Ad I Timotheum II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad I Timotheum II

CAPUT II

 

1-2. Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.

 

Obsecro igitur.

[Haimo] Hactenus egit de pseudoapostolis, hic de orationibus, atque Timotheo haec verba dirigens in illo omni Ecclesiae formam tradidit, quomodo debeat missarum solemnia celebrare, et pro omnibus supplicare. Quasi dicat : Quia Christus venit salvare peccatores, et quia in hoc militare debes, igitur doce orare ut impetretur quod faciendum est.

[Ambrosius] Et hoc est quod ait : Obsecro igitur ;

[Augustinus] vel exhortor primo omnium, id est ante omnia, fieri obsecrationes, vel precationes, orationes, postulationes, vel interpellationes, gratiarum actiones. Ordo missae hic ostenditur, quod est speciale genus orationis. Obsecrationes vel precationes sunt omnia illa quae fiunt iuxta et ante consecrationem,

[Haimo] id est quidquid praecedit in missarum solemniis usque ad illum locum ubi incipit sacerdos consecrare mysteria corporis et sanguinis Domini.

Obsecrationes igitur vel precationes accipimus quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud quod est in Domini mensa incipiat benedici.

[Haimo] Orationes sunt quas fundit sacerdos in ipsa consecratione Eucharistiae, id est cum benedicitur et sanctificatur quod est in Domini mensa.

[Augustinus] Postulationes vel interpellationes sunt, cum populus benedicitur ab episcopo, qui super eum invocat nomen Domini : quod tractum est ex Veteri Testamento. Per Moysen enim dicit Dominus sacerdotibus : Invocabitis nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. Vel postulationes sunt, quando quasi debito aliquid postulatur, ut quod hic geritur in aeterna vita perficiatur. Gratiarum actio est de peractis, quae totum concludit quasi totum sit a Deo, ut : Benedicamus Domino. Vel obsecrationes sunt adiurationes pro rebus difficilibus, ut pro conversione impii et pro removendis malis. Orationes sunt, ut quando iam conversis virtutes et bona orantur. Gratiarum actiones sunt de omnibus. Haec, inquam, fieri obsecro pro omnibus, generaliter ut sequamur clementiam Dei, qua vult, id est consulit, et hortatur omnes salvos fieri, et si secundum iustitiam quosdam reprobat. Unde Hieronymus ait : In his qui pereunt ostendit iudicium, ut salvatis misericordiam. Vel pro omnibus hominibus, id est pro hominibus omnis generis, et specialiter pro regibus, et si mali sint, et pro omnibus qui constituti sunt in sublimitate, ut ducibus et comitibus, et si mali sint, quia ex omni genere hominum colligenda est Ecclesia, et de his qui fastu et superbia saeculari a fide et humilitate videntur oberrare. Quare autem pro regibus et sublimibus orare velit, reddit causam subdens : Ut quietam. Quasi dicat : Ideo pro principibus etiam malis volo fieri orationes, quia hoc etiam nobis proderit, ad hoc, ut agamus vitam quietam, a persecutione : et tranquillam, id est sine inquietatione aliqua quod prodest teneris in Ecclesia. Agamus dico, in omni pietate, id est in cultu et religione divina ; et castitate, id est in integritate fidei. Ad hoc enim nobis necessaria est pax illorum.

Utimur et pace Babylonis quandiu permistae sunt ambae civitates, scilicet Ierusalem et Babylonia, ex qua ita per fidem populus Dei liberatur, ut apud eam interim peregrinetur. Ideo Apostolus admonuit Ecclesiam orare pro regibus et omnibus sublimibus eodem Spiritu sancto afflatus, quo et Ieremias qui misit Epistolam Iudaeis qui erant in Babylone, ut orarent pro vita regis Nabuchodonosor filiorumque eius, et pro pace civitatis, inquiens : quia in pace illorum erit pax vestra.

Hoc autem figurate significabat Ecclesiam in omnibus sanctis eius qui sunt cives caelestis Ierusalem servituram sub legibus saeculi huius.

[Augustinus] Ideoque Apostolus eam monet pro eis orare ut quietam vitam agant. In pace enim principum quies et regimen servatur Ecclesiarum. Nam in bellis tranquillitas dissipatur, tepescit pietas, districtio solvitur : qua soluta, infirmorum castitas violatur.

In pace Babylonis pax nostra est, utique temporalis quae bonis et malis communis est, dum inter Babylonios tenemur captivi, quibus et servire iubemur et tributa reddere, sicut filii Israel sub Babyloniae regibus serviebant. Pax autem nostra propria, et hoc est cum Deo per fidem, et in aeternum erit cum illo per speciem. Et ne quis putaret haec non esse facienda pro his per quos patitur Ecclesia, addit :

 

 

3-15. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Cuius testimonium temporibus suis confirmatum est, in quo positus sum ego praedicator et Apostolus. Veritatem dico, non mentior, doctor gentium in fide et veritate. Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, sed, quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eva, et Adam non est seductus ; mulier autem seducta in praevaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.

 

Hoc enim bonum est, etc. Quasi dicat : Ideo moneo orare pro illis omnibus, quia hoc scilicet pro omnibus orare, est bonum, id est utile Ecclesiae, et acceptum, id est gratum, coram Deo, cum membra Christi ex omni genere hominum sint colligenda. Et ut tolleret disparationem, addidit, Salvatore nostro, qui vult omnes homines, sicut et nos, salvos fieri, et venire ad agnitionem veritatis, id est Christi qui est via, veritas, et vita.

[Ambrosius] Si Deus qui omnipotens dicitur omnes homines vult salvos fieri, cur non impletur haec eius voluntas ? sed in hac locutione sensus et conditio latet. Unde Petrus ait : Omnis scriptura indiget interpretatione. Vult ergo Deus omnes salvos fieri, si accedant ad eum. Non enim sic vult ut nolentes salventur, sed vult eos salvari, si et ipsi velint. Aliter non ullum excepit a salute et cognitione.

Vel ita, cum legitur quod vult omnes homines salvos fieri, quamvis certum sit nobis non omnes salvos fieri : non tamen ideo debemus omnipotentissimae Dei voluntati aliquid derogare. Non est enim credendus Omnipotens aliquid voluisse fieri quod factum non sit. Sed ita intelligere debemus quod scriptum est. Vult omnes homines salvos fieri, id est nullus sit salvus, nisi quem vult, non quod nullus hominum sit nisi quem salvum fieri velit, sed quod nullus salvus fiat nisi quem velit : et ideo rogandus ut velit, quia necesse est fieri, si ipse voluerit. Sic etiam intelligimus et illud : Qui illuminat omnes homines, non quod omnes illuminet, sed quia nullus illuminatur nisi a Deo. Et illud similiter intelligitur : Omnes in Christo vivificantur, quia sine eo nulli vivificantur. Vel ita, qui vult omnes salvos fieri, non quod nullus hominum esset quem salvum fieri nollet, qui virtutes miraculorum facere noluit, apud eos quos dicit acturos fuisse poenitentiam si fecisset, sed ut omnes homines omne genus hominum intelligamus, per quascunque differentias distributum. Et est sensus : Vult omnes homines salvos fieri, id est de omni genere hominum, quia Iudaeos, gentes, reges, privatos, divites, pauperes, doctos, indoctos, et si quid aliud differentiarum est in hominibus colligit Ecclesia. Isto locutionis modo Dominus usus est, ubi ait Pharisaeis : Decimatis mentham, et rutam, et anethum et omne olus, id est omne olerum genus.

Potest etiam sic intelligi : vult omnes salvos fieri, id est facit omnes velle, et quocunque alio modo intelligi potest, dum modo credere non cogamur aliquid omnipotentem voluisse fieri,

factumque non esse, quia omnipotens velle inaniter non potest, quodcunque voluerit essentiae suae voluntate.

Vel ita, vult per misericordiam, id est consulit, hortatur et iubet, omnes homines salvos fieri, et si reprobet quosdam per iustitiam. Et ne quis putaret bonam vitam et cultum unius Dei esse salutem sine participatione corporis et sanguinis Christi :

 

Unus, inquit, Deus unus mediator, etc. Ut omnes homines salvari nunquam fiat, nisi per mediatorem, non Deum Verbum quod semper erat, sed carnem factum. Insiste litterae, et iunge sic : unus Deus enim. Quasi dicat : Vere omnes homines vult salvos fieri, quia unus est Deus, creator omnium scilicet sancta Trinitas ; et unus est mediator Dei et hominum, id est ad componendam pacem quasi medius arbiter, scilicet Christus Iesus, pro omnibus factus homo, ut sic esset mediator. Non enim aliter quam per hominem mediat. Hic est arbiter ille quem Iob desiderat dicens, uter esset nobis arbiter. Mediator autem inter Deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile Deo, et aliquid simile hominibus, ne per omnia hominibus similis, longe esset a Deo, aut per omnia Deo similis longe esset ab hominibus, atque ita mediator non esset.

Verax itaque mediator Christus inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit mortalis cum hominibus, iustus cum Deo : et ideo Christus mediator Dei et hominis dictus est, quia inter Deum immortalem et hominem mortalem est Deus homo reconcilians hominem Deo, in tantum mediator in quantum homo est. In quantum autem Verbum non medius est, quia aequalis Deo, et Deus apud Deum, et similis unus Deus. Unde dicit Augustinus : Huius medii beata mortalitas interveniendo perducat, quem neque non fieri mortalem oportebat neque permanere mortalem. Mortalis quippe factus est non infirmata Verbi divinitate, sed carnis suscepta infirmitate. Boni autem angeli inter miseros mortales et beatum immortalem medii esse non possunt, quia ita sunt ipsi beati et immortales cum Deo, ut non sint mortales vel miseri cum hominibus. Mali autem angeli quodam modo medii sunt, quia immortales sunt cum Deo, miseri cum hominibus ; sed non veri et boni medii, quia ad hoc se interponit malus angelus medius immortalis et miser, ut ad beatam immortalitatem transire non sinat. Cui contrarius est bonus Mediator, qui et mortalis ad tempus esse voluit, et beatus in aeternitate persistere potuit, qui non se interposuit ut ad beatam immortalitatem transire non sineret, sed ad hoc se interposuit mortalis et beatus, ut, mortalitate transacta, ex mortuis immortales, et ex miseris beatos faceret. Alius est ergo medius malus qui separat amicos, alius bonus qui reconciliat inimicos, id est Christus, qui dedit semetipsum redemptionem, in hoc indicatur omnes velle salvare. Dedit, dico, pro omnibus, nullum excepit qui velit. Cuius rei testimonium temporibus suis confirmatum est ; id est haec res testibus approbata est, scilicet angelis et apostolis. Vel ita, cuius rei, testimonium temporibus suis confirmatum est, id est cuius rei et testes praecesserunt, scilicet prophetae, et congruo tempore totum completum est. In quo, id est in qua re praedicanda, positus sum ego a Deo praedicator et apostolus ; quod plus est. Praedicator enim nomen est actus ; apostolus autem nomen dignitatis. Et in his, scilicet quod Christus dedit se, et quod ego sum apostolus, veritatem dico, et non mentior, in aliqua parte cui credi oportet, quia sum doctor gentium in fide et veritate, praeceptorum Dei, quia fidem docebat, et praecepta Dei vera.

Vel in veritate futura, quae est res et merces fidei. Quaeris mercedem ? fides praecedat. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides nisi credere quod non vides ? Fides ergo est quod non vides credere, veritas quod credidisti videre.

 

Volo. Quasi dicat : Quia sum doctor gentium, vel quia bonum est orare, ergo volo viros orare in omni loco, scilicet ubicunque sint, non solum in ecclesia non deprimentes ad terrena, sed levantes ad aeterna puras manus, id est bonum affectum cordis qui Deum amat. Et hoc, sine ira, id est odio alicuius, et disceptatione, id est haesitatione. Ubi est enim tempestas irae vel haesitatio, non placet Deo. Distingue : ira est ad proximum : disceptatio ad Deum. Similiter et mulieres, volo ut orent et manus levent sine ira et disceptatione existentes, in habitu ornato, scilicet religionem earum ornante. Eas mulieres dico, ornantes se, aliis virtutibus cum verecundia vultus, ut non sint attritae frontis ut meretrices ; et sobrietate mentis ; et non ornantes se, in crinibus tortis, id est crispis, et non ornantes se aut auro aut margaritis, vel veste pretiosa. Vel ita, non ornantes se, in crinibus tortis aut auro, aut margaritis, ut crinibus haec intorta sint. Vel non ornantes se, veste pretiosa, ut his omnibus ultra personae suae modulum et mores, occasione movendae concupiscentiae studeant : sed, potius per omnia bona opera, sint promittentes et indicantes extra, pietatem animi, quod decet mulieres.

[Ambrosius] Vel ita, sed sint ornantes se per omnia bona, quia decet mulieres, promittentes pietatem. Quae enim vult audiri inclinare se debet amota a se pompa, ut misericordiam Dei provocet. Habitus enim superbus nec impetrat, nec recta de se facit credi. Mulier, etc. Orandi officium dixit convenire omnibus et exposuit, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit ; nunc dicit quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari, determinat. Quasi dicat : Orare cum viris est commune mulieribus, sed non loqui ; potius mulier in silentio, scilicet nil interrogans discat quod ignorat, cum omni subiectione, id est non erecta, et huiusmodi. Docere autem virum in Ecclesia, mulierem non permitto. Si enim loquitur magis irritat ad luxuriam, et irritatur. Neque permitto mulieri dominari aliqua praelatione spirituali in virum, etsi in suo sexu, sed esse silentio, ut non confabuletur cum vicina. Ecce non solum habitum humilem et honestum habere mulierem docuit, verum etiam docendi auctoritatem ei negavit, et subiiciendam viro praecepit ut tam habitu quam obsequiis sub potestate sit viri, ex quo trahit originem. Adam enim. Cur mulier subiecta sit causam reddit, quia scilicet posterior est facta, et prior fuit in culpa. Quasi dicat : Non permitto mulieri dominari in virum, sed praecipio subiici. Et hoc ordo creationis ostendit, scilicet quod mulier viro subsit. Adam enim primum formatus est, deinde Eva, et Adam non est seductus, prior scilicet et eo modo quo Eva : mulier autem seducta viro consensu fuit in praevaricatione, id est fecit virum praevaricari actu.

Haec si dominaretur, facilius seduceretur. Nota quod ait Adam non est seductus cum eum praevaricatorem Apostolus dicat in similitudinem praevaricationis Adae, seductum tamen negat. Unde et interrogatus non ait : mulier seduxit me, sed dedit mihi et comedi. Mulier vero ait : serpens seduxit me. Hanc autem seductionem proprie appellavit Apostolus, per quam id quod suadebatur cum falsum esset verum putatum est, scilicet quod Deus lignum illud ideo tangere prohibuerit, quod sciebat eos si tetigissent, sicut deos futuros, tanquam eis divinitatem invideret qui eos homines fecerat ; sed etiam si virum propter aliquam mentis elationem quae Deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam : non tamen eum arbitror si iam spirituali mente praeditus erat, ullo modo credidisse quod diabolus suggerebat. Ideo ait, Adam non est seductus prior, scilicet nec in eo in quo mulier, ut scilicet illud crederet esse verum : Eritis sicut dii, sed putavit utrumque posse fieri, ut et uxori morem gereret, et per poenitentiam veniam haberet. Minus ergo peccavit qui de poenitentia et misericordia Dei cogitavit. Postquam enim mulier seducta manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat sine suo solatio contabescere, et a se alienatam omnino interire. Non quidem carnali victus concupiscentia quam nondum senserat, sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne offendatur amicus : quod eum facere non debuisse divinae sententiae iustus exitus indicavit : Ergo alio quodammodo etiam ipse deceptus est. Inexpertus enim divinae severitatis in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum ; sed dolo illo serpentino quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci.

 

Salvabitur autem. Quasi dicat : In Ecclesia non debet mulier docere ; sed tamen salvabitur per filiorum generationem, si permanserint in fide,

[Haimo] id est augmentum salutis habet, si filios generat Deo quotidie instruendo, ut maneant in fide et dilectione Dei et proximi ; et sanctificatione, quam in baptismo perceperunt, cum sobrietate, id est temperantia contra aestum vitiorum. Vel ita, salvabitur autem. Quasi dicat : Et si mulier fuerit causa peccati, tamen salvabitur, non solum virgo et continens, sed etiam nupta, et si nunquam ab opere nuptiarum cessans, sed per generationem filiorum, incedens, ab hoc mundo exierit. Salvabitur, dico, si, tamen permanserit in fide et dilectione et sanctificatione, ut praeter proprium virum alterum non cognoscat, cum sobrietate, id est temperantia, ut proprio viro etiam temperate utatur. Vel ita, salvabitur autem, etc.

Videtur autem ex his verbis obesse mulieri, si vel filios non habuerit ; vel si quos habuerit, et in bonis moribus permanere voluerint : sed alibi dicit Apostolus : Beatior erit, sive virgo, sive vidua, si sic permanserit. Unde potest intelligi, cum ait, salvabitur mulier per generationem filiorum, occulte rei mysterium figurasse ; sed filii mulieris sunt opera carnis, quae maxime in officiis misericordiae frequentari solent ; opera vero misericordiae nihil prosunt, sive paganis, sive Iudaeis qui Christo non credunt, sive quibuscunque haereticis vel schismaticis, ubi fides, et dilectio et sobria sanctificatio non invenitur. Et ideo addit, si permanserint. Alioquin si ad litteram accipiatur, quasi inane est quod ait, salvabitur mulier per generationem filiorum. Nonne magis et continens ? Nonne magis virgo Dei ?

Sed mulier typus est carnis, Adam rationis, quae pennis virtutum volat ad Deum, ut passer ad domum. Unde Propheta : Passer invenit sibi domum et turtur nidum, ubi reponat pullos suos.

[Augustinus] Passer est ratio, turtur est caro, quae generat filios, id est opera bona, quae tamen non prosunt paganis, et huiusmodi, non tantum in fide et dilectione. Haec est turtur quae pullos reponit in nido, non abiicit eos ubicunque, id est opera bona facit ; sed in nido, id est unitate Ecclesiae in fide catholica. Haec est quae prima seducitur, et seducit virum, quasi per carnem seducitur ratio, sicut per Evam seductus est Adam. Sed, tamen salvabitur caro per spiritualem generationem filiorum, id est bonorum operum, si, tamen, filii, id est opera, permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.