. Item : Ego et pater unum sumus. Si ergo de his quae diversae substantiae sunt recte dicitur quod sint unus spiritus, quanto magis quae unius substantiae sunt recte dicuntur unus Deus esse.
18-20. Fugite fornicationem. Omne enim peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est ; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ? Empti enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro.
Fugite.
[Haimo.] Quasi dicat : Qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur, ideo fugite fornicationem. Cum aliis nempe vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter melius potest vinci.
[Augustinus] Et fugere debetis : Omne enim peccatum quodcunque fecerit homo, excepta fornicatione, extra corpus est, id est sine corporis contaminatione. Caetera enim peccata animam tantum maculant. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, quia fornicatio non modo animam, sed etiam corpus contaminat. Non enim sine desiderio carnis quae habet proprium motum, anima concupiscit carnaliter, quamvis caro sine anima nil possit. Vel ita, omne peccatum. Quasi dicat : Ideo debetis fugere fornicationem, quia omne peccatum aliud quodcunque fecerit homo extra corpus est, id est extra vinculum carnalis concupiscentiae sunt caetera peccata comparatione huius, etsi per corpus gerantur. Hic enim anima sub corpore est. Alia enim peccata, etsi per corpus committantur, non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt, obstrictum et obnoxium, sicut in solo opere fornicationis corporalis fit cum misceri facit animum vis libidinis cum ipso corpore, et unum cum ipso quodammodo cui agglutinatur, unde subdit : Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
[Augustinus] Hic enim proprie servit anima corpori, in tantum, ut nihil aliud in ipso momento et experimento, huius tam magni flagitii cogitare homini liceat, aut intendere, quia mentem captivam subdit ipsa submersio et absorbitio libidinis quia libidinis ardore quo nullus maior est ; voluptas ipsius corporis animum servum tenet, efficitque captivum. Liberum enim est animo in aliis quibusque saecularibus, et unum aliquid eorum operari, et eodem tempore alibi cogitationes eorum distendere : quod in fornicationis opere ac tempore non licet animo. Sic enim totus homo absorbetur a carne, ut iam dici non possit, ipse animus suus est, sed simul totus homo dici possit caro. Ut secundum hoc recte dici possint duo esse in carne una, haec quidem dicta sunt de speciali fornicatione huius corporis. Verum quia non modo fornicatio in sacris litteris specialiter sed generaliter etiam accipitur, conemur, Deo adiuvante, et hoc aliter dicere. Generalis enim fornicatio humanae animae est cum aliquis non adhaerens Deo adhaeret mundo, unde dicitur : Amicus mundi, inimicus est Dei. Et item : Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in illo. Qui ergo haerens mundo longe est a Deo, in corpus suum peccat, quia corporali concupiscentia in quaeque temporalia animus distrahitur, serviens potius creaturae quam Creatori. Sed qui haeret Deo non mundo, quodcunque aliud peccatum a concupiscentia carnali alienum fragilitate humana incurrit, vel ignorando, vel negligendo, vel obliviscendo extra corpus peccat, ut hoc sit quod dictum est, omne peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est, quia non corporali vel temporali concupiscentia peccat, sed humana tentatione quae facile ignoscitur. Cum autem adhaeret mundo, temporaliter diligit et concupiscit, merito in corpus suum peccare dicitur, quia universae concupiscentiae carnali deditus et subditus est tanquam totus creaturae servus ab ipso Creatore alienus. Sic ergo, quantum mihi videtur, salva fide intelligi potest utriusque fornicationis malum, scilicet specialis et universalis in hoc capitulo.
Vel ita potest legi : Omne enim, etc.
[Hieronymus] Quasi dicat : Ideo fugite fornicationem, quia omne aliud peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est, id est extra coniugem, quae dicitur corpus viri qui est eius caput : aliud peccatum non fit contra honorem coniugii.
Qui autem fornicatur in corpus suum peccat, id est contra honorem sui corporis scilicet coniugis suae agit. An nescitis. Quasi dicat : Ideo item fugienda est fornicatio, quoniam certum est quod membra, id est corpora, vestra templum sunt Spiritus sancti, id est templum dicatum opere Spiritus sancti, qui et in vobis habitat, unde subdit, qui in vobis est, qui Deus templi est. Quem habetis a Deo, et ita eum hospitem et Deum datorem offenderetis. Ex hoc patet quia Spiritus sanctus Deus est, quod vos negatis. Si enim Spiritus sanctus, non esset Deus, templum utique nos ipsos non haberet, non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius sanctae Trinitatis, sancta Ecclesia est. Et an nescitis hoc ? Et non estis. Alia causa hic ostenditur quare debent fugere fornicationem. Quasi dicat : Item propter hoc fugite, et, id est quia, non estis vestri iuris, id est potestatis vestrae, sed Dei qui vos emit a diabolo. Unde subdit : Empti enim estis pretio magno, sanguinis Iesu Christi. Et quia ita est, ergo glorificate Deum, scilicet Spiritum sanctum, cum Patre et Filio, id est per bona opera aliis gloriosum ostendite ; et, licet adversa urgeant, tamen portate Deum in corpore vestro, id est carnis molestias et quaelibet adversa propter Deum sustinete. Vel, portate Deum in corpore vestro, ut secundum legem eius ambuletis.
[Ambrosius] Per legem enim eius ipse videtur esse in nobis. Portare ergo Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. Et est sensus : Portate Deum in corpore vestro,
id est si non parcis tibi propter te, vel parce tibi propter Deum qui sibi fecit te domum ; quam si evertis, peccas in Deum : quod grave est genus peccati. Aliud vero genus est peccare in hominem. Haec enim duo genera sunt peccatorum, peccare scilicet in Deum et peccare in hominem. Peccatur autem in Deum, etiam corrumpendo templum eius.
