Ad Romanos X — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Romanos X

CAPUT X

 

 

1-4. Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem quidem Dei habent ; sed non secundum scientiam. Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.

 

Ne ex odio videatur Apostolus loqui contra Iudaeos, vel ne gentes eos ex toto abiicerent, subdit, fratres, cur offenderunt, et tamen, o fratres, voluntas quidem mea est, ut salventur, et haec voluntas non utique ficta, sed est cordis mei, id est vera, et etiam obsecratio fit a me ad Deum pro illis offendentibus, et hoc in salutem, id est ut Deus det illis fidem per quam salventur.

Attende quia per hoc quod Apostolus deprecatur pro non credentibus, ut credant, pro adversis ut convertantur, innuit quod ex gratia detur, quia nec ipsa conversio sine Dei adiutorio fit.

Voluntas enim ut ad vera credenda moveatur, non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus opituletur. Unde ipse ait : Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre meo. Testimonium enim. Quasi dicat : Obsecro pro illis et iustum est et necesse, iustum est, quia aemulationem Dei habent ; et necesse est, quia secundum scientiam, et hoc est quod ait, testimonium enim, ego qui olim similis illis fui, perhibeo illis de hoc, quia aemulationem quidem Dei habent, id est zelum Dei. Et ideo iustum est orare pro eis, sed non secundum scientiam, diligendi.

[Haimo] Stultum est enim legem venerari, et Deum legis persequi, stultum est etiam Patrem confiteri et Filium negare. Et est sensus : Pro dilectione Dei putant se facere, sed veram Dei dilectionem non habent, et ideo necesse est pro eis orare.

[Ambrosius] De his autem hoc dicit, qui non invidia et malevolentia, ut Scribae et Pharisaei, sed errore Christum tradiderunt. Quibus Petrus ait : Scio, fratres, quia per ignorantiam hoc egistis. Illi ergo aemulationem Dei habentes, sed voluntatem et consilium eius nescientes, contra Deum agebant quem se defendere testabantur.

[Augustinus] Quomodo autem non secundum scientiam habeant zelum, ostendit subdens : Ignorantes enim, etc. Quasi dicat : Vere non secundum scientiam habent zelum, quia, ignorantes Dei iustitiam, non qua Deus iustus est, sed quae homini est ex Deo, id est quam dat homini, quae est per fidem Christi, quae est a Deo qui iustificat impium, et quaerentes, vel volentes, ut superbi statuere suam,

quae est per carnales observantias, quae dicitur sua illorum, non quia lex ab illis est constituta, sed in lege quae ex Deo est suam iustitiam constituebant,

[Ambrosius] cum eamdem legem suis viribus implere posse credebant ut merita praecederent gratiam, non gratia praecederet iustitiam.

Hoc, inquam, facientes, non sunt subiecti iustitiae Dei, qua iustificat credentes, id est non credunt per fidem impios iustificari. Haec est enim iustitia Dei, quae non in praecepto legis quo timor incutitur, sed in adiutorio gratiae ipsi constituta est.

[Augustinus] Unde subdit : Finis enim. Quasi dicat : Vere ignorant iustitiam Dei, quia ignorant Christum, qui Christus, finis est legis, id est qui adimplet in se et in nobis quod lex praedixit.

Qui etiam valet ad iustitiam omni credenti, id est qui est dator iustitiae omni credenti. Ex Christo ergo non ex lege est iustitia, quia si per legem scriptam vel naturalem esset iustitia sine fide Christi, ergo Christus gratis moreretur. Si autem non gratis mortuus est, ergo in illo solo iustificatur impius, cui credenti in eum deputatur fides ad iustitiam.

Omni ergo humana natura et iustificari et redimi ab ira, id est a vindicta nullo modo potest, nisi per fidem, et sacramentum sanguinis Christi. Finis enim Christus, in quo lex iustitiae non consumitur, sed impletur.

Omnis enim perfectio in ipso est, ultra quem non est quo spes se extendat. Finis etiam fidelium Christus est. Ad quam cum pervenerit currentis intentio, non habet amplius quod possit invenire, sed habet in quo debeat permanere. Finis ergo dicitur, non quia consumit, sed quia perficit. Perficit ergo iustitiam per fidem sine operibus legis, et sunt opera quae videntur bona sine fide Christi ; et non sunt tamen vera bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona, id est ad Christum qui est finis legis ad iustitiam non utique humanam, sed divinam. Est enim humana iustitia, et est divina. De humana ait ibi : Moses enim. De divina vero ait ibi, quae autem, etc. De humana utique prius agens subdit :

 

 

5-7. Moses enim scripsit, quoniam iustitiam quae ex lege est, qui fecerit homo vivet in ea. Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit. Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in caelum ? id est Christum deducere, aut, quis descendet in abyssum ? hoc est Christum a mortuis revocare.

 

Moses enim.

[Ambrosius] Quasi dicat : Vere Christus tantum est iustitia ad salutem, quia iustitia legis tantum ad praesentem vitam valet. Et hoc ostendit Moses : Moses enim scripsit in Numeris et in Levitico, quoniam homo qui fecerit, quasi sine gratia adiuvante, iustitiam quae ex lege est, quae est ex timore, non ex amore, vivet in ea

[Augustinus], id est non punietur legali poena, quia lex Mosi reos illos non faciebat, si servaretur, id est vivebant faciendo legem. Et vocat hic iustitiam legis opera illa legalia. Unde et in Mose ita habetur : Qui fecerit ea, vivet in illis. Timebant utique ne si non ea fecissent, paterentur lapidationem, vel aliquid huiusmodi. Vivet ergo in ea, id est habebit hoc praemium ne ista morte puniatur. Non est ergo magna iustitia timere, nec habet meritum apud Deum. Aliud est ergo non iustificari apud Deum, aliud non omnino iustificari. Qui omnino non iustificatur, nec illa servat quae temporale habent praemium, nec illa quae aeternum ; qui vero in operibus legis iustificatur, temporalem inde exspectat mercedem, nec iustificatur apud Deum ; sed tamen et ista quaedam est, ut sic dicam, terrena carnalisque iustitia. Deinde de iustitia fidei subdit, quae autem. Quasi dicat : De illa iustitia legis ita dixit Moses ; sed de iustitia quae est ex fide, id est de iustitia fidei, sic Moses dicit in Deuteronomio : Ne dixeris, etc.

[Ambrosius] Vel ipsa iustitia, quae est ex fide sic dicit in corde hominis, scilicet quod observata ducit ad caelum, non observata ducit ad abyssum. Et hoc est quod ait, ne dixeris. Haec autem iustitia fidei est, ne dubitetur de spe Dei quae est in Christo, ne diffidat homo Christum spoliasse infernum, et cum animabus caelum ascendisse, ex quibus efficitur iustus. De hac ergo dicit Moses, vel ipsa in corde hominis hoc dicit.

 

O homo, ne dixeris in corde tuo, id est ne saltem cogites : Quis ascendet in caelum, id est nullus homo ascendet in caelum. Ideo ne hoc cogites, quia qui hoc cogitat negat Christum ascendisse. Et hoc est quod subdit, quia id cogitare est deducere Christum, id est negare Christum ascendisse. Et sunt haec verba Apostoli, hoc est Christum, etc., de quibus aperit sensum praemissorum verborum Mosi. Aut ne cogites. Quis descendet in abyssum, scilicet in infernum, id est nullus descendet, quod est pro non observata lege. Ideo ne cogites, quia hoc cogitare est Christum revocare a mortuis, id est credere quod Christus non descendit in infernum, quia si illi qui iustitiam non observant, non descendent, tunc Abraham et antiqui patres multo minus descenderunt. Si autem illi non descenderunt, tunc nec Christus qui non nisi pro illis liberandis descendit. Et sunt item haec verba Apostoli, ubi ait : Hoc est Christum. Vel ita, ne dixeris. Quasi dicat : Cum audieris post resurrectionem praedicari Christum ascendisse in caelum, ne dixeris, id est noli dicere in corde tuo, mendacium est. Quis enim ascendet in caelum, ideo ne hoc dicas, quia hoc dicere est Christum de caelo deducere, quantum ad te pertinet quia haec infelicitas, quantum in te est, Christum de caelo ad terram deducit. Et similiter cum audis praedicari quod Christus ad infernum descendit, noli dicere mendacium est. Quis enim descendet in abyssum ? ideo ne hoc dicas, quia hoc dicere est Christum revocare ex mortuis, quantum in te est.

 

 

8-13. Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. Hoc est verbum fidei quod praedicamus, quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Iudaei et Graeci. Nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit.

 

Sed quid. Quasi dicat : Ne hoc dixeris, sed potius hoc crede de verbo quod Scriptura dicit de eo in Deuteronomio. Quid inde dicit !

[Haimo, Ambrosius] Ecce, Verbum, id est Christus, qui est Verbum in principio apud Patrem, vel verbum, id est Christi praedicatio et doctrina, prope est, id est utile, quia iustificat et salvat : verba veteris legis longe absistebant a iustificatione et salute. Vel, prope est, quia non est aliquid inconveniens vel dicere vel credere, quia non longe a natura animorum et loquendi ratione quod nobis dicitur ut credamus. Et hoc verbum debet esse in ore tuo ad confitendum, et in corde ad credendum. Deinde Apostolus Scripturam Mosi exponit, dicens : Hoc est verbum fidei quod praedicamus, quo et baptisma consecratur. De hoc verbo Dominus ait : Iam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis. Non ait propter baptismum. Quare ? nisi quia et in aqua verbum mundat. Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua ! Accedit verbum ad elementum. Unde est ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur ! Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus immanens. Quia si confitearis.

[Augustinus] Quasi dicat : Et prope debet esse verbum, quia si confitearis in ore tuo, non opera legis. Sed Dominum Iesum resurrexisse, cum aliquis impugnat. Vel, quod Christus est Dominus Iesus, id est salvator, et in corde tuo credideris quod illum excitavit vel suscitavit a mortuis, salvus eris. Ecce laus fidei et merces fidei ; laus fidei est si credideris quia Dominus est Iesus, et quia resurrexit ; merces vero, salus aeterna. Corde enim. Quasi dicat : Vere credere dat salutem, quia dat iustitiam quae est causa salutis. Corde enim creditur ad iustitiam, id est per fidem cordis iustificatur aliquis, id est de impio fit pius ; ore autem, post cordis fidem, aliter enim non valet, confessio fit, non modo ad iustitiam, sed etiam ad salutem, quae confessio superadditur fidei,

[Augustinus] ut in martyribus qui inter tormenta imminentia, fidem, quam corde tenebant, ore confessi sunt. Non ergo incassum additum est, ore confessio fit ad salutem.

Nam pene omnes qui Christum coram persecutoribus negaverunt, quod de illo credebant, corde tenuerunt, et tamen ore non confitendo perierunt, nisi illi qui poenitentia revixerunt, ut Petrus qui illa negatione intus veritatem tenebat, et foris mendacium proferebat. Cur enim lacrymis diluit, quod ore negaverat, saluti faciebat, quod corde tenebatur.

Quaerens ergo a Deo pacem non aliud habeat in professione oris, aliud in arcano cordis. Nil enim prodest hoc esse in corde quod verum est, sed hoc dicitur voce quod falsum est, quia veritas et credenda et loquenda est.

Et nota quod non ait simpliciter creditur, sed corde creditur, quia caetera potest homo nolens credere non nisi volens, intrare ecclesiam, et accedere ad altare potest nolens, sed non credere, ideoque congrue ait, corde creditur.

De hac autem radice cordis surgat confessio. Confiteri enim est dicere quid sit in corde. Si enim aliud est in corde, aliud in ore, loqui est, non confiteri.

Quod ergo est in corde debet esse in ore, quia non sine causa signum crucis fit in fronte, id est in sede pudoris, ne Christi opprobrio Christianus erubescat. Peccatum fuit Petrum ore negare, cum corde crederet. Discedat ergo mala verecundia, accedat salubris confessio, non erubescamus de Christi nomine. Insultetur nobis, quia credimus in Christum crucifixum, plane dico, quia in occisum, sed hoc in illo occisum est quod sumpsit de me, non quo fecit me. Dicit enim Scriptura. Quasi dicat : Vere corde creditur ad iustitiam. Dicit Scriptura per Isaiam : Omnis non tantum Iudaeus, sed etiam gentilis, qui credit in illum, non confundetur, id est non erubescet in futuro, etsi hic videatur confundi. Et bene dixi omnis, non enim est distinctio Iudaei et Graeci, sed in omni gente qui timet Deum hic acceptus est illi. Et vere non est distinctio.

[Ambrosius] Nam idem est Dominus, id est Creator omnium dives in omnes, id est sufficiens ditare omnes qui invocant illum, fide et opere ; aliis non est ipse dives, quia participes non sunt bonorum eius ; qui autem invocant recipient aeternam remunerationem. Deinde ab auctoritate Isaiae probat quod dixerat, omnis enim Iudaeus vel Graecus, quicunque nomen Domini id est Filium Patris, invocaverit, bene se ei subiiciendo, salvus erit, in aeterna beatitudine. Oratio ergo necessaria est. Orans enim invocat, sed hoc vere non potest nisi prius credat. Qui ergo vere invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicuius animus non desinat id postulare quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei. Ut autem ostendat quod non est vera invocatio sine fide, subdit, quomodo ergo, vel autem

[Augustinus] probato quod de utroque populo assumuntur, ostendit per quid, scilicet per promissionem utriusque factam, quam qui non receperit inexcusabilis est. Quasi dicat : Invocatio salvat, ergo oportet credere.

 

 

14-15. Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt ? Aut quomodo credent quem non audierunt ? Quomodo autem audient sine praedicante ? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur ? Sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona.

 

Quomodo invocabitur, etc., vel ita continua si est ibi autem. Quasi dicat qui invocat salvus erit. Hoc autem non potest aliquis adversus, quia quo modo invocabunt in quem non crediderunt ? non invocabunt nisi credant. Aut quomodo credent ei quem non audierunt. Quasi dicat : Non credent nisi audiant, nec olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit, vel interius, vel exterius.

[Ambrosius] Vel quomodo credent ei quem non audierint, id est cui non obedierunt. Apertum est, quia non creditur illi cui obedientia negatur. Quomodo autem audient sine praedicante ? id est nisi praedicetur eis, quasi dicat : Non audient nisi praedicetur. Vel, quomodo autem sine praedicante, id est si praedicanti resistant ? Nec hoc obscurum est, quia qui praedicanti resistit, auctorem eius non recipit. Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur ? Neque istud recipit quaestionem, quia non sunt veri apostoli nisi missi, nec praedicabunt nisi mittantur. Nulla enim signa virtutum his perhibent testimonium. Ecce patet quod et ad gentes missi sunt praedicatores. Et sic refellit eos Apostolus quem putabant Iudaeis tantum praedicandum esse Evangelium. Haec autem ad ipsam gratiam commendandam valent, ut per hoc totum bonum nostrum a gratia provenire ostendatur. Dicit enim quod credere ex auditu est, audire ex praedicatione, praedicare ex missione Dei, ut ita totum descendat ex fonte gratiae. Praedicatio autem vere est ex missione, quia etiam pseudo bene nuntiantes misit Deus, qui in bono malis novit uti. Aliquando etiam et malos malis mittit in ira, id est praedicare permittit malos malis ad eorumdem poenam, ut vicissim per se pereant, sicut iustum est meritis eorum exigentibus. Sicut scriptum est. Quasi dicat : Non praedicabunt nisi mittantur, sed missi sunt, sicut scriptum est in Isaia, vel in Naum propheta : Quam speciosi sunt pedes,

[Haimo] id est adventus apostolorum qui illuminant mundum, in quo apparet illos a Deo missos. Alioquin hoc non poterant facere. Evangelizantium,

[Ambrosius] id est annuntiantium pacem, id est reconciliationem inter populum et populum diruta macerie legalis ritus in Iudaeis, et idololatriae in gentibus, et inter Deum impios per fidem iustificantem, et homines in eum credentes. Evangelizantium etiam bona futura, id est pacem super pacem, quia regnum Dei pax est. Quasi dicat : Valde speciosi sunt, quia illuminant mundum et quia evangelizant, id est bene nuntiant ; bene enim nuntiant qui quod ore praedicant, opere complent.

 

 

16-17. Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

 

Sed non. Quasi dicat : Omnes audierunt per apostolos : Sed non omnes obedierunt Evangelio. Cum enim ex gratia sit auditus, necessaria est enim alia gratia quae cor moveat.

[Augustinus] Quod vero omnes non obedierunt, prophetico firmat testimonio, aliquos non omnes obedire his verbis. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro, id est his quae a nobis audierunt, vel quae nos audivimus a te,

quasi dicat : Aliquis credidit, non omnis. Quidam inter se mussitant, et ubi possunt proclamant, et turbulenta disceptatione contendunt, dicentes : Quid fecerunt Iudaei, vel quae culpa eorum fuit, si necesse erat, ut sermo impleretur Isaiae quem dixit.

[Augustinus] Quam quaestionem urgent et profundiorem faciunt, per ea quae leguntur in Evangelio Ioannis. Ait enim : Propterea non poterant credere quod dixit Isaias : excaecavit oculos eorum et induravit cor eorum. Quibus respondemus quod Deus praescius futurorum per prophetam praedixit infidelitatem Iudaeorum, sed non fecit, neque praescisset mala eorum, nisi ea haberent.

Non enim ideo quemque Deus cogit ad peccandum, quia futura hominum peccata praenovit, illorum enim praescivit peccata, non sua. Ideoque si ea quam ille praescivit, ipsorum non sunt, ipsorum non vera ille praescivit ; sed quia illius praescientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit : et ideo, si non malum, sed bonum facere voluissent, non malum facturi praeviderentur ab eo qui novit quod sit quisque facturus, et quod pro eius opere sit eis redditurus.

[Augustinus] Sed ex verbis Evangelii praedictis magis nos urgent quam ex illis Isaiae. Dicunt enim nobis, si non poterant credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere. Si autem non credendo peccaverunt, potuerunt ergo credere et non fecerunt. Si autem potuerunt, quomodo dicit Evangelium, non poterant credere, quia dixit Isaias : Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Etiam tantum procedunt, quod gravius est, ut ad Deum referant causam, qui vel quare non crediderunt, quoniam ipse excaecavit eos, et induravit. Audistis propositam quaestionem et quam profunda sit cernitis, sed respondemus ut possumus. Si a me quaeratur quare credere non poterant, respondeo quia nolebant. Malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus, et per prophetam praenuntiavit. Sed aliam causam, inquies, dixit propheta, non voluntatis eorum, hanc scilicet excaecavit oculos eorum et induravit cor eorum. Sed hic respondeo eorum voluntatem hoc meruisse.

Sicut enim excaecat Deus, sic obdurat, quod est deserendo, non faciendo, et hoc meruit voluntas. Hoc enim meritum caecitatis et duritiae superbientis audacia et voluntatis, inflixit. Si ergo dicitur, non possunt Iudaei credere, quia Isaias praedixit, respondeo imo non possunt quia nolunt, quod Deus praescivit et praedixit non fecit.

[Augustinus.] Non igitur mirum est quod non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut tantum suis viribus attribuerent, ut negarent necessarium sibi esse divinum auxilium ad bene vivendum. Quotquot enim tam superbe sapiunt non possunt credere in Christum, non quia mutari homines in melius non possunt, sed quandiu talia sapiunt, non possunt credere. Sicut ergo quod Deus seipsum negare non potest, laus est voluntatis divinae, ita quod illi non poterant credere culpa est voluntatis humanae. Si quis istam quaestionem melius novit exponere, absit, ut non sim paratior discere quam docere. Ergo quasi dicat quia aliquis credit auditui et si non omnes. Ergo fides, aliquando et si non ubique est, ex auditu, et si enim Deus intus doceat, tamen praeco exterius nuntiat. Auditus autem est non per nostra merita, sed per verbum Christi, id est per gratiam Christi doctores verbi Evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi.

 

 

18-21. Sed dico : Nunquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Sed dico : Nunquid Israel non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam. Isaias autem audet et dicit : Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant. Ad Israel autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi.

 

Sed dico. Quasi dicat : Ex auditu crediderunt, sed qui se volunt excusare quod non crediderunt. Quasi dicat : Non audierunt, dico, nunquid non audierunt ?

[Haimo] Audierunt utique, sicut in psalmo ostendit David dicens : Sonus, id est fama, apostolorum vel eorum exivit, quidem, et, id est etiam, in omnem terram, id est non modo proximi, sed etiam ultimi audierunt,

vel, equidem alia littera, id est certe, in omnem terram exivit sonus eorum, et ita inexcusabiles sunt, et in fines orbis terrae, id est ex omni parte audita sunt. Tempore autem Apostoli nec hoc impletum est, sed Spiritu sancto revelante videt implendum in posteris. Quamvis ergo locutus sit praeteriti temporis verbis, tamen quod fuerat futurum praedixit, non quod iam factum atque completum esset, sicut et ipse Propheta quo usus est teste, non ait exiturus est. Sed exiit sonus eorum, quod utique nondum erat factum.

Dicendo ergo, eorum non solum de apostolis, sed de eorum praeteritis intelligi voluit, sicut et illud non solum apostolis dicitur : Testes mihi eritis usque ad ultimum terrae ; et illud : Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi ; et illud : Cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. Sed dico, probavit omnes audisse et ita Iudaeos audisse constat, sed quia possent et audisse et non cognovisse, affirmat etiam eos cognovisse ; quasi dicat : Omnes quidem audierunt, sed de Iudaeis specialiter dico : Nunquid Israel non cognovit ? cognovit utique. Quia Moyses qui primus, id est maximus, fuit inter alios dicit eos cognovisse. Vel primus, id est antequam alii dicerent, dicit eos cognovisse quod et alii post eum dixerunt. Israel autem dicitur cognovisse doctrinam Evangelii, et Christi adventum, quia contradicere non potuit ratione, vel auctoritate, sed non vere cognovit, ut menti eorum bene sederet. Deinde verba Mosi ex persona Dei Patris loquentis in Deuteronomio ponit, dicens : Ego adducam vos, id est permittam vos adduci ad aemulationem habitam in non gentem, id est contra gentiles, id est ad invidiam de conversione gentilium, qui prius dicebantur non gens, quia sine lege erant. Vel modo sunt non gens, quia non gentiliter vivunt.

[Ambrosius] Invidia enim Iudaeis est, dum gentes eorum Deum suum dicunt, et promissiones et legem eorum et prophetas ad se pertinere. In gentem, id est contra gentem, insipientem, id est contra gentiles, qui Deum verum non noverant. Mittam vos in iram, id est permittam vos irasci et persequi, et cum hoc factum videant, attendant quod venerit. Et non tantum Moses hoc dicit, sed et Isaias, et si praevideret sibi poenam imminere, tamen audet, et dicit ex persona Christi.

 

Inventus autem sum a non quaerentibus me, scilicet gentilibus, id est sponte obtuli me illis qui per se non quaerebant me, et inde est invidia Iudaeorum. Et palam, id est in manifesto, apparui his, qui me non interrogabant ab aliis. Ab Israel autem, etc. Quasi dicat : Ita hoc pertinens ad gentes dicit Isaias, ad Israel autem pertinens, hoc aliud dicit ex persona Christi. Tota die expandi manus meas.

[Haimo] Hoc non dicit de manibus extensis in cruce, ubi tota die non fuit, sed de operibus quae illi populo exhibuit. Et est tota die, id est toto tempore quo cum eis commoratus sum, et mundum illuminavi. Manus meas, id est opera, et affectus, expandi ad populum Iudaeum, id est ampliora ostendi Iudaeis, quia nullum beneficium eis negavit.

[Ambrosius, Haimo] Nam mortuos illorum suscitavit, diversas infirmitates curavit. Ille dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia largiter tribuit. Vel de manibus extensis in cruce potest accipi, ut positum sit totum pro parte. Tota ergo die, id est diei parte totius. Expandi in cruce manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem, quod peius est, mihi.