Ad I Timotheum VI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad I Timotheum VI

CAPUT VI

 

1-10. Quicunque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, quia beneficii participes sunt. Haec doce, et exhortare. Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. Est autem quaestus magnus, pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum ; haud dubium quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas : Quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.

 

Quicunque. Monet servos non contemnere, sed revereri dominos suos, dicens : Et quicunque, et si sint iusti, et si sapientes sint, servi sub iugo infidelium, quibus videntur superiores, arbitrentur dominos dignos omni honore, bene serviendo eis.

Sciendum est quosdam praedicasse communem omnibus in Christo esse libertatem, quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant : ideo contra eos loquitur hic Apostolus iubens servos dominis esse subditos. Non ergo exigant servi Christiani quod de Hebraeis dicitur : Sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est. Et quare hoc praecipiat Apostolus, subdit : Ne blasphemetur nomen Domini, quasi aliena invadentis, et doctrina Christiana, quasi iniusta, et contra leges praedicet, sed potius per obsequia servorum fidelium Domini infideles convertantur. Qui autem habent fideles dominos non contemnant eos, ideo quia fratres sunt, id est in Christo pares, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti Deo, qui domini sunt participes beneficii servorum praesentis vel futuri. Haec de servis doce nescientes, et exhortare scientes. Si quis autem aliter docet, scilicet ut omnes sint liberi, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, dum ei obiicitur Christum dixisse : Reddite Caesari quae sunt Caesaris. Et item : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et non acquiescit ei doctrinae nostrae, quae est secundum pietatem, scilicet quae non facit odiosam Christianitatem, iste talis est superbus, superbia non ratio ducit eum. Et ideo elatus est non patiens se vinci, quippe cum ad favorem quaerendum in conflictum prorumpit, quod a mansuetis et bonis vitatur. Et est nihil sciens, de his quae veritas habet, et non est efficax, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, id est inexpeditus ad solvendum, sed semper circa. Unde recte ait, languens : non enim recusando fidem penitus moritur, nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet circa quaestiones et pugnas verborum. Quaestio enim erat an aliquis esset servus, cum omnes ex eisdem patribus sint orti, et omnes Christus redemit. Item, verborum pugnae videbantur, quia Dominus dicit : Si filius vos liberavit, vere liberi eritis. Haec enim verba videntur repugnare verbis Apostoli, sed sensus concordat.

 

Ex quibus, scilicet pugnis et quaestionibus, oriuntur invidiae et contentiones, quia qui servos habent, invident et contendunt : et blasphemiae in Deum, quia aliena tollit sibi ; et suspiciones malae, quasi hanc libertatem finxerimus ad lucrum, et conflictiones pseudopraedicatorum contra alios, scilicet hominum mente corruptorum, quorum, scilicet ratio corrupta est, et qui privati sunt a veritate, id est a vera rerum cognitione, et Scripturarum intelligentia. Hominum, dico, existimantium quaestum esse pietatem,

[Haimo] id est qui ideo opus pietatis faciunt, id est praedicant ut lucrum temporale ab auditoribus accipiant, quia pro quaestu praedicant, non pro futuris. Est autem. Quasi dicat : Putant quod pietas sit quaestus, sed pietas est longe alius quaestus, quia est quaestus magnus, scilicet aeternus, pietas cum sufficientia, quam habet ille cui sua parva sufficiunt, quando homo plus non desiderat habere quam necesse est : quod decet. Nihil enim nascendo intulimus in hunc mundum, haud id est nec dubium est, quia nec moriendo possumus auferre quid, id est aliquid de mundo. Unde Iob : Nudus exivi de utero matris meae, nudus revertar, etc.

Habentes. [Ambrosius] Quasi dicat : Et si nihil intulerimus, vel ablaturi simus, non tamen omnino abiicienda sunt haec temporalia, sed habentes alimenta et indumenta quibus tegamur his contenti simus, quia qui ultra tendit, malum invenit. Unde subdit : Nam qui volunt divites fieri.

[Augustinus] Non, dico, qui sunt divites, sed qui volunt esse, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, ipso actu. Non est enim genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix est omnium malorum.

Et nota quod hoc dicitur his qui volunt divites esse, et non sunt. Illis autem qui iam divites sunt, aliud dicitur in sequenti, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus, et addit : Et incidunt in desideria multa, quae divitiae nutriunt, inutilia et nociva : quod peius est. Et quomodo nocent ostendit, subdens : Quae desideria mergunt homines in interitum corporum, et perditionem animarum.

Radix enim generalis omnium malorum est cupiditas plus habendi quam oportet. Hac et diabolus cecidit, et primi homines. Aliqui libri habent : Radix omnium malorum est avaritia, quae proprie est amor pecuniae. Unde et in Graeco habetur philargia. Si ergo avaritia habetur in libro, quae proprie est pecuniae amor, cum radix omnium malorum dicatur, species ponitur pro genere quod est cupiditas. Et alibi dicit Scriptura quod superbia est radix omnium malorum. Quae non videntur convenire. Sciendum vero utrumque vere dictum esse, si peccatorum genera attendantur. Nullum enim genus peccati est quod aliquando non proveniat ex superbia, nullum quod aliquando non proveniat ex cupiditate. Et est utique aliquis homo qui ex cupiditate sit superbus, et aliquis est qui ex superbia sit cupidus.

[Augustinus] Est enim homo qui non esset amator pecuniae, nisi per hoc putaret se excellentiorem esse ; et est qui non amaret excellere, nisi putaret per hoc maiores divitias habere. Quam cupiditatem quidam appetentes, qui enim pecuniam appetit, cupere appetit, erraverunt a fide, omnino Christum deserentes, et inseruerunt se doloribus multis. Hoc constat in avaris qui tanto plures sollicitudinum cruciatus sustinent, quanto amplius desiderant, vel quae habitu transeunt, vel quae habere non possunt.

 

 

 11-16. Tu autem, o homo Dei, haec fuge. Sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus. Praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens Rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Cui honor et imperium sempiternum. Amen.

 

Tu autem, o Timothee, quia homo es, id est rationalis, et quia Dei es, fuge haec.

[Ambrosius] Nihil enim tam asperum, tamque perniciosum, quam si vir ecclesiasticus, maxime qui sublimem tenet locum, divitiis huius saeculi studeat ; quia non solum sibi ipsi, sed et caeteris obest, quibus contrariam dat formam. Sectare vero iustitiam, faciendo unicuique quod ius exigit quod non cupidus facit ; pietatem, ut egenti condescendas, quod non cupidus ; fidem, veram. Qui veram fidem de Deo habet, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus quam Deus. Charitatem Dei et proximi qua penitus caret cupidus ; patientiam, mansuetudinem, quibus caret cupidus, quia nec patienter fert adversa, nec alii est mansuetus. Certa. Quasi dicat : Haec in te habe pro aliis, ante certa certamen, quasi dicat : Assidue certa. Certamen, dico, bonum, scilicet quod prodest aliis, quasi dicat : Certamen tale certa, ut prosit aliis cum discretione factum. Certamen, dico, fidei, scilicet quod pro fide fit, et pro his omnibus. Apprehende vitam aeternam, id est non quaeras nisi vitam aeternam : quod debes, quia in eam vocatus es, et non in aliud. Et hoc est quod subdit : In quam habendam vocatus es, et, etiam ideo debes, quia confessus es iam coram multis testibus, vel in ordinatione, vel in praedicatione, bonam confessionem, id est illud quod fides exigit. Praecipio tibi. Praecepta dat rectori Ecclesiae magna vigilantia atque providentia.

[Haimo] In Timotheo enim omnibus successoribus prospector loquitur, quasi dicat : Non solum exhortor, sed etiam praecipio tibi coram Deo Patre, qui vivificavit omnia, in quibus vita est, ita et te, et coram Iesu Christo, ut eum imiteris, qui cum esset sub Pontio Pilato reddidit testimonium, scilicet bonam confessionem, id est imminente morte non negavit veritatem, sed quod dixerat affirmavit, scilicet se consilium Dei, quae fuit bona et honesta confessio. Praecipio, inquam, ut serves mandatum, id est illud quod Deus et ego tibi mandavimus, quod est sine macula et irreprehensibile, quia lex Domini est immaculata, nec etiam habilis est reprehendi. Serves, dico, usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, id est donec tibi adveniat Christus in morte. Quem adventum Christi, suis, id est congruis, temporibus ostendet, sanctis quibuscunque beatus et solus potens ;

hoc non de Patre tantum intelligendum est, sed de Deo qui est ipsa Trinitas, quaecunque Pater facit haec et Filius, similiter facit, et Spiritus sanctus. Deus ergo trinus intelligitur, cum ait ; beatus et solus potens, solus enim ipse beatus est et potens in se, qui etiam suos faciet bonos et potentes, et reges sui et dominos imperiorum. Unde subdit : Rex regum et Dominus dominantium, qui solus per naturam habet immortalitatem, id est immutabilitatem, et dabit suis per gratiam ; et habitat lucem. Per simile hoc dicit, id est ipse est lux cuius sui participes erunt. Lucem, dico, inaccessibilem, quia nullus eam accedet ex se, sed cui datur dono eius : quod intelligebat Propheta, dicens : Accedite ad eum et illuminabit. Et ita inaccessibilis est lux illa, quia ipse est quem nemo hominum vidit ex se, sed Deus factus videt, cum de luce ageret. Nunc de ipso Deo loquitur, quia idem est ipse et lux ; sed nec videre potest homo in hac vita ; post autem videbit.

Nihil hic dictum est quod non conveniat Trinitati, quia secundum veritatem Trinitas unus Deus est. Beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium qui solus habet immortalitatem, quia solus per naturam est immutabilis, quia nec cuiusquam gratia, sed natura sua nec potuit, nec potest aliqua conversione mutari, nec potuit, nec poterit aliqua mutatione peccare. Cuicunque vero creaturae rationali praestatur ut peccare non possit, non est hoc propriae naturae, sed Dei gratiae.

Solus ergo Deus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quam nec homo videt, nec videre potest, nec inde separatum Filium oportet intelligi, quia Filius vita aeterna est cum Patre.

[Augustinus] Et ideo recte intelligitur quem secundum naturam qua Deus est nemo vidit, nec videre potest, sed poterit aliquando, si de illis est de quibus dicitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Cui Deo, id est Patri, et Filio, et Spiritui sancto est honor, a creaturis, et gloria in se, et imperium, quia omnia potest, et haec etiam suis dabit : et hoc in sempiternum. Amen.

 

 

17-21. Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae : quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.

 

Divitibus. Supra egit de his qui volunt divites fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli. Hic agit de his qui divites sunt, monens non sperare in divitiis ; et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites omnino abiecti determinat ; quasi dicat : Licet cupidi incidant in laqueum diaboli, tamen non sunt penitus abiiciendi divites, sed potius praecipe divitibus huius saeculi, quia sunt et spirituales divites, id est his qui in hoc saeculo abundant pecunia. Quid ? non divites non esse, sed non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, id est non inde superbire, et in eis spem non habere, quia incertae sunt. Et ideo non est superbiendum inde, sed timendum.

Nota quod non expavit Apostolus divitias, sed morbum divitiarum, id est superbiam, quae est vermis divitum. Grandis animus est qui inter divitias isto morbo non tentatur, magnus est qui non se ideo magnum putat quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus et egenus est, in carne crepat, in corde mendicat, inflatus est non plenus. Et ne se spem perdidisse arbitrentur, quia dixerat, neque sperare, in incerto divitiarum, adiecit : Sed, praecipe sperare in Deo vivo qui praestat nobis omnia abunde, scilicet sine diminutione, ad fruendum in aeternitate, non modo ad utendum in hac vita.

[Augustinus] Temporalia enim dat ad utendum, aeterna ad fruendum : illa, unde bona faciamus ; ista, unde boni efficiamur. Si vero quid faciant de suis divitiis quaerant, praecipe divites bene agere, et divites fieri in operibus bonis, id est praecipe illos bene operari, ita ut divites sint in operibus. Et praecipe illis tribuere sua : et hoc facile etiam, vel ita, et ad hoc sint faciles. Et praecipe illis communicare, id est communia putare quae habent, et thesaurizare sibi fundamentum bonum, id est virtutes firmas, non tantum opera : et hoc in futurum, id est in opus, non alicuius praesentis, sed futuri boni, ad quod divitiae praemittuntur, non perduntur : ita haec praecipe facere, ut, id est cum, apprehendant veram vitam, scilicet aeternam, quae non est fugitiva et vana ut haec vita. Quid plura ? O Timothee, per nomen admonet proprium reddens eum attentum, custodi depositum, scilicet quod Deus et ego tibi commendavimus, devitans, ut possis illud custodire, novitates vocum, non omnes, sed profanas, quae sunt contra religionem, ut est hypostasis, quae vox habet se ad personam et ad substantiam. Unde et haeretici sub huius vocis multiplicitate inducere volebant tres esse substantias. Aliae vero novitates non sunt vitandae.

Sunt enim doctrinae religionis congruentes verborum quaedam novitates, sicut ipsum nomen Christianum quod quando dici coeperit scriptum est. In Antiochia enim primum post Ascensionem Domini appellati sunt Christiani, sicut legitur in Actibus apostolorum.

Adversus etiam impietatem Arianorum novum nomen patres homousion condiderunt, sed non rem novam tali nomine significaverunt. Hoc enim vocatur homousion, quod est unius eiusdemque substantiae. Nam si omnis novitas profana esset, non a Domino diceretur : Mandatum novum do vobis, ut testamentum appellaretur novum, nec cantaret universa Ecclesia canticum novum. Et devitans etiam oppositiones scientiae falsi nominis, id est quae falso nomine scientia dicitur. Quam scientiam quidam promittentes, qui fidem quasi imperitiam rident, exciderunt a fide, semper manentes circa fidem, et nunquam intus.

Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum quam parvuli credere praecipiuntur, velut imperitiam deridere. Et ut haec custodias, gratia sit tecum. Amen.