Ad I Thessalonicenses III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT III
1-13. Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis solis, et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, ut nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. Propterea et ego amplius non sustinens nisi ad cognoscendum fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et charitatem vestram ; et quia memoriam nostri habetis bonam, semper desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos : ideo consolati sumus, fratres, in vobis, in omni necessitate et tribulatione nostra per fidem vestram, quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae ? Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus Iesus Christus dirigat viam nostram ad vos. Vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat charitatem vestram in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vobis ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum, et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu Christi cum omnibus sanctis eius. Amen.
Propter quod, scilicet quia estis gloria nostra, vel quia sumus desolati pro vobis, non sustinentes amplius, ignorare statum vestrum, quia quasi pondus erat, dum nescirem de constantia vestra, placuit nobis solis, scilicet mihi et Silvano remanere Athenis, et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in Evangelio Christi, praedicando, ad confirmandos vos, addendo, si quid deerat vobis, et exhortandos vos, ut in quibus eratis bonis, staretis, et hoc pro fide vestra, defendenda, ut nemo vestrum moveatur ab integritate fidei in tribulationibus istis transitoriis. Ipsi enim. Quasi dicat : Nemo debet mori propter tribulationes, quia ad hoc destinati sumus, quod ita ait : Ipsi enim scitis quod in hoc, id est in ferendis tribulationibus positi sumus, a Christo, id est destinati. Vel, in hoc, id est in tribulationibus positi, stabiles sumus : et vere in hoc positi sumus, nam cum apud vos essemus, praedicebamus vobis nos passuros tribulationes, sicut patet, et factum est et scitis, si nos praescivimus et non fugimus, tunc et vos patimini qui haec scitis.
[Ambrosius] Propterea, scilicet quia et nos passi sumus, ne pro nobis terreamini, non solum propter alia quae supra dixi, et ego amplius non sustinens nescire quid ageretur apud vos, misi Timotheum, creatum ab apostolo episcopum ad cognoscendum fidem vestram, ne forte is qui tentat, id est cuius officium est tentare, scilicet diabolus, tentet vos, id est deceperit : hoc de infirmis timendum erat ; et ne inanis fiat labor vester, id est quidquid boni hucusque fecistis. Nunc autem, quasi dicat : Misi Timotheum ad cognoscendum fidem vestram. Nunc autem veniente Timotheo a vobis ad nos, et annuntiante nobis fidem et charitatem vestram, in adversis, scilicet quod non pro vestris nec pro meis tribulationibus moti estis a fide et charitate Dei, et quia habetis bonam, id est vobis utilem, memoriam nostri, scilicet quod pro tribulationibus non viluimus. Vos, dico, semper desiderantes videre nos pro exemplo, et ut de vobis gratularer, sicut nos quoque, desideramus videre vos. Ideo, scilicet quia annuntiavit haec non pro praesentia eius, nos qui prius eramus desolati, consolati sumus, id est consolationem accepimus, o fratres, in vobis, id est pro vobis, in omni necessitate, id est penuria, et tribulatione nostra, et quomodo dixerit pro vobis, exponit, subdens, scilicet per fidem vestram quam audivimus firmam. Vel, per fidem vestram, iuro, consolati sumus, dico, et vere, quoniam nunc in hac miseria vivimus, quasi in coelo essemus. Si vos statis, recti et firmi in Domino, id est in fide Domini. Quam enim. Quasi dicat : Vere consolati sumus ; nam adeo, quod non dignas grates agere possumus, et hoc est quod ait, quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis ? Nihil enim est tam dignum quod sufficere possit ad compensationem acquisitae salutis gentium. Nos, dico, positi in omni gaudio quo gaudemus, quasi dicat : Quod non cito transit. Propter vos, stantes ante Deum nostrum, id est in beneplacito Dei. Nos, dico, nocte et die orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae, quae olim non potuimus docere vos, quia eratis parvuli. Orantes, dico, abundantius quam antea, quia modo plus posset addere eis. Nos oramus videre vos. Ipse autem Deus, qui potest, et Pater vester, qui vult bonum, et Dominus Iesus Christus, per quem omnia facit Pater, dirigat, id est faciat directam, et ab impedimentis liberam viam nostram ad vos. Sive autem, venerimus sive non, Dominus multiplicet vos in numero fidelium et virtutum, et abundare faciat charitatem, vel veritatem vestram invicem, inter vos, et in omnes, etiam inimicos, ita perfecte, quemadmodum et nos in vobis, abundamus charitate. Dico ut faciat charitatem vestram abundare, ad hoc, scilicet ad confirmanda corda vestra, ita ut sitis sine querela, scilicet ne vos de malis conqueramini. Vel ita, innocentes sitis, ne quis de vobis possit conqueri, et ut sitis in sanctitate, id est in virtutum consummatione. Per hoc existentes ante Deum et Patrem nostrum, id est in beneplacito Dei, non ad aspectum hominum. Vos, dico, positi mente in adventu Domini nostri Iesu Christi cum omnibus sanctis, id est sicut faciunt omnes sancti. Vel existentes ante Dominum nostrum, id est in beneplacito Dei, usque in adventu Domini nostri Iesu Christi, qui erit cum omnibus sanctis, id est cum quibus veniet ad iudicium. Amen. Quasi dicat : Hoc vere erit.
