Ad Hebraeos VIII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT VIII
1-7. Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes, sermo autem iurisiurandi qui post legem est, Filium in aeternum perfectum Capitulum autem super ea quae dicuntur. Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis, sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo. Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur. Unde necesse est hunc habere aliquid quod offerat. Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum essent qui offerrent secundum legem munera, qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi cum consummaret tabernaculum. Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. Nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris Testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
Lex enim. Quasi dicat : Levitici sacerdotes habent necessitatem quotidie et non Christus. Et recte, quia illi infirmi, hic autem semel sufficit, quia Filius perfectus. Et hoc est : Lex enim constituit homines sacerdotes habentes infirmitatem peccandi et moriendi, et ideo pro se offerebant. Sermo autem iurisiurandi qui post legem dictus est per David, constituit sacerdotem duraturum in aeternum ipsum Filium, gratia et veritate perfectum. Capitulum.
[Remigius] Cum pauca dixisset de huius pontificis dignitate breviter complectitur dignitatem eius supra quam prius dixit. Capitulum est brevis multorum complexio sic dicta, eo quod breviter totam summam capiat. Quasi dicat : Multa de eo dixi, sed modo facio capitulum super ea quae dicuntur, id est dignius laudem Christi continens quam praedicta. Talem. Ecce hic incipit capitulum, et finit ibi : Deus et non homo. Faciens ergo capitulum ait : talem habemus pontificem qui, non dico sedit, sed consedit, quia Deus est qui homo gigas geminae substantiae in quo duae naturae unitae sunt. Consedit. Quasi dicat : Iam diu est quod quiescit et regnat secundum naturam divinitatis, in dextera sedis magnitudinis, id est in aequalitate sedentis deitatis, scilicet Dei Patris qui quiescit et iudicat, et secundum humanam naturam, locatus in caelis, scilicet vel super materiales caelos, vel super thronos et dominationes. Et ibi est minister sanctorum, quia sanctis ministrat ibi vitam aeternam, et his qui sunt hic alia bona inde ministrat.
[Chrysost.] Sanctorum, dico, et, pro id est, tabernaculi veri. Quasi dicat : Non est minister umbratilium sanctorum, sed tabernaculi veri, quod est animae sanctorum quibus dat gaudia aeterna in caelo, et hic gratiae munera. Minister ergo est sanctorum hic vel in futuro. Quod tabernaculum, id est caelestem Ecclesiam et praesentem, fixit Deus, et non homo. Et nota quod ait, in dextera sedis magnitudinis : hoc enim potestatis et maiestatis divinae indicium est. Item nota quod ait, minister sanctorum, hoc misericordiae multae et amoris quem nobis impendit. Per haec ergo duo, et potens, et misericors ostenditur. Vel ita, consedit in dextera sedis magnitudinis. Hoc non mutatur. Ipse, dico, existens in caelis minister sanctorum, quia ibi ministrat gloriam per Sancta sanctorum significatam, et minister veri tabernaculi, id est veritatis quam tabernaculum praesignabat, scilicet iustitiam in praesenti Ecclesia, et gloriam in futura, quae utraque est verum Dei tabernaculum. Quod, verum tabernaculum fixit Deus, ut in aeternum permaneat. Umbratile vero erat non fixum, sed portabile. Et non homo. Hoc addidit, quia et vetus posuit Deus, sed per ministrum hominem. Omnis enim pontifex constituitur ad offerenda munera, ut panes, et thus, et huiusmodi, et hostias de animalibus. Unde, scilicet quia omnis constituitur ad offerendum. necesse est et hunc, scilicet Christum, habere aliquid quod offerat, scilicet carnem ex nobis quam prius non habuit. Si ergo, etc. Huius capituli littera minus continens est et decisa, ideoque caliginem ingerit. Quasi dicat : Dico quod necesse est Christum aliquid habere quod offerat, et cum necesse sit eum habere aliquid ad offerendum, ergo illud, vel erit super terram vel caeleste. Super terram est quidquid in carnalibus, vel pro carnalibus offertur, sed non est super terram, quia si hoc esset, id est si esset super terram quod Iesus offerret, id est carnale aliquid, nec esset Christus sacerdos, nedum pontifex. Non esset sacerdos, dico, cum essent multi qui offerent munera secundum legem, id est super terram. Et ita superflue carnalia offerret Christus ; sed ne videretur Iesus eadem dignius offere, addit : Qui deserviunt exemplari et umbrae caelestium, id est plene omnia implent, sicut dictum est Moysi, et ita frustra hoc sacerdotium assumeret Iesus quo carnale aliquid offerret. Ergo caeleste est quod offert.
Quid enim tam congruenter pro hominibus offertur, quam humana caro ? Et quid tam aptum immolationi, quam caro mortalis ? Et quid tam mundum pro mundandis vitiis mortalium, quam sine ulla contagione carnalis concupiscentiae caro nata in utero, et ex utero virginali ? Et quid tam grate offerri et suscipi posset, quam caro sacrificii vestri ? Ut quia quatuor considerantur in omni sacrificio, scilicet cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur : idem ipse unus verusque Mediator per sacrificium pacis reconciliavit nos Deo, unum cum illo maneret cui offerebat, et quod offerebat.
[Lanfrancus] Vel ita : Si ergo ; quasi dicat : Et quia omnis sacerdos offert, ergo si esset aliquis super terram, id est si esset aliquis terrenus sacerdos qui posset mundare humanum genus, nec esset aliquis sacerdos secundum ordinem Melchisedech, cum satis essent qui offerrent munus secundum legem, id est qui offerrent legalia. Sed quia illi mortales erant et peccatores, et ideo mundare humanum genus non valentes, venit Christus qui sufficeret. Vel ita : Si ergo ; quasi dicat : Et quia Christus constituitur ad offerendum, ergo vel est terrenus, vel caelestis sacerdos ; sed terrenus non, quia si esset super terram, id est si terrenus esset pontifex ut Aaron, nec esset utique sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, nec necesse foret, cum esset, etc. Sed Christus est sacerdos in aeternum, non Aaron. Aaron enim quia mortuus est, non est sacerdos. Christus vero qui vivit, sempiternus est sacerdos, non talis quales sunt umbratile sacerdotium gerentes. Vel ita : Si ergo. Ratio hic ostenditur cur Christus se obtulerit. Quasi dicat : Necesse est Christum aliquid offerre. Ergo seipsum. Et vere necesse est ut offerat, quia et si esset super terram, quod pro peccato totius mundi digne posset offerri, non esset tamen sacerdos offerre dignus, cum, id est quamvis essent qui offerrent munera, etc. Ideo mundus se obtulit mundum. Hoc verum enim sacrificium non rite posset offerri, nisi per iustum et sanctum.
Quis autem tam iustus et sanctus sacerdos, quam unicus Dei Filius ? qui non opus haberet per sacrificium sua purgare peccata, nec originalia, nec super addita ? Vel ita : Si ergo ; quasi dicat : Et quia omnis sacerdos constituitur ad offerendum, ergo, et Christus obtulit, cuius rei merito et in caelum ascendit. Et sic oportebat fieri, quia si esset super terram, id est si nondum introisset in Sancta sanctorum, id est interiora caeli, nec esset sacerdos, id est sui sacerdotii ritus non celebraretur, cum adhuc superesset sacerdos secundum Aaron.
[Lanfrancus] Unde subdit, cum essent qui offerrent munera secundum legem. Restat ergo ut ipse se offerat, et sic introeat in interiora caeli. Qui, etc., essent qui offerent munera, dico, quid tales deserviunt, id est plene serviunt, exemplari, id est figurae, et, pro id est, umbrae caelestium mysteriorum. Caelestia dicit Ecclesiam, cuius pars in caelis regnans, pars secutura peregrinatur in terris. Exemplar autem et umbras dicit figuras quae exemplar sunt, et exemplum respectu diversarum rerum.
[Remigius] Exemplar est ad cuius similitudinem aliquid fit. Exemplum quod inde trahitur. Deus in monte veritatem Moysi ostendit, id est ordinem caelestis curiae, quomodo, scilicet angeli Deo obediant, laudent, et diligant, seque invicem et nos diligant, nostrisque profectibus studeant, et alia huiusmodi. In quibus a nobis imitandi sunt. Sed quia carnalis propter veritatem capere non posset, praecepit Deus Moysi ut figuris eam imaginaretur, in quibus puerilis populus enutritus aliquando veniret ad veritatem : et ita res prius ostensa, dicitur exemplar figurarum iuxta se factarum. Item, figurae dicuntur exemplar veritatis, quae postea impletae sunt, sicut ille figurae praesignaverunt. Secundum hoc dicit, deserviunt exemplari, id est figuris veritatem futuram praesignantibus, et quoniam exemplar aliquando est veritas non figura, addit, et umbrae, quia illa non erant nisi umbra veritatis leviter abitura veniente. Deserviunt, dico, sicut responsum est Moysi a Domino, cum consummanet tabernaculum, non cum inciperet, sed cum consummasset, quia iam multa figuris expresserat ; sed cum per se non posset consummare, consuluit Dominum, qui et de figuris sicut de veritate eum docuit. Quid est ei responsum ? Ecce : Vide, inquit Dominus, facito omnia. Omnia dicit et de constructione tabernaculi, et de sacrificiis quae in eo oblaturi essent. Facito, inquam, secundum hoc exemplar, id est veritatem, quod tibi ostensum est in monte, quia ostendit ei Deus visu in monte quid esset facturus. Nunc autem. Quasi dicat : Illi deserviunt exemplari et umbrae, sed Iesus melius habet ministerium, quia et in spiritualibus ministrat, et spiritualia dat. Quod nunc patet, quasi dicat, cum ostensum sit non offerre super terram. Et hoc est quod ait : Nunc autem, scilicet in hac novissima aetate, Iesus sortitus est melius ministerium, sacerdotii quam fuit in veteri lege. Et tanto utique melius, quanto est melior lex eius veteri. Et hoc est quod dicit, tanto melius ministerium, quanto et melioris testamenti, quia aeterna promittit, mediator, id est dator medius inter Deum et hominem.
[Chrysost.] Ecce iam a sacerdotio et sacrificio transit ad differentiam testamentorum, veteri praeferens novum. Quod Testamentum Novum sancitum est, id est confirmatum est ut duret in melioribus repromissionibus, quam essent promissiones Veteris Testamenti.
Si enim discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem sacramenta in utroque, nec eadem promissa, eadem tamen pleraque praecepta : discussa enim praecepta omnia fere eadem inveniuntur in Evangelio, moralia utique eadem, ut : Non occides, et caetera huiusmodi. Caeremonialia vero non eadem ; sacramenta non eadem, quia illa promittebant, haec dant salutem. Similiter promissa non eadem : ibi promittebantur terrena, hic caelestia. Nam si, etc.
[Remigius] Probat quod Testamentum Christi melius est Veteri, quia illud non vacat culpa, hoc vacat. Si enim illud vacasset a culpa, non daretur secundum ; sed datur, et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. Et hoc est quod ait : Nam si illud prius testamentum vacasset a culpa, id est perfecte mundaret hominem, id est si inculpabiles essent eius observatores. Non utique secundi locus, id est opportunitas, inquireretur a Deo qui prius paulatim instruxit per legem, et aedificavit per prophetas, ut post daret perfectum testamentum quod consummaret. Et nota quod ait, si vacasset a culpa. Ita enim hoc dicit quasi ipsum habeat culpam quod videtur, dum praecipit sine gratia et praevaricatores constituit. Si quaeratur a nobis cur non eo ritu colamus Deum quo coluerunt eum Hebraei patres,
respondemus : Aliud Deum nobis praecepisse per patres Novi Testamenti, neque hoc contra Vetus Testamentum est, cum et in illo idem sit ante praedictum, sic enim praenuntiatum est per prophetam Ieremiam. Unde sequitur :
8-10. Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Aegypti, quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos dicit Dominus. Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos dicit Dominus, dando leges meas in mente eorum, et in corde eorum superscribam eas, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Vituperans enim. Quasi dicat : Si illud vacasset a culpa, non inquireretur locus secundi, sed inquiritur. Ieremias enim vituperans eos, qui in lege erant, dicit : Ecce enim veniunt, id est paulatim appropinquant, tempus Christi dies vocat, quia pulsis tenebris lux quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, mundo apparuit. Dicit Dominus : Et consummabo, id est consummans, dabo et implebo testamentum novum, in quo fiet quod promissum est Abrahae. Consummabo, inquam, super domum Israel, et super domum Iuda, id est super Iudaeos qui in duo regna divisi fuerunt post Salomonem, super quos dicit se consummaturum Novum Testamentum, scilicet ut dominetur eis, et ipsi ei obediant. Non secundum, quasi dicat : Consummabo testamentum novum, dico, quod non, sit secundum testamentum quod fecit patribus eorum,
[Remigius] id est quod non sit de terrenis, sicut illud vetus, scilicet lex data in monte Sina, et quia quibusdam patrum spirituale testamentum fecerat, ut Abraham, determinat, dicens : In die quando apprehendi illorum manum. Quasi dicat : Per se de lecto surgere non valentium, vel quasi nutrix parvulorum, ut educerem eos de terra Aegypti, id est non erit secundum legem quae post exitum de Aegypto data est. Quod enim ante legem Abrahae dixit, scilicet : In semine tuo benedicentur omnes gentes, illud complevit in Evangelio.
Illa enim spiritualis promissio fuit pertinens ad gratiam. Ecce hic prophetatur non perseveraturum Vetus Testamentum, sed futurum Novum.
Cumque multis locis hoc idem significetur et praenuntietur, non ita tamen ipsum Novum legitur expressum. Nempe in veteribus libris, aut nusquam, aut difficile praeter hunc propheticum locum legitur facta commemoratio Testamenti Novi, ut ipso nomine appellaretur. Considera igitur diligenter differentiam interduo Testamenta, id est Vetus et Novum. Ibi est littera quae sola occidit ; hic est spiritus qui vivificat. Illud Vetus, quia a vetustate peccati non liberat ; hoc Novum, quia innovat. Si autem a nobis fuerit quaesitum cur illius testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non observamus ? Ad hoc respondemus quod eam legi et accipi oportet, ne prophetias exstinguamus, quia in umbra facta sunt omnia illa futurorum, sicut ait Apostolus : Haec in figura contingebant illis, etc.
Cur ergo aliquid tale legitur in instrumento Veteris Testamenti quale a nobis observari, vel iussum non est in Novo Testamento, vel etiam prohibitum ? Quid significet quaerendum est, non reprehendendum, quia eo ipso quo iam non observatur non damnatur, sed impletum probatur. Sed quoniam. Quasi dicat : Apprehendi manum eorum quasi parvulorum. Sed quoniam ipsi non permanserunt in testamento, in eo, id est in lege data in Synagoga, quia fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile. Ecce quomodo vituperaverunt eos ; Ideo, inquam, quia non permanserunt. Et ego neglexi eos.
Et ne indignemini, si dico vos neglectos, quia Dominus dicit, in me. Patenter vitio eorum deputat quod non permanserunt in testamento Dei, ne lex quam tunc acceperunt culpanda iudicetur. Ipsa enim est quam non venit Christus solvere, sed implere, non tamen ea iustificat, sed gratia. Hoc quippe agit vivificans spiritus, sine quo littera occidit. Unde igitur illud Vetus Testamentum, hoc Novum dicitur ? cum lex impleatur per Testamentum Novum pro veteris hominis noxa, quae per litteram iubentem et minantem non salvatur. Dicitur illud Vetus, hoc autem dicitur Novum propter novitatem spiritus qui hominem sanat a vitio vetustatis. Quod evidenter aperit, subdens : Quia hoc est. Quasi dicat : Vere testamentum novum dabo, et non secundum illud, scilicet vetus, quia hoc est testamentum quod disponam, id est ordinabiliter domui Israel, id est omnium videntium Deum, non utique, sed post dies illos, a me praefinitos ; et credite hoc, quia Dominus dicit, per Spiritum sanctum in me loquentem : dando, vel dabo. Quasi dicat : Hoc est testamentum quod consummabo, scilicet dabo per Spiritum sanctum leges meas. Ecce testamentum. Vel ita secundum aliam litteram, disponam testamentum, dico, ita, scilicet dando leges meas. Ecce testamentum, in mentes, id est intelligentias illorum. Non in tabulis lapideis sicut vetus in lapide scriptum fuit. Et etiam in corda eorum, id est in voluntates, quia intelligent, et voluntate servabunt, superscribam eas. Scribam, ut scilicet in aeternum maneant ; super, quasi dicat : Quod superesse debet eisque dominari.
Istam hic commendat distantiam quod leges suas daturus esset Deus in mentes eorum quae pertinent ad Novum Testamentum, et in eorum cordibus eas Scripturas non utique atramento, ut alibi ait Apostolus ; sed Spiritu Dei vivi,
id est ipsa praesentia sancti Spiritus qui est digitus Dei, quo praesente diffunditur charitas in cordibus quae est plenitudo legis et finis praecepti. Nam quia promissa Veteris Testamenti terrena sunt, nunc ipsius cordis bonum promittitur, scilicet mentis bonum, spiritus bonum, id est intelligibile bonum, cum dicitur : Dabo leges meas in mentem illorum, et in corda eorum superscribam eas, per quos significavit eos non forinsecus terrentem legem formidaturos ; sed intrinsecus habitantem ipsam legis iustitiam dilecturos. Unde et haec merces additur : Et ero ; quasi dicat : Scribam legem meam in mentibus eorum. Et sic ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, quia dicetur : Vere Deus in istis est, et isti sunt populus Dei, hoc est vivent ex me et mihi, et hoc quidem in hoc mundo.
11-13. Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum, quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum iam non memorabor. Dicendo autem novum veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.
Et in futuro non docebit unusquisque proximum suum quem amat, et unusquisque fratrem suum quem plus diligit, dicens ita : Cognosce Dominum, Ideo alter alterum non docebit, quia omnes in futuro scient id est videbunt me, sicut sum quod est perfectio, ut alter, scilicet alterum non doceat.
Scient, dico, a minore usque ad maiorem eorum. Non interest si dicatur e converso, scilicet a maiore usque ad minorem, sicut dictum est, a minore usque ad maiorem. Quod intelligi diversis modis potest, ut maiores dicantur, vel tempore, vel dignitate, id est tempore priores, vel intelligentia digniores. Maiores ergo intelliguntur, vel priores qui nos posteriores exspectaverunt in denario accipiendo, vel scientia, vel virtute. Qui scilicet intelligere valuerunt lumen incorporeum atque incommutabile quantum in hac vita potest, quod minores tantummodo credere potuerunt. Cum ergo venerit quod perfectum est et evacuatum fuerit quod ex parte est, tunc qui assumpta carne carni apparuit, ostendet seipsum dilectoribus, tunc omnes scient eum a minore usque ad maiorem, quia etiam minimus tunc perfecte sciet eum per se non a maiore instructus.
[Augustinus] Haec est ergo distantia Veteris et Novi Testamenti, quod illud in lapide scriptum est, hoc in corde, ibi merces terra, hic visio Dei. Vel ita ab illo loco, praecedentibus non mutatis ; et non docebit. Quasi dicat. Ergo ero illis Deus, et ipsi mihi populus.
[Chrysost.] Et istud novum factum existet quod in Veteri Testamento non legitur factum, scilicet non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, quia quod latebat in littera, et discebat populus per traditiones magistrorum, hoc Spiritus adveniens repente docuit apostolos. Et hoc est quod propheta dicit, non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum. Quare non ? quia omnes scient a minore usque ad maiorem eorum, sicut in Evangelio legitur : Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Et ideo haec omnia inutraque vita faciam eis, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum illorum iam non memorabor, ad poenam aeternam. Distingue. Iniquitates dicit peccata quae faciunt homines contra proximos, et peccata quae in seipsis. Vel idem est, id est pro eodem accipitur hic iniquitatis et peccatum, sed distinguitur inter, propitius ero, et memorabor, quia propitius est, dum hic non punit, et in futuro iam non memorabit quando non puniet. Sciendum vero quod in quibusdam libris ubi scribimus peccatorum, invenitur scriptum peccatum, et tunc de originali accipitur. Quare autem hanc de Ieremia auctoritatem adduxerit, aperit, subdens : Dicendo autem. Quasi dicat : Propheta dixit novum. Dicendo autem novum veteravit id est vetus ostendit prius. Vel veteravit, id est vetus factum est prius testamentum, et si vetus, ergo finiendum. Unde subdit : Quod autem antiquatur, ut est in inanimatis, et senescit, quod fit in animatis, prope interitum est, antiquatio enim et senectus sunt praenuntii mortis.
