Ad Romanos VI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Romanos VI

CAPUT VI

 

1-2. Quid ergo dicemus ? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet ? Absit ! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?

 

Quia ergo dicemus ?

Obicit Apostolus quod videt a perversis posse obici. Quidam enim perversi audientes praedicationem Pauli, et aliorum apostolorum, ubi debuerunt accipere vitam, acceperunt mortem, dicentes apostolos praedicare quod quanto amplius homo peccaret, tanto magis Deo placeret, et maiorem gratiam consequeretur.

[August.] Hoc autem perversi accipiunt ex illo loco ubi dictum est : Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, tanquam dixerit propter abundantiam gratiae prodesse peccatum. Hoc dicere est esse ingratos gratiae, et hoc est quod opponendo sibi ait : Quid ergo dicemus ? quasi dicat : Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit. Quid ergo dicemus ? Dicemus, scilicet hoc quod permanebimus in peccato, ut gratia abundet, ut quidam nobis imponunt ? Absit ! ut nos hoc dicamus.

Non est enim permanendum in peccato, ut quidam nos dicere existimant pro maiori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non enim permanendum est in peccato ut regnet gratia, sed potius per ipsam gratiam debemus, et possumus, peccato esse quasi mortui et sepulti, et resurgere in iustitiam ipsius in vitam aeternam. Quod consequenter ostendit Apostolus, et prius quod mortui sumus peccato, subdens : Qui enim, vel, si enim, quasi dicat : Vere non est permanendum. Enim, id est quia, mortui sumus peccato, in baptismo, id est liberati sumus a peccato, ut iam non dominetur in nobis per gratiam Dei. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Et si hoc est, quomodo, etc. ; vel si est ibi, qui ita leges, et qui, hoc iam habemus. Quomodo, id est qua ratione, adhuc, post tantum beneficium, vivemus in illo ? et reddemus vires hosti ? Cum enim hoc praestiterit gratia ut moreremur peccato, quid aliud facimus, si vivimus in eo, nisi ut gratiae simus ingrati ? Neque enim qui laudat beneficium medicinae, prodesse morbos dicit, et vulnera a quibus illa hominem sanat ; sed quanto laudibus maioribus medicina praedicatur, tanto magis vituperantur et horrentur vulnera et morbi a quibus liberat : quae ita laudatur, sicut laus gratiae et praedicatio, vituperatio est delictorum.

 

 

3.-5. An ignoratis, fratres, quia quicunque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus ? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus.

 

An ignoratis, etc. Hic confirmat quod dixerat, scilicet quod mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse, quia cum baptizamur commorimur Christo, et hoc est quod ait, an ignoratis, etc. ; et quasi quis diceret : An mortui sumus peccato ? Respondet utique, sumus, quia nos, quicunque, id est cuiuscunque conditionis, baptizati sumus, id est a vitiis purificati, in Christo Iesu, id est in institutione Christi quae est in nomine Trinitatis vel in operatione ipsius, qui baptizat vere. Baptizati sumus in morte ipsius, id est in similitudine mortis Christi, ut sicut Christus semel mortuus est carne, et semper vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono.

[Haimo.] Vel in morte ipsius dicit nos baptizari, quia mors eius causa est huius purificationis. Et an ignoratis, vos hoc, o fratres ? quasi dicat : Hoc non debetis ignorare. Nota quia saepe illos arguit de ignorantia.

 

Consepulti enim sumus. Quasi dicat :

[Augustinus, Haimo.] Vere in baptismate sumus similes mortis Christi, quia etiam consepulti sumus fide in baptismo cum illo, id est ad similitudinem eius. Nos, dico, ducti, per baptismum in mortem, id est in peccatorum abolitionem. Ad hoc enim sumus commortui et consepulti, ut quomodo Christus resurrexit, longe a mortuis remotus, et hoc, per gloriam Patris, id est per Verbum Patris homini unitum, vel per gratiam Dei. Ita et tam firmiter nos a vitiis resurgentes ad bona opera ambulemus, de bono in melius, positi in novitate vitae, per iustitiam fidei et spem gloriae. Si enim ; quasi dicat : Dico ambulemus in novitate quod possumus. Si enim nos explantati, ad similitudinem arboris, de mala terra, facti sumus, a Deo : complantati, firmiter haerentes, similitudini mortis, id est si a veteri ritu remoti firmiter haeremus bono Deo faciente, et similes morti Christi sumus. Simul, id est mox, et erimus, complantati similitudini resurrectionis Christi, id est firmiter haerebimus similitudini resurrectionis Christi, ut sicut Christus deposita vetustate a morte novus resurrexit, ita et nos in novitate vitae ambulemus.

[Ambrosius] Tunc dicit nos posse fieri similes resurrectioni, si similitudini mortis eius facti fuerimus complantati, id est in baptismo omnia vitia deponentes, postmodum non peccemus. Haec enim similitudo mortis praestabit similitudinem resurrectionis, ut in novitate vitae ambulemus.

[Augustinus] Nota quod mors qua peccato mortui in baptismo dicimur, et vita qua nunc in iustitia et post aeternaliter cum Christo victuri sumus, in morte et resurrectione Christi demonstrata sunt. Mors enim Christi et resurrectio, non tantum res, sed etiam sacramenta sunt.

Quidquid enim gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, et in sedere ad dexteram Patris, ita gestum est, ut his rebus mystice non tantum dictis, sed gestis, configuretur vita Christiana. Attende ergo singula quae facta sunt in his praedictis, et qualiter ex eis Christiana vita configuretur in Christo qui vixerat vetus homo, id est vetustate a primo homine contracta, non secundum culpam, sed secundum poenam, famem scilicet et sitim, et huiusmodi. Hoc modo ipsam vetustatem finivit et deposuit, ut dolorem crucis sustinens sic haberet membra distenta in cruce et fixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, per haec exigens a nobis, ut nostram vetustatem peccatorum cum gemitu et dolore poenitentiae deponamus, et membra nostra continentiae atque iustitiae clavis confixa habeamus, ne ad priora mala redeamus, a quibus etiam ita perfecte quiescamus, ut nec eorum visio nec memoria habeatur ; et sic ad bona resurgentes in novitate vitae ambulemus, de virtute in virtutem ascendentes, quousque in dextera Dei locati Deum deorum sicut est videamus.

[Augustinus] In cruce ergo est dolor confessorum, in sepultura requies absolutorum, in resurrectione vita iustorum, in ascensione profectus perfectorum, in consessu ad dexteram gloria beatorum. Haec autem non solum a nobis exigit Christus in sacramento passionis, sed etiam si volumus imitari efficit. Unde subditur :

 

 

6-11. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum illo, scientes quod Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur ; mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato mortuus est semel ; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.

 

Hoc scientes quia vetus homo, etc. Dixit nos per baptismum mortuos esse peccato, et ideo non debere amplius vivere in illo, sed in novitate vitae ambulare, et per quid hoc liceat ostendit, scilicet quia vetus homo crucifixus est, etc.

[Augustinus] Quasi dicat : Dico, ambulemus in novitate vitae. Nos dico, scientes hoc, quia vetus homo, id est fomes peccati et consuetudo noster, id est qui ex nobis est, non ex Deo, simul, cum Christo crucifixus est, id est cum crucifixione Christi ita debilitatus est, ut destruatur, etc.

Vel, vetus homo noster, si cum Christo crucifixus, id est veteres actus nostri morte Christi crucifixi, id est mortui sunt ita ut destruatur, dominante ratione, corpus peccati, id est omnia crimina quae simul sunt quasi corpus et congeries peccati. Gratia autem Dei qui in similitudine carnis peccati in cruce pependit, per baptismum id agitur, ut vetus homo crucifigatur, et corpus peccati destruatur, non ita ut in ipsa vivente carne concupiscentia respersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo quae inerat nato. Nam si post baptismum vixerit in carne, habet concupiscentiam cum qua pugnet, eamque adiuvante Deo superet, si tamen non in vacuum gratiam Dei suscepit, si reprobus esse noluerit. Non itaque hoc praestatur in baptismo, nisi forte miraculo ineffabili Creatoris, ut lex peccati, quae est in membris prorsus exstinguatur et non sit ; sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae subiecta mente serviret, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit habeatur.

[Ambrosius]. Ipsa vero concupiscentia, soluto reatus vinculo quo per illam diabolus animam retinebat et a suo Creatore separabat, maneat in certamine quo corpus nostrum castigamus, et servituti subiicimus. Vetustas itaque nostra poenae et culpae, quae est ex maledicto primi hominis in cruce Christi destructa est, qui nostram mortalitatem suscepit, et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, in cuius peccati et mortis figura etiam Moses in eremo super lignum exaltavit serpentem ; persuasione quippe serpentis, homo in damnationem mortis incidit. Itaque serpens, ad significationis ipsius mortis convenienter in ligno exaltatus est. In illa enim figura serpens pendebat in ligno. Quid autem pependit in ligno crucis nisi mors Domini, ut mortem moriendo superaret, et maledictum geminae vetustatis nostrae factus maledictum pro nobis consumeret ?

 

Qualiter autem vetustas nostra in cruce consumpta sit videamus. Vetustas nostra sicut et maledictio in duobus consistit, scilicet in culpa et in poena. Alterum assumpsit Christus, id est poenam. Unde et dicitur factus maledictum, et utrumque in nobis consumpsit, quia nostram duplam vetustatem sua simpla consumpsit. Unde et uno die et duabus noctibus in sepulcro quievit. Per unum diem simpla eius vetustas signatur, per duas noctes gemina nostra vetustas. Quievit ergo in sepulcro una die et duabus noctibus, quia sua simpla vetustate nostram geminam tulit. Et qualiter videamus. Culpam delevit Christus, et praesentem et praeteritam et futuram. Praeterita peccata tulit ea remittendo, praesentia, homines ab eis retrahendo, et item remittendo ; futura vero non ea remittendo tulit, sed gratiam qua vitarentur conferendo. Ergo futura tulit, quia ut non fierent fecit. Poenam quoque similiter consumpsit. Est autem poena duplex, gehennalis et temporalis. Gehennalem prorsus delevit, ut eam non sentiant vere poenitentes ; temporalem vero nondum penitus tulit. Manet enim fames, sitis, mors et huiusmodi ; sed regnum et dominium eius deiecit, et tandem in novissimo eamdem penitus exterminabit. Sicut aliquis capiens hostem atrocissimum non statim interficit eum, sed patitur eum cum dedecore et dolore aliquantulum vivere, ita et Christus poenam quasi prius alligavit, in futuro autem perimet. Victa ergo mors cum triumpho est, et cum ea diabolus, sed nondum penitus interempta. Inde est quod Petrus ante passionem ad vocem ancillae negavit, postea vero ante reges et praesides ductus non cessit. Ideoque congrue ait Apostolus : Vetus homo noster crucifixus est, id est debilitatus ira, ut destruatur corpus peccati, carne subdita spiritui, ita ut ultra non serviamus peccato, non dico ut non sit, sed ut non cogamur servire et vere non cogimur, quia iustificati sumus. Et vere : qui enim est mortuus peccato, id est qui liberatus est a peccato, ut nos sumus, iustificatus est a peccato, id est iustus et liber est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, id est si ita mortui sumus peccato, sicut Christus mortuus semel est poenae, credimus, etiam quia simul vivemus cum Christo, id est non alibi, sed ibidem cum eo. Id est dicere, si mortui sumus Christo, id est similes morti eius, sicut supradictum est, praeter praedicta hoc habebimus, quia vivemus cum eo in aeterna vita. Vivemus dico, et tali vita quali ipse.

 

Scientes quod Christus resurgens longe ex mortuis remotus, iam, id est posthac, non moritur, id est dissolvitur, dissolutione animae et carnis. Et mors illi ultra non dominabitur, aliqua passione. Quod enim mortuus est, etc., quasi dicat : Vere Christus iam non moritur, quia Christus mortuus est semel ; semel ideo, quia mortuus peccato, id est pro peccato tollendo quod una morte fecit, quae ad hoc sufficit.

Vel mortuus est peccato, id est peccati similitudini, id est carni in qua non erat peccatum, sed similitudo peccati, cui mortuus est quando moriendo exutus est carne mortali simili peccatrici. In quo sacramentum baptismatis, quod in nobis celebratur, commendat Apostolus.

Ut quomodo ille semel moriendo similitudini peccati mortuus praedicatur, ita quicunque in illo fuerit baptizatus eidem rei cuius fuerit illa similitudo, moriatur, id est peccato, et vivat a lavacro renascendo, sicut ipse a sepulcro resurgendo quamlibet aetatem gerat.

A parvulo enim recenter nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus est prohibendus a baptismo, ita nullus est qui peccato non moriatur in baptismo, sed parvuli tantum originali, maiores vero etiam actualibus quae originali addiderunt.

Nota etiam quod Apostolus hoc dicendo voluit intelligere mortem Deum non fecisse, quam utique Deus non fecit, sed homo manibus et verbis accersivit. Attende quod hic et alibi Augustinus Deum mortem dicit non fecisse. Idem tamen alibi ita dicit :

Videndum est ne male intelligatur quod dixi, Deus mali auctor non est, qui et omnium quae sunt auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt ; et ne tamen inde putetur non ab illo esse poena malorum, quae utique malum est his qui puniuntur. Sed hoc ita dixi, quemadmodum dictum est : Deus mortem non fecit ; cum alibi scriptum sit : Mors et vita a Domino Deo est. Malorum ergo poena, quae a Deo est, malum est quidem malis, sed in bonis Dei operibus est numeranda, quoniam iustum est ut mali puniantur, et utique bonum est omne quod iustum est. Sic ergo dicitur Deus non fecisse mortem, quia non fecit illud pro quo mors infligitur, id est peccatum. Non enim Deo auctore fit homo deterior, sed vitium voluntatis est quo homo est deterior, quod vitium longe est a Dei voluntate. Deo autem auctore cum dicitur, Deo volente dicitur. Quod autem quasi dicat : Mors non dominabitur Christo, sed potius vivit. Et quod vivit, non qualitercunque vivit ; sed vivit Deo, id est ad similitudinem Dei Patris, quia sicut Patris vita, ita et vita Christi ; nullam inquietudinem recipit, ita et nos. Quidquid supra dixit esse hominibus per gratiam Christi, hic Romanis attribuit quasi dicat : Sicut semel Christus mortuus est, et postea semper vivit, ita et vos, o Romani, existimate quidem vos mortuos esse peccato, vivere autem virtutibus Deo, id est in honorem Dei. Et est sensus : Sicut Christus mortuus est semel, ita peccatum in vobis semel moriatur, ut non oporteat iterari ; et sicut Christus semper vivit, ita et vos semper vivatis virtutibus, et hoc in Christo Iesu Domino nostro, id est in opere Christi, alibi nulla spes est.

 

 

12-14. Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. Sed neque exhibeatis membra vestra, arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra, arma iustitiae Deo. Peccatum enim vobis non dominabitur. Non enim sub lege estis, sed sub gratia.

 

Non ergo regnet,

[Ambrosius] quia supra dixit nos mortuos peccato esse, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato sit, determinat a quibus maxime est cavendum, ut scilicet, non obediamus concupiscentiis, quasi concludat illud quod supra quaerebatur, scilicet, permanebimus in peccato ; quasi dicat : Quia ita mortui estis peccato, ergo peccatum, id est fomes peccati, etsi sit, non tamen regnet in corpore vestro, scilicet quod est vestri iuris per gratiam. Corpore dico nunc mortali per peccatum ; sed fiet immortale in futuro, si non regnet modo peccatum. Vel non regnet peccatum in corpore hoc mortali, in aeternum, id est quod per hoc moriturum est in aeternum quod regnaverit peccatum.

Lex carnis est quam hic Apostolus appellat peccatum, cum ait : Peccatum non regnet, quia lex vel peccatum non sic manet in membris eorum qui ex aqua et spiritu renati sunt, tanquam non sit eis facta remissio peccatorum interfectis omnibus quibus separamur a Deo, sed remanet in vetustate carnis tanquam superatum, et peremptum ; nisi illicito consensu quodammodo reviviscat, et in regnum proprium dominationemque revocetur. Non regnet, dico, ita ut obediatis consentiendo et operando, concupiscentiis eius, etsi cupitis ex infirmitate.

[Augustinus] Si enim consenseris, regnat peccatum. Et non solum non obediatis, sed etiam neque exhibeatis membra peccato, id est concupiscentiae, quae tunc sunt, arma iniquitatis, id est quibus impleatur iniquitas. Et est sensus : Non solum non obediatis concupiscentiae, sed nec concupiscatis : quod est exhibere, et habilia facere membra peccato, quae tunc sunt arma iniquitatis. Hic autem nota quod concupiscentia aliquando est nomen fomitis, scilicet vitii innati, aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu qui dicitur propassio ; et in secundo, qui dicitur delectatio ; et in tertio, qui dicitur consensus. Hic autem non prohibet concupiscentiam quae est in primo motu, quia non est in potestate nostra quin surgat, sed gratia Dei compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum perveniat quod prohibet, scilicet ut mente non delecteris, vel consentias concupiscentiae carnis, quae ex languore veniens rebellat adversum te. Languor autem iste tyrannus est qui movet mala desideria. Est ergo in nobis mala concupiscentia quae non est permittenda regnare. Sunt etiam eius desideria quae sunt actuales concupiscentiae, quae sunt arma diaboli.

[Ambrosius] Per ea enim occasio datur illi ut deserente nos Deo accepta potestate illudat et mortificet. Si vis ergo esse victor tyranni et inimicum inermem invenire, et sic tibi subiicere, non obedias concupiscentiae male operando, nec etiam concupiscatis delectando vel consentiendo. Sed potius exhibete, id est habiles facite vos Deo ; vos, dico, tanquam ex mortuis viventes. Quasi dicat : Exhibere vos Deo debetis et potestis, quia estis viventes virtutibus ; et debetis, quia prius mortui eratis in peccatis, etsi implere non potestis opere quod bonum est. Vel, id est saltem velitis per quod habiles eritis et praeparati. Et hoc est quod dicit cum subdit, et membra vestra exhibete Deo, ut sint arma iustitiae, quibus scilicet impleatur iustitia. Sicut enim peccato arma praebemus membra nostra cum male agimus, ut verbi gratia, si surgenti damus irae, vel linguam ad maledicendum, vel manus ad percutiendum, ita et iustitiae arma damus cum recte conversamur, membra vestra custodientes ab omni turpitudine. Peccatum enim, quasi dicat : Quod dixi facite, quod et leviter potestis. Peccatum enim vobis iam non dominabitur, ut olim solebat. Non enim estis sub lege quae non iuvabat, sed estis sub gratia, quae refrigerat et iuvat, ut etiam legis quisque sit factor, sine qua gratia, sub lege positus tantummodo erit legis auditor.

 

 

15-18. Quid ergo ? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit ! An nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis eius cui obedistis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam ? Gratias autem Deo, quod fuistis servi peccati ; obedistis autem ex corde, in eam formam doctrinae, in qua traditi estis. Liberati autem a peccato, servi facti estis iustitiae.

 

Quid ergo ? quasi dicat : Quia non sumus sub lege quae terret, sed sub gratia quae bonum promittit. Quid ergo faciemus ? an scilicet, peccabimus

[Haim.] hac fiducia, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Hoc quidam dicebant, qui legem quasi cohaerentem gratiae praedicabant tenendam. Quod Apostolus removens ait : Absit ! Vel ita : Dixi vos sub gratia esse non sub lege, et quoniam lex a Deo est, ne per hoc ei forte opponeretur, ipse sibi opponit ; quasi dicat : Quia lex a Deo est. Quid ergo dicemus ? dicemus hoc scilicet quod peccabimus, quoniam non sub lege, sed sub gratia sumus, id est quod legem dimisimus pro gratia ? Absit ! An nescitis, ne aliud profitentes, aliud faciamus ; et cum Dei servi dicimur, gestis servi diaboli inveniamur, praemonet, et denuntiat nos esse servos eius cuius voluntatem explemus operibus. Quasi dicat : Non debetis peccare, sed bene operari.

[Ambrosius] Quoniam cui exhibetis, id est affectatis vos servos, ut pronos ad obediendum consentiendo et operando, servi estis, id est cogemini quadam necessitate quam importat consuetudo ad voluntatem, eius, cui obedistis, id est postquam ei obedistis ; etsi non ante cum primum exhiberetis vos servos. Et an nescitis hoc ? Servi estis, dico, id est sive peccati, ducentis, ad mortem, id est ad peccatum maius, vel ad aeternam poenam ; sive obeditionis, id est iustitiae ducentis, ad iustitiam, maiorem, vel ad aeternam vitam.

 

Gratias, etc., quasi dicat : Eius estis cui vos datis ; ego autem gratias ago Deo de eo quod cum prius essetis servi peccati non modo, et hoc est quod ait, sic lege litteram ; quasi dicat : Ita est ut dixi, et hoc in vobis apparet, qui fuistis aliquando servi peccati, nunc autem obedistis, et per hoc estis facti servi iustitiae, id est Christi. Obedistis dico non specietenus, sed ex corde, id est animi iudicio, quia per naturam non per legem, ex voluntate non ex timore obedistis fidei. De hoc autem, ago gratias Deo, scilicet, quod cum prius essetis tales, modo non estis, vos dico tendentes in eam formam doctrinae, id est in doctrinam quae est forma nostra. Doctrina Evangelii est forma quae imaginem Dei deformatam restituit. In eam formam, dico in quam formam non per vos, sed gratia Dei, traditi estis, et per hoc liberati estis, per alium, a peccato, id est a fomite peccati ne regnet, servi autem facti estis iustitiae, consentiendo et operando.

 

 

19-21. Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem. Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis ?

 

Humanum dico, etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum, scilicet ut serviatur iustitiae, de quo nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate, quod item est per gratiam.

[Ambrosius] Et ne religio Christiana quasi importabilis et aspera videretur, et ideo fugeretur, quiddam humanum, id est leve praecipit,

[Origenes] scilicet ea mensura servire Deo, qua prius famulabamur peccato, cum utique propensius deberet serviri Deo quam peccato ; quippe cum hic salus, illic damnatio sit,

[Ambrosius, Origenes] Quasi dicat : Et quia liberi estis a peccato, ideo dico, id est praecipio vobis. Quiddam humanum, id est leve et sine onere, quod quidem est adultae, sed non consummatae iustitiae. Et hoc dico propter infirmitatem carnis vestrae, id est quae est ex carne vestra, pro qua humanum dico, quia maiora deberem dicere si possetis ferre, quia plus servitutis debetis iustitiae quam peccato ; sed parco infirmitati vestrae non exigens plus boni a vobis, quam fecistis mali. Sicut enim, etc. Hic ostendit illud humanum, pudorem incutiens illis dum dicit, ut hoc saltem dependant iustitiae, quod prius immunditiae detulerant.

[Origenes] Quid ergo tam humanum, id est tam leve, tam sine onere quod prorsus nulla possit carnis infirmitas excusare ? Quasi dicat : Vere humanum dico, quia hoc humanum. Sicut enim exhibuistis, id est voluntate duce praeparastis, membra vestra, quae vestri iuris essent, si velletis, servire operando immunditiae carnis, id est luxuriae, quae corpus inquinat, et iniquitati mentis, quae etsi corpus non inquinet animam tamen corrumpit. Iniquitati dico ducenti, ad iniquitatem, id est ad mali consummationem. Ita, id est similiter nunc, cum sitis liberati a peccato, exhibete, id est praeparate, membra vestra, quae vestri iuris sunt, servire operando, iustitiae ducenti, in sanctificationem, id est ad boni consummationem. Et est sensus.

Sicut tunc nullus timor coegit vos ad peccandum, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo ad iuste vivendum, non vos supplicii metus urgeat, sed delectatio charitasque iustitiae ducat. Et haec quidem, quantum mihi videtur, nondum est perfecta, sed quodammodo adulta iustitia. Unde non frustra dicit, humanum. Humanum enim est quod ait : Sicut exhibuistis vos immunditiae, ita exhibete vos nunc iustitiae, quia plus etiam debet amari iustitia quam tunc fuerit iniquitas, ut scilicet pro iustitia toleret homo dolores, et contemnat omnia, etiam mortem. Suavior est enim iustitia et lucidior quam iniquitas, et ideo magis amanda. Appende enim iustitiam et iniquitatem. Tantumne amanda est iustitia, quomodo amata est illa ? absit ut sic, et utinam vel sic ametur ! Ergo plus amanda, plus omnino. In iniquitate consecutus es voluptatem, pro iustitia tolera dolorem. Ecce plus, sed non dicit Apostolus plus, sed, sicut.

[Augustinus] Si ergo non plus servitur iustitiae, vel, id est saltem tantum serviatur, quantum tunc iniquitati serviebatur. Hoc dicit ne fides, quasi aspera et importabilis fugiatur. Inveniuntur tamen forsitan aliqui qui, sicut iustitiae peccati voluptatem praeposuerunt,

ita praeponant iustitiae delectationem voluptatibus carnis, pro iustitia tamen poenas mortemque pati formident. Humanum est hoc. Parum est ut contemnas quidquid te delectabat, contemne etiam quidquid terrebat, carceres, tormenta, etiam mortem. In utroque gradu, amatores iustitiae, vos praeparate.

 

Cum enim. etc., quasi dicat : Ideo serviendum est iustitiae. Enim, id est quia cum estis servi peccati, id est cum peccatum dominaretur vobis, liberi fuistis iustitiae, id est caruistis dominio iustitiae.

Servi addicti, quaeso, qualis potest esse libertas ? Libertas servi est, quando eum peccare delectat, quod est ex libero arbitrio : liberaliter enim servit, qui voluntatem domini libenter facit. Ac per hoc ad peccandum liber est quia peccati servus est, sic et iustitiae libere servit, qui amat, qui laetatur. Ipsa est vere libertas propter recte facti laetitiam, simul et pia servitus propter praecepti obedientiam. Haec est ergo bona servitus et libertas ; illa vero mala.

 

Quem ergo, etc., quasi dicat : Cum servi essetis peccato, caruistis iustitia, et etiam fuit vobis fructus talis unde erubescatis, et finis mors aeterna. Et hoc dicit sub interrogatione ; quasi dicat : Caruistis iustitia. Quem ergo fructum habuistis tunc ? quasi dicat : Malum scilicet maiorem turpitudinem habuistis dico, in illis turpitudinibus peccatorum, in quibus, id est in quarum memoria erubescitis nunc, cum sanae mentis estis.

Est enim temporalis confusio quaedam scilicet utilis perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. Et nota quod ideo mala priora memorat Apostolus, quia haec rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiae.

 

 

21-23. Nam finis illorum, mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Stipendia enim peccati, mors ; gratia autem Dei, vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.

 

Nam finis, quasi dicat : De fructu quaero, nam de fine patet, scilicet quod finis illorum, scilicet exitus vitae, et actuum, est mors aeterna, quae illis operibus et talia operantibus succedit.

[Ambrosius.] A morte enim peccati ad mortem aeternam transitur. Ecce libertas illorum et maculis plena, et poenarum squaloribus est mancipata.

[Haimo.] De talibus dicit propheta : Computruerunt iumenta in stercore suo. Iumenta dicuntur homines irrationabiliter viventes sine honestate morum et conversationis. Iumenta ergo in stercore putrescere est in fetore luxuriae, et turpitudine vitiorum, vitam finire. Nunc autem : quasi dicat : Ita fuit tunc, cum serviretis peccato. Nunc vero cum conversi estis, liberati estis a peccato, cuius tunc servi eratis.

Nota quod supradixit eos liberos fuisse iustitiae, non liberatos ; nunc autem a peccato non liberos dicit, ne sibi hoc tribuant, sed dicit provide ac vigilanter liberatos, referens hoc ad illam Domini sententiam : Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Sed haec voluntas quae in malis libera est, quia delectatur malis, ideo non est in bonis libera, quia liberata non est ; nec potest homo aliquid boni velle, nisi adiuvetur ab eo qui malum non potest velle. Et ideo hic vigilantissime dixit liberatos a peccato, et supra, liberos iustitiae. Liberum enim arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per ipsum peccent, maxime omnes qui cum delectatione peccant, et quibus placet, quod eis libet. Liberi ergo a iustitia non sunt nisi arbitrio libertatis ; liberati autem a peccato non sunt, nisi gratia Salvatoris.

Servi autem ; quasi dicat : Liberati estis a peccato, servi autem estis facti quasi per alium Deo, qui tunc liberi fuistis iustitiae, et vos liberati et servi facti habetis in praesenti fructum vestrum, id est congruum ; vos dico ducti, in sanctificationem, id est in virtutum consummationem ; finem vero habebitis vitam aeternam,

[Ambrosius] id est in exitu et fine vitae, habebitis vitam quae est sine fine. Stipendia enim, etc., quasi dicat : Vere finis illorum mors est, quia mors aeterna est stipendia peccati, id est digna retributio pro peccato. Vita autem aeterna, quae est finis iustorum sola Dei gratia datur, et hoc in Christo Iesu Domino nostro, id est per Iesum Christum.

[Haimo.] Attende quod loquens de remuneratione peccati, stipendium nominavit, et de remuneratione electorum dixit gratiam Dei, quia qui militant diabolo propriam mercedem accipiunt, quasi dicat : Stipendium, id est diabolicae malitiae debitum.

[Augustinus, Haimo.] Stipendium enim dicitur a stipe pendenda, id est substantia ponderanda. Antiquitus enim potius ponderabatur pecunia quam numerabatur, quae militibus pro patria militantibus ex publico aerario tribuebatur.

Ideo dixit stipendium peccati mors, ut mortem peccato non immerito illatam, sed debitam demonstraret. Stipendia enim quasi emeritorum sunt, et stipendium pro opere diabolicae militiae debitum redditur, non donatur. Gratia vero, nisi gratis est, gratia non est. Intelligendum igitur est etiam bona ipsa hominis merita esse Dei munera, quibus cum vita aeterna redditur, quid nisi gratia pro gratia datur ? Et quia merita ex gratia sunt, et ita gratia pro gratia reddetur.

Posset ergo recte dicere stipendium iustitiae, vita aeterna, sed maluit gratia Dei dicere vita aeterna, ut intelligeremus Deum ad vitam aeternam pro sua miseratione nos perducere, non meritis nostris.

Quid enim est meritum hominis ante gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia ? Quippe cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronat quam merita sua. Unde vita aeterna quae in fine a Deo meritis praecedentibus redditur, quia eadem merita quibus redditur non a nobis sunt, sed in nobis facta sunt per gratiam, recte et ipsa, gratia nuncupatur, quia gratis datur : nec ideo gratis, quia non meritis datur, sed quia data sunt et ipsa merita, quibus datur.

Confitendum est ergo ideo gratiam vitam aeternam vocari, quia his meritis redditur, quae gratia contulit homini. Unde in Evangelio legitur et gratiam pro gratia, id est pro eis meritis quae contulit gratia. Certum enim est vitam aeternam bonis operibus reddi, sed ipsa opera quibus reddetur, ad gratiam Dei pertinere. Unde Dominus ait : Sine me nihil potestis facere. Accipimus ergo gratiam pro gratia, sed gratiam glorificationis pro gratia iustificationis indebitae. Gratia enim iustificationis omne meritum malum delevit, indebito beneficio, et confirmat iugi auxilio, cui gratia glorificationis iuste redditur in primo.