Ad Galatas III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT III
1-2. O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati ? Ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est, et in vobis crucifixus. Hoc solum a vobis volo discere : Ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
O insensati Galatae.
[Ambrosius] Increpat eos : verba enim sunt irascentis, et increpantis, qui per increpationem commonet eos, ut rationes sequentes attentius audiat. Quasi dicat : Non ex lege, sed ex fide iustitia est, et Christus ex dilectione se pro nobis tradidit. Et cum haec omnia constent, et in his instructi fuistis. O, dolendo dicit, vos Galatae, estis insensati, quia nec se circumventos esse cognoscunt. Et cum prius recte instructi fueritis, quis vos facinavit, id est decepit, veritati non obedire ? Veritas enim se ingerit vobis, et vos ei non creditis. Et quis vos ita fascinavit ? Per simile hoc dicit ; quasi dicat : Ut quod ante oculos est non videatis, sicut magicis ludificationibus aliter quaedam oculis hominum ostenduntur quam sint, et dicuntur illae fascinationes.
[Hieron.] Dicitur etiam fascinus sive fascinatio vulgo quod nocet infantibus. Dicuntur enim quorumdam oculi visu urentes, et hic eorum actus fascinatio dicitur, et potest fieri ut huic peccato inserviant daemones. Similiter invidia tanquam fascinus urit. Invidus enim non modo sibi nocet, cum aliena felicitate tabescit, sed etiam his in quibus aliqua bona esse incipiunt. Unde in libro qui Sapientia Salomonis inscribitur : Fascinatio malignitatis obscurat bona. Sic factum est ut invidi tanquam fascinantes nocuerint Galatis nuper in Christo renatis, ut iidem Galatae fidei stomacho nauseante cibum Spiritus sancti evomuerint. Quid autem ex hac fascinatione evenerit ostendit subdens : Ante quorum oculos, etc.,
[Ambrosius] quasi dicat : Vere fascinati estis ante quorum oculos, id est quorum reputatione Christus tantum proscriptus est, id est damnatus. Et in vobis, et in vestris intellectibus falsis Christus crucifixus est, ut purus homo sine salute vestra. In oculis et sensibus prudentium Christus videtur damnasse mortem et diabolum, et infernum, secundum illud Osee : Ero mors tua, o mors, etc. Haec est virga Moysi quae versa in serpentem devoravit serpentes magorum. Hic est summus sacerdos in lege, in cuius morte qui sanguinem proximi fuderant ignoranter, et ob id metuentes ad civitatem refugii se contulerant, absolvebantur, et securi fiebant a metu. Ita Christi morte damnato superbo salus nostra procurata est, quod insinuabat ineffabile nomen Domini, scriptum in lamina aurea summi pontificis, quod erat tetragrammaton, id est quatuor litterarum, quae sunt ioht, he, vau, eth, id est principium passionis vitae iste ; ac si diceretur : Ille cuius iste legalis sacerdos gerit personam, est nobis per passionem auctor, et reparator vitae per Adam amissae. Unde : Qui ascendit super occasum Dominus nomen illi. Occasum enim mortis Christus ascendit, id est triumphavit, diabolum et mortem damnando. Sed oculis stultorum videtur damnatus tantum, et in eorum sensu crucifixus ut homo, in quo nulla spes salutis sit. In illis ergo vivit Christus, et in istis est mortuus. Vel ita : Ante quorum oculos Christus Iesus proscriptus est, id est proscriptio eius ita vobis nota fuit, quasi ante vos fuisset facta, et in vobis est crucifixus, id est in intellectibus vestris fuit crucifixio, ut sciretis qualiter facta, et quid contulit.
[Augustinus] Vel ita, vere fascinati estis, ante quorum oculos, id est in vestra praesentia vobis videntibus ille tantus qui est Christus Iesus, et pro vobis, crucifixus est, et proscriptus, id est exhaeredatus, et hoc in vobis ; in aliis non deberetis pati, ut regnum et haereditatem suam amitteret, nedum in nobis, sed in vobis etiam proscriptus est, id est haereditatem suam amisit in vobis, id est in vos ipsos.
[Berengar.] Quod ait, crucifixus, pondere pronuntiationis indiget cum dolore, quod addidit, ut hinc maxime moveret eos, cum considerarent quo pretio emerit possessionem quam in eis amittebat. Vel ita : Vere fascinati estis, ante quorum oculos Christus Iesus proscriptus est, id est dum per legem Christum Iesum deseritis, Christus est a vobis proscriptus, sicut a Pilato, id est ita peccatis, sicut peccavit Pilatus Iesus proscribendo eum, et dum insufficientem creditis, crucifixus est in vobis, id est a crucifixoribus, peccati quantitate non differtis.
Hoc solum volo. Postquam Galatas increpando commovit, commotis eis per increpationem probat quod lex non est observanda, quia non ex ea, sed ex fide veniunt omnia necessaria, scilicet spiritus, iustitia, benedictio ; quasi dicat : Quamvis sitis fascinati et stulti, tamen hoc volo a vobis discere, quia hoc adeo evidens est, ut et stulti docere queant ; et hoc solum volo a vobis scire, quia si nihil aliud esset, hoc solum ad probandum quod intendo sufficeret. Quid est illud ? Ecce constat quia accepistis Spiritum sanctum inhabitantem. Et cum hoc constet quod Spiritum accepistis, an ex operibus legis, ubi labor est, quae nunquam habuistis, accepistis eum, an ex auditu fidei ? id est ex fide quae auditus facilitate venit ?
[Augustinus] Ex fide utique, non ex operibus legis. Ab apostolo enim praedicata est eis fides, in qua praedicatione adventum et praesentiam Spiritus sancti senserant. Sicut illo tempore in novitate vocationis ad fidem, etiam sensibilibus miraculis praesentia sancti Spiritus apparebat sicut in Actibus apostolorum legitur. Hoc autem factum erat apud Galatas, antequam isti ad eos pervertendos venissent. Hic ergo sensus est : Si in illis operibus legis esset salus vestra, non daretur vobis Spiritus sanctus, nisi circumcisis ; sed fuit datus vobis antequam opera legis haberetis. Et sciendum quod nunc de operibus maxime tractat quae sunt in sacramentis, quae non sunt necessaria, ubi iam gratia fidei est. Bipertita enim sunt opera legis. Nam partim in sacramentis, partim in moribus accipiuntur. Ad sacramenta pertinent circumcisio, Sabbatum, neomeniae, sacrificia, et huiusmodi innumerae observantiae. Ad mores autem : Non occides ; non moechaberis, et huiusmodi. In observantiis autem si non intelligantur, servitus sola est, qualis erat in populo Iudaeorum, et est usque adhuc. Si autem observentur illa et intelligantur, non modo nihil obsunt, sed etiam prosunt, si tempori congruant : sicut a Moyse et prophetis observata sunt congruentia illi populo, cui adhuc talis servitus utilis erat, ut sub timore custodiretur. Nihil enim tam praeterret animum quam sacramentum non intellectum ; intellectum vero pium gaudium parit, et celebratur libere, si opus est tempori ; si vero non est opus, cum suavitate spiritali tamen legitur, et tractatur. Omne autem sacramentum, cum intelligitur, vel ad contemplationem veritatis, vel ad bonos mores refertur. Contemplatio veritatis in solius Dei dilectione et cognitione fundata est. Boni mores in dilectione Dei et proximi. In quibus duobus tota lex pendet et prophetae.
3-10. Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini ? Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa ? Qui ergo tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis, an ex auditu fidei ? Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, quia benedicentur in te omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Quicunque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.
Sic stulti. Item hic increpat eos ; quasi dicat : Et quia spiritus est ex fide, ergo vos stulti estis et sic, id est adeo, ut cum coeperitis instrui Spiritu sancto, id est cum initium habueritis a Spiritu sancto, nunc cum provectiores estis consummamini, id est quaeritis consummari carne, id est per carnales observantias, a quibus nec initium iustitiae poterat haberi, et ita ordinem confunditis.
[Augustinus] Ordo enim est a carnalibus ad spiritualia surgere, non a spiritualibus ad carnalia cadere, sicut vobis accidit, quia quod bonum non est, non est Evangelium cum hoc annuntiatur. Tanta, etc., quasi dicat : Vos quaeritis consummari carnalibus observantiis, sed non consummamini, imo habita perditis. Et ideo tanta passi estis sine causa, id est sine utilitate ; vel hoc ideo dicit, quia multa iam pro fide toleraverant, et in ipsis passionibus charitate timorem vicerant, sine causa ergo tanta passi erant, qui a charitate quae in eis tanta sustinuerat, ad legem labi volebant.
[Ambrosius] Si tamen ; quasi dicat : Dico vos passos sine causa, non, tamen affirmo, quia in vobis, id est in potestate vestra est, si vultis, non erit sine causa, imo proderit. Sine causa enim factum dicitur superfluum, quod nec prodest, nec nocet. Hoc autem prodesse potest, si resipuerint. Hoc dicit ne desperent. Qui ergo tribuit, etc. Redit ad illam quam coeperat demonstrationem, ostendens quod sicut illi per opera legis quae nunquam habuerunt, non acceperunt Spiritum sanctum, sed per fidem ; ita et ipse non per illa opera, sed per fidem habet potestatem dandi Spiritum sanctum, et operandi miracula. Quasi dicat : Quia vos non ex operibus legis quae nunquam habuistis, accepistis Spiritum, sed ex fide, ergo qui tribuit vobis Spiritum sanctum, ministerio, non auctoritate, et operatur virtutes, id est miracula in vobis, id est inter vos, scilicet ego, facit hoc ex operibus legis, an ex auditu fidei ? Non utique ex operibus legis, sed ex fide : et si mihi qui ibi valui non prosunt, cur vos ea quaeritis ? Quod autem mihi non prosint per exemplum vestri manifestatur ; per vos enim potestis videre quod ego qui habui opera legis, non tamen per ea, sed per fidem accepi potestatem dandi spiritum ministerio, non auctoritate, et operandi miracula. De eo quod sub lege fuerat, posset dubitari, sed per similitudinem istorum liquet. Deinde adhibet exemplum patris Abraham, cui ante circumcisionem fides reputata est ad iustitiam subdens :
Sicut, etc. Et ostendit hic iustitiam esse ex fide ; quasi dicat : Ita spiritus est ex fide sicut et iustitia. Nam scriptum est in Genesi ; Abraham credidit Deo, et ipsum credere, reputatum est ei ad iustitiam, id est sufficiens causa fuit iustitiae Abrahae, et est aliis. Et vocat hic iustitiam peccatorum remissionem, et bonae vitae observantiam. Cognoscite ; quasi dicat : Quia Abraham iustus est ex fide, cognoscite ergo quia illi qui sunt ex fide, id est quorum esse est ex fide, id est qui ex fide credunt se iustificari et salvari hi sunt filii Abrahae, imitatione, id est iusti. Providens autem.
[Augustinus] Ostendit superius ex fide esse spiritum et iustitiam, hic ostendit ex eadem fide esse benedictionem ; quasi dicat : Non solum iustitia est ex fide, sed etiam benedictio, quia Scriptura, inducens Deum loquentem Abrahae, dicit : O Abraham, omnes gentes, non tantum Iudaei, benedicentur aeterna beatitudine in te, id est quod est in fidei tuae conformitate, quia imitatione fidei eius qua iustificatus est etiam ante circumcisionem, Iudaei et gentes benedicentur. Vel in te, id est in tuo semine, scilicet in Christo. Et ne alio, id est ad alium sensum, vertas verba illa, dicit Moysen sic sensisse, addens ; Providens, etc. ; quasi dicat : Scriptura, dicit providens, id est ostendens longe antequam fieret provisum esse hoc, scilicet quia Deus iustificat ex fide gentes, non ex operibus legis. Et ideo praenuntiavit Abrahae, id est ostendit praenuntiatum esse Abrahae quod ex fide est benedictio dicens : Quia in te, id est tuae fidei imitatione benedicentur aeterna beatitudine omnes gentes. Et quia auctoritas Scripturae hoc dicit igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham, id est sicut Abraham per fidem benedictus est. Quicunque enim. Quasi dicat : Recte dico quod illi qui ex fide sunt benedicentur. Ex operibus enim non benedicuntur, sed mali sunt : quod ita dicit : Quicunque enim ex operibus legis sunt, sicut illi qui per ea putant se iustificari, sub maledicto transgressionis sunt, ut nequeant evadere, et ideo illud quod dictum est Abrahae, scilicet in te benedicentur omnes gentes, non est aliter intelligendum quam supra exposuit. Non enim sic intelligi debet, ut dicatur sicut Iudaei volunt, in te benedicentur omnes gentes, id est in tuorum operum similitudine. Ex operibus enim legis non est benedictio, sed maledictio : quod intelligendum est non de operibus quae ad mores pertinent, sed quae in illis observationibus fiebant. Prodest enim lex scripta in tabulis, in quibus erant tria mandata pertinentia ad dilectionem Dei, et septem ad dilectionem proximi ; caetera vero sunt hominum quod legis auctoritate probat subdens :
10-14. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est quia iustus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide ; sed qui fecerit ea, vivet in illis. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno, ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem.
Scriptum est enim ; quasi dicat : Illi qui ex operibus legis sunt maledicti sunt. Et vere, quia sic scriptum est in Deuteronomio : Maledictus est omnis qui non permanserit, non solum cognoverit, non in quibusdam tantum, sed in omnibus praeceptis, quae scripta sunt in libro legis. Permanserit, dico, ita ut faciat ea, id est non modo velit, sed opere impleat, quod nullus potest facere. Unde Petrus ait : Quid tentatis imponere nobis iugum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus ? Et est sensus : quasi dicat : Deus per Moysen multa quidem praecepit quae nullus implere poterit, sed homini data sunt in onus ad eius domandam superbiam, qui dicebat : Non deest qui impleat, sed deest qui iubeat. Et ideo maledicti erant omnes qui sub lege erant, quia in omnibus erat reatus transgressionis, a quo absoluti erant qui in gratia confidebant ; spiritualiter saltem legem implentes in quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed etiam a maledicto legis. Cur ergo Galatae transeunt a gratia ad maledictionem ? Quasi dicat : Stulte faciunt. Quoniam autem ; quasi dicat : Ex lege est maledictio, qui autem non sit ex ea iustitia, per auctoritatem Habacuc ostenditur. Et hoc est quid dicit : Quoniam autem nemo iustificatur in lege, id est per opera legis, apud Deum, etsi apud homines qui falluntur, manifestum est, ex verbis Habacuc.
[Augustinus] Ille iustificatur apud Deum, qui eum gratis colit, scilicet non cupiditate appetendi aliquid ab eo praeter ipsum, vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est. Manifestum est, dico, quod ait Habacuc : Iustus ex fide vivit. Iustus est aliquis ex fide, et per hoc vivit vita aeterna. Lex autem ; quasi dicat : Ex fide est iustitia et vita, sed lex non est ex fide, ut profuturis impleatur, sed timore. Posset enim videri quod opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarent aeterna, de quibus fides est, quod utique non faciebant, sed ex timore poenae illa servabant. Unde subdit : Sed qui fecerit ea, vivet in illis. Non ait qui fecerit eam, vivet in ea, cum praemisisset, lex non est ex fide, ut intelligas legem in hoc loco pro ipsis operibus quae in illis observationibus fiebant positam. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique, si ea non fecissent, lapidationem, vel crucem, vel aliquid huiusmodi pati. Ideo ait : Qui fecerit ea, vivet in illis, non apud Deum, id est habebit praemium, ne ista morte puniatur, aliter enim plecteretur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit praesentissimum praemium. Non igitur ex fide vivit quisquis praesentia quae videntur, vel cupit, vel timet, quia fides Dei ad invisibilia pertinet.
[Ambrosius] Vel, lex non est ex fide, id est nil mandat credendum, sed faciendum. Alia non mutantur. Christus autem ; quasi dicat : Ex lege est maledictio non iustitia ; sed Christus redemit nos Iudaeos de maledicto legis, sub quo eramus. Cur ergo, vos Galatae, ad idem tenditis ? Factus, etc. ; quasi dicat : Redemit nos de maledicto legis. Ipse dico factus, id est reputatus, pro nobis, non solum maledictus, sed etiam maledictum. Quo verbo secundum usum loquendi plus quam si diceretur maledictus, intelligitur, id est valde peccator, dum ut reus occiditur, et dum in eius contumelia dicitur caeco illuminato : Tu discipulus illius sis, nos discipuli Moysi erimus. Quia scriptum ; quasi dicat : Ideo reputatus est maledictum, quia suspensus est in cruce, quia scriptum est in Deuteronomio : Maledictus omnis qui pendet in ligno, pro suis videlicet sceleribus.
[Hieron.] Non enim ideo est maledictus, quia crucifixus est, sed quia in talem inciderit reatum ut meruerit crucifigi, quod non Christus. Et ideo licet sit reputatus, tamen non fuit maledictus maledictione culpae, etsi maledictione poenae. Maledictio enim gemina est, scilicet culpae et poenae. Unde et meledictum duobus modis dicitur, scilicet active et passive, id est secundum culpam et secundum poenam.
Ostenso igitur qualiter hic locus accipi possit de maledicto culpae, et de maledicto poenae, prosequamur. Factus est, etc., quasi dicat : Christus redemit nos a reatu praevaricationis, qui propter hoc factus est pro nobis rei veritate maledictum, id est mortalis. Mortalitas autem ex peccato est, ideoque et ipsa maledictio dicitur, et ex ea aliquid maledictum. Ne autem horreas quod dicit Christum esse maledictum, confirmat auctoritate prophetae Moysi, subdens : Quia, etc. Quasi dicat : Vere factus est maledictum, quia scriptum est : Maledictus est, id est vere mortuus. Et vere satis est miser omnis qui pendet in ligno. Ad litteram hoc dixit Moyses de reis mortis, ut reo mortis hoc sufficeret si suspenderetur, quia haec poena caeteris abiectior et ignobilior erat. Ideo in Deuteronomio dictum est : Ut qui suspensus fuerit, in vespera deponatur, et ostendit quare, quia maledictus omnis qui pendet in ligno.
[Ambrosius] Quasi dicat : Satis est vel sit ei ad poenam quod suspensus moritur reus, et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si diutius ibi sit, maius sit opprobrium et macula generi eius. Ab hoc ergo maledicto poenae ostenditur Christus non fuisse immunis hac auctoritate ; quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictus, id est mortuus. Securus ergo ait Apostolus, factus est pro nobis maledictum, sicut non timuit de eodem dicere, pro omnibus mortuus est. Hoc enim est maledictus quod mortuus est, quia mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est omne peccatum, sive ipsum quod fit ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod et vocatur peccatum, quia ex peccato fit. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum. Unde alibi Apostolus ait : Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Quod enim dixerat similitudinem carnis peccati, hoc etiam appellat peccatum, ubi ait, ut de peccato, etc. Quia enim de peccato mors est, illa autem caro quamvis ex Virgine, tamen mortalis fuit ; eo ipso quo mortalis erat similitudinem carnis peccati habebat. Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum ? Plane hoc propheta dicere debuit et praedicare, nec in hoc quod maledictus appellatus est qui pendet in ligno, contumelia in Deo putanda est. Ex parte quippe mortali pependit in ligno. Mortalitas autem ex maledictione peccati primi hominis est. Si ergo diceret : Mors maledicta est, nemo exhorresceret. Item, si diceret : Peccatum maledictum est, nemo miraretur. Quid autem pependit in ligno nisi caro mortalis, cuius mortalitas ex peccato veteris hominis erat ?
[Augustinus] In eius peccati et mortis figura etiam Moyses exaltavit serpentem in eremo super lignum. In illa enim figura mors Domini pendebat in ligno.
Nec in eo etiam maior invidia est, quod addidit, Deo, ut diceret : Maledictus Deo omnis qui pendet in ligno.
[Hieron.] In Hebraeis enim codicibus et nostris in Deuteronomio nunc habetur, maledictus est Deo. In antiquis tamen Hebraeorum codicibus non habetur nomen Dei, et puto post passionem Domini ab aliquo positum esse, ut nos qui maledictum a Deo credimus Christum, infamaret,
sed non est hoc in contumeliam Domini, qui ideo dicitur maledictus Deo, quia odit Deus peccatum et mortem nostram, cum ad delendum eam misit Filium suum. Quid ergo mirum si maledictus dicitur Deo qui in se habet quod Deus odit, id est quod reprobat et delet ? Addit proinde, omnis, etiam Christus, ne futuri haeretici negent eius veram esse mortem. Praevidit enim Moyses haereticos futuros, et veram Domini mortem negaturos. Et ideo volentes ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam veritate seiungerent. Ergo contra longe futuros haereticos de longe clamat Moyses : Sine causa tergiversamini, o haeretici, quibus displicet veritas mortis Christi. Maledictus enim omnis qui pendet in ligno, non ille aut ille, sed omnis omnino, etiam Filius Dei semper vivus in iustitia sua, mortuus autem propter delicta nostra, in carne suscepta ex poena nostra. Sic et semper benedictus est in sua iustitia, maledictus autem in morte suscepta ex poena nostra.
[Augustinus] Cum enim ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum quod mortem comitatur suscipere non dedignatus est. Ideoque additum est, omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto penitus separaretur. Insipiens quidem honorificentia Christum a maledicto quod morti coniunctum est separat. Et ita vere mortuum negat, dicens pependisse in ligno specie quadam falsae carnis, et non veram mortem in cruce solvisse. Contra quod propheta vere mortuum clamat, cum ait maledictus omnis qui pendet in ligno, id est vere mortuus. Poena enim peccati, vel ex benedictione venit, vel ex maledictione. Sed si ex benedictione venit, optare debes semper esse in poena peccati. Si autem cupis inde liberari, crede per divinae sententiae iustitiam ex maledictione venisse, qua dicitur : Si tetigeritis, morte moriemini. Ut in gentibus ; quasi dicat : Ita nos Iudaeos redemit a maledicto legis, ut etiam, in gentibus, quae non sub maledictione legis erant, fieret benedictio Abrahae promissa. Et hoc in Christo Iesu, id est per Christum, fieret, dico, ita ut, tandem nos utrique scilicet Iudaei et gentes, accipiamus pollicitationem Spiritus sancti, id est beatitudinem aeternam, quam Spiritus sanctus in arrham datus promittit. Accipiamus, dico per fidem, non per opera legis.
15-18. Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit et seminibus quasi in multis, sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus. Hoc autem, dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Nam si ex lege haereditas, iam non ex promissione. Abrahae autem per promissionem donavit Deus.
Fratres, secundum hominem dico. Ostendit hucusque iustitiam, non ex lege, sed ex fide esse, exemplo sui et Abrahae, et Scripturarum auctoritate. Nunc per humanam consuetudinem idem demonstrat ; quasi dicat : Probavi per rationes et auctoritates quod per fidem non per legem datur spiritus, et iustitia et beatitudo. Modo, o fratres, dico, id est probo illud idem secundum hominem, id est secundum humanam consuetudinem in qua, quamvis saepe non sit firmitas, tamen testamentum hominis, id est ab homine factum, suis haeredibus firmum est, quia nemo spernit, ut dicat non valere, non benefactum esse, aut superordinat, ut aliter de rebus illis disponat, sed est in auctoritate omnium, maxime cum sit confirmatum testibus et morte testatoris, similiter testamentum, id est promissionem Dei, lex non facit irritum, quod subsequenter dicit Apostolus : Quod si solum subderetur, facilis esset intelligentia in aptatione similitudinis, sed ex eo aliquantulum obscuratur, quia antequam illud inferat, promittit cui factum sit testamentum a Deo, id est promissio, scilicet Abrahae. Quod ideo facit, ut ex dantis et accipientis dignitate videatur incommutabilis sponsio. Et hoc est quod ait : Abrahae. Quasi dicat : Sicut testamentum hominis firmum est, similiter promissiones Dei firmae sunt, et quasi quis diceret : Fueruntne ante legem aliquae promissiones factae ? Respondet : Fuerunt utique, quia Abrahae, quem non falleret Deus, dictae sunt promissiones a Deo. Pluraliter dicit promissiones, quia frequenter idem, id est aeterna beatitudo promissa est : Et semini eius, Abrahae, id est Christo. Non quod ad eum fieret promissio, sed ad eum pertinebat, quia per eum promittebatur danda benedictio. Et quod semen illud Christus sit, non alius, notat ex verbis Scripturae Genesis, quae est : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit Scriptura, in seminibus, quasi in multis, id est sicut faceret, si de multis vellet intelligi : sed dicit in semine tuo, quasi in uno, id est sicut quae de uno vult intelligi, et illud unum est Christus. Unde subdit : Qui est Christus. Dicit enim Apostolus, non potest alius inveniri qui omnes gentes benedixerit.
Hoc autem. Quasi dicat : Hoc promisit Deus Abrahae. Hoc autem testamentum confirmatum a Deo, per iuramenta, dico, et affirmo quod lex non facit irritum, id est falsum ; quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit quod per legem esset benedictio, sed per semen. Quod si per legem benedictio est, frustra promisit semen, et frustra ipsum semen venit. Non igitur per eam benedictio est, quia data est post multum tempus a promissione facta Abrahae. Si ergo de ea esset benedictio, homines illius temporis, scilicet Abraham, Isaac, et Iacob non habuissent eam. Et addit : Quae lex facta est, id est data, post quadringentos et triginta annos, a promissione facta. Si ergo lex iustificat, non est iustificatus, Abraham, qui multum ante legem fuit. Quod quia dicere non possunt, coguntur fateri non legis operibus iustificari hominem, sed fide, simul etiam nos cogit intelligere omnes antiquos qui iustificati sunt ex ipsa fide iustificatos esse. Ergo lex non facit irritum, id est non infirmat lex promissionem, sed quod futura : et quando futura significat. Ad evacuandam. Quasi dicat : Lex non facit irritum quod iam valeret ad evacuandam promissionem, quia falsa esset promissio, et Deus mendax. Nam si ; quasi dicat : Vere evacuaretur. Nam si ex lege, id est ex operibus legis, datur haereditas, id est aeterna beatitudo, tunc iam non est ex promissione, id est ex eo quod promissio dixit, et ita promissio excluditur, et frustratur Abraham ; deinde destruxit consequens dum subdit ; Abrahae autem ; quasi dicat : Si est ex lege non est ex promissione, sed est ex promissione quod in parte ostendit, quia Deus donavit Abrahae de quo, non est dubium quin habeat, et constat quod sine lege fuit. Donavit, dico, per repromissionem, id est per fidem Christi saepe promissi.
19-20. Quid igitur lex ? Propter transgressionem posita est, donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu Mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.
Quid igitur lex ? Fit hic quaestio satis necessaria.
[Augustinus] Si enim fides iustificat, et priores sancti apud Deum per eam iustificati sunt, quid opus erat legem dari ? quod sic intulit interrogans et dicens : Quid igitur ?
Olim cum exponerem hoc capitulum, ita distinguendum putavi, ut interrogatio esset, quid igitur ? ac deinde esset responsio : Lex propter transgressionem, etc, quod quidem non abhorret a vero, sed melior mihi videtur ista distinctio, ut interrogatio sit ; Quid igitur lex ? et inferatur responsio : Propter transgressum, etc. Quasi dicat : Quandoquidem non est lex ad iustitiam vel ad beatitudinem.
[Augustinus] Quid igitur lex ? id est cur a Deo data est lex ? quae est eius utilitas ? (Ambrosius] Deinde ne frustra videatur data, cur data sit explanat, dicens : Lex posita est in medio, scilicet inter promissionem et semen cui facta est promissio, id est inter Abraham et Christum, propter transgressionem cohibendam, id est ut saltem timore cessarent homines transgredi, et quandoque idem facerent voluntate. Data est ergo ut populum Dei erudiret sub timore Dei, ut dignus fieret excipere promissionem quae est Christus.
Vel posita est propter transgressionem, id est ut homo superbe de suis viribus fidens acciperet praecepta, in quibus deficiens et factus praevaricator, liberatorem salvatoremque requireret.
Data ergo est lex, ut superborum cervix quos faceret transgredi humiliaretur, ut medicus optaretur, qui sibi tantum tribuebant, et voluntati suae tantum arrogabant, ut liberum arbitrium sibi putarent sufficere ad iustitiam, dicentes ; Nec deest qui impleat, sed deest qui iubeat. Data est ergo lex ad domandam eorum superbiam illorumque prodendam infirmitatem. Data est etiam duris in flagellum, data est etiam in signum futurorum, ut futura figuris attestaretur. Ecce habes quatuor datae legis causas breviter distinctas, quae in Epistola ad Romanos plenius explicantur, ubi dicitur : Lex subintravit, etc. Posita est, dico, ut staret, donec veniret semen, id est Christus, et ideo iam lex non est tenenda, cui semini promiserat Deus, id est de quo promiserat quod per eum benedicerentur omnes gentes, contra quem facit qui legem reducit.
[Ambrosius] Lex dico, ordinata per angelos, id est per Moysen, et alios ministros Dei ; vel per angelos, id est ministerio angelorum hominibus data.
[Augustinus] In quibus angelis erat utique Pater et Filius et Spiritus sanctus ; et aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus ; aliquando sine ulla distinctione personae Deus per illos figurabatur. Et nota quod non ait data, sed ordinata ; quasi dicat : Ordinabiliter data, scilicet inter tempus naturalis legis, de qua convicti sunt quod iuvare non poterat, et tempus gratiae ante quam gratiam convincendi erant de lege. Magno utique consilio Dei factum est ut post hominis casum illico lex non daretur, vel Dei Filius mitteretur. Nisi enim hominis superbia prius vires suas experiretur, sui arbitrii libertati sufficientiam arrogaret, et legem superflue datam, et Dei Filium frustra venisse iudicaret. Item, nisi lex scripta ei daretur, per quam quid posset probaret, Christi adventum superfluum iudicaret.
Ne igitur detrahendi vel murmurandi occasionem haberet, reliquit eum Deus prius in libertate arbitrii in lege naturali, ut sic vires naturae suae cognosceret, ubi cum deficeret videns sibi liberum arbitrium non sufficere ad iustitiam, nec tamen sic se humiliavit ad poscendam gratiam, sed superbe legem scriptam legi naturae adiunctam sibi sufficere putans clamabat : non deest qui impleat, sed deest qui iubeat. Ut igitur et de ipsa convinceretur, antequam Filium mitteret, legem dedit, quae peccati morbum detexit non consumpsit : qua data invaluit morbus, aucta est infirmitas, non legis, sed naturae vitio et diaboli instantia, ut ita cognita utriusque legis insufficientia et sua infirmitate clamaret ad medicum, et quaereret gratiae auxilium, et ita factum est. Multiplicatis enim infirmitatibus postea acceleraverunt ad medicum, qui veniens in forma servi sanavit vulnera hominis languidi. Hic est Samaritanus ille qui ad vulneratum qui inciderat in latrones appropinquavit, atque vulnera eius alligavit, quem sacerdos et levita immisericorditer, id est lex vetus et sacerdotium, quia lex neminem ad perfectum duxit. Hic est etiam Eliseus ille qui misit baculum ad suscitandum filium Sunamitis, per quem cum ille resurgeret, tandem venit ipse Eliseus, et contraxit se atque coaptavit puero mortuo, et resurrexit mortuus. Hic etiam est angelus ille in cuius descensu movebatur aqua, et sanabatur unus. Hic est omnipotens sermo qui a regalibus sedibus venit, dum medium silentium tenerent omnia. Primum silentium fuit ante legem, secundum sub lege, tertium erit in gloria. Primum fuit ignorantia languoris, secundum desperatio curationis, tertium adeptio sanitatis. Ante legem namque homo morbum non agnoscebat suum, ideoque silebat, nec quaerebat remedium. Ut autem lex subintravit et ostendit languidis vulnera sua, mox ruptum est silentium, et coeperunt aegri poscere remedium ; sed opera legis, ubi non est salus sanari volentes, quod quaerebant, invenire nequibant. Tandem igitur considerans homo neminem per legem iustificari, quasi per diuturnos clamores fatigatus, et desperans rursum loqui cessavit, subsecutum est secundum silentium. Tunc igitur omnipotens Sermo Patris a regalibus sedibus forma servi indutus in mundum venit. Samaritanus ad vulneratum appropiavit, Angelus magni consilii in piscinam descendit, Eliseus ad suscitandum mortuum accessit, id est summi regis Filius, de concessu Patris ad tolerandam mortem passionis, de aequalitate maiestatis ad patibulum crucis, de sede regali ad officinam peccati, de lumine caeli ad tenebras mundi vel inferni venit. Et veniens locutus est pacem, dedit gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam, et ita rupto silentio coeperunt aegri pura fide ac vera confessione, quasi magnis clamoribus flagitare remedium, et accelerare ad medicum, per quem vulnera sanarentur, morbus curaretur. Recepta vero sanitate, et donata venturae immortalitatis felicitate, nihil ultra restabit petendum : et tunc erit tertium beatum silentium. Ordinabiliter igitur et sapienti consilio lex data est per angelos, in quibus Deus loquebatur. Qui ergo nunc eam reducit, contra ordinem angelorum facit. Lex dico, posita in manu Mediatoris, id est potestate Christi, ut staret dum vellet, vel cessaret cum vellet. Ergo contra eum facit is qui eam destruxit, id est contra Christum, qui cum sit Deus et homo, inter Deum et homines mediat, dum eos qui a Deo recesserant per se reconciliat.
Medius enim non est nisi inter duos. Recesseramus a maiestate Dei, et peccato nostro offenderamus eum, missus est Dei Filius mediator, qui sanguine suo solveret peccata nostra quibus a Deo separabamur, et interpositus redimeret nos et reconciliaret ei, a quo aversi peccatis nostris et delictis tenebamur. Ipse est caput nostrum, ipse est Deus aequalis Patri ; sed Deus, ut crearemur ; homo, ut recrearemur ; Deus ut faceret, homo ut reficeret. Mediator autem ; quasi dicat : Lex quam habet mediator, Iudaeorum tantum est ; sed tamen ipse mediator non est unius populi tantum, id est Iudaeorum qui legem habuerunt, sed etiam gentium, id est non solum Iudaeos, sed etiam gentiles reconciliat Deo. Et ideo non quaeratis legem ut habeatis mediatorem. Deus autem ; quasi dicat : Mediator non est unius, sed tamen est unus, id est sufficiens ad omnes reconciliandos Deo, quia ipse est Deus, et ideo aliud non adiungatis ei.
[Ambrosius] Vel ita, lex posita est in manu Mediatoris, id est in potestate Christi qui est arbiter duorum populorum, scilicet iudaici et gentilis.
[Ambrosius] Mediator autem ; quasi dicat : Lex quam habet Mediator unius populi est, sed ipse non est Mediator. Unius, id est non est arbiter unius populi, sed duorum inter se : quia duos populos discordes pacificavit in se lapide angulari. Hinc numerum deorum, et famulatum elementorum, inde ritus legis auferens, per quae discordabant, et sic facti sunt pacifici. Ipse enim est pax nostra qui fecit utraque unum, duos populos condens in se. Sed secundum istos, Christus non est arbiter duorum, qui inducti in legem de duobus fecerunt unum populum, et unius populi nullus est Mediator. Deus autem ; quasi dicat : Christus est Mediator, non Pater vel Spiritus sanctus, sed tamen unus Deus est, non plures. Hoc dicit, ne praedicando Christum esse Deum, qui secundum quod homo Mediator est, uni Deo contrarium praedicare videretur, quia ipse homo iuxta quod Deus est : cum Pater unus est Deus, Pater enim et Filius unus est Deus. Deus enim naturae nomen est, et potestatis, quam in Patre et Filio individuam manere ratio docet. Vel aliter dici potest, lex posita est in manu Mediatoris. Mediator autem non est unius, quasi inter aliquos vel aliqua medius est. Mediator autem esse non potest inter Deum et Deum, quia unus est Deus ; sed inter Deum et hominem, quasi inter duo extrema. Sed Mediator est in quantum homo.
Nam in quantum Deus, non mediator, sed aequalis Patri est, hoc idem quod Pater, cum Patre unus Deus. Deus enim supra nos est, et nos infra illum, et multa interiacent spatia, maxime peccati intervallum longe nos distinguit atque abiicit. In hac tanta distantia ut esset nobis via qua veniremus ad Deum, accedit homo ad Deum, et fit una persona, ut non sit semideus, quasi parte Dei Deus ; et parte hominis homo, sed totus Deus, et totus homo. Et quia Mediator est inter duo extrema, videretur, vel quod Christus non esset Deus, vel quod duo dii essent. Ad quod respondet : Etsi Mediator non est unius, sed duarum extremitatum, tamen est Deus et unus cum Deo Patre per divinam naturam, cui mediat per humanam.
[Augustinus] Nam si Filius Dei in naturali aequalitate Patris maneret, nec se exinaniret formam servi accipiens, non esset mediator Dei et hominum, quia ipsa Trinitas unus Deus est, eadem in tribus, scilicet in Patre et Filio et Spiritu sancto deitatis aeternitate, et aequalitate consistente. Si ergo Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum naturam habet, ostendite unde sit medius inter nos et illam : unde enim medius erit, si utramque non habuit ? quia nisi talem dederis inter Deum et homines, qui ita sit medius ut Deus sit propter divinitatis, et homo propter humanitatis naturam, quomodo humana reconcilientur divinis, non ostendis. Nam ipse veniens, prius in seipso humana divinis sociavit, per utriusque naturae communionem in una eademque persona. Deinde omnes fideles Patri reconconciliavit Deo, dum sanati sunt ab impietate superbiae, quicunque humilitatem Christi credendo dilexerunt, et diligendo imitati sunt.
21-24. Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit ! Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur.
Lex ergo ; quasi dicat : Quandoquidem lex est posita propter transgressionem. Est ergo lex adversus promissa Dei ? Ut per eam impleatur aliter quam promissum est ? Absit !
[Hieron.] non est inimica promissionis, sed confirmat eam. Si enim lex posset praestare vitam, et id quod repromissio spoponderat exhibere, vere promissio per legem putaretur exclusa. Si enim ; quasi dicat : Vere non est contra promissa, quia ex lege non est vita, id est aeterna beatitudo, quia si inde esset vita, tunc et iustitia. Quod ita dicit : Si enim data esset lex quae posset vivificare, id est vitam conferre, vere, non solum opinione ex lege esset iustitia. Sed non est ex ea iustitia, quia potius condemnat, et sub peccato concludit. Et hoc est quod dicit : Sed conclusit Scriptura, id est lex ipsa, omnia sub peccato. Lex dicitur Scriptura, qui manens est, et scripta, vel ideo quia non dat spiritum vivificantem, sed tantum est Scriptura. Et hoc conclusit omnia sub peccato, id est Iudaeos omnino clausit sub peccati dominio.
Victi enim concupiscentia, et ipsius mandati transgressione rei facti sunt. Vel, conclusit omnia sub peccato, id est ostendit omnes homines clausos esse sub peccato. Non est enim lex data ut peccatum auferret, sed ut peccato omnia conclusa ostenderet.
[Augustinus] Data est lex ut aegrum de morbo convinceret, qui sibi sanus videbatur, ut peccata demonstrarentur, non ut auferrentur.
Data est ut inveniret se homo, non ut morbus sanaretur, sed ut praevaricatione morbo crescente, medicus quaereretur. Qui ergo negat aegritudinem suam, superfluum iudicat Salvatorem. Ergo et in natura nostra Creatorem laudemus ; et propter vitium quod nobis inflictum est Salvatorem quaeramus.
[Augustinus] Et nota quod idem dicit hic quod in Epistola ad Romanos : Conclusit Deus, omnia in incredulitate ut omnium misereatur.
[Ambrosius] Notis enim peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed quaerant misericordiam. Et quasi quis quaereret, replicans superiorem quaestionem : Cur ergo data est lex ? Respondet : Ut promissio daretur credentibus ex fide Iesu Christi. Quasi dicat : Ideo sic Deus disposuit, ut homines vota sua et legis infirmitate accelerarent ad gratiam, et credendo promissa consequerentur.
Lex ergo data est ut gratia quaereretur, gratia data est ut lex impleretur. Nec enim suo vitio non implebatur lex, sed vitio prudentiae carnis : Quod vitium per legem demonstrandum, et per gratiam fuit sanandum. Prius autem, vel, enim, de Iudaeis specialiter agit ostendens quam utilitatem exhibuerit eis lex ; quasi dicat : Lex conclusit omnia sub peccato, sed tamen fuit utilis, quia priusquam fides veniret, quasi spontanea, quam nullum meritum advocavit, custodiebamur, non liberi, sed servi, sub lege, id est sub onere legis.
[Augustinus] Vel, custodiebamur sub lege, quasi inviti. Custodiebamur dico, conclusi, quasi in ergastulis servire coacti. Conclusio eorum erat timor unius Dei et cognitio praevaricationis, et quod praevaricatores ipsius legis inventi sunt, non ad perniciem, sed ad utilitatem valuit eis qui crediderunt. Cognitio enim maioris aegritudinis et desiderari medicum vehementius fecit, et diligi ardentius. Custodiebamur, dico, ut sic assueti duceremur in eam, scilicet tam bonam fidem quae, tempore Christi revelanda erat, ubi multa aperta sunt quae prius obscura erant, quia occulta fuit fides in antiquis, quae fides donum est Dei, sicut et gratia.
In quo enim nostrum prius erat fides, quam veniret gratia ? Nemo penitus glorietur se fidem ex proprio sensu genuisse, per quem posset credere Deo, sed agnoscat per gratiam a Deo unicuique revelatam.
[Augustinus] Et si ante revelationem fidei, hanc perscriptam utilitatem lex tantum habuit, quid ergo utilitatis post fidem habuit ? Nihil. Itaque ; quasi dicat : Et quia lex custodiebat ad fidem. Itaque lex fuit pedagogus noster, nos quasi pueros ab illicitis comprimens, et ad recta dirigens timore poenarum.
[Hieron.] Pedagogus enim parvulis assignatur, ut lasciviens refrenetur aetas, et prona in vitia teneantur corda, dum tenera studiis eruditur infantia, et metu poenae coercita, praeparatur ad maiora. Et hoc ipsum nomen paedagogi sonat compositum ab eo quod pueros agat, id est ductet. Lex ergo populo lascivienti ad instar paedagogi apposita est ut custodiret eos, et futurae fidei praepararet. Ecce honor legis, quia custodivit ut paedagogus : sed hoc non est magnum, quia puerorum est non adultorum. Paedagogus fuit noster, dico, et hoc in Christo, id est in institutione Christi, qui ideo instituit, ut sic venientes ad fidem quasi pueri ad perfectionem, ex ipsa fide non ex lege iustificemur. Vel, fuit paedagogus noster in Christo, id est in exsequendis praeceptis Christi, ut sic ex fide iustificemur. Quasi dicat : Quandiu fuimus rudes, lex erat nobis paedagogus.
25-29. At ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu. Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes.
At ubit venit fides, id est postquam revelata est fides quae prius occulta fuerat in antiquis, iam id est mox, non sumus paedagogo, id est sub coactione quae non est necessaria liberis. Vel, iam, id est in hac vita hoc bonum habemus, quod non sumus sub paedagogo, et maius in futuro habebimus. Omnes enim ; quasi dicat : Ideo nos Iudaei tempore fidei pedagogum deseruimus, quia omnes, vos gentiles qui non habuistis legem, estis filii Dei. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis. Quasi dicat : Non debetis hoc facere, filii Dei estis. Vos dico, entes, per fidem in Christo Iesu, id est unum et idem cum Deo, non utique natura, sed charitatis copula. Quicunque enim ; quasi dicat : Vere per fidem estis in Christo. Nam quicunque, id est cuiusque conditionis vel sexus, baptizati estis in Christo, id est institutione Christi ad similitudinem mortis eius, Christum induistis, id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor, et contra aestus protectio.
[Hieron.] Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit, dicens : Induite vos Dominum nostrum, id est Christum.
Induunt autem homines Christum, aliquando usque ad perceptionem sacramenti, aliquando etiam usque ad vitae sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune ; hoc alterum vero proprium est bonorum, in quo Christo, id est in cuius Christi fide, non est Iudaeus, neque Graecus, non est servus, neque liber, non est masculus neque femina, id est propter nihil horum aliquis dignior est in fide Christi. Et ideo nemo iudaizet, quasi per hoc sit dignior. Omnes enim ; quasi dicat : Vere nihil horum est per quod aliquis dignior sit in Christo, quia omnes vos gentiles unum estis, scilicet non differentes in aliquo. Unum dico, in Christo Iesu, id est in fide Christi. Si autem ; quasi dicat : Vos estis in Christo. Sed si vos Christi estis, ergo semen Abrahae, id est iusti per fidem sicut fuit Abraham. Et si semen Abrahae estis, quid ergo plus Iudaeis est ? Nihil. Dico quod semen estis Abrahae. Et ideo estis haeredes regni. Et hoc secundum promissionem, id est secundum fidem Christi repromissi, non secundum carnales observantias.
[Hieron.] Nota quod supra semen Abrahae dictus est Christus, ubi legitur quod promissiones dictae sunt Abrahae, et semini eius. Hic autem semen Abrahae dicti sunt filii Christi, id est omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahae, corporaliter sentiendum est quod ex eius stirpe generetur ; quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahae, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.
