Ad Romanos XV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Romanos XV

CAPUT XV

 

 

1-7. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit, sed, sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Deus autem patientiae et solatii, det vobis idipsum sapere in alterutrum, secundum Iesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.

 

Debemus autem. Quasi dicat : Infirmus si edit damnatur, sed nos firmiores debemus, non provocare, non contemnere, sed sustinere, id est pati et erigere, imbecillitates infirmorum, cum illi non possint se ad nos erigere ; et debemus non nobis placere, id est non nostrae voluntati obedire, id est non quod nobis tantum placeat vindicare, sed quod fratri, quia invicem curam agere debemus.

[Ambrosius.] Ille dicitur sibi placere qui ita facit quod sibi bonum videtur, ut non curet, sive placeat, sive non placeat proximo, quod non convenit. Sed potius unusquisque nostrum charitati studens, placeat, id est placere curet, proximo suo, id est omni homini non in malum, sed in bonum, id est ad id quod utile est, ad aedificationem.

[Haimo.] Et vere non debemus nobis placere, etenim Christus non sibi placuit, id est quod non placeret carni fecit, sicut ipse dicit in Evangelio : Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me. Non sibi placuit dico, sed Deo Patri, sicut scriptum est in Psalmis : Improperia, Psalmographus ex persona Salvatoris verba facit Deo Patri dicens, improperia, vel detractiones Iudaeorum improperantium tibi in me, o Pater, ceciderunt super me, id est causa fuerunt oppressionis meae, id est cum facerem voluntatem tuam, o Deus, in hoc, quia eieci malos de templo quod fecerunt speluncam latronum, et in omnibus aliis Iudaei mihi improperia ingesserunt, quia dixerunt me peccare in te, qui potius me non recipiendo quem misisti exprobraverunt te, et peccaverunt in te, non recipiendo me, et ideo me occiderunt, quasi peccantem in Deum, et sic peccata peccantium in Deum, ceciderunt super Christum, quia innocens a peccatoribus occiditur quasi blasphemus. Quaecunque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt. Quasi quis quaereret, quid haec ad nos pertinent, quae de Christo dicis ? Respondet, multum ad nos pertinent

[Augustinus] quaecunque enim scripta sunt, de Christo in divinis libris. Unde dicit supra, scriptum est, ad nostram doctrinam scripta sunt. Christi enim vita, et vitae nostrae, et morum est disciplina ; deinde subiungit utilitatem divinae lectionis dicens : Ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus, id est per ea scripta doceamur pati pro proximis, et consolemur in ea per exemplum Christi, et ita speremus quod Christus accepit. Deus autem. Quasi dicat : Scriptura sacra est ad doctrinam per quam patientia et solatium habetur, sed Deus, qui est dator patientiae et solatii det vobis sapere idipsum, id est indifferenter, et hoc in alterutrum, scilicet ut quod unus sentit alter sentiat et hoc non praeter Christum, sed secundum Iesum Christum, ut, secundum doctrinam Christi sapiatis, ut unanimes,

[Augustinus] id est eadem voluntate, et uno ore, id est eadem vocis confessione, honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi, id est honorificetis eum qui est Deus essentia, qui et Creator est, et qui Pater Christi natura, et nostri gratia, qui benevolus apparet Christum mittendo. Quia ergo Creator est, et quia benevolus, honorificate eum idem sapiendo. Quasi dicat : Nisi idem sapiatis, Deum honorare non poteritis. Propter quod, scilicet ut Deum honoretis, suscipite invicem, infirmos sicut et Christus suscepit vos, id est infirmos, in honorem Dei, id est ut faceret vos immortales.

 

8-14. Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum ; gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit : Laetamini, gentes, cum plebe eius. Et iterum : Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificate eum, omnes populi. Et rursus Isaias ait : Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.

 

Dico enim. Vere Christus suscepit infirmos, quia Iudaeos et gentes. Iudaeos utique ita suscepit, ut esset minister eorum, id est apostolus et praedicator eorum, et hoc est quod ait, dico enim Christum Iesum fuisse ministrum, id est apostolum et praedicatorem, circumcisionis, id est Iudaeorum ad quos corporaliter venit, sicut ipse dixit : Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, id est Christus minister fuit Iudaeorum.

[Ambrosius] Et hoc propter veritatem Dei, scilicet ad confirmandas promissiones patrum, id est ut verus esset, id est ut se esse veracem ostenderet in promissis, et compleret promissa patribus Iudaeorum ; promiserat enim Abrahae : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et David : De fructu ventris tui, ponam super sedem tuam. Et item dixit : Orietur stella ex Iacob. Ecce ex his patet quia non repulit Deus Iudaeos, quibus proprie veritas exhibita est, gentibus vero misericordia praestita est, quibus nulla promissio facta erat. Impleta ergo est veritas Dei in Israelitis qui crediderunt. Venit unus paries ex circumcisione applicans se ad lapidem angularem, sed ille lapis angulum non faceret, nisi in se parietem alium susciperet. Ille itaque paries, tanquam pertinet ad veritatem ; ille vero alius ad misericordiam. Unde subdit : Gentes autem. Quasi dicat : Non modo Iudaeos Christus assumpsit propter veritatem, sed et gentes sumpsit propter misericordiam. Et ideo dico gentes debere honorare Deum super, id est de, misericordia, qua eas non pro eis missus, nec ad eas missus suscepit, et velut oves adduxit. Hoc autem testimonio prophetico probat subdens, sicut scriptum est in Psalmo cuius auctoritate confirmat de gentibus quod assumptae sunt de quibus minus videretur. Propter hoc, vel propterea confitebor tibi in gentibus, id est faciam tibi confitentes de gentibus.

[Ambros.] Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis Dei. Et nomini tuo cantabo, id est faciam cantantes tibi canticum novum, et cum laetitia te laudantes. Et iterum Isaias dicit : Laetamini, o gentes, quia assumptae estis, ut sitis unum ovile, cum plebe eius, id est cum Iudaeis, quia cum eis unum estis. Et iterum David dicit : Laudate, omnes gentes, Dominum. Et laudantibus omnibus gentibus Deum, omnes populi, scilicet duodecim tribus, magnificate eum, qui auxit numerum plebis suae gentibus adiectis. Et rursus Isaias, quiddam ad idem pertinens, ait : Iesse, qui fuit pater David, qui et Esai dictus est, erit radix. David arbor fuit, quae per ramum, id est Mariam fecit fructum Christum, quia Maria genuit Christum, dico quod Iesse erit radix, et ex hac radice erit ille qui exsurget a morte regere gentes, per fidem et opera bona. Et ideo gentes sperabunt in eum. Deus autem spei. Quasi dicat : Moneo vos invicem suscipere, Deus autem, dator spei,

[Haimo] id est qui dat spem, vel Deus spei, id est in quo speramus, repleat vos omni gaudio, spirituali, ut nec unus vestrum doleat, sicut solebatis dolere in lite. Et, ut possitis gaudere, repleat vos, pace, habita, in credendo, id est det vobis pacem, id est concordiam adinvicem, et hoc utique erit si sit sana fides, ut abundetis. Quasi dicat : Haec praedicta det vobis Deus, ut per ista habita abundetis, in spe, id est certiores sitis de aeterna beatitudine. Et abundetis in virtute Spiritus sancti, id est in fortitudine bonae operationis quae datur per Spiritum sanctum. Certus sum autem, vel, enim, ne videretur intelligere Apostolus omnes esse discordes, et ad corrigendum insipientes, removet hoc quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum. Et inde proponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti haec faciant cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit. Quasi dicat : Et si ita moneo vos suscipere invicem, non tamen omnes indigetis hac admonitione. Certus sum enim, etc. Vel, si est in littera, autem, sic iunge, moneo vos suscipe, sed tamen, et ego ipse, qui ita loquor, certus sum, de vobis, o fratres mei, de hoc, quoniam, et vos ipsi, non solum ego, pleni estis dilectione, qua velitis bonum, et repleti scientia, qua possitis cognoscere, omni, scilicet veteris et novae legis, ita repleti estis his duobus, ut possitis, nisi culpa vestra remaneat monere vos, ut non dicam docere, alterutrum,

[Ambrosius] id est vicissim alter alterum. Nota, quia per hanc laudem provocat eos ad meliora more exhortantis. Qui enim videt se laudari, laborat ut vera sint quae dicuntur. Unde nec dicit eos se docere, sed monere, id est non dicit ut se doceant, sed moneant, quasi quod sciatur, sed subterfugit animo, hoc enim solet moneri, quod cum sciatur aliquando, subterfugit animo aut negligenter habetur.

 

 

15-22. Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte, tanquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae est data mihi a Deo, ut sim minister Christi Iesu in gentibus, sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in Spiritu sancto. Habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum. Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium in verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti, ita ut ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem ; sed, sicut scriptum est : Quoniam quibus non est annuntiatum de eo videbunt, et qui non audierunt de eo intelligent. Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.

 

Audacius autem. Quasi dicat : Pleni estis dilectione et scientia, sed tamen, etsi pleni sitis, audacius, id est aliquantulum audacter, scripsi vobis, o fratres, dico ex parte perfectorum, id est perfectis omnibus ; nam quantum ad alios non esset audacia. Vel scripsi, ex parte, scilicet Ecclesiae Dei, vel, ex parte, scilicet Epistolae.

[Haimo] Scripsi dico, non quasi putans vos insipientes, sed, tanquam reducens vos in memoriam, id est quasi faciens vos memores quid agere debeatis. In quo eos quasi oblitos latenter arguit. Dico quod scripsi vobis audacter, sed non temere, quia hoc ad me pertinet, propter gratiam, quae data est mihi, id est propter apostolatum mihi datum, a Deo. Quasi dicat : Pro officio meo omittere non potui, data est mihi dico gratia ad hoc, ut sim minister Christi Iesu, quae, scilicet ipse non alius instruit.

[Ambrosius] Minister dico, in gentibus. Non ergo temere scribit eis, sed Apostolus gentium audet omnibus gentibus scribere, auctoritate sibi data per gratiam Dei. Ego dico, sanctificans, id est sanctum esse ostendens, et confirmans, Evangelium Dei, bona operatione et miraculis, ut oblatio gentium fiat accepta, Deo, et sanctificata, id est ut gentes quas offero sint acceptae Deo, fidei perfectione ; et sanctificatae bona operatione, et hoc in Spiritu sancto, cuius gratia est fides, et bonum opus. Et, quia ita ago, habeo igitur gloriam, id est meritum dignum gloria, sic et vos, si de fratribus laboratis, gloriam dico referendam, ad Deum in Christo Iesu, id est per Christum Iesum, cuius gratia hoc ago. Habeo dico gloriam, et recte, non enim audeo, ut pseudo, loqui aliquid eorum quae per me non efficit Christus, id est ea loquor tantum quae per me, id est ministerio meo Christus efficit, in obedientiam gentium, id est ut gentes obediant Evangelio. Hoc ideo dicit Apostolus, ut nil minus se posse probet quam apostoli qui cum Christo fuerunt, nec aliquid minus inter gentes virtutum operatum esse. Efficit dico, verbo et factis, etiam virtute in signorum minorum, et prodigiorum maiorum, id est per praedicationem meam, et bonam operationem, et per potentiam maiorum et minorum miraculorum, factorum in virtute Spiritus sancti, qui in me talia operatur, quo in me operante, ita laboravi ut repleverim, id est plene praedicaverim, Evangelium Christi per circuitum, id est circumquaque ab Ierusalem usque ad Illyricum mare, in quo magna Spiritus sancti virtus apparet quod tot gentes per me Evangelium receperunt. Hoc autem Evangelium praedicavi sic, id est in tali loco ubi non est nominatus Christus a pseudoapostolis, quare ? Ne aedificarem super alienum fundamentum.

[Ambrosius] Si enim aliud facerem hoc inde contingeret, quod aedificarem super alienum fundamentum, id est super doctrinam a pseudoapostolis traditam. Non sine causa Apostolus hoc fecit, quia sciebat pseudoapostolos aliter quam oportebat Christum tradere, et sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi laboris erat. Ideo sollicitus erat praevenire pseudo, et veritatem integre tradere ubi nondum nominatus erat Christus, ut integra linea, et superficies ordinata, incolume fundamenti robur exhiberet, quod testimonio prophetae probat subdens, Sicut scriptum est. Vel pro bonis apostolis hoc dicit, sicut autem praedicavi, et hoc non ubi nominatus est Christus, ab aliis apostolis. Quare ? Ne aedificarem super alienum fundamentum, id est praedicarem iam per alios conversis, non quod hoc non facerem si contigisset, sed malebam iacere fundamentum fidei ubi non erat, quam super aliorum praedicationem. Hoc autem prophetico testimonio confirmat dicens, Sicut scriptum est. Quasi dicat : Ita hoc feci, sicut scriptum est in Isaia, quoniam quibus non est prius annuntiatum de eo, id est de Christo, ipsi videbunt, id est credent, et qui non audierunt prius alicuius praedicationem, intelligent meam praedicationem esse veram. Ut enim verus esset et inviolabilis de verbo Dei intellectus, festinavit Apostolus gentes veritate imbuere. Propter quod, scilicet quia tot praedicavi, impediebar plurimum venire ad vos, sicut et in initio epistolae dixit, quia saepe [inquit] proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. Quod nunc absolvit, ostendens qua causa sit impeditus, ut scilicet excluderet pseudoapostolorum prava commenta. Denique, postquam omnibus in ciruitu praedicavit, vacare sibi dicit venire Romam, quod olim optaverat, venturum tamen se pro tempore promittit, quo in Hispaniam erat iturus, ita subdens :

 

 

23-33. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus annis, cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Nunc igitur proficiscar in Ierusalem ministrare sanctis. Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Ierusalem. Placuit enim illis, et debitores sunt eorum. Nam, si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. Obsecro ergo vos, fratres, per Dominum, nostrum Iesum Christum, et per charitatem sancti Spiritus, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea, et obsequi mei oblatio accepta fiat in Ierusalem sanctis, ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.

 

Nunc vero ulterius non habens locum, id est causam morandi, in his regionibus, cupiditatem autem veniendi ad vos habens ex multis iam praecedentibus annis, cum coepi proficisci in Hispaniam.

[Ambrosius] Hoc ideo dicit, quia et hos praeoccupare festinat, et quia ad illos difficile iter fuerit pseudoapostolis, iam tardare licuit, cum, inquam, illuc proficisci coepero.

 

Spero. Quasi dicat : Ex me nil possum, sed in misericordia spero quod videam vos, sed, praeteriens, quia non indigetis longa mora, sed interim vos praeparetis ne me a caeteris retardetis. Videam vos dico, et a vobis deducar illuc, scilicet in Hispaniam, si tamen vobis primum fruitus fuero, id est de fructu vestro laetatus ex parte illa quae modo discors est. Vel, ex parte temporis, id est aliquandiu, et quia hic non habeo locum, et vos videre desidero. Igitur nunc, id est indilate, proficiscar in Ierusalem ministrare sanctis,

[Augustinus, Ambrosius] qui omnium rerum venditarum pretia posuerunt ante pedes apostolorum, et passi sunt a contribulibus suis. De his communis cura erat omnibus apostolis. Proficiscar ministrare.

 

Probaverunt enim, non eos coegi. Macedones, et Achaici vel Achaei, vel Macedonia et Achaia collationem facere aliquam in pauperes sanctorum qui sunt in Ierusalem. Hi totos dederunt se divinis obsequiis, nil mundanum curantes, exemplum bonae conversationis praebebant credentibus

[Ambrosius]. Istis interdum fecerant Achaici et Macedones collectam, per quam rem ad huiusmodi opera Romanos Apostolus invitat, quia per misericordiam Dei vivit, et iustificatus est ; pius debet esse causa fratris. Placuit. Quasi dicat : Bene dico probaverunt. Placuit enim illis, et etiam debitores esse eorum, adeo vult amplius eos esse misericordes, ut et hoc deberi dicat ab eo qui misericordiam exspectat ; et vere sunt debitores. Nam, si gentiles facti sunt participes spiritualium, id est praedicationis et sacramentorum, eorum, id est Iudaeorum qui miserunt eis praedicatores ab Hierosolymis, debent, utique, et ipsi ministrare eis in carnalibus, id est Iudaeis. Hoc igitur. Quasi dicat : Quia illis hoc placuit, scilicet facere communionem sanctis, qui sunt in Ierusalem. Igitur, cum consummavero hoc, id est cum perfecero opus ministrationis, et assignavero eis, id est sub signo cuiusque Ecclesiae, ostendero eis fructum hunc, proficiscar, in Hispaniam, et hoc, per vos. Et ideo interim corrigite vos. Scio autem. Quasi dicat : Per vos transibo, sed tamen scio, certus de gratia Dei, quoniam iam diu veniens voto ad vos, tandem veniam reipsa, et hoc, in abundantia benedictionis Christi, id est ita quod vobis multum prodero per benedictionem Christi. Haec autem benedictio est virtus signorum qua confirmati sunt Et quia venturus sum, obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum, id est si eum diligitis, et per charitatem Spiritus sancti, id est si in vobis est charitas quam facit Spiritus sanctus habere, ut adiuvetis me in orationibus vestris, directis ad Deum, id est per orationes vestras ad Deum factas. Non ideo hoc dicit Apostolus, quia ipse minus mereatur quam illi minores, sed ordinem sequitur, ut ab Ecclesia pro rectore suo fiat oratio. Et bene utique rogat Apostolus minores pro se orare. Multi enim minimi, dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo cupiunt eum videre, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio charitatis. Unde subdit, ut liberer. Quasi dicat : Obsecro ut iuvetis me in orationibus. In hoc scilicet oretis pro me, ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, ne quod defero auferant. Et ita oblatio obsequii mei, id est mihi iniuncti, fiat accepta. Quasi dicat : sufficiens, non diminuta, sanctis qui sunt in Ierusalem. Vel fiat illis oblatio accepta, ut illi intellecta charitate Apostoli erga seipsos, cum illo unanimes Deo gratias agant. Magnus enim profectus est ei, cuius ministerio multi facti laeti Deum laudant. Orate ita fieri, ut hoc facto veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei. Hoc dicit ut ostendat omnia cum Dei voluntate se agere. Et refrigerer vobiscum, quod erit illis pacatis. Deus autem pacis. Quasi dicat : Venturum me spero ad vos ; sed sive veniam, sive non, Deus pacis sit cum omnibus vobis. Deus pacis Christus est qui ait : Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis, qui cum suis est usque ad consummationem saeculi, sicut ipse ait : Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ita cum istis cupit eum Apostolus esse. Amen, quod est confirmatio sui desiderii.