Ad Galatas IV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT IV
1-5. Dico autem, quanto tempore haeres parvulus est nihil differt a servo, cum sit dominus omnium ; sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre. Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi huius eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Dico autem, quod lex debet cessare. Primum probat humanae consuetudinis similitudine, deinde ipsius legis auctoritate. Quasi dicat : Modo nos gentiles et nos Iudaei sumus Christi et semen Abrahae et haeredes, sed olim nos Iudaei lege eramus, dum parvuli fuimus, sicut haeres futurus, et a patre substitutus, dum parvulus est sub tutoribus et actoribus est non differens a servo. Ecce iterum quare lex non est tenenda. Et hoc est quod ait, dico autem, quasi dicat : Non solum praedictis modis ostenditur lex non esse tenenda, sed etiam hac similitudine, quam dico, id est vobis propono, sed quod quanto tempore haeres parvulus est, aetate et scientia, nihil differt a servo, quia cogitur, et nullam habet potestatem rerum suarum, cum, id est quamvis, sit futurus, dominus omnium rerum suarum, sed potius sub tutoribus, qui eum contra hostes defendant, et actoribus est, qui pro eo causas agant, et mores eius informent. Et hoc usque ad tempus a patre praefinitum, id est determinatum, in quo libertas sui et suorum sibi datur. Postquam enim adultus est, libertatem sui et suorum habet, alioquin iure exhaeredatur. Verum est enim quia patres eius ordinaverunt, et usque ad quam aetatem subiectus debeat esse, et in qua adultus emancipetur statuerunt, ita ut quandiu parvulus est, libertate sua uti non valeat, nec dominari quasi haeres, sed similis prope servis est in conditione procuratorum et actorum.
[Hieron.] Hoc exemplo probat eos qui sub lege fuerunt parvulos fuisse circa meritum, nec libertatem habuisse causa peccati, unde hanc illis comparationem adaptans, subdit : Ita et nos, Iudaei, cum essemus parvuli cognitione Dei, et viribus resistendi peccato, eramus servientes,
[Augustinus] tum territi minis, tum blanditiis capti, sub elementis, id est sub lege quae per elementa intelligitur,
quia ipsa est prima institutio ad fidem et iustitiam, sicut ab elementis principium discendi assumunt parvuli. Elementis, dico, mundi, bene lex dicitur elementa mundi, quia lex non caelestia et aeterna, sed terrena promittebat, vel transitoria, ut est mundus. Vel in elementis significantur neomeniae, id est lunares dies et Sabbatum, quae Iudaei observabant. Si itaque Iudaei sub elementis mundi erant, quid differunt a paganis ?
[Ambrosius]. Pagani non sub elementis serviunt, sed ipsis elementis. Colunt enim astra, solem, lunam, aquam, terram, et huiusmodi ; Iudaei vero sub elementis Deo serviebant, quia haec ipse mandata dederat, ut observarent neomenias, et Sabbata, et huiusmodi. In elementis ergo neomenias, id est lunares dies significat et Sabbata, quae observabant Iudaei, non quod in elementis sperarent, ut pagani, sed in his Deum venerabantur, dum parvuli erant, et ad tempus plenitudinis non pervenerant. Sicut ergo parvulus sub paedagogo est et actore et tutore, antequam sit adultus, ita Iudaeis adhuc parvulis lex fuit paedagogus, quia timore compressit, et praeceptis Dei servire coegit. Fuit etiam tutor et actor Iudaeis quos Deus haeredes instituit, dum parvuli erant cognitione Dei, et viribus resistendi peccatis : quo tempore erant etiam quasi servi, legalibus, scilicet poenis a malis territi, et promissionibus temporalium ad bona incitati ; nec sui dominabantur, sed vitia ; nec suorum, id est haereditatis aeternae, cum essent horum domini a Deo instituti.
His igitur fuit lex tutoris loco dum contra malignorum spirituum impugnationes et gentilium persuasiones, qui ad idololatriam traherent, illos defendebat admonendo, increpando, aliquando puniendo, et sic aeterna bona illis conservavit, quoniam ex illis Christus multos ab inferno liberavit. Fuit eis et actor, quia causam eorum apud Deum bene egit, dum per sacrificia et expiationes Deum eis placavit, et hoc usque ad tempus praefinitum, id est usque ad adventum Christi, in quo constituit Deus ut perfecti et liberi fierent, et haereditatem obtinerent : alioquin exhaeredarentur. De quo tempore subdit : At ubi venit ; quasi dicat : Cum essemus parvuli sub elementis mundi serviebamus, at ubi, id est non fatali necessitate, sed sola Dei voluntate venit plenitudo temporis, id est postquam tempus praecedens adimpletum est. Plenitudo enim temporis est completum tempus quod praefinitum fuit a Deo Patre quando mitteret Filium. Vel, plenitudo temporis dicitur tempus gratiae, ideo quia in eo plene dantur dona Spiritus sancti, et quae praedicta fuerant de Christo implentur. Ubi, inquam, venit illud tempus, misit Deus Filium suum, id est visibilem fecit hominibus. Attende quod ait, ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum : cui simile est illud quod Ioannes evangelista ait : Nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora eius. Hoc est, quia nolebat.
Non enim Dominus sub fato natus est : hoc nec de te credendum est, nedum de illo per quem factus es. Non est enim hora eius vel nostra, nisi voluntas eius. Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Tempus enim exspectabat quo moreretur, quia tempus exspectavit quo nasceretur. Ideo multi dicunt : Quare non ante venit Christus ? Quibus respondendum est quia nondum venerat plenitudo temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora. Sciebat enim quando venire deberet, vel etiam pati, et caetera facere. Ante tamen longa series praeconum praemittenda erat. Non enim aliquis parvus venturus erat, diu fuerat praedicendus, semper tenendus : quanto maior iudex veniebat, tanto praeconum series longior praecedere debebat. Ideo ait, ubi venit plenitudo temporis misit Deus Pater Filium suum factum ex muliere. Nota quod eum qui erat increatus factum dicit. Fecit ergo eum Pater ex muliere sub lege. Cum igitur ait, misit Deus Filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum Filium quo factus est ex muliere.
Quid est enim nativitas Filii de Virgine Maria ? Certe assumptio formae servi. Nam quid est aliud nasci Filio quam accipere formam servi in utero Virginis ? Hoc autem fecit Pater, fecit et Filius : Filius quidem, non Pater natus est de virgine Maria, sed nativitatem Filii de Maria et Pater et Filius operatus est. Similiter non est passus Pater, sed Filius ; passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Tradidit enim Pater Filium, et tradidit Filius seipsum. Passio haec uni facta est, sed ab utroque facta est. Sicut ergo nativitatem, ita et passionem Christi, nec Pater fecit sine Filio, nec Filius sine Patre. Iudas autem quid fecit nisi peccatum ? Veniamus ad resurrectionem : non resurrexit Pater, sed Filius : resurrectionem tamen Filii operatus est Pater et Filius. Ecce quid est missum esse Filium.
Sed quaeritur unde et quo missus est Filius. Ego, inquit, exivi a Patre et veni in hunc mundum : hoc est mitti. De illo tamen evangelista dicit : In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Ioan. I). Deinde coniungit : In propria venit. Illuc autem missus est quo venit, et si in hunc mundum missus est, quia exivit a Patre, et venit in hunc mundum, et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est ubi erat. Unde et illud in propheta dicit : Caelum et terra ego impleo. Quod si de Patre dictum accipiatur, ubi potuit esse sine Verbo suo, sine sapientia sua, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter : sed neque sine Spiritu suo usque esse potuit. Itaque si ubique Deus est, ubique etiam est Spiritus eius. Illuc ergo et Spiritus sanctus missus est ubi erat. Quaerendum ergo est diligenter quomodo intelligatur ista missio sive Filii sive Spiritus sancti. Quod quia in Epistola ad Romanos pertractatum est iuxta humanae capacitatis valetudinem, hic perstringimus ad alia festinantes. Si tamen sobrie de Dei Filio quae digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto maiestatis profundae, dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum ; non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis, sicut scriptum est : Quoniam inhabitabo in illis. Solent enim obtendere minorem Patre esse Filium, quia missus est. Constat autem eo non minorem esse, quia missus est. Considera enim, quia Dominus Christus in Isaia a Spiritu sancto dicit se esse missum. Nunquid ergo Spiritu minor est Filius, quia a Spiritu missus est ? Habes enim scriptum, quod Filius a Patre et Spiritu eius dicat se esse missum. Vides ergo quod simplicitas sermonis, non iniuria sit missionis. Misit ergo Deus Filium suum factum ex muliere, forte hoc movet quod dicit ex muliere, non ait ex virgine, sed non moveat.
Utrumque enim de Scriptura dicitur, et ex virgine, et ex muliere. Ex virgine, ut ibi : Ecce virgo concipiet, etc. Ex muliere autem, ut hic, quod non est contrarium.
[Augustinus] Mulierem enim pro femina posuit more locutionis Hebraeorum. Usus enim Hebraeae locutionis mulieres dicit, non virginitate corruptas, sed feminas, sicut legitur de Eva, quando ipsa facta est : Formavit eam mulierem, nec adhuc passa erat concubitum viri.
Item, non te offendat quod ait, factum cum confiteamur natum. Factum enim non confitemur nisi hominem. Deus autem semper faciens est, fieri nescit ut sit, sed fit ut aliquid alicui sit, sicut dicit : Domine, refugium factus es nobis, quando factus est qui nunquam factus est. Dominus autem Christus homo factus est, ut esset homo, scilicet ut qui creator semper erat, creatura esset.
[Augustinus] Manens enim Deus factus est homo, ut fieret quod non erat, non ut periret quod erat. Factum ergo dicit propter susceptionem creaturae.
Et addit : Factum sub lege [Ambrosius]. Salvator fieri debebat sub lege ut circumcisus appareat, quasi filius Abrahae cui promissus erat, signum habens eius cui promissus fuerat, in quo impleta est circumcisio, et ideo iam signum cessat. Credidit enim Abraham se habiturum filium in quo benedicentur omnes gentes, quod iam factum credimus. Factum ergo sub lege, dixit, quia et circumcisus est, et hostia legalis pro illo oblata. Nec mirum si et illa legis opera sustinuit ex quibus liberaret eos qui eis serviliter tenebantur ; qui etiam mortem sustinuit, ut ex illa alios liberaret. Factus est ergo sub lege, id est sub onere legis, sicut sub aliis poenis. Unde subdit : Ut eos qui sub lege erant pressi et rei, redimeret a diabolo, a perditione, a peccatis.
Et nota quod duo proposuit, scilicet factum ex muliere, factum sub lege, sed mutato ordine, illis alia duo respondent. Ad id enim quod dixit factum sub lege, illud retulit, ut eos qui sub lege erant redimeret. Ad illud quod dixit factum ex muliere, hoc aliud refert, ut adoptionem, quasi dicat : Ideo factus est de muliere, ut adoptionem filiorum reciperemus, id est bona quae per gratiam dantur, per quae sunt filii. Vel, reciperemus adoptionem filiorum, id est participes essemus divinae gloriae. Sicut enim participat nostra natura, ita ad suam videndam nos adoptat.
[Augustinus] Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem naturae nostrae factus ex muliere, ut non solum Unigenitus Dei esset, ubi fratres non habet, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium, nos enim beneficio et dignatione filii Dei sumus ; ille natura est filius qui hoc est quod Pater.
Unicum enim Filium Deus habuit quem genuit de sua substantia, nos autem non de sua substantia genuit. Creatura enim sumus quam non genuit, sed fecit ; et ideo ut fratres Christi secundum nostrum modum faceret, adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit, ut filii eius essemus,
[Augustinus] adoptio vocatur. Unde : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc. Nec dixit acciperemus, sed reciperemus, ut significaret hoc amisisse in Adam, ex quo mortales sumus.
6-8. Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater. Itaque iam non est servus, sed filius : quod si filius, et haeres per Deum. Sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis.
Quoniam autem. Quasi dicat : Non solum nos Iudaei qui credimus, filii Dei sumus, sed etiam, vos gentiles, estis filii Dei. Quod probat effectus. Quoniam misit Deus Pater Spiritum filii sui, quem etiam Filius mittit in corda nostra, tam Iudaeorum, scilicet quam gentium, qui Spiritus probat nos esse filios.
[Ambrosius] Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis, qui signum Patris ostendat in filios, ut quia nos non hoc auderemus dicere, scilicet pro infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere. Unde subdit : Clamantem, quasi dicat : Spiritum, dico, clamantem, id est qui facit nos clamare.
[Augustinus] Quod nunquam praesumeremus, nisi Spiritus doceret. Quid ? Abba quod est Pater.
[Ambrosius] Abba Hebraicum est, idipsum significans quod et pater. Et hanc consuetudinem in pluribus locis Scriptura servat, ut Hebraicum verbum cum interpretatione sua ponat.
[Augustinus] Duo namque sunt verba quae posuit, ut posteriore interpretaretur primum. Nam hoc est abba quod pater. Eleganter autem intelligitur non frustra duarum linguarum verba posuisse, idem significantia, propter universum populum qui de Iudaeis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut Hebraeum verbum ad Iudaeos, Graecum ad gentes pertineat.
[Hieron.] Utriusque autem verbi eadem significatio, ad eiusdem fidei spiritusque unitatem.
Notandum quia clamor in Scripturis non magnae vocis emissio, sed scientiae intelligatur et intentionis magnitudo. Nos ergo clamamus ; sed ille clamare dictus est qui efficit ut clamemus.
Misit ergo Spiritum Filii sui clamantem Abba, Pater, id est nos clamare facientem. Et nota Spiritum etiam esse Filii, et nota hic Trinitatem.
Sed aliquis forsan quaerit utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius est Patris Filius, et Pater est solius Filii Pater. Spiritus autem sanctus non est unus eorum spiritus, sed amborum. Unde Dominus ait : Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Et Apostolus ait : Misit Deus Spiritum Filii sui et multa alia sunt testimonia, quibus evidenter ostendit et Patris, et Filii esse Spiritum, qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus. Nec ob aliud aestimo ipsum proprie vocari Spiritum sanctum, cum etiam si de singulis interrogemur, non possumus Patrem et Filium dicere, nisi Spiritum, quoniam Spiritus est Deus. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum, qui non est unius eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus ? Si enim ab eo non procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis insufflasset eis, dicens : Accipite Spiritum sanctum. Quid enim aliud significavit illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus de ipso ? Ad hoc etiam pertinet illud quod ait de muliere fluxum sanguinis patiente : Tetigit me aliquis. Ego enim sensi virtutem de me exisse, nam virtutis nomine appellari Spiritum sanctum, ex eo clarum est quod Mariae angelus dixit : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et Dominus eum promittens discipulis, ait : Sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto. Haec est ergo virtus de qua dicit Evangelista : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Cum autem de Patre et Filio procedat Spiritus sanctus, dicit tamen ipse Filius illum a Patre procedere, quia ad eum solet referre, et quod ipsius est de quo etiam ipse est ; sicut alibi ait : Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. Si hic intelligitur eius doctrina quam tamen dicit non suam esse, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi dicit eum de Patre procedere ? A quo enim habet Filius ut sit Deus, est enim de Deo, Deus ab illo habet ut etiam ab illo procedat Spiritus sanctus, Christus dicens : Quem ego mittam vobis a Patre, et alibi, quem mittet Pater in nomine meo, non dicens a me, ostendit quam totius divinitatis, vel si melius dicitur, deitatis principium Pater est.
Itaque. Quasi dicat : Quia Spiritus clamat in nobis, Pater. Itaque iam, id est a tempore gratiae, non est, aliquis nostrum qui credimus in Christum, servus, scilicet timore serviens, sed filius, scilicet ex dilectione serviens. Quod si filius est, et haeres erit in futuro : Et hoc per Deum, id est per operationem et misericordiam Dei. Vel hoc iuro per Deum. Sed tunc, etc. Quasi dicat : Modo estis filii, modo dicitis, Pater, sed tunc quidem, quando infideles eratis ignorantes Deum, et ita erit vobis aliqua excusatio, serviebatis eis qui non sunt dii in natura sui, sed opinione hominum
[Ambrosius] dicendo, qui in natura non sunt dii, unam Dei veri ostendit esse naturam, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quid autem est natura Deum esse, nisi verum Deum esse ? Unde alibi apostolis ait : Conversi estis servire Deo vivo et vero. Natura enim vivus et verus est Deus. Verus ergo Deus est qui naturaliter Deus est.
Veri ergo dii esse non poterant, quibus hoc naturaliter minime suppetebat. Igitur Salvator verus Deus est, qui secundum essentiam Deus est.
Sed dicunt haeretici non natura esse ipsum Filium, sed creatum. Quibus respondendum, quia si natura Deus non est Filius, sed creatura, nec colendus est omnino, nec ut Deus adorandus, dicente Apostolo : Coluerunt et servierunt potius creaturae quam Creatori. Sed illi ad haec replicabunt et dicent : Quid est quod carnem eius quam creaturam esse non negas simul cum divinitate adoras, et ei non minus quam divinitati deservis ? Ego Dominicam carnem, imo perfectam in Christo humanitatem, ideo adoro quod a divinitate suscepta et deitati unita est, ut non alium et alium, sed unum eumdemque Deum et hominem Dei Filium esse confitear. Denique si hominem separaveris a Deo, ut Photinus vel Paulus Samosatenus, illi nunquam servio nec credo, velut si quis purpuram vel diadema regale iacens inveniat, nunquid ea conabitur adorare ? Cum vero ea rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si ea cum rege adorare quis contempserit. Ita etiam in Christo Domino humanitatem non solum vel nudam, sed divinitati unitam, scilicet unum Filium, Deum verum, et hominem verum, si quis adorare contempserit, aeternaliter morietur.
9-15. Nunc autem cum cognoveritis Deum, imo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. Estote sicut ego, quia et ego sicut vos. Fratres, obsecro vos, nihil me laesistis. Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem, et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis ; sed sicut angelum Dei accepistis me, sicut Christum Iesum. Ubi est ergo beatitudo vestra ?
Nunc autem. Quasi dicat : Olim serviebatis falsis diis, cum ignorabatis verum Deum ? Sed et nunc, cum aperta est veritas, cum cognoveritis, vel, cognoscitis Deum, et ita gravius peccatis quam olim, quomodo iterum, etc. Hic est ordo litterae, sed interponit : Imo cogniti, etc. Quasi dicat : Dico, cognoveritis Deum : quod non est a vobis, sed potius quia gratia Dei approbati estis et amati. Et hoc est imo cogniti estis a Deo, id est suo munere cognitores suos nos fecit. Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura.
Unde in Psalmo ait vir propheticus : Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam. Non dixit : Apparui tibi ut videres, sed ut viderem. Simile est hoc quod ait Apostolus, nunc autem cum cognoveritis Deum, imo cogniti estis a Deo.
Correxit eum quod dixerat, cum ait, imo cogniti estis a Deo, ut per hoc intelligamus, nec hoc quidem nobis esse tribuendum quod noscimus Deum, sed illius misericordiae tribuamus. Cum dicitur, cognoscit nos Deus, sic intelligendum est, id est cognitionem sui nobis praestat.
Non enim a nobis est quod novimus eum, sed ab eo. Ab aeterno quidem novit quos tunc Apostolus cognitos dicit ; sed tunc cognoscere dicitur, quando ut cognoscatur facit, sicut dicitur quiescere cum eius munere requiescimus.
Non enim tunc cognoverat eos Deus, praecognitos videlicet ante constitutionem mundi, sed tunc ipsi eum illius munere non suo merito vel sua facultate cognoverunt : et ideo maluit topice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, cum eis cognoscendum se praestitit, et verbum corrigere, quasi hoc minus recte dixerit quod proprie dixerat ; quam sinere ut hoc sibi arrogarent se potuisse quod eis posse ille donaverat. Cum, inquam, cognoveritis Deum, quomodo convertimini a fide ad elementa, id est ad legem initialem, ad cultum Dei.
[Hieron.] Elementa Dei infirma et egena. Lex dicitur infirma, quia perfecte non iustificat ; egena quia, quantum iuvat, non per se, sed respectu gratiae facit. Convertimini, dico iterum, ut ante conversionem ; sed nunquid ante conversionem Galatae isti legem servaverant ? Non utique, quia gentiles erant, et superstitiosi idololatriae deservierant. Ideo dicit, iterum, quia legis observantia, cui tunc dediti erant, erat peccatum pene par servituti idolorum, cui vacaverant ante conversionem. Unde subdit : quibus, etc.,
[Augustinus] quasi dicat : Quomodo convertimini ad elementa quibus denuo servire vultis ? Ideo dicit denuo, ut ostendat quod non distat modo lex post Christum ab antiqua idololatria.
Dies. Quasi dicat : Vultis servire elementis.
[Hieron.] Et vere, quia iam observatis dies, Iudaico ritu, ut Sabbata et decimam mensis primi usque ad quartam decimam, qua agnus immolabatur, et a quartadecima usque ad vigesimam primam eiusdem mensis, quando azyma comedebantur ; septem etiam septimanas, quas ritu Iudaico post azyma computant. Dies Israelitici Pentecostes servant, nec non et clangorem tubarum, primo die mensis septimi, decima etiam eiusdem mensis expiationem et ieiunium, et in quinta decima scenopegiam. Et menses observatis, ut neomenias. Menses etiam custodiunt, quia primum et septimum mensem observant ; et tempora, ut tempus egressionis de Aegypto : tempora etiam colebant qui per annos singulos Hierosolymam veniebant, putantes se implere Domini praeceptum, dicentis : Tribus temporibus anni, diem festum agetis mihi, et apparebit masculinum tuum in conspectu Dei tui. Et annos septimos. Puto equidem hoc de septimo remissionis anno dici, et de quinquagesimo qui ab illis iubileus dicitur, quem Iudaei aliquando suo ordine servare nequiverunt captivitate pressi, qua soluta pro eo septimum annum septimae decadis coluerunt, qui potest intelligi vel sexagesimus unus annus quo indulta est eis a Cyro et Dario licentia redeundi de Babylonia, unde completis annis septuaginta redierunt. Vel potius septuagesimus unus, quem reversi in Hierusalem pro quinquagesimo qui iubileus dicitur observarunt. Timeo. Quasi dicat : Hoc iam facitis, peius autem timeo, scilicet ne forte laboraverim in vobis sine causa, id est inutiliter, quod est si legem plene suscipitis. Ac si dicat : Vestram levitatem timeo, non aliud. Vel ita : quomodo iterum, ut hoc de errore gentilium intelligamus ; in eo enim quod dicit, convertimini iterum ad infirma et egena elementa, non circumcisis, sed gentibus loquitur, quibus hanc scribit Epistolam. Nec ad circumcisionem vel legem dicit eos reverti, in qua nunquam fuerant, sed ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire volunt : quod de gentibus intelligere cogimur.
[Augustinus] Vulgatissimus enim est error iste gentilium, ut vel in agendis rebus, vel in exspectandis vitae et negotiorum suorum, ab astrologis et Chaldaeis notatos dies, et menses, et annos, et tempora observent. Quos redarguit, dicens : Nunc autem cum cognoveritis Deum, quomodo iterum convertimini ad infirma et egena elementa quibus denuo vultis servire, id est ad superstitiosas temporum observationes. Manifestum est eum volumina temporum per elementa huius mundi, hoc est caelum et terram, et motus, atque ordinem siderum administrari. Quae infirma appellat, ex eo quod infirma et instabili specie variantur, egena vero, eo quod egent summa et stabili specie Creatoris ut possint esse quomodo sunt.
[Ambrosius] Vel, egena elementa dicit, eo quod sui invicem egent ad regendum mundum. Dies, quasi dicat : Vere servire vultis, quia dies observatis et menses, et tempora, et annos. Dies observant, ut qui dicunt hoc die non est aliquid incipiendum, menses autem colunt, qui cursus lunae perscrutantes dicunt : Tali luna non est aliquid inchoandum. Tempora vero cum dicunt, modo est initium veris. Annos autem cum dicunt, novus annus est. Calendae sunt Ianuarii, non licet hoc vel illud facere. Sed nulla debet esse suspicio harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid simpliciter sub Dei devotione fit.
[Augustinus]. Et nota quod dupliciter erant subversi Galatae, ut ad legem et ad pristinos errores converterentur. Ergo eligat lector utram volet sententiam, dummodo intelligat ad tantum periculum animae pertinere superstitiosas temporum observantias, ut huic loco subiecerit Apostolus : Timeo, etc., quasi dicat : Hoc iam facitis, sed deterius timeo, scilicet ne forte sine causa laboraverim in vobis.
Sunt quaedam quae levissima putarentur nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora. Quis enim dicentem fatue fratri suo, reum gehennae putaret, nisi Veritas hoc diceret. Similiter dies observare et tempora non putaretur adeo grave, nisi Apostolus diceret : Timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis. Haec autem observant qui certis diebus vel mensibus vel annis volunt vel nolunt aliquid inchoare, quasi fausta et infausta sint tempora. Non itaque ista observemus, ne ab Apostolo ista audiamus : Timeo, etc.
Eos enim culpat qui constellationes sequuntur, dicentes : Non proficiscar, quia luna sic fertur, vel proficiscar ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum ; agam hoc mense commercium, quia ista stella agit mensem ; non plantabo hoc anno vineam, quia bissextus est. Tales culpantur, non quia naturales elementorum effectus in siderum ordinatissima conversione noverunt, ut scilicet tempestate non navigent, autumno seminent : de quibus cum conderentur dictum est in Genesi : Et sint in signis, et temporibus, et diebus, et mensibus.
Estote, quasi dicat : Timeo ne sine causa laboraverim in vobis, sed estote sicut ego sum qui legem dimisi. Et debetis esse, quia ego fui olim in lege, sicut vos modo vultis esse, et dimisi non sine ratione.
[Ambrosius] Vel ita, estote sicut ego, quia et ego sicut vos, homo sum qui de errore correctus sum, ita et vos potestis corrigi. Vel ita, estote sicut et ego, quia ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos.
[Augustinus] Cum enim Iudaeus natus sim, iam illa carnalia spiritali diiudicatione contemno. Fratres, aspere correctos Galatas recreat Apostolus pro bene gesta, apponens post aspera suavia more salutaris medici. Quasi dicat : Et debetis esse sicut ego, quia, o fratres, ego obsecro vos, dico, obsecro et secure obsecrare possum, ut quos merito diligo, quia nihil me laesistis, et ita non penes vos inimicitiarum mearum est causa. Hoc dicendo excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum, nec voluisse eos docere quae in aliis Ecclesiis praedicabat. Hanc calumniam diluens Apostolus inimicitiae causam submovet, cum ait, nihil me laesistis. Scitis autem, quasi dicat : Non me laesistis, sed potius honorifice me recepistis cum causam spernendi habuistis. Et hoc est quod ait, scitis autem quod per infirmitatem carnis meae, quia caro mea afflicta erat, evangelizavi vobis iampridem, et pro tanto tempore non sprevistis me. Unde subdit, et non sprevistis tentationem vestram in carne mea, id est me tribulatum per quod vos diabolus tentabat, ne crederetis.
[Ambrosius] Tentati enim sunt cum tribulationem secundum carnem pateretur Apostolus, utrum timore desererent cum, an charitate amplecterentur. Opportune ergo ac decenter facit eos recolere charitatem suam, ne tanquam inimicum illum deputent, dicens, scitis autem quod per infirmitatem carnis, id est cum paterer persecutionem, evangelizavi vobis iampridem, et tentationem vestram in carne mea, id est tribulationem quam patior in carne, qua videtur quales estis, non sprevistis, tanquam inutilem vel vilem. Neque respuistis, ut non susciperetis communionem periculi Distingue inter illa duo, non sprevistis, scilicet post conversionem, ut inde vilior essem ; neque respuistis, ante conversionem, ut ob hoc converti abhorreretis. Sed excepistis sicut angelum Dei, id est ac si angelus Dei venisset, vel me angelum Dei esse credidistis : imo plus dicam, sicut Christum Iesum, ac si ipse Christus venisset qui in Apostolo loquebatur, et ideo venerat ad illos. Ubi est ergo ?
[Augustinus] Admirans opus eorum spirituale commendat ut hoc intuentes in timorem carnalem non decidant : et quia mutati erant in deterius increpat eos.
Et si enim receperunt eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare vel urere, quia non quaerit sua, sed quae Christi sunt : non quaerit lac et lanam de ovibus, id est commodum supplendae necessitatis et favorem honoris, sed salutem ovium. Quasi dicat : Et quia ita tunc fecistis, ubi est ergo beatitudo vestra, qua dicebamini beati bonis initiis, et quasi proficiendi gradibus ferventes. Quasi dicat : Pudeat vos esse mutatos. Mirum est enim quod a bono decidistis.
15-21. Testimonium enim perhibeo vobis, quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ? Aemulantur vos non bene ; sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. Bonum autem aemulamini in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Dicite mihi qui sub lege vultis esse, legem non legistis ?
Testimonium enim, quasi dicat : Vere beati fuistis, vel sicut angelum, vel Christum me excepistis. Testimonium enim perhibeo de vobis, quia si posset fieri, ad utilitatem Ecclesiae, eruissetis oculos vestros : quod inter omnia charius est vobis, et dedissetis mihi, scilicet ad utilitatem meae praedicationis. Et ideo plus de vobis dolendum est.
Nota quod ait, si fieri potuisset, nonne illud fieri potuisset quod ait Apostolus, non potest fieri quod iuste non fit. Sic et Iob, utinam possem me occidere, et Dominus ad Loth : Non poteram quidquam facere, donec illuc introeas.
Non posse se dixit quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per iustitiam. Ergo, quasi dicat : Et cum hoc sit, est ergo credibile quod factus sum inimicus, verum dicens vobis. Quasi dicat : Per hoc videor inimicus, quia verum dico, sed si fallerem, putarer amicus, quia nemo se argui vult errantem, ideo vobis inimicus videor iuste vos reprehendens. Aemulantur.
[Ambrosius] Quasi dicat : Ego non sum vobis inimicus, sed illi aemulantur, id est diligunt, vos non bene, id est non utiliter. Aemulantur enim verbum, quia non tam cupiunt eos esse meliores quam ipsos volunt facere peiores, et retrorsum trahere aemulatione perversa. Unde subdit : sed volunt vos excludere, a fide ad legem, vel a dilectione mea, ut illos aemulemini, id est intuemini in legalibus. Bonum autem. Quasi dicat : Illi volunt ut ipsos aemulemini, sed vos aemulamini, id est diligite et imitamini, bonum hominem, me scilicet et huiusmodi. Et hoc in bono, id est propter hoc diligite, quia in eo est virtus et bona operatio, non pro alia re. Et hoc facite semper, ut perseveranti gradu ad finem boni operis perveniatis. Vult enim ut semper ipsum imitentur. Unde subdit : et non tantum.
[Hieron.] Quasi dicat : Aemulamini bonum, scilicet me, et huiusmodi, et non tantum cum praesens sum apud vos, sed perseverate in acceptis, magis aemulando me, cum absens sum. Filioli, hic iterum incipit ostendere ex ipsa lege quare non sit tenenda. Quasi dicat : Me imitamini, et debetis, quia vos estis mei, non dico filii, sed filioli, quia diminuti estis, et perfectionis gradibus indigetis. Quos iterum, sicut prius, parturio, id est cum labore et dolore ad lucem fidei genero, donec Christus, quem deformastis, formetur in vobis, ut scilicet recipiatis similitudinem eius quam vestro vitio perdidistis.
Perpaucorum est pensare quam labor sit in praedicationibus patrum, quantisve doloribus animas in fide, et conversatione recta parturiunt.
Unde Apostolus ex persona matris loquens ait, quos iterum parturio. Primum per fidem illos genuerat in baptismo, sed postea deformati sunt per pseudo, et infirmi facti, nunc cum dolore reformat eos. Unde addit : donec Christus in vobis reformetur. Concipientes enim fidem et sensum fidei non advertentes, formatum Christum in animis suis nugantur habere. Formatur enim Christus in corde credentium, cum illis sacramenta graece panduntur, et ea quae obscura videbantur perspicua fiunt. Vel ita, donec formetur Christus in vobis, id est formosus aliis per vos appareat. Et hoc est gravius dictum, quam si diceret eos reformari in Christo, quia nescio quo pacto terribilius insonat audientium auribus.
Vellem autem. Quasi dicat : Blandis modo verbis usus sum, dicens fratres et filios, sed vellem esse apud vos modo, ut duplici generatione confunderentur, et de errore suo et de rubore Apostoli. Ideo ait, vellem esse apud vos, et mutare vocem meam, id est vituperationem, ut digna vobis dicerem quae nolo scribere, ne permaneant apud vos. Ideo vellem mutare, cum confundor in vobis, id est apud alios erubesco pro vobis. Sciens Apostolus maiorem vim habere sermonem cum ad praesentes fit, cupit vocem apostolicam, vocem litteris comprehensam in praesentiam commutare. Scriptura enim divina aedificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem ; magnam siquidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, quae ea pronuntiatione profertur et distinguitur, qua in hominis corde generata est.
[Hieron.] Est itaque sensus ; quia confundor in vobis, vellem litterarum vocem praesens de meo ore proferre, ut vos solito severior ipse corriperem, quia Epistola non potest vocem obiurgantis exprimere, non valet irascentis resonare clamorem, et dolorem pectoris apicibus explicare : non habeo quippe fructus quos solent de discipulis habere doctores, et sine causa semen iactum est doctrinae, ita ut cum Ieremia dicam : nec profui, nec profuit mihi quisquam. Ut autem non patiar vos perire et errare perpetuo, ex charitate vobis loquar. Dicite mihi, etc. Vel aliter potest legi haec littera, eodem manente sensu. Filioli, quasi dicat : Non solum ex supradictis probatur lex esse dimittenda, sed etiam auctoritas ipsius legis hoc ostendit. O filioli mei, dicite, id est respondete mihi. Usque huc enim pendet sententia, et interponitur illud quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis ; non mutatur sensus horum verborum. Vos, inquam, o filioli, qui vultis esse carnaliter sub lege, dicite mihi, id est respondete mihi : Legem legistis, an non ? Quidquid eligant, probantur stulti ; si non legerunt, non debent recipere quod nesciunt ; si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt. Ideo eos interrogat, dicens : legem non legistis ? Quasi dicat : Legistis quidem, sed non intellexistis.
22-24. Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est ; qui autem de libera, per repromissionem. Quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo Testamenta. Unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quae est Agar.
Scriptum est enim quoniam Abraham. Quasi dicat : Ideo quaero an legeritis legem, quia in ea quiddam scriptum est : Quod si attenderitis, nunquam ad eam recurreretis. Scriptum est enim in Genesi, quoniam Abraham habuit duos filios, Ismael et Isaac : unum de ancilla Agar, scilicet Ismael, et unum de libera, Sara, scilicet Isaac. Sed qui de ancilla fuit, secundum carnem natus est, id est per nullum miraculum, sed lege naturae natus est. Qui autem de libera, per repromissionem, id est mirabiliter natus est. Attende quod ait, scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit, cum plures habuerit.
[Augustinus] Post mortem enim Sarae, de alia uxore, scilicet Cethura, alios genuit, qui non pertinent ad hanc significationem. Et ideo multi legentes Apostolum, librum autem Geneseos ignorantes, putant solos duos filios habuisse Abraham. Sed hos solos commemorat Apostolus, quia de his duobus Scriptura specialiter singula exsequitur, innuens aliquid egregium in his praefigurari. Item attende quod subdit, unum de ancilla, et unum de libera.
Non enim hoc frustra distinxit. Uterque quidem de Abraham natus est, sed diversa operatione, quia qui de ancilla secundum carnis naturam natus est, quia iuvencula de sene solet concipere. Qui autem de libera, non secundum vim carnis, ut vetula et sterilis de vetulo conciperet, sed per operationem Dei qui promisit. Illum ergo genuit demonstrans consuetudo naturam, illum vero dedit promissio, significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur. Natus est ergo Ismael sicut nascuntur homines permistione utriusque sexus usitata lege naturae. Ideo dictum est secundum carnem, non quia ista beneficia Dei non sint, aut non ista operetur Deus, cuius opifex sapientia attingit, sicut scriptum est, a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Sed ubi significandum fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus gratis gratia largiretur, sic oportuit dari filium quemadmodum naturae non debebatur ex cursibus. Haec autem quamvis ad litteram ita fuerint, tamen quia secundum litteram ad superiorem demonstrationem non valent, subdit :
Quae sunt dicta per allegoriam, id est per alium intellectum.
Allegoria enim dicitur, cum aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud in intellectu significari, sicut hic. Abraham enim est Deus Pater, qui est pater multarum gentium. Sic enim interpretatur hoc nomen Abraham. Abba enim pater, ham multarum, subauditur gentium, quo intelligitur Deus Pater ; r interponitur causa euphoniae. Inde dicitur Abraham quasi Abaham, id est pater multarum gentium, quo intelligitur Deus Pater. Libera autem et ancilla significant duo Testamenta. Unde subdit : haec enim, id est ancilla et libera sunt, id est significant duo Testamenta ; libera, significat novum Testamentum, dans omnibus per Christum novam gratiam ; Agar, vetus Testamentum.
[Ambrosius] In utroque Testamento genuit Deus sibi filios qui servirent, sed in veteri Testamento generati sunt Iudaei servi, quia timore poenae et promissione temporalium serviebant. Et hoc est quod ait, qui de ancilla fuit, scilicet Iudaei et omnes servi peccati, natus est secundum carnem, quae et poenas abhorret, et dulcia amat, quia illi metu poenae et amore temporalium serviebant. Gratia vero novi Testamenti parit liberos qui ex dilectione serviant, non in carnis, sed opere Dei. Et hoc est quod ait, qui autem de libera natus est, id est liber Christianus populus gratia novi Testamenti generatus, per repromissionem natus est, id est per virtutem et gratiam promittentis sub figura veritatem. Quis enim impossibilia secundum naturam crederet, et quae suavia sunt in praesenti contemneret, et non visa speraret, nisi virtus Dei hoc in eo operaretur ! Taliter generantur Christiani quorum typus praecessit in Isaac. Ismael enim Iudaeorum significat nativitatem, vel eorum qui servi peccati sunt. Isaac vero Christianorum, quia in libertatem nascuntur. Liber enim fit qui accipit remissionem peccatorum. Ecce expositum est evidenter quid significent illa verba legis. Unde ostenditur lex non esse tenenda quae in servitutem generabat, sed nova quae in libertatem parit. Unde addit : Unum quidem, quasi dicat : Ancilla et libera signant duo Testamenta. Et unum quidem datum est in monte Sina, quod interpretatur mandatum ; quod in tali loco datum est, id est in monte eminenti, significat quod Iudaei contra alias gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum. Illud Testamentum, dico, generans homines in servitutem, quia pro timore serviebant Iudaei, vel servi peccati erant. Quod Testamentum est Agar, id est significatur per Agar. Et recte : Agar enim interpretatur alienatio. Quod bene convenit, quia illud testamentum alienat homines ab aeterna haereditate.
25-31. Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis. Illa autem quae sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim : Laetare, sterilis quae non paris ; erumpe et clama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Nos autem, fratres, secundum Isaac, promissionis filii sumus. Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura ? Eiice ancillam et filium eius. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit.
Sina enim. Quasi dicat : Vere Testamentum vetus generat in servitutem, quia Sina mons, id est vetus Testamentum datum in monte Sina, est in Arabia, id est in humilitate vel in afflictione, quia affligebat homines sub carnalibus observationibus. Arabia enim interpretatur humilitas vel afflictio. Et bene dicitur vetus Testamentum datum esse in Arabia, non in terra promissionis, ubi Iudaei quasi filii fuerunt, sed in Arabia ubi quasi servi et alieni fuerunt, quia vetus Testamentum non filios sed servos et alienos pariebat. Deinde vetus Testamentum populo cui datum est comparat, dicens, qui, mons per omnia coniunctus est, et similis, id est vetus Testamentum in illo monte datum, per omnia coniunctum est, et simile ei Ierusalem quae nunc est, id est Iudaico populo, qui nunc est, id est qui terrena diligit, et pro temporalibus servit. Vel, servit, sub peccato cum filiis suis. Haec est synagoga quae sub peccato generat filios, totus quidem populus mater est, singuli autem sunt filii vel filii sunt proselyti, qui omnes timore poenae serviunt. Et ideo vetus Testamentum dicitur esse coniunctum et simile illi populo, quia sicut vetus Testamentum poenas minabatur, et temporalia promittebat : ita ille populus timore poenae, et amore temporalium serviebat. Ecce per haec omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quae sursum est, quae libera est, id est ad superiora nos mittit, et liberos facit : quae data est Ecclesia quae sursum est, et libera. Unde subdit, Illa autem. Quasi dicat : Haec, id est synagoga, timore vel sub peccato servit.
[Hieron.] Sed illa Ierusalem quae sursum est, id est Ecclesia de gentibus congregata, quae cum Domino gaudet in spe, libera est, quia diligit, et ex amore servit. Quae est mater nostra, id est credentium, quia singuli verbo eius et exemplo instructi, ex charitate serviunt. Quod autem libera sit et mater, auctoritate Isaiae probat, subdens : Scriptum est enim. Quasi dicat : Vere libera est et mater, quia scriptum est, in Isaia, Laetare, sterilis quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis, quia multi filii, etc. Ex his verbis et libera monstratur et mater. Laetari enim, et erumpere, et clamare pertinent ad libertatem ; quia multi filii, hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempus Christi, Eccclesiam gentium ante sterilem nunc fetosam alloquitur, dicens : O Ecclesia gentium sterilis quae, tempore legis, non virtute miraculi paris, qui illo tempore quasi nullos genuit ; quae etiam non parturis, quia neque tunc conatus habuit, laetare in corde, erumpe, id est laetitiam mentis extra ostende, et clama, id est gaudium tuum aliis praedica, quia magis multi, id est plures sunt filii tui, olim desertae, partu quidem non dilectione sponsi, quam eius, id est synagogae quae habet virum, id est legem, ad generandum, id est quae carnaliter generat sub lege. Virum quippe habuit Synagoga, scilicet legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi sermonis alloquio, diu iacuit in deserto. Sed postquam accepit illa librum repudii, et omnia ornamenta viri, in idoli vertit ornamenta, tunc maritus priore cingulo putrescente, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit : quae statim ut est viro coniuncta, concepit et peperit. Unde in Isaia Dominus exclamat, Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuos, etc. Item, si est gens nata simul.
Synagoga ergo quae habet virum, id est legem, deserta vero et vaga, et sine ulla legis potestate vivens, gentium multitudo est, quae et sterilis erat nullius legitimi verbi proferens germen.
Sterilis enim erat in omnibus gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Hoc autem quidam iudaizantes ad antiquam Saram referunt. Hoc autem de antiqua Sara superflue diceret Isaias, quae multo ante tempore obierat. Vel per Ierusalem intelligitur hic superna civitas, caelestis curia. Superna est enim sanctorum civitas licet, in quibusdam quos hic parit, adhuc peregrinatur, donec regni eius tempus adveniat, quando congregatura est omnes in suis corporibus resurgentes. De hac ergo dicit : Illa autem Ierusalem, quae sursum est, id est cum Domino gaudet, libera est a peccato et poena peccati, quae est mater nostra. Civitas caelestis mater nostra dicitur, quia ad eam vocamur. Et ideo caelestis dicitur, quia caelum sedes eius est ; et quos generat, ibi erunt cum ea. Vere mater est, scriptum est enim : Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis.
[Ambrosius] Caelestis Ierusalem sterilis dicitur, quia non parit, secundum carnem ; nec parturit, id est nec dolores patitur, sed generat spiritualiter sine passione, clamans in laetitia quia plures habet filios quam quae habet virum, id est synagoga quae carnaliter generat. Unde subdit quia magis multi sunt filii tui desertae. A quo ? Ab Adam, qui deserta vita secutus est mortem, quam eius quae habet virum, id est synagoga. Multo enim plures sunt Christiani Iudaeis, quia Christiani supergressi sunt numerum Iudaeorum.
Sterilis ergo dicta est, quia virgo est quae non carnaliter generat filios, sed per solam fidem spiritualiter quae nec parturire dicitur. Quae enim parturit, dolores patitur. Haec exclamat in laetitia salutis humanae. Ierusalem vero terrena ideo virum habuisse dicta est, quia carnaliter generabat. Parit autem cives terrenae civitatis peccato vitiata natura ; caelestis vero civitatis cives parit a peccato, naturam liberans gratia, quod significatum est in duobus filiis Abrahae, quorum unus de ancilla secundum carnem natus est ; alter de libera, non secundum naturam, sed per repromissionem. Negat enim natura filios tali commistione qualis esse poterat Abrahae et Sarae in illa aetate, etiam mulieris accedente sterilitate, quae nec tunc parere potuit, quando non aetas fecunditati, sed aetati fecunditas defuit.
Quod vero nec sic affectae fructus posteritatis non debebatur, significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo iure damnata, nihil vere felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus, non per generationem, significat filios gratiae, cives civitatis liberae, socios pacis aeternae. Et quia hoc non per generationem sed per regenerationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando de Sara promissus est filius. Circumcisio igitur significat naturam exuta vetustate novatam. Et quod omnes filios et servos vernaculos et emptitios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Octavus autem dies et Christum significat, qui post Sabbatum resurrexit, parentum mutantur et nomina. Omnia resonant novitatem, et in veteri Testamento obumbratur novum, et in novo revelatur vetus Testamentum.
Nos autem. Quasi dicat : Duo sunt filii Abrahae, alter secundum carnem, alter per repromissionem natus. Nos autem, fratres, sumus filii promissionis, id est per gratiam geniti secundum Isaac, id est, ad similitudinem Isaac. Isaac interpretatur risus, quo significantur illi qui in laetitia serviunt ; non ex tristitia vel ex necessitate. Sed quomodo. Quasi dicat : Nos sumus filii secundum Isaac. Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum Spiritum sanctum natus erat,
id est Ismael persequebatur Isaac, vel etiam Esau Iacob. Ita et nunc, scilicet qui secundum carnem nati sunt persequuntur eos qui secundum Spiritum nati sunt. Qui sunt secundum carnem nati ? dilectores mundi, amatores saeculi. Qui sunt secundum Spiritum nati ?
[Orig.] amatores regni caelorum, dilectores Christi, desiderantes vitam aeternam, gratias colentes Deum. Iudaei etiam sunt secundum carnem nati, qui persequuntur nos qui sumus secundum spiritum, quia legem secundum spiritum, non secundum carnem custodimus. Per hoc ergo quod patimur, probamur filii promissionis. Sed quod dicit Scriptura. Quasi dicat : Patimur ab illis sicut Isaac ab Ismaele, sed non est curandum.
[Hieron.] Quid enim dicit, id est refert Scriptura dixisse Saram : Ecce : Eiice ancillam et filium eius. Non puto nos invenire posse ubi Ismael persecutus fuerit Isaac ; sed tantum illud quod cum filius Aegyptiae luderet cum Isaac indignata sit Sara, vidit pueros simul ludentes ; et dixit : eiice, etc.
Quid est hoc ? Quid enim mali fecerat Ismael puero Isaac, quia ludebat cum illo ? Sed illa lusio illusio erat, illa lusio deceptionem significabat ; illum lusum Sara intellexit, et Apostolus vocavit persecutionem.
Quia lusus maioris ad minorem illusio est et deceptio, quia sciens se habere alia negotia quae intendit, simulat quaedam puero, id est infirmo ludens cum illo et fraudes facit.
Sic et modo plus persequuntur qui nos illudendo seducunt. Et sicut Sara intellexit lusum illum, ita et Ecclesia intelligit lusum istum persecutionem. Sed quid dixit Sara ? Eiice ancillam et filium eius ; ita qui pertinent ad Agar et Ismael, id est lex et Iudaei eiecti sunt ab Ecclesia et a gratia Patris, necnon et haeretici et filii eorum.
Omnes etiam qui in Ecclesia terrenam felicitatem quaerunt a Domino, adhuc ad Ismaelem pertinent. Ipsi sunt qui contradicunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua, et linguas subdolas. Ergo Isaac cum Ismaele vivebat, id est qui pertinent ad Isaac inter eos vivunt qui pertinent ad Ismael. Isti sursum nolunt ascendere, illi deorsum volunt trahere.
Isti volare ad Deum volunt, illi conantur pennas evellere. Et sicut isti pertinent ad Ismael et ad vetus Testamentum, ita et antiqui veteris Testamenti ministri gratiam quaerentes, filii sunt promissionis pertinentes ad novum Testamentum. Sed hoc quod dicit, Eiice, quando erit ? hoc erit cum area coeperit ventilari. Unde subdit : Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae, id est mali cum bonis, Iudaei cum Christianis.
[Augustinus] Sicut enim nunc in conversatione sunt dissimiles, ita erunt et in futura retributione. Itaque. Quasi dicat : Quia patimur a Iudaeis, et ab aliis malis, sicut Isaac ab Ismaele, Itaque fratres mei, non sumus filii ancillae,
[Ambrosius] quia non sumus servi peccati vel legis, sed liberae, scilicet caelestis Ierusalem, qui est populus novus regni caelorum, et non alio modo sumus filii liberae, sed per eam libertatem. Qua libertate, id est per quam libertatem Christus nos liberavit, qui immunis a peccato, ex dilectione obediens fuit. Libertas ergo qua liberati sumus a Christo, est remissio peccatorum, et fidei per dilectionem operantis iustificatio
