Ad II Thessalonicenses I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
IN EPISTOLAM II AD THESSALONICENSES
ARGUMENTUM
Ad Thessalonicenses secundam scribit Epistolam Apostolus, et notum facit eis de temporibus novissimis et de adversarii deiectione. Scribit hanc Epistolam ab Athenis per Titum diaconem et Onesimum acolythum.
CAPUT PRIMUM
1-12. Paulus, et Silvanus, et Timotheus, Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscuiusque vestrum in invicem, ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra, et fide, et in operibus, et persecutionibus vestris, et tribulationibus quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, ut digne habeamini in regno Dei pro quo et patimini, si tamen iustum est apud Deum retribuere retributionem his qui vos tribulant, et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de coelo cum angelis virtutis eius in flamma ignis, dantis vindictam his qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi. Qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. In quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus, et impleat omnem voluntatem bonitatis suae, et opus fidei in virtute, ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
Paulus et Silvanus, etc. Hanc epistolam item scribit Apostolus Thessalonicensibus. Orta enim apud Graecos graviori tribulatione item monet eos ad patientiam, ostendens iustum Dei iudicium ut boni gloriam consequantur, et mali poenam.
[Ambrosius] Et quia in prima epistola quaedam dixit de adventu Domini, de resurrectione mortuorum, unde putabatur dies Domini instare, nunc aliam scribit epistolam in qua idem significat, licet obscure. Nec enim aperte potest de abolitione Romani regni, et de Antichristi apparentia et damnatione, et de quorumdam fratrum inquietudine. Scribit etiam non instare diem Domini, sicut occasione prioris Epistolae videbatur.
[Haimo] Cum enim Thessalonicenses priorem Epistolam legendo pervenissent ad illum locum, ubi dicit Apostolus : Mortui in Christo in adventu eius resurgent primi ; deinde nos qui vivimus, qui resuscitati sumus, simul rapiemur cum illis, conturbati sunt nimiumque perterriti, putantes vicinum esse diem Domini, et timentes ne damnarentur cum diabolo, eo quod tarde ad fidem venientes imperfecti essent. Ideoque hoc comperto scripsit eis non imminere diem iudicii suo tempore, ne Apostolus in hoc mentitus per omnia reprobaretur, vel ne diabolus hoc exspectantibus aliqua fraude illuderet. Corrigit etiam asperius inquietos. Et est intentio Apostoli in hac Epistola bonos et quietos ad patientiam monere, et inquietos corrigere, et quae obscure in praecedenti Epistola dixerat hic aliquatenus aperire. Modus talis : primum salutat, deinde gratias agit de bonis eorum, postea monet ad patientiam et ad constantiam. Inde asserit quod adventum Christi Antichristus praevenit, et aliqua adventus Christi signa licet obscura denuntiat, agens de abolitione Romani regni et de interfectione Antichristi ; circa finem vero ut curiosos atque otiosos corripiant obsecrat. Praemittit autem salutationem dicens : Paulus, et Silvanus, et Timotheus.
[Ambrosius] Isti tres sunt quorum nomine scribitur haec et prima epistola, scribunt Ecclesiae Thessalonicensium, existenti in Deo Patre et Domino Iesu Christo. Et ante alia salutat more solito : Gratia sit vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Haec supra exposita sunt.
Gratias. Hic agit gratias Deo de bonis eorum, ne forte de tanto bono eorum quod ex Deo habebant, extollerentur, tanquam a seipsis habentes. Quasi dicat : Quod tenetis tenete, quia bonum est ; de quo debemus semper gratias agere Deo, et nunquam solvere possumus ut dignum est. Et hoc est quod ait : Fratres, semper debemus pro vobis gratias agere Deo, a quo haec bona sunt, non a vobis. Agere dico, ita ut dignum est, quia pro magnis bonis magnae gratiae agendae sunt. Inde debemus gratias agere Deo, quoniam fides vestra supercrescit, id est super hoc quod olim fuit crescit magis ac magis, non decrescit in tribulationibus. Et charitas uniuscuiusque vestrum abundat in vos invicem, ut, scilicet et qui diligitur diligat alios, et mutuis obsequiis charitatem ostendat. Crescit, dico, et ita, id est in tantum crescit, ut nosipsi apostoli qui non de parvo gloriaremur, in, id est de vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, quibus de vobis damus exemplum. Videte ne sitis exempla defectus. De vobis gloriamur, dico, et maxime pro patientia vestra et fide, servata in omnibus persecutionibus, quae sunt de loco ad locum, et tribulationibus, id est tormentis, quas tribulationes et persecutiones sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, id est quae tribulationes ostendunt, quid in iudicio futuro patientibus et inferentibus sit dandum. Si enim tam severe punit Deus peccata in poenitentibus, quid faciet induratis ? Ideo dicit pressuras iustorum exemplum esse iusti iudicii Dei, ut intelligatur quod non parcet impiis tanquam sarmentis praecisis ad combustionem, qui non parcit iustis propter perficiendam purgationem. Unde Petrus ait : Si initium a nobis, quis finis erit eis qui non credent ? Et si iustus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt ?
Sustinetis, dico, ideo ut digni habeamini, id est inter alios gloriosi in regno Dei, id est aeterna beatitudine, vel in Ecclesia praesenti quam hic regit.
[Haimo] Et ideo dicitur regnum Dei, pro quo, scilicet ut digni sitis, non solum operamini bona, sed etiam patimini mala. Iusti iudicii, dico, si tamen iustum est, etc., quod constat esse.
[Ambrosius] Non enim ponitur hic, si tamen pro dubitatione, sed pro affirmatione. Quasi dicat : Quoniam iustum est. Unde alius interpres ait : Si quidem iustum est. Quasi dicat : Bene dico iusti iudicii, si quidem iustum est apud Deum, id est in simplici et pura natura iustitiae Dei, hoc scilicet retribuere tribulationem his qui vos tribulant et vobis qui tribulamini cum nobis requiem, id est aequalem nobis. Quid enim iustius quam ut qui in saeculo bonos deprimunt et persecutionibus affligunt, in futuro patiantur eadem quae faciunt ? Illi autem sint in requie, qui magnam tribulationem passi sunt pro regno aeterno ? Vel ita : quas sustinetis, et agit de iudicio praesenti, quo sinit Deus malos affligere bonos et prosperari ; bonos vero facit adversa pati. Quasi dicat : Gloriamur pro patientia tribulationum quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, id est ideo gloriamur, quia sustinetis ita ut sitis exemplum et documentum aliis, quod iuste iudicat Deus, dum suos permittit affligi et malos prosperari. Vident enim vos ex malis in melius proficere, illos ex prosperis deteriores esse ; et ita estis eis exemplum ne fatigentur, dum corripiuntur a Deo qui flagellat omnem filium quem recipit apud quem est iustum ut incipiat a domo eius iudicium. Unde Petrus ait : Tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei, ut digni habeamini in regno Dei pro quo et patimini. Hoc non mutatur. Si tamen, quasi dicat : Iusti iudicii dico, quod et respectu praesentium videri potest, dum boni meliores, mali deteriores efficiuntur : tamen hac conditione, dico, iusti iudicii. Si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant, et vobis qui tribulamini requiem nobiscum. Quasi dicat : Iustum apparet iudicium quo in praesenti iudicat Deus, si attendatur iudicium futurum, ubi manifeste omnibus patet iustitia Dei, dum reddet singulis secundum merita, per quod et praesentia iusta esse probantur finaliter, scilicet si iustum est dari his poenam, vobis requiem. Si quis enim finem hunc attendit, non iniustum dicit esse bonos purgari, malos sordescere, sicut utrique ex vita sua meruere. Simile huic dicit David : Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum, sed tamen ex praesentibus videri potest. Unde subdit : Verumtamen propter dolos posuisti eis, deiecisti eos dum allevarentur.
In revelatione. Hic incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis, et quam iocunda requies istis futura sit.
[Haimo] Quasi dicat : Iustum est illis dare poenam, vobis requiem : quod utique fiet in revelatione, id est in manifestatione Domini Iesu venientis de coelo ad iudicium cum angelis virtutis eius, id est quorum ministerio virtus Dei apparebit, dum bonos eligent, malos foras mittent ; et tunc gloria his et terror illis erit. Domini Iesu, dico, venientis in flamma ignis, non quod sit flamma circumdatus, sed per effectum, quia inimicos exuret. Vel ideo dicit, in flamma ignis, quia ignis erit in mundo qui praecedet eum tantum spatium aeris occupans, quantum occupavit aqua in diluvio : qui ardebit terram et crassitudinem eius et purgabit electos.
Domini Iesu, dico, dantis, id est inferentis vindictam, his qui non noverunt Deum, id est qui fidem non receperunt, ut pagani, et his qui non obediunt Evangelio : cui esset obediendum, quia est Domini nostri Iesu Christi, id est his qui non exsequuntur quae receperunt, ut haeretici, et falsi Christiani.
[Haimo] Alii enim sunt qui nesciunt legem, alii qui sciunt. Deinde aggravat poenas eorum, subdens : Qui, utrique scilicet scientes et nescientes, dabunt poenas, id est sustinebunt. Dare enim ponitur aliquando pro sustinere, ita et hoc, et congrue. Qui enim patitur dat ei quem offendit poenas quasi gratas. Dabunt poenas, dico, non corporis et animae dissolutione terminabiles, sed aeternas in interitu, quia semper sentient poenas, non tamen penitus deficient. Ipsi dico tunc remoti, a facie Domini et a gloria virtutis eius, ne scilicet videant eum et gloriam, quam scilicet virtus sua dabit sanctis. Et haec praedicta fient, cum venerit Christus glorificari in sanctis suis, ita enim eos glorificabit quod gloriosus in eis apparebit. Ecce quae est gloria sanctorum. Et cum venerit admirabilis fieri in omnibus, etiam minoribus, qui crediderunt, etsi tempus operandi non habuerunt. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus ; severus autem apparebit in incredulos, cum eos poenis aeternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus. Veniet punire malos, et glorificare bonos, quia creditum. Quasi dicat : Ideo vobis tribulatis dabit requiem nobiscum, quia testimonium nostrum in die, id est de die illo revelationis Domini creditum est, id est quidquid diximus credidistis de illo die iudicii, et gloria bonorum, et poena malorum.
[Haimo] Vel, testimonium nostrum creditum in die illo, id est propter illum diem, ut tunc liberamini. Creditum est dico, super vos, id quamvis super humanum sensum esset. Vel creditum est ita, quod erat super vos, id est vobis dominans, non quaerentibus rationem. In quo etiam. Ordo verborum talis est : in quo die, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, id est ut dignos vos iudicet Deus quos vocet ad regnum per gratiam. Oramus etiam semper pro vobis. Vel ita : in quo, id est pro cuius diei periculo vitando, etiam oramus semper pro vobis, pro vitando enim periculo illius diei semper est orandum, et oramus, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster. Hoc non mutatur. Et etiam oramus ut hic interim impleat omnem voluntatem bonitatis, id est ut plene faciat vos velle omne bonum : et impleat in vobis opus fidei, id est confessionem quae proprie est opus fidei. Impleat in vobis dico, et hoc in virtute constantiae, ut scilicet det constantiam, qua habita a confessione nullo modo flecti possunt. Vel, opus fidei, est omne bonum quod fides exigit. Et est, impleat opus fidei, id est omnia bona sine quibus fides mortua est. Et hoc, in virtute, perseverantiae, ut scilicet det vobis perseverantiam usque in finem. Ita impleatur, ut clarificetur in vobis, in hac vita, nomen Domini Iesu Christi, celebri fama et honore, et vos in futuro clarificemini in illo, et hoc non secundum merita vestra, sed secundum gratiam Domini nostri Iesu Christi, id est plus quam digni, vel sicut homo Christus clarificatus.
