Ad II Corinthios I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS
ARGUMENTUM
Post actam a Corinthiis poenitentiam, consolatoriam scribit eis Epistolam Apostolus a Troade per Titum. Et collaudans eos hortatur ad meliora, contristatos quidem eos, sed emendatos ostendens.
CAPUT PRIMUM
1-5. Paulus Apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timotheus frater Ecclesiae Dei quae est Corinthi, cum omnibus sanctis qui sunt in universa Achaia ; gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo ; quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.
Paulus, etc. Hanc item epistolam scribit Apostolus Corinthiis, quorum quidam per praecedentem Epistolam, etsi primo contristati, postea tamen emendati fuerant, et multa pro nomine Christi passi. Aliqui vero adhuc eorum pertinaciter Apostolum despiciebant, et ei pseudoapostolos praeferebant. Quibusdam ergo Corinthiorum per primam Epistolam correctis, causa reliquorum scribit hanc Epistolam secundam, repellens pseudoapostolos ostendendo deceptionem praedicationis eorum, et se multis modis commendans. Notat etiam illos in eleemosynis parcos. Praecipit quoque correctum fornicatorem recipi, quem Satanae tradiderat.
[Ambrosius] Et quia etiam boni ibi tribulabantur, se eis in exemplum patientiae proponit, docens eos non debere aegre ferre, cum ipse pro aliorum salute periculis quotidie et morti subiaceat. Est ergo intentio eius in hac Epistola incorrectos corrigere, et correctos ad ulteriora provocare, et pseudo sui commendatione deprimere. Modus tractandi talis est : More solito salutationem praemittit ; deinde de bonis per gratiam collatis gratias Deo agit, loquens perfectis ; post ad tolerantiam passionis suae exemplo invitat ; postea pseudoapostolos deprimendo redarguit, detegens versutias eorum, et se multis modis commendat ; tandem subditur moralis admonitio cum iteratione benedictionis. Praemittens autem salutationem, contra pseudosuperbiam Paulum, et contra eorumdem praesumptionem Apostolum se nominat dicens : Paulus Apostolus Iesu Christi, non usurpative, sed per voluntatem Dei, non hominum, quia non ab hominibus fuit electus vel missus ; et Timotheus frater, qui ivit cum prima Epistola ad Corinthios, et renuntiavit Apostolo omnia quae fiebant apud illos. Et ideo hic ponitur, ut sciant ea quae faciunt, Apostolum non latere. Paulus, inquam, et Timotheus scribunt vel mandant hanc Epistolam Ecclesiae Dei, quae est Corinthi cum omnibus sanctis, id est et sanctis omnibus, scilicet presbyteris, vel sanctis omnibus, id est omnibus Spiritus sancti gratia renatis, qui sunt in universa Achaia, cuius metropolis est Corinthus. Et ante alia salutant in hunc modum : Gratia sit vobis et pax, id est remissio peccatorum et tranquillitas mentis, a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. sine quo Pater nihil dat. Benedictus. Post salutationem primum perfectis loquitur de tribulatione, proponens se exemplum patientiae et consolationis a Deo acceptae, ducens laudi, quod alii ignominiae. Ait ergo : Deus, scilicet Creator omnium, et Pater Domini nostri Iesu Christi sit benedictus, et si in se gloria eius nec potest augeri, nec minui, tamen sit benedictus, id est exaltatus in suis, in quibus per cognitionem et ipsorum provectum dicitur exaltari. Dico, Pater Christi, per quod et ipse est etiam nobis, qui Christi filii sumus. Pater misericordiarum, scilicet paterne dans nobis veniam peccatorum, et bona opera, et in tribulatione constantiam. Et ipse est Deus, dator totius, id est integrae et perfectae consolationis, quantam decet Deum dare his qui pro Christo patiuntur. Bene ergo ait, Deus totius consolationis, id est perfectae, quia non est minus tribulatione solatium. Et quod ipse sit Deus consolationis, ex hoc patet quia ipse est qui consolatur nos, ministros, in tribulatione nostra omni, id est animae et corporis. Adeo consolatur ; ut et nos ipsi desolati, id est destituti humano auxilio, possimus per exemplum consolationis nostrae consolari eos qui sunt in omni, id est in qualibet pressura. Consolari dico, per exhortationem, id est per talem consolationem quae hortatur nos ad graviora toleranda. Unde subdit : Qua et nos ipsi exhortamur a Deo, id est quam Deus dedit, non solum ut consolaretur nos, sed etiam exhortaretur ad maiora, et ita nostra consolatio valet etiam alios exhortari. Et vere possumus consolari, quoniam sicut passiones Christi, id est quae pro nomine Christi inferuntur, vel, passiones Christi, id est quas ad similitudinem Christi patimur, abundant in nobis, qui sumus quasi earum locus, ita non minus per Iesum Christum abundat consolatio nostra, cum vel hic liberamur, vel pietatem paternam in flagellis intelligimus, quia flagellat omnem Filium quem recipit. Sed hoc totum pro vobis est. Unde subdit
6-11. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur, ut spes nostra firma sit pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. Sed ipsi in nobisipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos, qui de tantis periculis nos eripuit et eruit, in quem speramus, quoniam et adhuc eripiet adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut ex multarum personis facierum eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis.
Sive autem tribulamur, pro nostra exhortatione est et salute, quia nostro exemplo monet nos Deus pati. Unde salus aeterna erit nobis ; sive consolamur spe praemii, quia pietatem paternam intelligimus in flagellis. Hoc quoque pro nostra consolatione est, ut vos similem speretis ; sive exhortamur, ad graviora : quod fit vel finitis malis, vel virtute patientiae data nobis, et hoc pro nostra exhortatione est, et salute, scilicet ut vos ad maiora animemini, et salutem speretis. Pro salute, dico, quae operatur, id est intendit operari in vobis, id est nos intendimus quod operetur in vobis, tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur, quia debetis exemplo nostro pati eadem quae et nos patimur. Adeo operatur, ut spes nostra, qua speramus vos passuros, sit firma. Patimur, dico, et hoc pro vobis, id est ad vestram utilitatem. Et vere, quia nos sumus scientes quoniam sicut modo estis socii passionum, sic et in futuro eritis socii consolationis aeternae, quia aequa gloria labori nostro retribuetur. Non enim, hic exponit tribulationes suas, ut cum se ad magistri sui comparationem parva pati cognoverint, accepta consolatione dolere desistant. Quasi dicat : Bene dico quod patimur, non enim volumus vos ignorare, fratres, quia vobis proficit scire de tribulatione nostra. Pseudo de sua gloria gloriantur, nos vero de tribulatione quae facta est nobis in Asia.
[Ambrosius] Quid de ea volo vos scire ? quoniam gravati sumus pondere passionum, et hoc supra modum, praecedentium tribulationum, et supra virtutem humanam, ita, id est adeo, ut taederet nos, qui de malis solemus gaudere, etiam vivere, non solum loqui, et caetera facere. Et non solum taedebat vivere, sed etiam nos ipsi, non solum alii de nobis, habuimus, vel, accepimus responsum, id est certitudinem mortis, et hoc in nobis ipsis, quia nostra natura nil nisi mortem promittebat, vel defectum. Tantam insolentiam iniquitatis significat insurrexisse contra fidei praedicatores, ut mortem ante oculos haberent. Sic enim afflicti fuerant ut desperarent de praesenti vita. Ideo autem Deus permisit tamen nos affligi, ut non simus fidentes in nobis. Maledictus enim qui confidit in homine ; sed in Deo tantum, in quo secure confidere possumus, quia ipse est qui suscitat mortuos, cui miraculo simile est, quod me de illis praedictis liberavit. Unde subdit : Qui de tantis periculis nos eripuit, id est ad salutem reduxit, et quotidie nos eruit, quia Deus praesidia sua non negat suis, in necessitate positis, in quem, Deum tendentes mentis desiderio, speramus, quoniam et adhuc, in posterum eripiet nos, adiuvantibus non solum nobis et aliis, sed etiam vobis in oratione facta pro nobis, ut ex multarum, quasi dicat : Dico quod adhuc eripiet, ad hoc utique, ut ex personis multarum facierum, id est a personis diversarum aetatum ad Deum per praedicationem nostram conversis, gratiae agantur Deo pro nobis, id est pro nostra praedicatione qua conversae sunt. Quod vero dixerat a personis multarum facierum, exponit subdens, scilicet per multos fideles, participes eiusdem donationis, quae in nobis est, id est habentes eamdem donationem fidei, quae in nobis est. Personas vero multarum facierum dicit infantes, pueros, et caeteras aetates utriusque sexus. Vel ita, orationes nostrae iuvabunt nos, ut per multos fideles gratiae agantur pro nobis Deo. Cuius rei gratiae ? Ecce : Eius donationis quae in nobis est, id est liberationis et caeterorum bonorum. Donationis dico, procedentis ex personis, id est ex honestis viris, ut vobis et aliis. Personis dico multarum facierum, id est discretionum, id est discretorum meritorum et diversarum virtutum, ut facies Iob fuit patientia, facies David humilitas, facies Mosi mansuetudo. Vel secundum aliam litteram. Alia enim translatio ita habet : Ut in multorum facie eius quae in nobis est, etc., quae littera sic legitur : Quasi dicat : Ita orationes nostrae iuvabunt nos, ut per multos gratiae agantur Deo pro nobis. Gratiae dico eius donationis, quae est in nobis. Haec non mutantur. Agantur, dico, in multorum facie, id est inter multos, et coram multis. Hoc ideo dicit, quia gratia Dei consolatur apostolos causa multorum, id est omnium credentium, quorum causa etiam pressurae eius ingerebantur. Et ideo illi, id est omnes credentes, gratias Deo referant pro liberatione Apostoli.
12-20. Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo, abundantius autem ad vos. Non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra, in die Domini nostri Iesu Christi. Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis ; et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudaeam. Cum ergo hoc voluissem, nunquid levitate usus sum ? Aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me, est et non ? Fidelis autem Deus, quia sermo noster qui fuit apud vos, non est in illo, est et non, sed est in illo, est. Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum non fuit in illo, est et non, sed est in illo fuit. Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo est. Ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam vestram.
Nam gloria. Quasi dicat : Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis, quia gloria, etc. Vel ita iunge. Ideo orationes vestrae poterunt nos iuvare, quia gloria vestra haec est, id est illud unde gloriamur, tamen honestum est, scilicet testimonium, etc. Vel ita iunge : Ideo non diffido de auxilio Dei, quia pura est conscientia, et inde glorior, quod ita ait, nam gloria nostra haec est, id est illud unum gloriamur. Hoc est, scilicet testimonium conscientiae nostrae, id est conscientia pura, ab omni simulatione non remordens nos, sed testificans quod conversati sumus in hoc mundo, ubi tot mala sunt, in simplicitate, scilicet non aliud in corde, et aliud in ore habentes, et in sinceritate, scilicet sinceram veritatem de Deo, non etiam legis observantiam praedicantes, quae sinceritas et simplicitas est Dei, quia a Deo est. Haec est gloria conscientiae quam dixit, scilicet simplicitas et sinceritas. Sicut enim impiis est magna poena conscientia, ita piis est gaudium, non quasi inde superbe gloriantibus, sed totam Deo dantibus. Ideo recte non ait : Gloria nostra est testimonium, alienae malitiae, vel minoris gratiae, sed conscientiae nostrae, quae quia occulta est, non est subiecta alieno iudicio. Et ideo nullus praesumat contra eam, vel proferre, vel cogitare sententiam. Sic, inquam, conversati sumus, et hoc fecimus, non in sapientia carnali, quae est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum, et non contra praedicare, ut pseudo praedicabant, quorum fucatam praedicationem redarguit, iuxta humanum sensum aptatam. Non ita, inquam, conversati sumus, sed in gratia Dei, id est secundum quod Spiritus sanctus gratis mihi indicavit.
Abundantius autem. Quasi dicat : Conversati sumus in hoc mundo simpliciter, abundantius autem simpliciter conversati sumus, ad vos, id est erga vos, vel apud vos, quibus cessimus de iure nostro, quia cum ab aliis acceperit, ab eis noluit accipere. Non enim. Quasi dicat : Vere ad vos abundantius servavi simplicitatem, quia nec in prima Epistola exegi aliquid, nec in hac. Et hoc est quod ait : Non enim alia scribimus vobis, modo quam quae legistis, in prima Epistola, et cognovistis, in experientia operum. Spero autem. Quasi dicat : Et sicut hucusque de me cognovistis, ita et deinceps cognoscetis. Et hoc est quod ait, spero autem quod cognoscetis me in eodem usque in finem vitae. Cognoscetis dico sicut et cognovistis nos ex parte, non ex toto, quia etsi scitis quod abstinui, non tamen scitis quanta dilectione hoc feci.
[Ambrosius] Nota quod proficere illos sperat Apostolus, ex eo quod iam coeperant meliores effici cognito Apostoli affectu circa sese, et gloriabantur in eo, velut filii in patre charissimo. Quia gloria. Quasi dicat : Vere cognoscetis, quia sumus gloria vestra sicut et vos nostra, id est per nos consequi gloriam aeternam debetis ; et nos per vos bene instructos : quod non esset, si cum offendiculo a vobis acciperem. Quae gloria apparebit in die Domini nostri Iesu Christi, id est tempore iudicii quando omnia erunt aperta. Et ideo dicitur dies. Et confidentia. Quasi dicat : Abundantius servavi simplicitatem ad vos, et hac confidentia, id est in hoc confisus, volui, etc. Vel ita iunge. Quasi dicat : Vos estis gloria nostra, et nos vestra, et hac confidentia, id est in hoc confisi, quod per alterutrum glorificari speramus, volui, etc. Vel ita iunge. Quasi dicat : Iam quidam vestrum correcti sunt, et hac confidentia, scilicet quia munda est quorumdam vita, volui prius venire ad vos, quam irem Macedoniam, quia enim emendata quorumdam vita erat, voluit videre quos indignum erat ante videre : si ergo non ivit, cum voluerit, non fuit otiosum. Intelligi enim volebat aliquos inter eos esse, propter quos voluntatem suam non impleverit, qui operam adhibere debent, ut modo se purgent. Non enim culpa eius est, sed illorum quod non ivit, et quia in priore Epistola promiserat se venturum, et non venerat, mendax et levis videbatur, quod modo excusat. Non enim hoc fecit nisi pro eorum culpa. Volui venire, dico, ut qui per primam Epistolam habueratis gratiam rectae fidei, haberetis per meam praesentiam secundam gratiam, id est confirmationem qui prius fidem habueratis. Volui venire ad vos, dico, et per vos, id est vestro ductu, transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, ut vos multipliciter confirmarem, et a vobis deduci in Iudaeam, ut eleemosynam ferrem sanctis qui ibi erant.
Cum ergo. Quasi dicat : Ad hoc volui venire ad vos, non tamen veni. Cum ergo hoc voluissem, et non feci, nunquid usus sum levitate, ut quod proposuerim, non ratione, sed impetu animi eadem levitate dimiserim ? Aut quae cogito facienda vel dimittenda, secundum carnem cogito, ut pro carnali commodo proposuerim, et quia non erat, dimiserim, ut per has causas sit apud me, id est in intentione mea, est et non, id est affirmatio et negatio, de eodem, id est mendacium ?
[Augustinus] Est enim mendacium falsa significatio vocis, cum intentione fallendi. Duo imponebantur Apostolo, quod et levis erat, et gratia maioris commodi hoc iter dimiserat.
[Ambrosius] Unde et mendax dicebatur, quod modo purgat, ostendens se non leviter, sed ex consilio fecisse, nec mentitum esse, quia non erat in intentione sua cum illud dixit aliter facere. Non est enim iudicandus mendax qui dixit falsum quod putat verum, quantum in se est, non fallit, sed fallitur.
Contra, mentitur ille qui dicit verum quod putat falsum : nec ille est liber a mendacio, qui ore nesciens loquitur verum, sciens autem non esse verum, voluntate mentitur. Vel ita, ut sit. Quasi dicat : Nunquid levitate usus sum ? aut secundum carnem cogito ? Ut sit apud me, est et non, id est ut praeponam voluntatem utilitati.
[Ambrosius] Quasi dicat : Non est apud me, est et non, id est non aliud egi quam scivi esse agendum, quia utilitas praeponenda est voluntati. Fidelis autem vel enim. Quasi dicat : In hoc non sum mentiri credendus, quia in nullo alio sum vobis mentitus. Et hoc credi potest, quia Deus est fidelis, id est verax qui promisit doctores veritatis. Si ergo mendax essem qui sum doctor eius, non esset ipse fidelis. Et quia fidelis est, per hoc patet, quia in illo, etc. Vel ita, quasi dicat : Videtur apud me esse, est et non, sed Deus qui fidelis est, id est verax in promissione, in hoc mihi testis est, quia in illo toto nostro sermone, qui noster sermo fuit apud vos, non est, est et non, id est mendacium, ut in sermone pseudopraedicatorum. Vel, non est in illo, est et non, id est non aliud egi quam scivi esse agendum, quia utilitas praeponenda est voluntati. Dei enim Filius. Quasi dicat : Vere in nostro sermone non fuit, est et non, quia, in illo Dei Filio, id est in eius praedicatione, qui Dei Filius Iesus Christus est praedicatus in vobis per nos, scilicet per me et Sylvanum et Timotheum non fuit, est et non, id est mendacium, sed est, id est affirmatio veritatis tantum fuit in illo. Quod si mendaces essemus, tunc et ipse, quia quod docuit tantum praedicamus. Vel, in illo Dei Filio non fuit, est et non, id est nunquam aliud voluit quam quod utile est. Sed est fuit in illo, quia voluntas eius semper fuit cum utilitate.
Quotquot enim. Quasi dicat : Verax est Dei Filius et vere, quia promissiones Dei quotquot sunt, sunt in illo est, vel etiam, alia littera, id est veritas et completio, quia in illo exhibitae et adimpletae sunt.
Ideoque non sunt audiendi, qui non verum hominem Filium Dei suscepisse dicunt, neque natum de femina, sed falsam carnem et imaginem corporis simulatam ostendisse videntibus in quem errorem prorumpunt, quia timent quod fieri non potest, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur, et ideo veritatem dicunt esse mentitam. Et tamen istum visibilem solem radios suos praedicant per omnes faeces et sordes spargere, et eos mundos et sinceros servare. Si ergo visibilia munda visibilibus immundis contingi possunt et non coinquinari, quanto magis invisibilis et incommutabilis veritas per spiritum animam, et per animam corpus suscipiens totum hominem assumptum ab omnibus infirmitatibus sine sui contaminatione liberavit ? Mentiuntur ergo illi, non mentitur veritas Christus, quia omnes promissiones Dei in illo sunt, scilicet est vel etiam, id est impletae et firmatae. Est et non credendum ut mendax sit ille per quem Pater verax apparuit. Et quia promissiones Dei per Christum impletae sunt. Et ideo nos per ipsum dicimus Deo Amen ;
[Ambrosius] quod est verbum veritatis, id est dicimus Deum esse veracem, et quod Deus Pater et Christus sunt veraces, est ad gloriam nostram, per quos hic manifestatur, quia per hoc probamur vera praedicare.
21-23. Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum, non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri. Nam fide statis.
Qui autem confirmat nos. Quasi gloriam nostram dico, non tamen nobis tribuo. Sed Deus est qui confirmat nos, Iudaeos, vobiscum, quia et gentes cum Iudaeis confirmatae sunt. Confirmatae dico, in Christo, id est in vera praedicatione Christi. Tunc si vos estis firmi in Christo, magis constat de nobis per quos firmi estis, et Deus est, qui unxit nos in reges et sacerdotes per Spiritum in baptismo datum.
[Ambrosius] Unde Petrus ait : Nos sumus genus electum, regale sacerdotium. Et Deus est, qui signavit nos, id est in libro vitae scripsit. Vel signavit nos, id est discrevit ab aliis signo crucis, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, id est Spiritum sanctum arrham futurae gloriae. Si enim adhuc mortalibus Spiritum suum eredidit, non est dubium quin iam immortalibus addat gloriam. Vel, dedit pignus Spiritus sanctus, id est dona quae sunt pignus quod Spiritus sanctus est in nobis. Ego autem. Hic aperit quare ad eos non ivit sicut dixerat, ne putent se contemptos ad quos ire distulit, ut tunc iret cum iam prope omnes emendatos inveniret. His enim loquitur nunc qui videbantur velle se corrigere, sed operam non dabant ut implerent ; id quod pro levitate vel terreno commodo non dimisi, sed parcens vobis, et de hoc, ego invoco Deum testem, non solum contra corpus, sed et in, id est contra, animam meam, si mentior. De quo, scilicet quod non veni Corinthum, ultra primam vicem. Vel, ultra, id est postquam a vobis discessi ; et hoc feci parcens vobis, scilicet ne contristarem multos aspere corripiendo, in quo pepercit eis, ne eo asperiore verterentur in seditionem. Vult ergo prius mitigari eos et emendari, et ideo non ex levitate vel ex carnali cogitatione non implevit quae disposuit. Spiritualis enim tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur. Et ne indignentur quasi de Domino, eo quod dixerat, parcens vobis non veni, subdit, non, ideo dico parcens, quia dominemur fidei vestrae, id est quia dominium et coactionem patiatur fides vestra, quia voluntatis est non necessitatis ; sed ideo dico, quia adiutores sumus, si vultis cooperari, gaudii vestri aeterni. Vel gaudii, id est emendationis vestrae, quia gaudebunt emendati. Bene dixi fidei vestrae. Nam fide, quae per dilectionem operatur, statis non dominio.
