Ad II Corinthios VIII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT VIII
1-8. Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei quae data est in Ecclesiis Macedoniae ; et quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit ; et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos. Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino ; deinde nobis per voluntatem Dei, ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. Sed, sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans.
Notam autem facio vobis, fratres, gratiam Dei, id est gratuitum donum Dei. Donum autem Dei vocat eleemosynam dare. Quae gratia data est mihi in Ecclesiis Macedoniae. Quae est illa ? hoc, scilicet quod abundantia gaudii ipsorum fuit in multo experimento tribulationis, quia non solum voluerunt pati, sed experti sunt : et inde gavisi sunt, et cum pauperes essent, abundanter dederunt. Unde subdit : Et amplissima paupertas, etc. Vel : Abundantia gaudii ipsorum fuit in multo experimento tribulationis, quia pro tribulatione Pauli et Sylae ibi facta non sunt scandalizati,
[Ambrosius] sed devote et cum gaudio acceperunt verbum, ut probatos se horum passionibus demonstrarent. Et paupertas eorum amplissima, id est magna, vel nobilissima, benignitate mentis, abundavit in divitias simplicitatis eorum, id est maior facta est, dum tendit divitias dare : Et hoc simplici animo, non ut homini placeant. Tenues qui erant in substantia facultatum, sed divites fuerunt in dando, quia priva conscientia operati sunt. Et inde reddo illis testimonium, quia nemine cogente voluntarii fuerunt ad dandum secundum virtutem, rerum suarum, et supra virtutem, ut etiam post egerent. Ipsi dico, cum exhortatione multa obsecrantes nos, cum timens eis non assentirem, ut eos permitteremus habere gratiam et communicationem ministerii, id est ministrationis, quod ministerium fit in sanctos, id est obsecrabant nos ut liceret eis sua dare, non quasi propria, sed quasi communia de quibus ministrarent aliis. Et non dederunt sua, sicut, id est ea intentione qua speravimus, id est putavimus, sed pro culpis redimendis. Sed primum dederunt semetipsos Domino, ut ei obedirent, quia emendantes errores pristinos ac morum vitia Deo se voverunt, deinde fratribus sua dederunt, vel obtulerunt. Aliter non erat accipiendum ab eis, quia munera excaecant oculos, et vim auctoritatis inclinant. Qui vero dant ut non arguantur, fructum dandi non habent. Isti vero non eo animo dederunt, ut redimentes vitia non arguerentur, sed prius dederunt semetipsos Domino, emendatione vitae. Deinde, dederunt se nobis, obedientia, scilicet ut nobis obedirent. Et hoc per voluntatem Dei, qui vult homines subdi vicariis suis. Et ita institerunt nobis, ut exemplo eorum provocati, rogaremus Titum ut quemadmodum coepit, in vobis benefacere, postquam correctos vos vidit, ita et perficiat in vobis non modo alia, sed etiam gratiam istam eleemosynarum in sanctos, ut scilicet gratia ista vobis non desit. Hoc dicit ut incitet eos ad dandum. Perficiat in vobis gratiam istam, dico, et non quoquomodo, sed ut abundetis etiam in hac gratia largitionis eleemosynarum, sicut abundatis in omnibus aliis, scilicet in fide, et sermone, id est gratia loquendi, et scientia Scripturarum, et omni sollicitudine, quia in omnibus solliciti estis, insuper et charitate vestra, spirituali, habita in nos. Non quasi. Quasi dicat : Rogavi Titum ut perficeret hanc gratiam, sed non hoc dico quasi imperans, ne sitis transgressores. Vel ita legi potest, quasi dicat : Non solum rogavi Titum ut perficeret in vobis gratiam istam, sed etiam dico ego ipse, non quasi imperans ut abundetis in hac gratia sicut abundatis in omnibus, aliis scilicet in fide, etc. Quae non mutantur. Sed per aliorum. Quasi dicat : Non imperans dico, sed potius hoc dico comprobans, id est comprobare volens bonum ingenium vestrae charitatis, id est suadere volens ut largi sitis, et ex discretione animi, non pro terreno commodo faciatis, et hoc volo comprobare, et suadere vobis non modo per alia, sed etiam per sollicitudinem aliorum, scilicet Macedonum, quibus similes sitis. Vel pauperum, de quibus solliciti esse debetis. Scitis enim. Quasi dicat : Pauperibus dare debetis, et vere, quia Christus sollicitus fuit de illis.
9-15. Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore. Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate, in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est : Qui multum habuit non abundavit, et qui modicum, non minoravit.
Scitis enim gratiam, id est charitatem, Domini nostri Iesu Christi, cuius exemplo hortatur illos. Hanc, inquam, gratiam Christi scitis, quoniam cum esset dives Deus, in sua maiestate, per quem et omnia facta sunt, factus est propter nos egenus in mundo.
Nota quod non ait pauper factus est, cum dives fuisset, sed cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit, intus dives, foris pauper ; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate, ut inopia illius vos essetis divites in spiritualibus. Per illius enim paupertatem abiecimus pannos iniquitatis, ut indueremus stolam immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat. Pauper in cella, dives in conscientia, securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Nunc ergo expavescas cum tua mendicitate ad illum accedere, qui indutus est nostra paupertate. Qui se pauperavit, nos ditavit. Et in hoc, id est in consideratione huius tanti beneficii Dei, do vobis consilium, ut pauperibus eleemosynas detis.
[Augustinus] Hoc enim est utile vobis. Plus est enim utile facienti quam illi cui fit. Vobis dico, qui coepistis a primo anno, id est a praeterito anno, non solum facere, sed etiam velle, quod plus est quam facere. Nunc vero et facto perficite, ut non solum velitis, sed etiam opere perficiatis. Vel ita, ut secundum alios dicat eos coepisse facere, et secundum alios velle. Quasi dicat : Vobis dico, qui coepistis a primo anno non solum velle secundum quosdam, sed etiam facere secundum alios. Quidam enim voluerant, quidam coeperant, nunc vero uterque perficiunt opere : et hoc est quod subdit, nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, id est sicut prompta est discretio voluntatis eorum, quia ex discretione volunt, ita sit promptus animus perficiendi.
[Ambrosius] Hoc dicit ut voluntas eorum in opere appareat, si vera est. Perficiendi dico, ex eo, id est secundum id quod habetis, sive plus, sive minus. Si enim voluntas est prompta dando secundum id quod habet, ut necessaria retineat, tantum accepta est, non tantum accepta est dando, secundum id quod non habet, id est ultra vires : ideo ex eo quod habetis vos dare moneo. Non enim volo ut aliis sit remissio, vel refrigerium, id est ut alii de vestris otiose vivant, vobis autem sit tribulatio, id est paupertas, non hoc ideo dixit, quin melius esset. Infirmis timet, quos sic dare monet ut egestatem non patiantur, sed potius volo ut vestra abundantia terrenorum suppleat inopiam illorum, qui omnia mundi deserant. Suppleat dico in praesenti tempore, quod tam breve est, et hoc ex aequalitate. Hoc ideo dicit, ut quantum quis habet, dividat cum sanctis, quia non plus exigitur, quam sibi retinere debet, sicut et Zachaeus dimidium dedit bonorum suorum pauperibus. Vel, ex aequalitate suppleat vestra abundantia illorum inopiam, non utique haec dico secundum paritatem, sed ut sustententur de vestris rebus, sicut et vos. Haec est aequalitas, ut qui accipiunt spiritualia, tribuant carnalia. Ipsa est pax Ierusalem, ut opera misericordiae corporalia iungantur operibus praedicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo. Unde Apostolus : Si spiritualia vobis seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus ? Ut et illorum. Quasi dicat : Vestra abundantia terrenorum suppleat inopiam illorum ; ut et econverso abundantia meritorum illorum spiritualium, qui divinis vacant, sit supplementum vestrae inopiae.
[Augustinus] Qui enim vivunt in hoc saeculo non habent merita ad vitam aeternam sufficientia, nisi iuventur per alios. Sed quia pauperes Christi, quorum est regnum caelorum, amicos sibi et debitores fecerunt, per merita eorum consequentur quod per se non potuerunt mereri ; ut tunc fiat aequalitas, non quin differant in claritate, sed quia id omnes habebunt, et omnibus erit sufficientia ; sicut scriptum est de manna in signo huius rei : Qui multum, scilicet collegit de manna, id est amplius habuit quam gomor, non abundavit, quia qui plus habuit dedit indigenti ; et qui modicum, scilicet collegit, id est minus quam gomor, non minoravit, id est non minus habuit quam gomor, quia recepit ab eo qui abundavit. In Exodo autem ita scriptum est : Nec qui plus collegerat, habuit amplius ; nec qui minus paraverat, reperit minus. In quo figurabatur quod qui maiora habent merita, et qui minora, in aeterno convivio eamdem habituri sunt refectionem.
[Ambrosius] Vel ita, ut fiat. Quasi dicat : Dico, ut abundantia vestra suppleat illorum inopiam, ut illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ; ut ita fiat aequalitas, scilicet ut, sicut ii ministrant sanctis, ita eis reddant vicem in futuro sancti, sicut scriptum est de manna in figura huius rei : Qui multum, scilicet collegit, non abundavit, et qui modicum, non minoravit. Plus habent sancti in spe futuri, minus vero hi qui in tempore hoc sunt divites ; et cum ibi aequabuntur utrique, ut sicut hic divites inopiam sanctorum sustentant, ita ibi beneficio sanctorum sustententur, et divites fiant in aeterno bono. Vel ita, ut fiat. Quasi dicat : Vestra abundantia suppleat illorum inopiam ; ita ut in voluntate fiat aequalitas, etsi non in opere ; et sic pariter recipietis, sicut scriptum est de manna in figura huius rei, qui multum enim habuerit, et qui modicum, non minoravit : sic, qui multum dat ut dives, et qui parum ut pauper, si aequalis voluntas est, aequalem mercedem habebunt.
16-24. Gratias autem ago Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, quoniam exhortationem quidem suscepit ; sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. Misimus etiam cum illo fratrem nostrum, cuius laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram : devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur in Domini gloriam. Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem ; confidentia multa in vos sive pro Tito qui est socius meus, et in vobis adiutor, sive fratres nostri apostoli Ecclesiarum gloriae Christi. Ostensionem ergo, quae est charitatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in faciem Ecclesiarum.
Gratias autem. Quasi dicat : Rogavi Titum ut perficeret gratiam istam, vel ego ipse hoc consulo vobis. Deo autem ago gratias, qui dedit in corde Titi eamdem, quam ego habeo, sollicitudinem, pro vobis exhortandis, ut abundetis in hac simplicitate eleemosynarum. Et vere habuit sollicitudinem, quoniam quidem suscepit exhortationem vestram, sed, cum esset sollicitior sua voluntate, quam in mea exhortatione, profectus est ad vos. Qui primum rogatus excusabat se propter vestra vitia. Misimus etiam cum illo fratrem nostrum, scilicet Lucam vel Barnabam, cuius Lucae laus est in Evangelio scripto, vel, cuius Barnabae laus est in Evangelio praedicato. Laus eius dico per omnes Ecclesias. Non solum autem laus eius in Evangelio, sed etiam ordinatus est ab Ecclesiis Iudaeae comes nostrae peregrinationis, id est praedicationis, qua mundum circuimus, et factus est comes, in hanc gratiam, id est in hanc largitionem eleemosynarum, quae ministratur a nobis, id est cuius nos apostoli sumus ministri. Et hoc ad Domini gloriam, id est ut Deus inde glorificetur, et ad voluntatem nostram, quam volumus ut bene detis, complendam. Voluntatem dico destinatam, quae destinata est et praeordinata a Deo nobis ; adeo est necessaria. Vel ita, ordinatus est comes peregrinationis nostrae, id est praedicationis, scilicet in hanc gratiam, id est in praedicationem gentium, quae ministratur a nobis, id est cuius minister sum ; et hoc, ad Domini gloriam, ut scilicet inde glorificetur Dominus. Et ordinatus est comes ad complendam nostram voluntatem destinatam, id est ad complendam praedicationem gentium cui destinatus sum.
Devitantes. [Ambrosius] Quasi dicat : Hos praedictos misimus, devitantes hoc, ne quis in hac plenitudine, largitionis eleemosynarum, vituperet nos, dicens nos fraudare. Vel, ne quis in hac plenitudine, scilicet doctrinae et miraculorum, vituperet nos, tanquam negligentes circa curam sanctorum ; ut dicatur : Bene praedicat, sed non est memor sanctorum sicut alii apostoli, et sicut sibi praeceptum est. Vituperaretur ergo Apostolus, si negligenter ageret circa sanctos. Et ideo hoc praemonet ut sollicitudo eius et providentia appareat. Quae plenitudo largitionis vel doctrinae ministratur a nobis, id est nostro ministerio fit, et hoc ad Domini gloriam, id est ut Deus glorificetur. Providemus enim. Quasi dicat : Bene dico devitantes, providemus enim ut opera nostra bona sint, non solum coram Deo, scilicet ut Deo placeant, sed et coram hominibus, ut etiam hominibus bona videantur. Coram Deo providet Apostolus bona, dum facit circa ministerium sanctorum quod Deus iubet ; coram hominibus providet bona, dum bonos mittit ad hoc opus exhortandum, qui probitate sua eos provocent ad dandum, non scandalum faciant, ne bona doctrina Apostoli per improvidos ministros in vituperationem caderet.
Nota quod recte Apostolus ait se providere bona coram Deo et hominibus. Propter nos enim conscientia nostra sufficit nobis, propter vos autem fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Duae res sunt, conscientia et fama : conscientia tibi, fama proximo prodest. Qui conscientiae fidens famam negligit, crudelis est. Misimus autem cum illis fratrem nostrum, Apollo : quem probavimus in multis saepe sollicitum esse de salute nostra. Nunc autem, cum audivit vos correctos, multo sollicitiorem pro confidentia multa habita in vos, vel in vobis, sive pro Tito qui de vobis ei multa retulit, et ideo Apollo, qui prius rogatus ab Apostolo et aliis fratribus ire ad eos noluit, modo ivit, quia audivit eos correctos. Qui, scilicet Titus, est socius meus, et in vobis, id est in vestra conversatione, adiutor. Sive. Quasi dicat : Pro confidentia vestri ivit, et pro Tito et Luca ; cum quibus libenter ibat, sive etiam pro illis aliis haec fecit, quae sunt fratres nostri, et apostoli Ecclesiarum, a quibus fuerat rogatus. Vel, secundum aliam litteram, eodem sensu manente, scilicet sive per fratres nostros apostolos Ecclesiarum, et qui ipsi sunt apostoli Ecclesiarum. Hoc est gloriae Dei, Christi, id est ad gloriam Christi ; quia in eis non hominum, sed Christi gloria est. Ostensionem ergo, etc. Quasi dicat : Quia tales misimus ad vos, ergo ostensionem quae est charitatis vestrae et nostrae gloriae, habitae pro vobis, id est charitatem vestram quam ostendistis aliis, et gloriam nostram similiter de vobis habitam, quam ostendistis esse veram, nunc ostendite in illos, quos misimus ad vos, bene eos recipiendo, ut bona quae de vobis audierunt probent.
[Ambrosius] Ostendite dico, et haec in facie Ecclesiarum, ut scilicet caeterae Ecclesiae agnoscant vera esse bona quae de vobis audierunt. Vel, in facie Ecclesiarum, scilicet ut alii a vobis accipiant exemplum. Nam et, quasi dicat : De receptione eorum moneo.
