Ad Colossenses II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Colossenses II

CAPUT II

 

1-3. Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciae, et quicunque non viderunt faciem meam in carne, ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitione mysterii Dei Patris et Christi Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.

 

Volo enim. Quasi dicat : Ideo hoc refero de me vobis, quia volo vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, ut ea intellecta quaeratis in Christo perfecti fieri. Et recte ait, pro vobis. Non enim minus pro his quos non vidit sollicitus erat, quam pro his quibus praesens praedicavit ; nec minori affectu diligebat quos non viderat, quam caeteros apud quos erat. Et non solum pro vobis, sed etiam pro his qui sunt Laodiciae, quia et hi a pseudoapostolis praeventi erant. Et pro his adiacentibus vobis, quicunque non viderunt faciem meam in carne, etsi scientiam audierunt. Et ad hoc intendo ut ipsi vobiscum consolentur corda sua. Ipsi, dico, instructi in charitate, quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. Hoc si quis attendit, potest se in hac miseria consolari, quia perpendit calcata superbia, per humilitatem, ad patriam posse reverti.

Vitiorum namque omnium, superbia causa est. Ad hanc convincendam atque auferendam talis medicina caelitus venit ; ad elatum hominem per superbiam Deus humilis descendit per misericordiam, gratiam claram manifestamque commendans in ipso homine. Quem tanta prae participibus suis charitate suscepit. Neque enim ipse ita verbo Dei coniunctus, ut ipsa coniunctione unus Filius Dei, et idem ipse unus Filius hominis fieret, praecedentibus suae voluntatis meritis fecit. Unum enim illum esse oportebat ; essent autem plures, si hoc fieri posset, non per Dei proprium donum, sed per hominis liberum arbitrium. Hoc ergo praecipue ad humilitatem nobis commendatur. Et instructi in agnitione Dei. Instructi dico, per hoc tentando, in omnes divitias plenitudinis et intellectus, id est in omnes copias intellectus plenitudinis, ut perfecte de divinis et humanis intellectum habeant, ut de anima, et de supernis spiritibus. Aliter enim ad cognitionem Dei nemo ascendit. Ideo dicit, divitias, ut de omnibus intellectum plene habeant. Dico, instructi in agnitione Dei, non dico quantum ad opera, sed in agnitione mysterii Dei, ut sciatis, scilicet quod est secretum et a paucis cognitum, de essentia Dei. Dei, dico, Patris Christi Iesu, ut sciatis, scilicet quod alia persona est Pater a Filio, quamvis unum et idem sit in substantia cum illo. Ad quam cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia ipse est in quo sunt omnes thesauri, id est omnes copiae, Sapientiae de divinis, et scientiae, de humanis. Sed absconditi. Et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, nisi his qui petunt et pulsant. Vel aliis non mutatis, ita potest legi illud : Consolentur corda sua, dico, instructi in charitate, et in omnibus divitiis, alia littera, pleni, intellectus. Ad quid ? ad cognoscendum, Christi, quia est in Christo. Alia littera id est Verbum caro factum, per quod humiliatum superbi redimuntur : et cum lego, Verbum caro factum est, in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis Filium, et utrumque simul Deum et hominem unam personam ineffabilis gratiae largitate coniunctum :

et ideo Verbum caro factum, quod est Christus Iesus, habet thesauros sapientiae et scientiae. Unde subdit, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.

 

Haec duo inter se ita distant ut sapientia de divinis, scientia de humanis accipiatur. Utrumque in Christo agnosco. Et sapientiam in eo quod Verbum est apud Deum, et scientiam in eo quod nobiscum homo est. Omnia enim quae pro nobis Verbum caro factum temporaliter fecit et pertulit, ad scientiam pertinent. Quod autem Verbum est sine tempore et loco, Patri coaeternum, et ubique totum, ad sapientiam refertur. Scientia ergo nostra Christus est ; sapientia nostra, idem Christus est. Unde : Plenum gratiae et veritatis. Aliter totum secundum aliam litteram, quae est. Ut consolationem accipiant corda eorum, cum fuerint instructi in charitate in omnes divitias plenitudinis intellectus, ad agnitionem mysterii Dei in Christo Iesu. In quo, etc. Vult Apostolus animos eorum fovere in charitate, et ut prompti fierent per Epistolam agnitionem recipere sacramenti Dei, in Christo advertentes has esse sapientiae et scientiae divitias, si agnoscatur Christus, in deitatis suae plenitudine adorandus. Et est ordo : Ad hoc tendo, ut corda ipsorum consolationem accipiant : quod erit, cum fuerint instructi in charitate Dei et proximi ; et cum fuerint instructi, ad cognitionem mysterii Dei in Christo, id est in agnitionem Christi, in quo est omne mysterium. Omne enim mysterium sacramenti Dei in Christo est, ut qui eum cognoscit, omnium notitiam etiam habere videatur. Unde addit : Ipsi dico per hoc tendentes, in omnes divitias plenitudinis intellectus. Divitiae enim sapientiae et scientiae sunt, si Christus agnoscatur, quia omnium potentiarum virtus in eo est. Ex eo enim habent omnes, quare et caput omnium dicitur, ut per ipsum omnes subsistere videantur. Unde recte subditur, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Omnis enim ratio scientiae totius creaturae supernae vel terrenae in eo est qui est caput et auctor omnium caelestium et terrestrium, ut qui hunc novit, nihil ultra quaerat, nec sapientiam nec virtutem, quia agnovit eum in quo perfecta virtus est, perfectaque sapientia. Quidquid alibi quaeritur, hic perfecte invenitur. Nam quid sapientius Salomone, quid prudentius Daniele, quibus ideo prae caeteris Deus sapientiam dedit, ut in Daniele et Salomone ostenderet infidelibus, se auctorem esse sapientiae totius ? Quod infideles non putant, quia non legunt in evangeliis et prophetis astrologiam, geometriam, et alia huiusmodi. Quae ideo despecta sunt a nostris, quia nihil ad salutem pertinent, sed magis mittunt in errorem, et a Deo avocant, ut dum his student disputationum ratiocinationibus curam animae suae non agant. Qui vero Christum novit, thesaurum sapientiae et scientiae invenit, quia id novit quod utile est.

 

 

 4-8. Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum, et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae. Sicut ergo accepistis Iesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate, radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum.

 

Hoc autem, etc. Commendata sui mysterii dignitate, monet eos ne malorum colloquiis et astutia iniquitatis sensus eorum recederet a Christo ; quasi dicat : Volo ut sitis instructi, hoc autem dico ut non solum tendatis ad ea quae nondum habetis, sed ut nemo, quantumcunque sapiens, vos decipiat, in sublimitate, ut videtur : quae subtilitas vel sublimitas non est, nisi sermonum, id est nisi in verbis. Quia sapientes mundi arte quadam, minutiis disputationum irretire gestiunt animas simplicium, ut traditione mundanarum rerum abstrahant eos a spe quae est in Christo. Nam etsi, quasi dicat : Ne decipiat, dico, et recte : video enim spiritu, quod apud vos geritur.

[Ambrosius] Et hoc est quod ait Nam etsi, a vobis, corpore absens sum, sed tamen, vobiscum sum spiritu, sicut et spiritus Elisei fuit cum Giezi in via euntis ad Naaman Syrum, ut acciperet sub nomine quae ipse non mandaverat. Quanto magis Apostolus ea quae dixit poterat videre in spiritu ! Maior enim gratia fuit in apostolis quam in prophetis. Ideo ait, spiritu vobiscum sum. Sanctis enim datum est in spiritu videre remota. Ergo sibi caveant illi quorum actus magistrum non latent. Vobiscum sum dico, gaudens et videns, id est quia video, ordinem vestrum, id est quoniam unusquisque vestrum secundum ordinem suum, vivit. Et videns firmamentum, id est stabilitatem eius fidei vestrae quae in Christo est, non in lege. Per hoc promptiores eos facit circa Evangelium, quia gaudere se dicit in dispositione conversationis illorum et fidei stabilitate, ut scientes unde placeatur Deo, in eo fierent firmiores. Et quandoquidem bene statis, sicut ergo fidei fundamento accepistis, bona enim fuit acceptio, accepistis, inquam, Iesum Christum Dominum nostrum, ita ambulate, id est proficite non extra eum, sed in ipso ambulate, dico, vos minores, radicati in activa vita, ut arborum ad fructificandum, et vos maiores qui in contemplatione estis, super alios, aedificati et hoc in ipso, id est in templo Dei. Unde, scilicet aliis loquatur, et ambulate in actione gratiarum confirmati in fide, ambulate, dico, sicut et didicistis, id est sicut accepistis, non aliter, et didicistis, cognitione, et habetis materiam gratiarum.

 

 Vos dico, abundantes, donis in illo, qui solus dat incrementum. Et in hac ambulatione, videte ne quis vos decipiat per philosophiam

[Ambrosius] terrenam, per quam solent seduci, qui cupiunt prudentes iudicari in mundo. Et eamdem significationem subdens, per inanem fallaciam. Terrena enim philosophia argutiis et subtilitate minutiarum componitur, et decipit, dum verisimilibus causis et commentitiis rebus nil tam verum aestimant quam quod conspicitur, et intelligitur in elementis, quae terrena philosophia, secundum traditionem hominum,

agentium secundum elementa mundi, et non secundum Christum, in aliqua parte, id est non est a Deo ordinata, sed ab omnibus tradita. Tradiderunt enim philosophi, quos homines vocat, Deum non posse fieri creaturam, hominem non posse nasci de Virgine, vel mortuum revivere, considerantes elementa, id est has creaturas visibiles, in quibus ex commistione seminis animalia generantur, et quod moritur non iterum vivit. Ideo monet traditionem istam cavere velut inanem, et fallacem. Philosophiam dicit non a Deo ordinatam, sed ab imbecillitate ratiocinationis humanae quae potentiam Dei intra conscientiam suam coarctat, non aliter credens facere vel posse quam carnalis ratio suadet, quae omnino cavenda est, quia mundi cultrix est non Dei, et a Christo retrahit in quo perfectio divinitatis est, quia omnia habet quae Pater. Vel dum ait, secundum elementa, illos tangit, qui quasi prudentius exponunt idola dicentes : Iuno est aer, Neptunus est mare. Ideo cum diceret, secundum philosophiam, et inanem fallaciam, addit, secundum elementa mundi, quasi admonens non qualescunque adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores interpretatores signorum, cavendos esse. Vel fallaciam appellat quod de lege dicunt pseudopraedicatores, et illa dicitur inanis, quia in hac falsitate nulla est utilitas ; quod solet esse aliquando in falsis. Philosophiam dicit ea quibus hoc probare volunt, quod asserunt. Et est sensus : Videte ne quis vos decipiat, trahendo ad legis observantias, per prophetiam, id est per rationes conquisitas ad probandum vel improbandum : quod de lege dicitur ; et per inanem fallaciam, scilicet per illud quod probatur. Ne quis decipiat dico, agens secundum traditiones hominum, id est legalia ; post exhibitam enim veritatem, lex non est traditio Dei sed hominum, et agens secundum elementa mundi, id est secundum litteralem sensum, qui et de mundanis est, et non secundum Christum.

 

9-14. Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis. In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis. Et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti quod erat contrarium nobis.

 

Quia in ipso, Christo, inhabitat plenitudo divinitatis omnis id est omnino inhabitandi, ut etiam personaliter sit ei unitus quod non est in aliqua creatura.

Deus quidem ubique praesens est, et ubique totus praesens, nec tamen ubique habitans, sed in templo suo tantum et capitur habitans ab aliis amplius ab aliis minus, sed de solo capite nostro dicitur : quia in ipso inhabitat plenitudo divinitatis, et hoc, corporaliter, non hoc ideo dicit, quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est quia in templo manufacto olim non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est praefigurantibus signis. Omnes autem illae observantiae umbrae fuerunt futurorum.

Non ergo quia divinitas corpus sit, sed propter umbrarum comparationem legalium, dixit, corporaliter, id est completive, quia in illo implentur omnia, ut quodammodo sit corpus et impletio umbrarum legis, id est significationum illarum ipse sit veritas. Sicut ergo ipsae figurae translative non proprie dictae sunt umbrae ; ita cum ait plenitudinem divinitatis in Christo habitare corporaliter, translato verbo usus est.

Qui ergo dicit carnales observantias necessarias, dicit Christum non esse corpus umbrarum, nec Deum ad omnia sufficientem. Vel certe ideo dicit, corporaliter, quia in Christi corpore quod sumpsit de Virgine tanquam in templo habitat Deus. Quid ergo interest inter caput et membra caetera, quae etiam templum eius sunt, quia in capite nostro habitat omnis plenitudo divinitatis, ita quod omni gratia plenus est, sed non ita habitat in sanctis, sicut et in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non quantum in cacapite. Ibi enim auditus, visus est, et olfactus, et gustus, et tactus, in caeteris autem solus est tactus. Ita in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis, quia ille est caput, in quo sunt sensus, in sanctis vero quasi solus tactus est, quibus datus Spiritus ad mensuram. Praeterea est aliud quo intersit plane inter illud caput, et cuiuslibet membri excellentiam, quia singulari quadam susceptione hominis factus est homo ille una persona cum Verbo. De nullo enim sanctorum dici potuit vel potest, vel poterit : Verbum caro factum est. Nullus sanctorum qualibet praesentia gratiae Unigeniti nomen accepit. Ut quod est ipsum Verbum ante secula, hoc simul cum assumpto homine diceretur, et est summa omnis intelligentiae talis : In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, id est veraciter et solide.

 

Et estis. Quasi dicat : In eo habitat divinitatis plenitudo. Et in illo qui ita plenus est, vos estis repleti, donis Spiritus sancti, quod non sunt elementa. In credentibus enim Spiritus sanctus habitat, quod elementis concedi non potuit, quia indignum erat invisibilem et incorporeum habitare in substantia visibili et invisibili. Audiant ergo et veniant cultores elementorum et credant in Christum ut fiant maiores eorum quos nunc colunt. Ideo ait, in illo repleti estis, qui creditis in Christo omnem plenitudinem habitare : quod negantes contra Christum sunt. Qui Christus est caput, non modo hominum, sed etiam principatus et potestatis angelicae. Et vos ergo replere potest, qui supernos cives replet. In quo. Monuit ne per prophetiam a Christo recedant, nunc monet ne a pseudoapostolis seducti caeremonias legis recipiant. Quasi dicat, Estis repleti in illo, in quo, non solum donis repleti estis, sed etiam estis circumcisi, id est purificati ab errore et mundo. Circumcisi, dico, circumcisione non manufacta, id est opere humano : vos dico manentes, in exspoliatione corporis carnis id est exspoliati a corpore secundum quod erat carnis, id est carni subiectum, carnis serviens desideriis ; sed modo secundumque spiritus, spiritale, spiritui serviendo, id est in spiritu estis servientes non in carne, a terrenis ad caelestia, ab humanis ad divina, ab errore ad divinitatem conversi. Vel ita : Estis circumcisi, circumcisione non manufacta, sicut fiebat legalis circumcisio scilicet non facta, in exspoliatione cutis, alia littera, carnis, quia ibi, scilicet in carnali circumcisione nihil fit nisi quod cutis aufertur. In eodem sensu potest legi littera nostra sic, non manufacta ; in exspoliatione corporis carnis, id est corporis quod est caro.

Non igitur duas res intelligi voluit, quasi aliud sit caro, aliud corpus carnis ; sed quia corpus multarum rerum nomen est, quarum nulla caro est, quia non omne corpus caro est. Non inquam tali circumcisione circumcisi estis, sed in circumcisione Iesu Christi, id est, circumcisione spiritali, ubi omnia vitia amputata sunt, quia solus Christus facit. Consepulti. Item ; hoc in Christo consecuti estis, quia estis consepulti in baptismo, id est ad similitudinem sepulturae eius, baptizati scilicet ut iam non videantur quod fuerunt, scilicet veteres peccatores, sed novi iusti ; sicut Christus in sepulcro positus non videbatur. In quo Christo et resurrexistis, in novitate vitae ambulando. Et hoc non per aliud, sed per fidem operationis Dei, id est quam Deus operatur in eis. Vel, per fidem operationis Dei, id est per fidem Dei, de quo credunt quod exemplo Christi, suscitabit illos. Unde subdit, qui suscitavit illum, id est Christum, a mortuis. Hoc praemittit ad probandum quod resurgent illi etiam immortales. Unde subdit : Et, per hoc vos etiam Gentiles, iam certitudine spei, convivificavit, id est secundum corpus et animam vivificavit, cum illo, Christo, id est ad similitudinem eius. Convivificavit dico, cum, id est quamvis prius, essetis mortui in delictis, non sentientes mala vestra. Delicta dicit, quod reliquerunt legem naturae. Et mortui, in praeputio carnis vestrae, id est in originali peccato ; quod significat praeputium. Vel, praeputium vocat delicta carnalia, et ponit praeputium pro eo quod significat, id est delicta carnalia a quibus exspoliandi sumus.

[Augustinus] Mortuos vivificavit dico, condonans vobis, gratis omnia delicta, et originalia et superaddita ; quod signum est quod et poenam tollet. Et non solum vobis gentibus donavit delicta, sed etiam nobis Iudaeis praevaricationem, quae fuit ex lege, dimisit. Et hoc est, ipse dico, delens chirographum decreti, scilicet legis, id est memoriam transgressionis quae erat ex decreto, id est ex lege, quod, chirographum erat adversum nos, et conscientia enim nostra, et diabolus ad accusandum nos erat memor transgressionis illius, et ita haec memoria erat adversum nos scilicet nocens nobis, et nos crucians. Sed et hoc in baptismo abluto et deleto, nec conscientia nostra timet, nec diabolus quod obiiciat habet. Et non solum chirographum decreti erat adversum nos, sed etiam ipsum decretum id est vetus lex. Unde subdit, quod erat. Quasi dicat chirographum decreti, dico quod, etiam decretum, id est lex erat contrarium nobis, cum non adiuvaret, sed amplius reos faceret.

 

 

14-17. Et ipsum tulit de medio affigens illud cruci, et exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter palam triumphans illos in seipso. Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu, aut in parte diei festi aut neomeniae, aut Sabbatorum quae sunt umbra fururorum, corpus autem Christi.

 

Et ipsum chirographum, vel decretum, tulit de medio omnium, id est de communi, ut nullus credentium vel chirographum timeret, vel ultra legem observaret. Tulit dico, affigens illud decretum cruci, ut iam cesset cum omnia sacrificia legis carnalia in oblatione veri Agni sunt adimpleta. Quis ergo illud restituit ? quasi dicat : Nullus debet illud restituere, et sicut nos a lege et a legis praevaricatione liberavit, sic et patres antiquos ab inferno liberavit, ne quis putet eos per legem salvatos. Et hoc est quod subdit, et ipse exspolians principatus, infernales. Et potestates, auferendo Abraham, Isaac et caeteros iustos, traduxit, suos, id est longe ab hoc regno ad caelos duxit, ipse dico, prius confidenter, id est cum magna fiducia, cum spe victoriae, ut Deus homo sine peccato, triumphans, id est expugnans illos in cruce, scilicet infernales principes, quod non est in abscondito, sed palam. Si quis enim perfectionem Ecclesiae respicit, aperte videtur antiquus hostis victus. Triumphans, dico in semetipso oblato, non alio sacrificio.

Morte sua quippe uno verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum, unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia iure detinebant, exstinxit. Unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interior qua nos tenebat potestas eius occisa est. Vel ita, ab illoc loco, Delens, etc., quasi dicat : Vobis gentibus condonavit omnia delicta, ipse dico, delens, etiam chirographum decreti quod erat adversus nos. Decretum Dei fuit quod Adae praecepit, scilicet : De ligno scientiae boni et mali ne comedas. Huius decreti violati chirographum, id est memoriam, delevit Deus quando peccatum primi parentis per sanguinem abluit, et illa memoria erat contraria nobis, sed ipsam tulit de medio affigens cruci. Vel chirographum dicit peccatum Adae, quod quasi cautionem contra nos tenebat diabolus. Decretum est sententia omnibus hominibus adversa, qua scilicet dictum est : Morte moriemini. Sed illud chirographum Dominus tulit. Et hoc est, condonavit nobis omnia delicta. Ipse, dico, delens chirographum quod erat contrarium nobis id est peccatum Adae, cuius rei eramus. Chirographum dico, decreti quod erat contrarium nobis id est de quo data est sententia cunctis hominibus contraria. Et ipsum chirographum tulit de medio affigens illud cruci, non solum alia. Nisi hoc et alia tolleret, non liberaremur a morte, vel inferno. Dum innocens occiditur, peccatum crucifigitur, id est mortificatur. Crux enim non Salvatoris mors est, sed peccati. Innocens enim dum occiditur, reos illos facit a quibus occiditur ; sed peccatum humani generis occidit, per quod et principatus et potestates exspoliat. Unde subdit : Et exspolians principatus et potestates animabus quas tenebant captivas, quibus eos exspoliavit illarum abluendo peccata. Et exspolians, inquam, traduxit, principatus et potestates, id est ab Ecclesia exterminavit, ne fidelibus nocere possent, ut ante. Ipse dico post crucis triumphum, confidenter et palam, scilicet cum angelicis legionibus ad inferna descendens. Et triumphans, id est vincens, illos, scilicet principes inferni, in semetipso id est praesentia suae maiestatis.

Vel secundum litteram : Exuens se carne, principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eos in semetipso. Nomine carnis hoc loco mortalitas intelligitur, iuxta illud, caro et sanguis non possidebunt regnum Dei. Per hanc mortalitatem nobis invidae potestates dominabant.

 

Hac igitur mortalitate Christus in resurrectione se exuens, diabolicas potestates quae per hanc mortalitatem dominabantur dicitur exemplasse, quia in seipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto corpore eius, id est Ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complectitur.

In ipso quoque vincuntur inimicae nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates. Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores qui in eum credunt a diabolo antea tenebantur.

Unde : Qui pro multis effundetur. Et quia haec omnia in Christo nobis donata sunt, ergo deinceps nemo vos iudicet, id est damnabiles faciat in cibo aut in potu, sumpto vel non sumpto ritu Iudaeorum, aut in parte diei festi, non celebrata cum lex praecipiat celebrari, id est nemo vos damnet, de hoc quod nullam partem diei festi observetis, verbi gratia, scilicet aut neomeniae aut sabbatorum, quae omnia sunt, umbra futurorum, id est aliqua signa a re pendentia, quae in figura futurorum tunc fiebant, et erat peccatum non observare quae praecipiebantur, et unum solum non observatum tunc damnabat.

Nunc autem non est peccatum, quia tunc erant praecepta, nunc testimonia. Illud enim erat tempus significandi ; hoc, manifestandi. Ergo ipsa Scriptura quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum : et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Ergo non manducare azymum per statutos VII dies, tempore illo peccatum fuit ; tempore autem isto, non est peccatum ; sic et de caeteris. Tunc enim fuerunt ista praecepta, nunc autem, testimonia et confirmatio veritatis. Haec omnia fuerunt umbra. Corpus autem, id est veritas huius umbrae, est Christi, id est ad Christum pertinet, quia per cum impleta. Vel ista omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de Virgine, vel quod est Ecclesia. Et quia sunt umbra,

 

 

18-23. Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit, ambulans frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc tanquam viventes mundo decernitis ! Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis : quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

 

Nemo vos seducat volens, id est amans suadere vobis ea quae non vidit, id est quae non intellexit, scilicet legis caeremonias, quarum rationem ignorat. Seducat, dico, in humilitate et religione angelorum, quia videntur quasi nuntii Dei per speciem et humilitatem religionis. Et haec sunt quibus possunt homines facile seduci. Et ille qui hoc facit, est ambulans frustra, quia quidquid agit perdit, quia sine Christo rectore est. Ipse dico, inflatus, id est superbus sensu non rationis, sed carnis suae, id est sensualitatis, quia non intelligit aliud quod sensualitas capit. Unde erubescendum esset, non tumendum. Et est, non tenens Christum veritate et gratia plenum omnium Scripturarum, caput, contra quod dicunt qui legem praedicant. Ex quo, capite, id est de cuius plenitudine accipiendo, totum corpus, id est Ecclesia, per nexus charitatis, et per coniunctiones fidei, spei et operum, in quibus fideles coniuncti sunt, et similes, subministratum est, et constructum. Distingue, et redde singula singulis. Constructum in unum per coniunctiones, scilicet quia idem credunt, et eadem operantur, et subministratum, in subserviendo, per nexus, id est per charitatem sine qua membra non cohaerent, nec invicem serviunt nec vivunt. Et sicut crescit virtutibus et membris. Et hoc, in augmentum Dei, id est quantum Deus providit.

[Ambrosius] Vel, in augmentum Dei dicit, quia quasi augetur Deus, hominibus ab errore redeuntibus, sicut minuebatur deserentibus. Qui enim per errorem deseruerant Deum, minuebant copias divitiarum eius negando se esse eius. Cum vero redeunt, incrementum faciunt Deo, quia ex perditis acquiruntur. Si ergo, vel autem. Hactenus monuit stantes ne seducerentur a pseudo ; nunc aggreditur illos qui aliqua de lege servabant, sub increpationis forma dehortans eos a lege, quasi dicat : Vos stantes videte ne seducamini, sed vos alii qui legalia recepistis, dicite, quare legem servatis ? Et hoc est quod ait : Si ante mortui estis, non misera a Christo, sed felici morte ab elementis mundi, id est separati a lege, quae est institutio puerorum qui mundana petunt, mortui dico, per hoc quod estis cum Christo, quid adhuc, scilicet veritate nota et recepta, tanquam viventes in mundo, id est ut Iudaei qui mundo vivunt, et non Deo, decernitis, servanda legalia. Decernitis dico, dicentes alii aliis, ista ne tetigeritis, etc. Vel ita, si ergo. Elementa dicit creaturas huius mundi, quasi dicat : Quia Christus omnia delicta delevit, ergo per hoc quod vos estis cum Christo, id est quia fidem Christi accepistis, mortui estis, id est ex toto separati a peccato, et ab elementis mundi, id est ab omni superstitione et abstinentia creaturarum mundi.

 

Vel ita potest accipi, cum Christo, id est sicut Christus ; ut sit sensus : Si, inquit, mortui estis a peccato, et ab elementis cum Christo, id est sicut Christus, quid adhuc tanquam viventes mundo decernitis, a quibusdam superstitiose abstinendum ! quia si prius dum eratis ignari hoc faciebatis, cur veritate propalata idem facitis ?

[Ambrosius.] Decernitis dico, dicentes, ista ne tetigeritis, ut cadaver, vel locum in quo sederit mulier menstruata ; neque gustaveritis, ut porcum, vel pisces non habentes squamas ; neque contrectaveritis, quodam studio, et delectatione, quasi dicat non debetis hoc decernere. Quae omnia sunt ducentia in interitum, id est ducunt in mortem ; in ipso usu, id est si quis utatur eis iudaice, ut ab his abstineat, illis utatur, credens inde iustificari. Ista dico iam existentia, secundum praecepta et doctrinas hominum, non Dei. Postquam enim Veritas venit, iam non praecipit Deus haec servari, sed Pharisaei et auctoritate haec praecipiunt, et rationibus docent. Non ergo ideo dicuntur esse in interitum, quod verum sit ea esse mala, secundum quod a Deo praecepta sunt ; sed ideo usus illorum et cultura interimit, quia sunt praecepta et doctrinae hominum, non Dei exhibita veritate. Quae sunt quid habentia rationem, id est speciem sapientiae, quia praetendunt superstitionem et humilitatem. Unde subdit, in superstitione. Quasi dicat Per hoc habent speciem sapientiae, quia sunt in superstitione, id est in religione quae supramodum est, et quia sunt in humilitate, quia humiles se ostendunt qui illa observant. Et quia sunt non ad parcendum corpori, quia dicunt se non parcere corpori, et sunt non in honore aliquo, quia dicunt se non curare de honore humano. Et quia non sunt ad saluritatem carnis, quia multa sibi subtrahunt, alios gulosos dicunt.

[Hieron.] Vel ita, quae sunt quidem habentia sapientiae rationem. Haec legalia habent rationem sapientiae, non in veritate, sed in superstitione, id est in falsitate quae est superabundans ubi nulla utilitas est, scilicet per mundanam sapientiam. Et sunt in humilitate, non illa quae virtus est, sed sicut ex Graeco intelligitur, quia mens sentit humilia, id est vilia et terrena, id est in dilectione animae sunt. Et sunt non ad parcendum corpori, quia et in illis observationibus multus labor est, qui est inanis. Et non sunt in aliquo honore, Dei scilicet cuius consilium irritum dicitur, nec sanctorum, quorum fides destruitur. Et non sunt ad saturitatem carnis, quia multa eis subtrahuntur. Vel ita ; quae sunt quidem habentia rationem sapientiae, id est putant se habere rationem sapientiae qui illa tradunt. Ideo quia illa traditione sunt ; in superstitione, id est in simulata religione, quia traditioni humanae nomen religionis applicant, ut religio appelletur, cum sit sacrilegium, quia quod contra auctorem est, sacrilega mente inventum est. Simulata ergo ibi est religio ut videantur vera quae falsa sunt. Et illa traditio vel religio est in humilitate, quia mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna. Et est non ad parcendum corpori, id est obest corpori, cuius caput est Christus, id est Ecclesiae. Et non est in honore aliquo illis quia truncati sunt a capite Christo, toto se dantes mundo, et explentes sensum carnis. Unde subdit : et est ad saturitatem carnis. Sagina enim carnalis sensus est, traditio humana, quae hoc dicit sufficere quod carnis tradit prudentia.