Ad Romanos XVI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Romanos XVI

CAPUT XVI

 

 

1-16. Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est Cenchris, ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocunque negotio vestri indiguerit. Etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae Ecclesiae gentium) et domesticam Ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo Iesu. Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. Salutate Andronicum et Iuliam cognatos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo Iesu, et Stachyn dilectum meum. Salutate Apellen probum in Christo. Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam charissimam, quae multum laboraverit in Domino. Salutate Rufum electum in Domino, et matrem eius et meam. Salutate Asyncritum Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermem et qui cum eis sunt fratres. Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt sanctos. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiae Christi.

 

Commendo vobis, id est commendabilem vobis ostendo Phoeben sororem nostram vel meam, in fide, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est Cenchris.

[Haimo.] Phoebe ditissima mulier fuit, et nobilissima, quae Ecclesiam in loco quae dicitur Cenchris sustentabat sua substantia. Ea vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est per quam forsan hanc Epistolam misit. Commendo, dico, ut suscipiatis eam in Domino, vel pro Domino, digne sanctis, ut dignum est sanctos suscipere. Vel sicut quidam codices habent, suscipiatis digne satis, id est valde honeste et honorifice ; et assistatis ei, id est auxiliemini ei, in quocunque negotio indiguerit vestri. Et iustum est ; etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. Salutate Priscam vel Priscellam, Prisca enim ipsa est quae et Priscella vocabatur in Actibus apostolorum. Priscillam et Aquilam, adiutores meos in Christo Iesu, id est in praedicatione Christi Iesu.

[Ambrosius.] Aquila vir Priscellae fuit, qui adiutores Apostoli fuerunt, et Romam non otiose, sed ad confirmationem Romanorum venerant : sic et omnes alii quos salutat hic, Romae fuisse intelliguntur. Hos autem iterum laudat, ut pericula pro eo pati non abnuisse dicat, subdens · Qui pro anima mea, id est liberanda, supposuerunt suas cervices gladio, in ministrando mihi, quibus non ego solus gratias ago, sed et cuncta Ecclesiae gentium, quia hi laborant ad profectum gentium, exhortantes fidem Christi qui pericula pro Apostolo pati non recusaverunt. Unde et Romani eis obedire debent. Et salutate domesticam Ecclesiam, id est familiam, eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui primitivus est Asiae in Christo, id est qui primus in Asia credidit in Christum. Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis, quae impensius laboravit ad exhortationem eorum quae discordiam protulit ad Apostolum. Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos, quia Iudaei sunt ; et concaptivos, quia causa fidei passi sunt captivitatem.

[Haimo, Augustinus] Spiritualiter quoque cognati sunt, quia spiritu Apostolo erant coniuncti, et spiritualiter concaptivi secundum illud : Quandiu sumus in corpore peregrinamur a Domino. Qui sunt nobiles in apostolis, id est in praedicatoribus. Id est famosi inter praedicatores, qui et ante me fuerunt in Christo, id est in fide Christi. Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. Iste amicus erat Apostolo in Domino, sed non concaptivus. Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo, id est qui operis particeps, et socius mihi est, et aliis in exhortatione fidei. Stachyn dilectum meum,

[Ambrosius] qui amicus meus prorius est, etsi non adiutor et particeps operis. Salutate Apellen probum, id est probatum, in Christo. Per tentationes enim iste inventus est fidelis in Christo, quem salutat, etsi non amicus esset vel particeps operis. Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Aristobolus ille solebat congregare fratres in Christo, quos salutat Apostolus adeo probans factum illius. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo. Narcissus iste dicitur fuisse presbyter sicut legitur in aliis codicibus, qui peregrinando confirmabat sanctos fratres, quia qui tunc praesens non aderat suos salutat Apostolus, et quia non omnium illorum merita noverat, discernit subdens : qui sunt in Domino, id est eos quos dignos videritis quia non omnes digni erant. Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino, scilicet in ministerio sanctorum, et in angustiis. Salutate Persidam charissimam meam, quae multum, scilicet plusquam praedictae, laboraverit in Domino. Labor est hic et in exhortatione et in ministerio sanctorum, et in pressura, et in egestate propter Christum. Salutate Rufum electum in Domino, quia promotus erat ad res Domini agendas, scilicet ad sacerdotium ; et matrem eius, carne ; et meam, beneficiis.

[Haimo] Pro sanctitate eius vocat eam Apostolus matrem suam, cui filium proponit pro ecclesiastico officio. Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermem ; et qui cum eis sunt fratres.

[Ambrosius.] Hos omnes simul salutat, quia sciebat eos esse iunctos in Christiana amicitia. Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt sanctos. Hi omnes simul unanimes erant, et ideo simul salutat eos. Salutate omnes vos invicem in osculo sancto. Omnes quibus scribit, et quos noverat iubet salutare se invicem in osculo sancto, id est in pace Christi, ut religiosa sint oscula, non carnalia. Salutant vos omnes Ecclesiae, horum locorum. Ecclesiae, dico, Christi, id est quae in Christo confidunt, non in alia re.

 

 

17-21. Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt, et declinate ab illis. Huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Vestra enim obedientia in omni loco divulgata est. Gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Salutat vos Timotheus adiutor meus, et Lucius, et Iason, et Sosipater, cognati mei. Saluto vos ego Tertius, qui scripsi Epistolam, in Domino. Salutat vos Caius hospes meus, et universa Ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus frater. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

 

Rogo autem.

[Ambrosius.] Quasi dicat : Hos prae dictos salutate, et imitamini. Hos autem alios vitate. Et hoc rogo vos, o fratres, ut observetis, id est discernatis, eos qui faciunt dissensiones et offendicula, id est qui faciunt vos dissentire et offendere invicem. Illos dico docentes, praeter doctrinam quam vos didicistis, a veris apostolis, quia illi de lege agebant, quia cogebant credentes iudaizare. In hoc pseudo-apostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet. Observetis dico, et declinate ab illis, etiam debetis. Huiusmodi enim, homines, non serviunt Christo Domino nostro, sed suo ventri. Aliis enim adulantur, et aliis detrahunt ut possint suum ventrem implere. Et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

[Haimo] Compositis enim verbis suam traditionem commendabat, quibus simplicium corda decipiebant. Vestra enim. Quasi dicat : Ideo moneo vos vitare illos, quia fides vestra et obedientia ubique laudatur. Et hoc est : Vestra enim obedientia divulgata est in omni loco, quia estis in capite mundi, et sic exemplo vestro iam possunt alii corrumpi. Vel, rogo vos vitare, et secure, quia obedientia vestra, id est facilitas obedientiae vestrae, divulgata est in omni loco ; ubique enim notum est, quia leviter obedisti, quod bonum est, et inde gaudeo. Unde subdit : Gaudeo igitur in vobis, sed volo vos esse, id est ut vos sitis, sapientes in bono, discernendo, et sitis simplices in malo, id est sine aliqua parte mali. Deus autem. Quasi dicat : Volo ut sitis sapientes. Deus autem, dator pacis, scilicet Christus, conterat Satanam, id est falsos praedicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem vel diabolum, sub pedibus vestris, ut scilicet vos laedere non valeat ; sed potius, si diabolus est conteratis caput eius, sicut Evae dictum est. In figura Ecclesiae vel sensualitatis, id est primos motus suggestionum eius contemnatis.

[Ambrosius.] Et hoc faciet velociter, scilicet in adventu meo. Quod ut fiat, gratia Domini nostri Iesu Christi sit vobiscum.

[Augustinus] Vel, interim autem, gratia Domini, etc. Gratiam quam promisit in adventu suo iam optat eis. Salutat vos Timotheus adiutor meus,

[Ambrosius] qui est quasi coepiscopus ; et Lucius, et Iason, et Sosipater. Quasi dicat : His estis curae, qui cognati mei sunt genere vel fide. Ecce tot et tanti congaudent coepto vestro, et ideo perseverare vos decet. Saluto vos ego Tertius, nomine, non numero, qui scripsi Epistolam, in Domino. Iste Tertius erat notarius Apostoli, cui concessit sub nomine suo salutare. Salutat vos Caius hospes meus. Hic est ille cui Ioannes scripsit in Epistola canonica gaudens, quia fratribus his sumptus ministrabat ; et universa Ecclesia. Supra dixerat omnes Ecclesias salutare illos, et hic dicit universam Ecclesiam salutare illos : Quod puto non otiose dictum, vel superflue, nil enim tantus vir superfluum posuit, sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciae unde Caius erat. Salutat vos Erastus arcarius civitatis Atheniensium.

[Haimo] Arcarius dicitur ab arce. Quasi dicat, princeps. Vel potius dicitur ab arca, quia praeerat arcae, ubi ponebantur census tributorum et vectigalium, vel dispensator civitatis, et Quartus frater. Quartus proprium nomen est sicut et Tertius. Gratia. Quasi dicat : Isti hoc modo salutant vos, gratia Domini, etc. Vel, hi praedicti salutant vos, et ego ipse subscribo propria manu, gratia Domini sit cum omnibus vobis. Amen.

 

 

25-27. Ei autem, qui potens est vos confirmare, iuxta Evangelium meum et praedicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis aeternis taciti, quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum, secundum praeceptum aeterni Dei ad obeditionem fidei, in cunctis gentibus cogniti, soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

Ei autem, quasi dicat : Ego sic moneo vos. Ei autem, scilicet Deo Trinitati, qui potens est vos confirmare in fide perfecta, sit honor et gloria, a quo solo omnia bona sunt. In quo Epistolae, notatur summa, quia hoc principaliter intendit Apostolus, illos monere, ut omnia gratiae Dei attribuant. Dico qui potens est confirmare vos, et hoc, iuxta Evangelium meum, a quo non discordat praedicatio Christi, unde subdit : Et secundum praedicationem Iesu Christi. Quod Evangelium, quae etiam praedicatio est, secundum revelationem mysterii taciti aeternis temporibus, id est secundum quod revelatum est mihi de occulto Dei consilio, et ab aeterno tacito.

[Haimo] Aeterna enim tempora dicit quae praecesserunt mundi exordium. Vel, quod Evangelium est secundum revelationem mysterii taciti aeternis temporibus, id est revelat ipsum mysterium tacitum a mundi exordio. Mysterium dicit incarnationem Christi et caetera talia, quae aeternis temporibus erant abscondita, quia licet ex aliqua parte antiquis Patribus cognita fuissent, plene tamen a nullo fuerunt praescita, quousque suo tempore per Iesum Christum sunt revelata, Scripturis prophetarum ab eo reseratis, testimonium dantibus huic praedicationi, et hoc est quod dicit : Quod, mysterium patefactum est a Christo per Scripturas prophetarum, reseratas ab eo. Patefactum est dico, et hoc secundum praeceptum, id est dispensationem aeterni Dei, qui ab aeterno hoc ordinavit, quasi dicat, non est fictum. Solus Deus proprie aeternus dicitur.

Dicitur autem et ignis aeternus, et poena aeterna, sed non sicut Deus dicitur aeternus. Ignis enim dicitur aeternus, eo quod sine fine sit ; non est tamen sine initio, Deus autem etiam sine initio. Illa est ergo vera aeternitas, quae est vera immortalitas. Haec est illa summa incommutabilitas, quam solus Deus habet qui immutari omnino non potest. Aliud est enim aliquid non mutari, cum possit mutari ; aliud autem non posse prorsus mutari. Sicut ergo dicitur homo bonus non tamen sicut Deus, de quo dictum est : Nemo bonus nisi solus Deus, et sicut dicitur anima immortalis, non tamen sicut Deus, de quo dictum est : Solus habet immortalitatem. Et sicut homo dicitur sapiens, non tamen sicut Deus, de quo dictum est : Soli sapienti Deo ; sic dicitur ignis aeternus, non tamen sicut Deus, cuius solius immortalitas ipsa est vera aeternitas. Ad obeditionem. Quasi dicat : Patefactum est illud mysterium ; et hoc, in cunctis gentibus ad obeditionem. Vel ad obediendum, id est ut obediant fidei bene operando.

 

Dico mysterii tacite, utique aliis sed cogniti soli sapienti Deo, quia, etsi modo sit hominibus revelatum cum soli Deo cognitum est qui solus perfecte novit, cur ita factum est ? In quo reprimit inquisitores qui quaerunt cur tantum distulit Deus venire, cur tot gentes perire permisit. In hoc autem quod ait, soli sapienti Deo, error quibusdam subrepit,

arbitrantibus hic solum Patrem significari, et solum vere sapientem esse, cum tamen non sit dictum soli sapienti Patri, sed soli sapienti Deo, et Deus unus ipsa est Trinitas, ut sic intelligamus solum Deum sapientem, sicut intelligimus solum potentem, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui est unus et solus Deus, cui soli servire iubemur. Si tamen dixisset Apostolus, soli sapienti Patri, nec si tamen separaret Filium vel Spiritum sanctum, sicut in Apocalypsi de Filio legitur, qui habet nomen scriptum quod nemo scit nisi ipse. Nec ideo tamen dicitur Pater nescire hoc nomen, a quo est Filius inseparabilis. Sicut ergo scit Pater quod nemo scire dictus est, nisi Filius, quia inseparabiles sunt Pater et Filius, sic etiam si dictum esset soli sapienti Patri, simul intelligi deberet etiam Filius et Spiritus sanctus quia inseparabiles sunt. Dico quod mysterium patefactum est, et hoc per Iesum Christum cui, scilicet soli Deo, vel, cui, scilicet Christo, est honor, a nobis, et gloria, in saecula, quia ipse est vera gloria, et beatitudo, et summum bonum, et hoc, in saecula saeculorum, id est sine fine. Ecce ostensum quomodo ei, et cui, legi possint. Quidam autem legunt sine cui, si autem auferas cui, absoluta est lectio, sed beatus Augustinus dicit apponi, et tradit quomodo debet accipi ut non superfluat, et legit alio modo quam prius dictum est, sic : Ei autem. Quasi dicat : Potens est vos confirmare ut scilicet Deo Patri, vel Deo Trinitati. Potens est dico, iuxta Evangelium meum, et praedicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti. Haec non mutantur.

Quod mysterium nunc patefactum est, per Spiritum sanctum vel per Christum. Et hoc, per Scripturas prophetarum secundum praeceptum Dei, ad obeditionem fidei in cunctis gentibus cogniti, cui soli sapienti Deo. Haec non mutantur. Cui, inquam, id est Deo Trinitati, vel Deo Patri sit honor et gloria per Iesum Christum, cui cum honor a nobis, glo ria in saecula. Quod additur cui gloria, cum sufficeret ei gloria, inusitatae nostrae linguae est locutio, non sensus ambiguus. Idem est enim dicere, ordine inusitato verborum, ei gloria, per Iesum Christum cui est gloria, quod usitato ordine dicere ei gloria, cui per Iesum Chrisum est gloria. Quid enim sensui deperit sive hoc sive illo modo dicatur ? Per Christum vero est Patri gloria, id est clara cum laude notitia quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas, quod est mysterium tacitum ab aeternis temporibus, quod per Christum revelatum est. Quod ergo interpositum est per Iesum Christum, non debet accipi tanquam dicatur soli sapienti Deo per Iesum Christum, ut scilicet Deus solus sapiens per Iesum Christum sapiens esse intelligatur, non participando sed gignendo sapientiam, quae est Christus Iesus, sed potius ita debet accipi ut intelligatur per Iesum Christum gloria esse soli sapienti Deo. Quis enim audeat dicere per Iesum Christum fieri ut sit sapiens Deus Pater, cum secundum substantiam suam non dubitandum sit eum sapientem esse ? potiusque sit substantia Filii per gignentem Patrem quam substantia Patris per genitum Filium ? Restat ergo ut soli sapienti Deo, gloria sit, per Iesum Christum, id est clara cum laude notitia, qua innotuit gentibus Deus Trinitas. Ideo per Christum, quia ut alia taceam ipse praecepit gentes baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ubi praecipue commendata est huius individuae gloria Trinitatis. Deus itaque, qui est ipsa Trinitas, propterea solus sapiens recte dicitur, quia solus secundum suam substantiam sapiens est, non secundum accedentem participationem sapientiae, qualiter sapiens est rationalis creatura. Ideo ergo dixit soli sapienti Deo quia Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et ista Trinitas est solus sapiens Deus, qui nec unquam potuit esse insipiens, nec unquam poterit per gratiam particeps esse sapientiae, sed sapiens immobilitate, atque immutabilitate naturae. Ei, ergo, sit gloria per Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.