Ad I Timotheum IV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad I Timotheum IV

CAPUT IV

 

1-8. Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi, loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem. Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam assecutus es. Ineptas autem et aniles fabulas devita. Exerce autem teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae.

 

Spiritus autem.

[Ambrosius] Quae sibi Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesiae non tacet, dicens futuros pestiferae doctrinae viros ut praemonita Ecclesia sit sollicita ne ab huiusmodi hominibus circumveniatur. Quasi dicat : Ita digna est domus Dei, sed Spiritus sanctus manifeste dicit, mihi in corde : Quia in novissimis temporibus, contra quae modo amplius vigilandum est, quidam, scilicet notabiles, discedent a fide, unde supra : nisi venerit discessio primum, et ideo curam domus Dei ne deponas, cum adeo sit sublimis, ut supra dictum est.

[Haimo] Discedent quidam, dico, attendentes, quasi cupide, spiritibus erroris, quia in illis maligni spiritus loquuntur, et doctrinis, non quidem hominum, sed daemoniorum, id est hominum daemonia habentium. Hominum, dico, loquentium mendacium in hypocrisi, id est in simulata religione ut magis decipiant, et habentium suam conscientiam cauteriatam, id est corruptam prava cogitatione, et adustam igne malae concupiscentiae, et signo mendacii aperte notabilem, ut omnes caveant. Est enim cauterium vel cautere, ferrum, a cavando dictum, quo corrumpitur et uritur cutis. Et ut de multis mendaciis quae in hypocrisi locuturi sunt, aliqua exempli causa ponantur, subdit : Prohibentium. Quasi dicat : Loquentium mendacium, dico, ut hoc, scilicet prohibentium nubere, id est nuptias celebrare, quas dicunt esse institutas a malo auctore, et praecipientium abstinere, a cibis, quasi immundis : non causa castigationis corporum, sed ut videantur abstinentes et boni.

Quos cibos, non ut illi mentiuntur principes tenebrarum cavere, sed Deus creavit. Haec doctrina Dei est, illa daemoniorum est. Creavit, dico, ad percipiendum cum gratiarum actione, id est ut homo propter quem omnia creata sunt, perciperet, et inde gratias ageret. Creavit ad percipiendum, dico, fidelibus, et his qui noverunt veritatem, id est, his qui bene credunt de cibis, et qui quod credunt intelligunt, quod non omnes. Veritatem, dico, hanc, scilicet quia omnis creatura Dei bona est, in sui natura et nihil reiiciendum est quod percipitur, id est quod solet percipi, cum actione gratiarum. Testamento Veteri ubi cibi quidam carnium prohibentur, non est contraria ista sententia. Ibi enim quaedam animalia dicta fuerunt immunda, non natura, sed significatione, ut verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est. Omnia quippe quae naturalia sunt in ordine suo bona sunt ; quadam tamen significatione agnus mundus, et porcus immundus dicitur.

 

Et vere nihil reiiciendum est. Sanctificatur enim cibus, ne diabolus per eum noceat, id est sanctus sit cibus et salubris, non noxius animae vel corpori, per verbum Dei, id est per Filium, per quem creavit Pater, et orationem. Verbum enim sanctificat, et oratio impetrat. Diabolus vero per cibum tentat. Haec, quae dixi de creaturis et de nuptiis, praeponens, id est anteponens. Vel, praeponens, id est publice ponens, fratribus, bonus eris, re et opinione, minister Christi Iesu, qui bene potes hoc facere. Tu, dico, enutritus ab aliis verbis fidei et bonae doctrinae, in moribus, quam etiam tuo studio assecutus es ab infantia. Haec praepone. Ineptas autem fabulas,

[Haimo] ubi nec aptitudo est, et inanes, scilicet quae sunt sine fructu, et si ibi videatur esse ratio ut in legalibus. Vel, aniles, scilicet quas solent anus narrare iuvenculis, devita. Et quia non sufficit illa vitare, nisi vera confirmet, addit : Exerce autem. Quasi dicat : Illa praepone fratribus, sed exerce teipsum ad pietatem, id est ad cultum et ad religionem Omnipotentis, et ad opera misericordiae. Nam, etc. Quasi dicat : ideo de pietate moneo, quia corporalis exercitatio, in qua te fatigas, ieiunando, vigilando, abstinendo, quae sunt frena carnis, ad modicum est utilis, nisi huic addatur pietas.

[Ambrosius] Ad hoc enim tantum valet, ut quaedam faciat vitari vitia, quibus vitatis careat poena illis debita, sed non omni. Pietas autem quae operatur bona fratribus, valet ad promerendum Deum. Omnis enim summa disciplinae Christianae in pietate et misericordia est, quam aliquis sequens si lubricum carnis patitur, sine dubio vapulabit, sed non tamen peribit. Si quis autem solum exercitium corporis habuerit, perennes poenas patietur. Nota quia ex his verbis datur intelligi quod vigiliis, ieiuniis, et operationibus, Timotheus exercebat se, non adeo intentus operibus misericordiae. Pietas autem. Quasi dicat : Exercitio corporis parum utilis est, sed pietas, qua scilicet aliquis salutis omnium studet, est utilis ad omnia, in hoc, scilicet quem, habens, id est quia habet pietas, promissionem vitae quae nunc est, ut hic bonis abundet spiritualibus, et temporalium sufficientiam habeat, et futurae, ut in futuro vitam habeat aeternam.

Unde Dominus in Evangelio ait : Accipient in hoc saeculo septies tantum, id est multiplicationem divitiarum, et gloriae, et in futuro saeculo vitam aeternam. Non enim nos deserit etiam in temporalibus necessariis, sicut ipse ait : Primum quaerite regnum Dei : et haec omnia adiicientur vobis. Ideo ait, habens promissionem vitae, quae nunc est, et futurae, scilicet habens hic divitias et gloriam, et in futuro vitam aeternam. Unde Salomon in Canticis : Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Unde etiam alibi de ipsa Sapientia idem ait : In dextera eius anni vitae, et in sinistra eius divitiae et honor.

 

 

9-16. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat ; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversione, in charitate, in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinae. Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende enim tibi et doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

 

Fidelis. Quasi dicat : Pietas habet promissionem vitae huius et futurae, et iste sermo, de pietate, est fidelis, id est verax, et omni acceptione dignus, quia utilis est quod in me ostendo. In hoc enim, vel, autem, intendentes quod pietas habet promissionem vitae huius et futurae, laboramus et maledicimur, id est opprobria patimur, scilicet quia speramus in Deum vivum, id est sicut Deus promisit qui dat vitam, qui est Salvator omnium hominum ; cum iumentis enim salvat carnales corporali salute, qui solem suum facit oriri super bonos et malos. Salvator est omnium, dico, et maxime fidelium, quos salvat hic, et in futuro secundum corpus et animam. Praecipe. Quasi dicat : Fabulas devita, exerce te ad pietatem, et praecipe scientibus haec eadem, scilicet ut fabulas vitent, et se exerceant. Et doce, nescientes ut similiter faciant, et haec ita mature fac, quod nemo contemnat adolescentiam tuam, sed esto exemplum fidelium, ut videntes tuam conversationem exemplo tui proficiant. Esto exemplum, dico, in verbo, ut tuo exemplo caute loquantur, et in conversatione honesta inter alios, in charitate Dei et proximi, in fide et castitate, mentis et corporis.

[Ambrosius] Monet eum ut profectus eius per omnia exemplum esset aliis, ut in adolescente mirabilis videretur et gravis disciplina, ut actus eius excusarent aetatem, et non quasi iuvenis, sed quasi senior haberetur, et erubescerent maiores natu, si non se exhiberent iuxta formam huius conversatione et moribus graves. Ut autem haec possis servare, dum venio, attende lectioni, ut Scripturas intelligas et, post lectionem attende exhortationi iam volentium, et doctrinae nescientium.

[Haimo] Quod debes, quia ad hoc constitutus es. Et noli negligere gratiam, episcopatus, quae in te, quae tibi data est per prophetiam, id est sanctorum electione, in qua ex praeteritis videntur dicere qualis futurus sit.

[Ambrosius] Prophetia ergo est qua eligitur quasi doctor futurus idoneus. Ne ergo facias eam irritam, ne inobediens sis his quibus caput inclinasti.

[Haimo] Vel prophetiam hic vocat inspirationem Spiritus sancti, per quam praesciebat quid de hoc et de caeteris esset acturus. Ideo ait : quae data est tibi per prophetiam, quia prophetiae spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore. Data est per prophetiam, dico, cum impositione manuum presbyterii, pro, presbyterorum. Singulare pro plurali posuit, quia minus tribus esse non possunt, et vocat presbyterum episcopum. Vel ideo singulariter dicit presbyterii, quia unus imponit manum, caeteris assentientibus. Manus autem impositiones sunt quibus adduntur verba mystica, quibus confirmatur ad hoc opus electus auctoritatem accipiens, teste conscientia sua, ut audeat vice Domini sacrificia Deo offerre. Vel secundum aliam litteram, cum impositione manuum presbyterii, quia presbyterium est causa cur manus imponant. Vel quia impositio manuum dat presbyterium ordinato. Et haec praedicta ad officium tuum pertinentia meditare, quia ad haec electus es, in his esto, id est haec exsequere assiduo actu, ita, scilicet ut profectus tuus manifestus sit omnibus, id est ut nullus ignoret te omnibus proficere. Et ut proficias, attende, non dico doctrinae et tibi, sed tibi et doctrinae, id est primum, qualiter vivas, et deinde qualiter doceas. Et insta in illis, quae tibi et aliis valent. Haec enim faciens et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.