Ad Romanos V — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT V
1-2. Iustificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.
Ostendit iustitiam esse ex gratia fidei, sine lege. Hic ostendit ex eadem alia plura bona esse. Quasi dicat : Quia ex fide est iustificatio, igitur pacem habete cum Deo. Quasi dicat : Haec dissensio quae inter vos est, contra Deum est.
[Haimo.] Iudaei namque et gens inter se disceptabant : et Iudaei quidem de antiquae legis operibus, gentiles vero de nova Christi vocatione, praesumptive gloriabantur, et merita iactabant ; ideoque utrorumque iactantiam reprimens, ad pacem monet, et ne indignentur se eis annumerat. Quasi dicat : Quia ex fide est iustitia, igitur et nos iustificati ex fide, non ex lege, non ex nobis, id est non propter aliquod meritum nostrum quod praecesserit fidem. Pacem habeamus ad Deum, quam non habetis, vos Romani, dum invicem arrogatis.
Attende quod hic ait : iustificati ex fide. Qui supradixit iustificati gratis per gratiam, hoc ideo dixit ne ipsa fides superba sit : nec dicat sibi, si ex fide, quomodo gratis ? Quod enim fides meretur, cur non potius redditur quam donatur ? Non dicat ista homo fidelis, quia cum dixerit : Ut merear iustificationem habeo fidem, respondetur ei : Quid habes quod non accepisti ? Cum ergo fides impetrat iustificationem, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei, non gratiam Dei, aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, voluntate comitante, non ducente, pedissequa, non praevia.
[Ambrosius.] Vere igitur ex fide iustificati sumus, et per eam pacem habeamus ad Deum. Pacem namque cum Deo habere fides facit, non lex : haec enim nos reconciliat Deo, sublatis peccatis, quae nos fecerant inimicos.
[Cassiodorus] Pacem autem ille habet cum Deo, qui adversum mandata eius contraria voluntate non litigat, qui sequitur iussa Domini, et ad omne praeceptum divinum suum flectit arbitrium. Pax enim vera est, concordare moribus probis, et litigare cum vitiis.
[Paulinus.] Contra pax huius mundi, quae peramica est vitiis, Deo dissidet, quam Christus non venit mittere sed tollere. Dico, habeamus pacem ad Deum,
[Ambros.] quia ei reconciliati sumus per ministerium gratiae, scilicet per Dominum nostrum Iesum Christum, id est per auxilium et gratiam eius. Per quem etc. Enumerat beneficia, quae a Christo habentur, dicens, per quem Christum, id est cuius ope : Habemus accessum per fidem,
[Haimo.] id est introitum, vel aditum, non modo ad Deum, sed etiam in gratiam istam, id est in bonam vitae observantiam, in qua stamus,
[Ambrosius] spe supernae claritatis erecti, qui ante occidimus in Adam, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei, id est angelorum vel sanctorum, id est gloriamur de eo quod speramus, gloriam quam filii Dei habent, scilicet angeli vel sancti.
3-5. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Non solum autem, gloriamur de spe gloriae, sed etiam gloriamur, per gratiam eius, in tribulationibus, quas pro Christo patimur, quibus itur ad gloriam. Per tribulationes enim oportet nos intrare in regnum caelorum, vel Dei. Ideoque gloriandum in his dicit,
[Ioannes Dam.] spei enim addita tribulatio augmentum facit praemii, indexque est fixae spei tribulatio. Non enim est magnum gloriari in laetis ; recti corde, etiam in tribulationibus gloriantur, magnitudinem praemii cognoscentes, de tribulatione finienda, infinitum praemium acquisituri. Scientes etc. Quasi dicat : Cur gloriamur ? quia sumus scientes quod tribulatio operatur patientiam,
[Haimo.] quia per exercitium tribulationis docetur aliquis strenuus, dum fortiter tolerat tormenta,
[Augustinus.] per quod sancti martyres vicerunt saevitiam tyrannorum. Operatur ergo patientiam vel eam augendo, vel potius ostendendo. Quod autem tribulatio non tollit patientiam, sed auget, hoc facit charitas, quae est proprium donum Spiritus sancti. Patientia operatur probationem, id est purificationem.
Quanto magis enim quis patitur, tanto purior redditur, dum anima fidelis non resistens ordinationi Dei, non diligit eius voluntatem, cuius malitiae potestas datur in bonos, sed eius voluntatem a quo haec potestas datur. Cum ergo quis intelligens quod non est potestas, vel daemonum, vel persecutorum, nisi a Deo, sustinet patienter, probatur, id est bonus esse monstratur, et efficitur melior, tanquam aurum quod per ignem et purum ostenditur et purius redditur. Haec vero probatio operatur spem, id est certitudinem futurae gloriae.
[Haimo. Ambrosius.] Spes enim est certa exspectatio futurae gloriae, quae humanae rationi vana videtur, sed testimonio virtutis, id est patientiae vel miraculorum firmatur.
[Haimo.] Qui enim inter tribulationes, et adversa probabilis existit per patientiam, ille securus praemium futurae beatitudinis exspectat.
[Ambros.] Spes autem haec, quamvis stulti et hebetes a perfidis iudicemur, credentes ea quae mundana carent ratione, non tamen confundit, id est non facit erubescere, quia impletur. Confunditur enim qui quod sperabat non invenit, sicut contingit illi qui sperat in homine. Haec autem spes ideo non confundit, quia est in Deo, qui non fallit, nec fallere potest, non in homine mendace ; maledictus enim qui spem suam ponit in homine.
Quia charitas. Quasi dicat : Dico quod spes non confundit, id est impletur, et constat eam esse implendam ex eo quia charitas Dei est, diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum.
[Augustinus.] Non enim a nobis est charitas nobis. Qui Spiritus datus est nobis, id est ex eo constat eam implendam, quia iam Spiritum sanctum in arrham habemus, quo charitate diffusa in cordibus nostris, Deum late diligimus.
[Haimo.] Verbum effusionis largitatem muneris notat, sicut et in Ioel : Effundam de Spiritu meo super omnem carnem.
[Ambrosius, Augustinus.] Fidele autem promissum Dei esse probat Spiritus sanctus datus nobis, qui est pignus implendae spei. Attende quod gradatim Apostolus perducit usque ad charitatem Dei, quae maior est aliis : quam cum dicit nos habere per donum Spiritus, monstrat illa omnia Deo esse tribuenda.
Ergo unde est tibi, o homo, charitas, nisi quia diffusa est per Spiritum sanctum in cordibus ? Ideoque ne quis eam putaret se habere per proprium arbitrium, cum dixisset, charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, addidit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
A quo, nisi ab illo qui ascendit in altum, id est ad Patrem ? Ipse enim dedit dona hominibus. Insinuatur nobis auctoritas in Patre, nativitas in Filio, communitas Patris Filiique in Spiritu sancto, aequalitas in tribus. Quod ergo commune est Patri et Filio, per hoc nos voluit habere communionem, et inter nos, et secum, quod ambo habent unum, id est per Spiritum sanctum Deum, et donum Dei. In hoc enim Divinitati reconciliamur, eaque delectamur. Sicut enim veritate dicimus, ita charitate diligimus, ut et plenius cognoscamus, et beati cognito perfruamur : et quia peccatis alienabamur a possessione verorum bonorum, ideo data est charitas quae operit multitudinem peccatorum.
Arbitror ergo ideo Spiritum sanctum bis datum, ut nobis commendarentur duo praecepta charitatis, scilicet diliges Deum, et diliges proximum. Una est charitas, et duo praecepta ; unus spiritus, et duo data : quia non alia charitas proximum diligit, nisi illa quae diligit Deum. Qua ergo charitate proximum diligimus, ipsa Deum diligimus. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus, etsi una charitate diliguntur, non sunt tamen unum quae diliguntur.
Et ideo forte dicuntur duo praecepta, et alterum maius, et alterum minus. Haec autem charitas, ut ait Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. A quo datur ! Ab illo, ut diximus, qui dedit dona hominibus. Quae dona ? Spiritum sanctum, qui tale dat donum qualis est ipse.
Magna est misericordia eius. Donum dat aequale sibi, quia donum eius Spiritus sanctus est, unus Deus, tota Trinitas est. Diffundit ergo charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio.
Ipse ut diligeretur nobis dedit, qui non dilectus nos dilexit. Ipse est fons de quo Scriptura dicit : Fons aquae vivae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi. Alieni enim sunt omnes qui non diligunt Deum ; et ipse fons est Spiritus sancti, quem non possunt accipere mali ; et charitas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Intelligamus ergo in dilectione Spiritum sanctum esse, sed nomen Christi, et baptismum habere, et corpus Domini sumere, et caetera sacramenta habere, et malus esse, potest. Charitas ergo est, proprium donum Spiritus et singularis fons. Et attende quod dicendo charitatem diffusam per Spiritum qui datus est nobis, ostendit quod Spiritus et Deus est, et Dei donum est : vel ita, ut accipiatur charitas Dei, non qua nos, id est secundum quam nos diligimus Deum, sed qua ipse diligit nos. Quasi ideo spes non confundit ; quia charitas Dei diffusa est erga nos, id est quia Deus late diligit nos.
[Ambrosius.] Et hoc habemus, in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos, qui diversis linguis praestitit ut etiam imperiti loquerentur cum interpretationibus ; per quod et spes nostra confirmatur, et charitas Dei in nobis commendatur, ut quia charos Dei falli impossibile est, securos nos faceret de promissione, quia Deus est qui promisit, et his quos charos vult habere, promisit.
6-7. Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est ? vix enim pro iusto quis moritur, nam pro bono forsitan quis audeat mori ?
Ut quid enim. Ostendit supra quod spes implebitur per hoc quod Christus diligit nos, vel nos eum per Spiritum ; nunc idem ostendit per hoc quod Christus mortuus est, quod et divinae dilectionis effectus est, et causa spei nostrae implendae. Quasi dicat : Cum nos Deus diligat, vel nos eum diligamus per Spiritum sanctum, constat quod spes implebitur, quia nisi ita sit, frustra passus est Christus. Et hoc est, vere spes implebitur, enim, id est quia nisi spes implenda sit, ut quid Christus mortuus est, id est cur tam magnum fecit, scilicet ut moreretur ? Et hoc, pro impiis, id est pro dilectione impiorum. Vel pro impiis, id est vice impiorum qui deberent mori in aeternum merito impietatis. Pro impiis, dico, non qui olim fuissent, et non tunc, sed potius mortuus est pro nobis impiis. Cum essemus adhuc infirmi, in peccatis, et ita medico indigentes, mortuus est, dico et hoc, secundum tempus, id est per triduum tantum, quia die tertia resurrexit.
[Ambrosius, August.] Ne ergo desperes de eius potentia, cuius apparet in morte benevolentia, et a quo tales arrhas accepimus, quod donavit impiis mortem suam, qui servat iustis vitam suam. Mortuus est pro te, o homo mortalis, ut vivas cum illo ; suscepit mortem nostram, ut donaret nobis vitam suam. Incredibilius est quod mortuus est aeternus, quam ut in aeternum vivat mortalis. Iam quod est incredibilius tenemus, scilicet quod propter homines mortuus est Deus. Num est ergo victurus homo cum Deo ? num mortalis victurus est in aeternum propter quem mortuus est qui vivit in aeternum ? Sed quomodo mortuus est, et unde, et potest mori Deus ? Accepit ex te unde moreretur pro te ; induit se ut moreretur pro te, induet te ut cum illo vivas ; induit se carne mortali in virginitate matris, induet te vita perenni in aequalitate Patris. Ecce quomodo amatus es non amandus. Amatus enim es turpis et foedus, antequam esset in te quod amari dignum esset. Amatus es prius, ut dignus fieres qui amareris ; dilectus es prius, ut diligentem postea diligeres. Impius enim eras, damnari merueras : et tamen pro te mortuus est Christus. Vel secundum seriem verborum potest legi littera sic, non mutata sententia : Quasi dicat : Vere spes implebitur. Ut quid enim, nisi spes implenda sit, Christus, cum infirmi essemus, mortuus est pro nobis impiis, id est pro nobis qui adeo infirmi eramus, quod etiam impii. Mortuus dico, secundum tempus. Et est sensus : Pro nihilo tam magnum fecit Christus, nisi spes nostra implenda esset. Et vere magnum est hoc quod fecit. Vix enim moritur quis, id est raro moritur aliquis etiam, pro iusto,
[Haimo] id est pro dilectione iusti, et boni, nedum pro impio. Ideo raro dico : Nam forsitan potest inveniri, quis, id est aliquis qui audeat mori pro bono.
[Ambrosius] Quasi dicat : Sed difficile est invenire, qui hoc faciat ; Christus autem pro impietatibus populi adhuc non sui, mortuus est Vel ita, ut fiat distinctio inter iustum et bonum. Iustus enim pro exercitio virtutum hic dicitur, qui et bonus est ; sed est bonus, qui non est iustus, silicet qui natus est in simplicitate ; innocens, qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sint parvuli in baptismo mundati. Iustus autem bonum naturae suae exercitio melioravit, et licet iustu secundum modum quo hic accipitur melior sit quam bonus, innocentiae tamen causa est miserabilior quam iustitiae, quia non est huiusmodi iustitia sine severitate. Et est sensus : Vere magnum fecit Christus moriendo pro impiis. Vix enim moritur quis pro iusto, qui habet exercitium virtutum. Ideo dico pro iusto ; nam pro bono, id est simplici et innocenti, forsitan quis audeat mori. Dicendo de iusto, vix et quis ; et de bono, forsitan, et quis audeat : utrumque difficile ostendit, et rarum, sed alterum difficilius et rarius.
8-10. Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius.
Commendat, etc. Quasi dicat : Pro iusto, vel pro bono vix moritur aliquis, sed Christus pro nobis peccatoribus mortuus est. In hoc autem Deus commendat suam charitatem, id est in hoc laudabilior eius charitas apparet quae est effusa in nobis, qui indigni ea fuimus. In hoc enim magnus effectus dilectionis mittentis Patris, et venientis Filii nobis est exhibitus, quoniam, cum adhuc essemus. Quasi dicat : Dico quod Deus commendat charitatem in nobis, ita utique commendat, quoniam Christus mortuus est pro nobis, cum adhuc essemus peccatores, id est in hoc commendat quod Christus mortuus est pro nobis peccatoribus. Et si hoc est, quod utique est, igitur iustificati sumus nunc, remissione peccatorum facta, in sanguine ipsius, id est per mortem eius. Et si hoc est, quod utique est, multo magis nos iam iusti salvi erimus per ipsum, viventem. Gravius est enim pro peccato mori, et peccatum tollere, quam iam iustos et iam cooperantes salvare. Salvi erimus, dico, ab ira, id est a poena aeterna, cuius causa non est nisi peccatum quod abstulit.
[Haimo.] Licet enim plerisque in locis iram Dei legamus, non est putandum tamen quod in illum cadat ulla perturbatio, qui semper idem manet, et in tranquillitate iudicat ; sed ira appellatur vindicta, et ultio ipsius. Advertendum est quod ad commendationem divinae dilectionis saepe Apostolus iterat de morte Christi, et ad repressionem humani tumoris, hominis repetit infirmitatem. Dixerat enim supra : Christus mortuus est pro impiis, et iterum repetit hic, Christus pro nobis mortuus est, cum adhuc peccatores essemus.
[Augustinus.] Ecce, dum oderat nos secundum peccata, amabat secundum quod opus eius eramus, quod et fecit ante mundi constitutionem.
Incomprehensibilis est enim dilectio qua nos diligit Deus atque immutabilis. Non enim ex quo ei reconciliati sumus, per sanguinem Filii eius, nos coepit diligere ; sed ante mundum, prius quam omnino aliquid essemus dilexit nos, ut cum eius Unigenito etiam nos filii eius essemus. Quod ergo nos reconciliati sumus Deo per mortem Christi, non sic est intelligendum, quasi ideo nos reconciliaverit ei Christus, ut iam inciperet amare quos oderat,
[Aug.] sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, et se invicem diligant qui ante se invicem oderant : sed iam nos Deo diligenti reconciliati sumus, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus. Habebat enim ille charitatem erga nos, etiam cum inimicitias exercebamus adversus eum, operando iniquitatem.
Sicut enim ei dictum est : Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Ita et illud ei dictum est : Nihil odisti eorum quae fecisti. Proinde miro et divino modo etiam quando nos oderat diligebat. Oderat enim nos quales ipse non fecerat, et quia iniquitas nostra non penitus consumpserat eius opus. Noverat simul in unoquoque nostrum, et odisse quod feceramus, et amare quod fecerat. Et hoc quidem intelligi in omnibus potest. Quis ergo possit eloqui digne quantum diligat membra unigeniti Filii sui, et quanto amplius Unigenitum suum ? Ex his ergo non meritum nostrum, sed Dei misericordia commendatur, quia nos tales et tantum dilexit, ut pro nobis impiis moreretur ; quod est testimonium atque pignus eius dilectionis, qui enim proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus illum tradidit, quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit ? Dicendum utique hoc erat, scilicet quantum nos dilexerit, et quales : quantum, ne desperaremus, et ipsa desperatione non auderemus erigi in eum ; quales, ne superbiremus et superbientes de meritis nostris magis ab illo resiliremus et in nostra fortitudine magis deficeremus.
Illud quoque attendendum est quod dicit nos iustificatos in sanguine Christi, et reconciliatos Deo, tanquam non alio modo posset nos reconciliare, et iustificare nisi per mortem Christi,
de quo dicimus, quod fuit et alius modus possibilis Deo, qui omnia potest, sed nullus alius nostrae miseriae sanandae fuit convenientior. Quid enim mentes nostras tantum erigit, et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus, ut Dei Filius immutabiliter bonus in se manens quod erat, et a nobis et pro nobis accipiens quod non erat, praeter naturae suae detrimentum dignatus nostrum inire consortium, sine ullo merito suo malo, mala nostra moriendo perferret, et credentibus dona sua sine ullis meritis nostris indebita largitate conferret ? Quia et ea quae dicuntur merita nostra bona, dona sunt eius. Dona namque Dei sunt merita nostra, quibus ad summum bonum pervenimus.
Est praeterea alia ratio quare potius isto modo quam alio liberare voluit, quia sic, scilicet per mortem Christi, iustitia superatur diabolus, non potentia. Quod quomodo factum sit, ut pateat explicabo, prout potero. Quadam iustitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes utriusque sexus commistione nascentes originaliter transeunte, et debito primorum parentum obligante, quocirca omnes homines ab origine sunt sub principe diabolo. Unde Apostolus : Eramus natura filii irae,
[Augustinus] natura scilicet, ut est depravata peccato, non ut est creata ab initio. Modus autem ille quo traditus est homo in potestatem diaboli, non ita debet intelligi, tanquam Deus hoc fecerit, aut fieri iusserit, sed quod tantum permisit, iuste tamen illo deserente, peccantem peccati auctor illico invasit : non tamen Deus continuit in ira miserationes suas, nec hominem a lege suae potestatis amisit, quando in potestate diaboli esse permisit, sed inter mala poenalia, etiam malis multa praestitit bona, et tandem hominem quem commistio peccatorum diabolo subdidit, remissione peccatorum donata, per sanguinem Christi eruit a diabolo, ut sic iustitia vinceretur diabolus, non potentia. Sed qua iustitia ? Iesu Christi. Et quomodo victus est ea ? quia cum in eo nihil morte dignum inveniret, occidit eum tamen. Et utique iustum est, ut debitores quos tenebat liberi dimittantur in eum credentes, quem sine ullo debito occidit. Ideo autem potentia vincere noluit, quia diabolus vitio perversitatis suae amator est potentiae, et desertor oppugnatorque iustitiae, in quo homines magis eum imitantur, qui, neglecta vel etiam perosa iustitia, potentiae magis student, eiusque vel adeptione laetantur, vel cupiditate inflammantur. Ideoque placuit Deo, ut non potentia sed iustitia vincens, hominem erueret, in quo homo eum imitari disceret. Postea vero in resurrectione secuta est potentia. Iustitia ergo prius, et potentia postea. Diabolum vicit iustitia, quia nullum peccatum habuit, et ab illo iniustissimo occisus est ; potentia, quia revixit mortuus nunquam postea moriturus.
Sed nonne iure aequissimo diabolum vinceret, si potentia tantum Christus cum illo agere voluisset ? Utique. Sed postposuit Christus quod potuit, ut prius ageret quod oportuit. Ad hoc autem erat opus illum esse et hominem, et Deum. Nisi enim homo esset, non posset occidi ; nisi Deus esset, non crederetur voluisse quod potuit, sed non potuisse quod voluit. Iustitia ergo humilitatis hominem liberavit, quae sola potentia aequissime liberare potuit. Si enim tres illi in causam venirent, scilicet Deus, homo, diabolus, diabolus et homo quid adversus Deum dicerent ? omnino non haberent, atque in actione causae penitus deficerent. Diabolus enim iniuriam fecisse Deo convinceretur, quia servum eius, id est hominem, et fraudulenter abduxit, et violenter tenuit. Homo etiam iniuriam fecisse Deo convinceretur, quia praecepta eius contempsit, et se alieno domino mancipans, suae servitutis damnum intulit. Homini quoque iniuriam fecisse convinceretur diabolus, quia illum et prius promittendo bona decepit, et post mala inferendo, nocuit. Iniuste igitur diabolus quantum ad se tenebat hominem, sed homo iuste tenebatur, quia diabolus nunquam meruit potestatem habere super hominem, sed homo meruit per culpam pati diaboli tyrannidem. Si igitur Deus, qui utique praeerat, potentia hominem liberare vellet, sola suae iussionis virtute hominem poterat iustissime liberare, sed propter causam praedictam iustitia humilitatis uti maluit, unde et Filium pro nobis in mortem tradidit, per quam iustificati sumus et reconciliati Deo.
[August.] Hoc est pretium reconciliationis nostrae, quod Christus obtulit Deo Patri, ut placaretur, non quod ante non dilexit nos, ex qua dilectione Filium pro nobis tradidit, nec Filius quasi non parcente Patre sibi, nobis velut invitus est traditus, et cum de ipso dictum sit, tradidit semetipsum. Hoc ergo sicut et omnia alia Pater et Filius, et amborum Spritus simul et concorditer operantur. Sed si ante nos diligebat Deus, quomodo per mortem Christi ei sumus reconciliati, et ab ira liberati ? Ad quod dicimus, quod ira Dei, qui cum tranquillitate iudicat, nihil est aliud quam iusta vindicta.
Si ergo iusta divina vindicta tale nomen acceperit, reconciliatio Dei recte intelligitur, cum talis ira finitur, scilicet cum a reatu poenae absolvimur. Non enim inimici eramus Deo, nisi quemadmodum iustitiae sunt inimica peccata, et ideo remissis peccatis tales inimicitiae finiuntur, et reconciliantur iusto, quos ipse iustificat. Peccata enim nostra diabolus tenebat, et per illa nos merito agebat in mortem ; sed tantum valuit ille sanguis ut homines ab aeterna morte debita liberaverit mors Christi indebita, quos tamen etiam inimicos utique dilexit. Unde recte sequitur : Si enim per mortem Filii, quasi dicat : Vere iam vivens poterit amicos factos salvare. Enim, id est quia nos reconciliati sumus Deo,
[Augustinus] qui prius iuste eramus sub potestate diaboli, natura depravata peccato. Reconciliati dice per mortem filii eius, cum adhuc essemus inimici, non quocunque modo peccatores. Et si hoc est quod utique est, ergo multo magis, nos reconciliati erimus,
[Ambrosius] non modo ab ira liberati, sed etiam salvi, et hoc in vita ipsius, id est per vitam ipsius, scilicet quia resurrexit a mortuis. Et est sensus : Inde certum est quod vivens poterit amicos salvare, quia mortuus potuit iustificare : quo facto inimici ex peccato sunt reconciliati. Nam amici Dei.
[Augustinus] Et nota quod idem hic dicit, per mortem reconciliati, quo supra, in sanguine iustificati. Dico, salvi erimus.
- Non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Non solum autem salvi erimus, sed et gloriamur, iam spe de hoc quod erimus in Deo, id est idem cum Deo in futuro, non per naturam, sed per dilectionem et voluntatem, quia nihil diligemus, vel volemus nisi quod Deus. Vel gloriamur in praesenti, non in nobis, sed in Deo, et hoc non per nos, sed per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem iam nunc in praesenti reconciliationem ad Deum accepimus, qui a Deo, peccante Adam, discessimus.
12-13. Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum erat in mundo.
Propterea sicut.
[Ambrosius] Dixit supra per Christum reconciliatorem esse iustitiam et vitam, et quod possit esse per eum. Per similitudinem in minori, id est per simile et minus probare intendit. Sicut enim per Adam purum hominem peccatum est et mors, ita per Christum hominem et Deum potest esse iustitia et vita. Et quia per Adam peccatum est et mors, multo magis iustitia per Christum potest esse et vita, ut quia etiam unus Adam peccavit in omnibus, unus Christus Filius Dei peccatum vinceret in omnibus.
Prolixius ergo Apostolus hic de duobus hominibus disputat, scilicet de primo Adam, per cuius peccatum tanquam haereditariis malis posteri eius obligati sumus ; et de secundo Adam, quo, solvente pro nobis quod non debebat, a debitis et paternis et propriis liberati sumus. Quia ergo per illum unum diabolus tenebat omnes, per eius vitiatam carnem concupiscentialiter generatos, iustum est ut per hunc unum dimittat omnes per eius immaculatam gratiam spiritualiter regeneratos. Et hoc est quod ait : Propterea sicut, etc. Insiste litterae, ita ut a minori, et a simili ratiocinationis ordo ostendatur ; quasi dicat : Dico quod per Christum est iustitia et vita : et propterea per Christum iustitia et vita procedit in omnes, per eius gratiam regeneratos, subaudi, quia per unum hominem, scilicet per Adam a quo propagati sumus, peccatum originale intravit in hunc mundum, pro eodem peccato miserum, id est in omnes homines.
Mundum appellavit universum genus humanum. Sicut enim ab uno illo homine sunt, sic ab eodem peccato immunes esse non possunt, nisi ab eius reatu per Christi baptismum absolvantur.
Ecce a minori probavit. Modo a simili idem ostendatur et legatur ; sicut quod dimissum fuerat ; quasi dicat : Ita per unum Christum est iustitia ita et vita sicut per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum. Et non mutatur sensus. Et per peccatum mors,
[Ambros.] id est dissolutio animae et corporis intravit in ipsum Adam. Et ita per ipsum, mors pertransivit in omnes homines per eius vitiatam carnem genitos.
[Orig.] Quaeritur quomodo per unum hominem, et non magis per unam mulierem, dicat Apostolus peccatum introisse in mundum, cum a muliere initium peccati fuerit, et ante a serpente, sive a diabolo. Ad quod dicimus Apostolum in his consuetudinis ordinem tenuisse, dum successionem posteritatis humanae quae peccato et morti ex eo venienti succubuit, non mulieri, sed viro attribuit. Non enim a muliere posteritas, sed ex viro nominari solet : et ob hoc, mortalis posteritas, et corporalis, successio viro potius, tanquam auctori, et non mulieri deputatur.
Vel quia mulier de viro, et utriusque una caro est, et ideo sive a muliere, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet. Praeterea sciendum est haereticos quosdam, qui nominati sunt Pelagiani, dixisse peccatum primae transgressionis in alios homines non propagatione, sed mutatione transisse. Unde etiam in parvulis nolunt credere, per baptismum solvi originale peccatum quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed si Apostolus peccatum imitationis, non propagationis intelligi voluisset, eius principem, non Adam, sed diabolum daret, de quo in libro Sapientiae dicitur : Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Et quia non vult intelligi hoc esse factum propagatione, sed imitatione, continuo subiunxit Scriptura : Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius, imitantur quidem Adam quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei. Sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. Nam et Christum imitantur sancti ad sequendam iustitiam sed praeter hanc imitationem, gratia eius illuminationem iustificationemque nostram, etiam intrinsecus operatur, quae etiam baptizatos parvulos suo inserit corpori, qui nondum valent aliquem imitari. Sicut ergo Christus praeter imitationis exemplum dat etiam sui spiritus aliquam occcultissimam fidelibus gratiam, quam latenter etiam infundit parvulis, sic et Adam praeter imitationis exemplum, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos. Unde recte subdit : In quo omnes peccaverunt ; quasi dicat : merito per eum in omnes mors intravit, quia causa mortis per eum in omnes intravit, id est peccatum.
[Augustinus.] Et hoc est, in quo, scilicet Adam, omnes peccaverunt, ut in materia, non solum eius exemplo, ut quidam dicunt.
Omnes enim illi unus homo fuerant, id est ab eo originale peccatum traximus, qui omnium nostrum origo et materia fuit, ex quo secundum propaginis successionem per carnis concupiscentiam descendimus. Vel in quo peccato omnes peccaverunt proprie et circumspecte, et sine ambiguitate, dixit Apostolus hoc, in quo peccaverunt, sive enim intelligatur in quo, scilicet homine, sive in quo scilicet peccato, manifestum est. Alia enim sunt propria peccata, in quibus tantum peccant quorum peccata sunt ; aliud hoc unum in quo omnes peccaverunt, quando omnes illi unus homo fuerant. Manifestum est itaque omnes in Adam peccasse, quasi in massa.
[Ambrosius] Ipse enim per peccatum corruptus, quos genuit omnes nati sunt sub peccato. Ex eo igitur cuncti sunt peccatores, usque ad legem.
Et quasi dicat quis : In omnes pertransiit peccatum. Quid ergo egit lex ? Nonne illa reconciliare potuit ut peccatum non transiret in omnes ? Non, inquit, usque ad legem enim scriptam, vel naturalem, id est sub lege, etiam peccatum
[Haimon.] originale et actuale, erat in mundo, id est in homine.
Quia nec lex potuit auferre peccatum, sed auxit, sive naturalis in qua quisque iam ratione utens incipit peccato originali addere propria ; sive scripta, quae per Mosen data est populo, quae subintravit ut abundaret delictum.
Non ergo ideo dicit Apostolus, usque ad legem peccatum fuisse in mundo quod deinceps in nemine fuerit, sed quia non poterat per litteram legis auferri quod solo spiritu gratiae poterat fieri, ne quis fidens de viribus putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere, et Christi gratiam derideret.
13-14. Peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset ; sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri.
Peccatum autem ;
[Augustinus] quasi dicat : Peccatum erat in mundo, sed homines non imputabant quia caeci erant. Et hoc est : peccatum autem non imputabatur,
id est ignorabat, et peccatum esse non putabatur ab hominibus. Non dico a Deo, cuius iudicio qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt ; non imputabatur, dico, cum lex non esset, quae peccatum prohibet.
Non dicit, peccatum non erat, sed non imputabatur, quia non erat sive lex rationis in parvulo, sive lex litterae in populo, qua arguente demonstraretur peccatum. Sed regnavit, etc.,
[Haimo.] quasi peccatum non imputabatur ante legem, sed tamen mors, id est peccatum vel damnatio, regnavit ab Adam usque ad Mosen,
et usque ad legem quae per Mosen divinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. Regnum autem mortis vult intelligi quando ita damnatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad vitam aeternam, quae vere vita est, venire non sinat ; sed ad secundam, quae poenaliter aeterna est, mortem trahit, id est ad gehennam, hoc regnum mortis sola in quolibet homine gratia destruit Salvatoris, quae operata est etiam in antiquis sanctis ; qui, antequam Christus in carnem veniret, ad eius adiuvantem gratiam non ad legis litteram, tantum iubentem, non adiuvantem pertinebant. Hoc enim occultabatur in Veteri Testamento pro temporum dispensatione iustissima, quod nunc revelatur in Novo. In omnes regnavit mors, praeter illos qui Christi gratia adiuti sunt. Regnavit, dico, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est qui non sua propria voluntate peccaverunt sicut Adam, sed originali vitio tenebantur obstricti, quod ab eo traxerunt, per quod traherentur ad condemnationem, nisi gratia Christi iuvarentur.
Et nota quod dicendo usque ad legem, vel usque ad Mosen includit quia etiam tunc, scilicet sub lege peccatum erat et mors, id est damnatio.
Sciendum quidem est plerosque Latinos codices sic habere : Regnavit mors ab Adam usque ad Mosen in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Quod etiam ipsum illi qui legunt ad superiorem referunt intellectum, ut in similitudinem praevaricationis Adae peccasse accipiant illos qui in illo peccaverunt, ut ei similes crearentur, scilicet sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, et ex morituro morituri, damnatoque damnandi. Graeci autem codices, unde interpretatio facta est in Latinum, aut omnes, aut pene omnes habent, id quod primum positum est.
Vel aliis non mutatis, ab illo loco sic legi potest : Sed regnavit, et accipitur de corporali morte, quasi peccatum non imputabatur, id est ignorabatur ante legem ; sed effectus indicabat, quia mors corporalis regnavit quotidie per aliquas passiones ; et tandem dissolvendo, ab Adam usque ad Mosen, cum minus videretur ; regnavit dico, non solum in his qui per se praevaricando mortem meruisse viderentur, sed etiam in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est in pueros qui nihil a se addiderunt praevaricando legem. Vel ita ab illo loco, usque ad legem, etc. ;
[Ambrosius] quasi dicat : Bene dixi peccatum pertransisse in omnes, enim, id est quia usque ad legem, id est etiam ante legem, peccatum erat in mundo, cum non ita videretur, lege non docente. Dico, peccatum erat in mundo, peccatum autem non imputabatur, apud Deum, cum lex non esset. Imputabatur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum, apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur vindicaturus. Asserebant enim homines Deum incuriosum esse, et ideo apud eum impune futura peccata, sed non apud homines. Non enim lex naturalis penitus obtorpuerat, quia non ignorabant quod non debebant facere, aliis, quod pati nolebant. Nam usque adeo peccatum non erat ignotum inter homines quod Ioseph, quamvis per calumniam, tum quasi reus clausus est in carcere, et pistor, et pincerna Pharaonis. Peccatum ergo non imputabatur, cum lex non esset, non dico apud homines, sed apud Deum. Sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana, et iudicare. Sed regnavit, quasi dicat : Ante legem non imputabatur peccatum, sed regnavit mors, animae secure possidente homines diabolo pro impunitate credita. Impune etenim peccare se putantes, magis delinquebant, certa haec peccata promptiores, quae mundus quasi licita nutriebat. Quo facto gaudebat Satanas, securus, quod ex causa Adae derelictum a Deo hominem possidebat. Regnavit, dico, ab Adam usque ad Mosen, per quem rediit cognitio unius Dei, quia per eum data est lex in qua praecipiebatur de uno Deo colendo. Regnavit ergo mors usque ad Mosen, id est usque ad legem, quia iam tunc datum est hominibus remedium quo possent liberari ; sub qua tamen si essent similes praevaricationi Adae, in eos mors regnaret, sed lex data est in initio regressionis de Aegypto docens, de uno Deo ne regnaret mors, scilicet diabolus, vel peccatum, et coepit in Iudaea primum destrui regnum mortis. Nunc vero ubique destruitur per Christi gratiam. Et nota hic, usque accipi exclusivum, in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Alia littera in qua non legitur etiam et non ; quasi dicat : Mors regnavit usque ad Mosen, non tamen in omnes, sed in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est in similes praevaricatori Adae ; qui scilicet neglecto Creatore servierunt creaturae, deos sibi constituentes, quos colerent ad iniuriam Dei, sicut ille loco Dei diabolo consensit. Peccatum enim Adae non longe ab idololatria est, qui contempto Creatoris praecepto diaboli suasioni consentiens, quasi in loco Dei diabolum statuit, et sicut Deus esse voluit. Fuerunt autem qui peccaverunt, non praeterito Deo ; qui enim intellexit sive ex traduce, sive indicio naturali, et veneratus est Deum nulli honorificentiam nominis ac maiestatis impartiens, si peccavit, quia impossibile erat non peccare, sub Deo peccavit, non in Deum. Ideoque in eos mors non regnavit, sed in hos qui in similitudinem Adae peccaverunt, id est qui sub specie idolorum servierunt diabolo. Tales erant fere omnes usque ad legem ; perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et non in eos regnavit mors, quia post mortem istam quae prima dicitur, ad secundam non pervenerunt, quae aeternaliter punit ; imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi, sicut de Abraham legitur, quia quamvis apud inferos fuerit discretus, tamen longo intervallo erat a peccatoribus, ita ut chaos ingens esset inter iustos et peccatores. Et sciendum quod liberos qui aliter habent dicit Ambrosius esse corruptos, ubi scilicet scriptum est mortem regnasse, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Quae littera etiam in Graecis codicibus legitur : quod quidam ita intelligunt, quia dicunt mortem corporum regnasse in cultores unius Dei, etiam usque ad Mosen, sed cur non usque ad finem saeculi ? Sunt tamen quidam Latini codices quos constat a veteribus Graecis translatos, quasi ita habent in eos qui peccaverunt, etc., quos incorruptos simplicitas temporum servavit, et probat. Postquam vero a concordia animis dissidentibus, et haereticis perturbantibus moveri quaestionem coeperunt, multa tam in Graecis quam in Latinis codicibus ab haereticis contentionis studio mutata sunt, qui cum propria auctoritate uti non possunt ad victoriam, verba legis adulterant, ut sensum suum quasi verbis legis asserant, et contradicentibus sibi, quasi auctoritate resistant. Qui Adam, est forma, id est similitudo ; futuri, scilicet Christi, quantum ad Adam tunc futuri. Adam autem dicitur forma futuri, id est Christi, quia iam tunc decrevit Deus in mysterio, id est in occulto suo disposuit per unum Christum emendare quod per unum Adam peccatum erat. Unde dicitur in Apocalypsi : Agnus occisus est ab origine mundi. Et forma futuri, id est Christi, dicitur a contrario, quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo vivificabuntur. Sicut in illo illud, ita in isto fit istud. Sed haec forma, non ex omni parte conformis est, sicut subsequenter ostenditur. Vel forma Christi dicitur, quia sicut ille sine coitu a Deo factus est, ita Christus ex Virgine Spiritu sancto cooperante processit. Vel Adam dicitur forma Christi, quia sicut ille pater est omnium secundum carnem, sic Christus pater est omnium secundum fidem. Et sicut ex latere illius dormientis assumpta est costa, unde formata est Eva, sic ex istius latere profluxerunt sacramenta, scilicet aqua ablutionis, et sanguis redemptionis, per quae salvatur Ecclesia.
[Remigius] Ideoque sicut ille communicare potuit filiis suis peccatum et mortem, sic iste suis iustitiam suam et vitam, et etiam iste plus boni suis confert quam ille mali, et ideo potest magis salvare quam ille perdere. Et hoc est quod subdit.
15-16. Sed non sicut delictum, ita et donum. Si enim unius delicto, multi mortui sunt, multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit : et non sicut per unum peccatum, ita et donum ; nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
Sed non sicut. Quasi dicat : Adam est forma Christi, id est similes sunt Christus et Adam, sed, non sicut delictum Adae est, ita est et donum Christi, id est maius est donum Christi quam delictum Adae et ideo non sic est efficax peccatum Adae ad damnationem, ut gratia Christi ad salvationem : quod est dicere : Non sunt pares causae eorum, nec etiam pares sunt effectus causarum. Quod ibi ostenditur. Et non sicut per unum ; sed praemittit quo probat causas Adae et Christi non esse pares, dicens : Si enim unius ; quasi dicat : Vere non ita est donum Christi, ut delictum Adae, quia delictum Adae unum est, quo multi mortui sunt ; Christi vero gratia multiplex est, qua multi vivificati. Si vero unum delictum multos mortificare potuit, patet quod multiplex gratia vivificare multo magis possit. Causa enim Christi est gratia abundans, ex qua omnia bona sunt homini, sine qua nil habet boni. Causa Adae est peccatum illud originale, cuius rei sunt omnes carnaliter geniti ;
caetera peccata habent ex se multa, etsi ex illo originali sint ad peccandum magis proni. Praeterea etiam his qui per Christum redimuntur temporaliter valet forma mortis ex Adam ; in aeternum autem valebit vitae forma per Christum. Quamvis igitur Adam sit forma futuri, plus tamen praestat regeneratis Christus, quam eis generatis Adam nocuerat. Et bene haec causa Christi omnibus suis prodest, quia si causa Adae omnibus suis nocuit, tunc et haec hoc potuit suis : et hoc est, si enim, etc., quasi dicat : Vere non ita est donum ut delictum. Enim, id est quia, unius hominis Adae delicto uno quidem, etsi ipsi plura admiserit, in posteros tamen non nisi unum originale transmisit, multi, scilicet omnes filii sui ex eo carnaliter geniti, mortui sunt, id est peccatores constituti, etsi, hoc est tunc, gratia Dei et donum, id est gratuitum donum, vel gratia, id est remissio peccatorum, et donum, scilicet alia dona sancti Spiritus, multo magis abundavit, id est multo magis abundans transiit, in plures, id est omnes filios eius. Abundans autem et maior res omnibus suis magis prodest, quia non solum illud originale, sed etiam addita peccata solvit. Hoc autem donum datur, in gratia unius hominis Iesu Christi, id est per gratiam Christi.
[Haimo] Gratiam dicit perfectionem virtutum quae in Christo homine fuit, qui per suam bonitatem, de sua plenitudine nobis tribuit.
Et nota, plures, non ibi poni comparative, sed absolute, tanquam diceret multos. Non enim plures iustificantur per Christum, quam condemnantur per Adam ; sed ita dicendum est multo magis abundavit, ut donum Christi delicto Adae comparetur et praeferatur. Adam quippe ex uno delicto reos genuit multos, Christi autem gratia, etiam delicta propriae voluntatis, quae originali culpae in qua nati sunt addiderunt, solvit atque donavit. Maior est ergo causa Christi quam causa Adae. Et nunc sicut hic ostendit dispares esse effectus causarum ; quasi dicat : Non solum causae sunt dispares, sed etiam effectus. Et id est quia, non sicut per unum peccatum, fit, ita fit et per donum, sed plus fit per donum, et hoc probat. Nam iudicium Dei est procedens, ex uno tantum delicto originali ab Adam traducto, in condemnationem corporalis et aeternae mortis. Gratia autem Christi, non ex uno tantum, sed ex multis delictis, procedit in iustificationem, quia non solum ignoscit, sed etiam iustificat.
Et attende quod dictum est, iudicium ex uno in condemnationem, quod non ideo dictum est, quod illud solum quod originaliter trahitur in iudicio sit damnandum, sed quia etiam illud, si solum sit, damnationem facit. Christi autem gratia, non solum illud quod originaliter trahitur, sed etiam multa actualia dimittit, et insuper iustificat, id est de impio pium facit, ac deinde de bono in melius proficere. Ecce in his ostendit effectus causarum Christi et Adae dispares esse. Effectus causae Adae, id est peccati quod intulit, est non omnis damnatio, sed quae pro illo uno debetur. Sunt enim, et ex nostris additis, aliae damnationes. Effectus autem donorum Christi, cum remotis omnibus peccatis originalibus et actualibus, omnis iustificatio et vita aeterna, de qua addit in sequenti versu subdens :
- Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
Si enim, quasi dicat : Gratia Christi procedit in iustificationem, et bene hoc suis est, per unum Christum, quia si illa, id est damnatio, per unum Adam suis est, tunc et hoc potuit Christi gratia : et vere hoc potest, quia etiam in vitam aeternam ducit. Et recte.
[Augustinus] Enim, id est quia, in unius delicto, etiamsi propria non adderentur, mors, id est dissolutio animae et corporis, regnavit, etiam ante mortem passiones inferens, per unum, Adam, quia quas vires habuit in illo, in omnes posteros exercuit, quorum materia ille fuit, sicut et culpa eius solius fuit, quae in omnes transfusa est, etsi, hoc est tunc homines, accipientes a Deo non a se habentes, abundantiam gratiae, id est remissionis peccatorum.
[Haimo] Abundantiam dicit, quia etiam propria solvuntur. Et abundantiam, donationis id est charismatum, et iustitiae, id est bonae operationis. Multo magis regnabunt per unum Iesum Christum in vita, aeterna,
[Augustinus] id est aeternaliter in incorruptione. Multo magis, dicit hos regnare, quia multo maior res est hic, quam sit in regno mortis. Vel multo magis regnabunt in vita, quam in eis regnavit mors, quia in vita regnabunt aeternaliter, mors autem regnavit in eis temporaliter et cum fine.
18-19. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius obeditionem iusti constituentur multi.
Igitur sicut per unius delictum, etc. Ex praedictis infert disputationem suam in eodem quod proposuerat concludens : Quandoquidem Adam est forma Christi futuri, et quia maius est donum Christi, et plus confert, igitur sicut, id est quam digne. Per unius delictum, transiens, non imitatione, sed propagatione, in omnes homines, itum est ab homine vel processit sententia Dei in condemnationem corporis et animae, sic, et, per unius iustitiam, valentem, in omnes homines, si ipsi velint, itum est ab homine, vel processit sententia Dei in iustificationem quae est causa vitae.
Attende quod Apostolus videns non sola imitatione Adae fieri peccatores, sed propagatione, nec sola imitatione Christi iustificari, sed regeneratione spirituali, dixit omnes et omnes, non quod omnes geniti per Adam regenerentur per Christum, sed quia, sicut nullius carnalis generatio est, nisi per Adam, sic spiritualis nullius regeneratio est nisi per Christum. Si qui essent praeter Adam generati, et si qui praeter Christum regenerati, non diceret, omnes et omnes ; sicut autem nullus est homo praeter illam generationem, sic nullus est iustus praeter istam. Nemo enim nascitur nisi in concupiscentia carnali, quae tracta est ex primo homine ; et nemo renascitur nisi gratia spirituali, quae data est a secundo homine ; eosdem post dicit multos, sed aliter, ab illo loco, sed non sicut delictum, etc., dixerat quod Adam est forma futuri. Forma utique in hoc est quod unus emendat, quod unus peccavit ; sed tamen causa Adae, non est talis qualis causa Christi, quia unum est delictum Adae, quo multi, id est similiter praevaricantes, mortui sunt ; gratia vero Christi in plures transit, quia et in hos, et in non similiter praevaricantes. Et attende quod agit hic de actuali peccato Adae in quo dicit mortuos illos qui actualiter peccaverunt ad similitudinem eius, et legitur, plures, comparative, quasi dicat : Vere non est ita donum ut delictum. Si enim in unius delicto mortui sunt, scilicet imitantes praevaricationem eius, multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis, Christi Iesu abundat in plures. Plures enim gratiam consequuntur per Christum, quam mortui sunt delicto Adae, quo mortui sunt qui in similitudine praevaricationis Adae peccaverunt ; gratia autem Christi, et in eos qui similiter peccaverunt, et in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae abundavit. Nam et in multos qui neglecto Deo servierunt creaturae, ne ab hac vita decedentes a secunda morte exciperentur, et in cultores unius Dei qui paterno peccato ex Dei sententia apud inferos tenebantur, gratia abundavit in descensu Salvatoris, omnibus dans indulgentiam cum triumpho, sublatis eis in caelum. Et non sicut per unum peccatum fit, ita fit et per donum. Nam iudicium Dei procedit ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis, in iustificationem vitae. Manifeste ergo diversum est, quia in uno peccato Adae similes ei, damnati sunt ; gratia vero non ex uno, sed ex multis peccatis iustificavit homines, et etiam in vitam perduxit, quod bene potuit. Enim, id est quia, in unius hominis delicto, per unum regnavit mors, scilicet diabolus vel peccatum. Et attende quod ait mors regnavit, non regnat, concordans superiori sensui, ubi dixit mortem regnasse usque ad Mosen, quia qui per legem noto Dei iudicio timorem eius habuerunt, sublati sunt de mortis imperio. Ante vero dum sine lege timor Dei in terris non erat, mors in similes Adae praevaluit ; et si ibi regnavit mors, multo magis homines accipientes abundantiam gratiae et donationis, et iustitiae in vita regnabunt per unum Dominum Iesum Christum, id est multo magis gratia regnare debet, quae in plures transiit quam mors, et vitam confert aeternam. Quod autem post dicit omnes, similiter peccantes accipit. Item omnes credentes dicit, et hoc est quod subdit :
[Ambrosius] Igitur si per unius delictum transiens in omnes homines, similiter peccatum est in condemnationem, sic et per unius iustitiam, transeuntem in omnes homines credentes, itum est in iustificationem vitae. Non enim est generalis damnatio, vel iustificatio in omnibus. Unde postea ait : Multi, sicut enim, etc. Hic iam determinat delictum unius, ut sicut ille merito peccati perdidit, ita iste merito iustitiae nos liberasse videatur, et ordinem assignationis, unde superius loqui coeperat, scilicet qualiter Adam sit forma futuri, explicat hic, dicens :
Sicut enim per inobedientiam unius hominis, scilicet Adae, peccatores constituti sunt multi, id est omnes sui qui non sunt Christi, ita, et merito, per obedientiam hominis unius, id est Christi, iusti constituuntur multi, id est omnes sui. Et nota quod non ait per unius Dei vel Verbi, sed per unius hominis obedientiam iustificari ; ne putes antiquos iustos solo verbo Dei, id est solius verbi fide sine fide incarnationis liberari, sine qua, nec antiqui, nec moderni liberari potuerunt.
Illa enim sana fides est, qua credimus nullum hominem, sive maioris, sive parvulae aetatis, liberari a contagione mortis antiquae, et obligatione peccati quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, cuius hominis, eiusdemque Dei saluberrima fide, etiam illi iusti salvi facti sunt, qui priusquam veniret in carnem, crediderunt in carne venturum. Eadem fides namque est, et nostra, et illorum, proinde cum omnes iusti, id est veraces Dei cultores sive ante incarnationem, sive post, nec vixerint, nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi, profectoque scriptum est non esse aliud nomen sub caelo in quo oportet salvari nos, ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est. Ille unus unum peccatum misit in mundum, iste vero unus non solum illud unum, sed cuncta abstulit quae addita invenit. Ecce ostensum est quomodo Christi gratia Adae delictum superat, quia non solum originale ab Adam propagatum, sed etiam actualia supradicta solvit, et iustitiam ac vitam praestat, quae gratia antequam operetur in homine, ipsius est, atque infidelis. Per fidem enim impius iustificatur. Sicut ergo per fidei virtutem adultus iustificatur, ita et per fidei sacramentum parvulus, id est de impio fit pius, de infideli fidelis.
Sed quaerit Iulianus per quid peccatum in parvulo invenitur, inquiens : Non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat ille qui credidit. Per quas ergo rimas inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum ? Ei respondet sancta pagina. Per unum hominem, ait Apostolus, peccatum in mundum intravit per unius inobedientiam, ait Apostolus ; quid quaerit amplius ? Quid apertius, quid quaerit inculcatius ? Quid quaerit latentem rimam, cum habeat apertissimam ianuam ? Item inquit, si per hominem peccatum intravit in mundum, peccatum, vel ex voluntate, vel ex natura est ; si autem ex voluntate est, mala est voluntas quae peccatum facit ; si autem ex natura, mala est natura. Cui respondeo : Ex voluntate, peccatum est. Quaeritur forte utrum originale peccatum fit ex voluntate. Respondeo, prorsus et originale peccatum ex voluntate esse, quia hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut et in illo esset, et in omnes transiret. Quod autem dixit, si ex natura peccatum est, tunc mala est natura. Quaeso ut, si potest respondeat. Manifestum est ex voluntate mala, tanquam ex arbore mala fieri omnia opera mala tanquam fructus malos ; sed ipsam malam voluntatem unde dicet exortam, nisi ex bono ? Si enim ex angelo, quid est angelus nisi bonum opus Dei ? Si ex homine, quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei ? Imo quid erant haec duo antequam in eis oriretur mala voluntas, nisi bonum opus Dei, et bona, et laudanda natura ? Ergo ex bono oritur malum, nec fuit homini, unde oriri posset, nisi ex bono. Dico ergo quia malam voluntatem nullum malum praecessit. Item dicit : Si natura opus Dei est, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Sed nonne opus diaboli, quando primum fuit in angelo, qui diabolus factus est, ortum est in opere Dei ? Quapropter si malum, quod omnino nusquam erat, in Dei opere oriri potuit, cur malum, quod iam alicubi erat, per opus Dei transire non potuit ? homines autem sunt opus Dei.
Pertransiit ergo opus diaboli per opus Dei, et quia diabolus est factura vel opus Dei, pertransiit opus operis Dei per opus Dei, et venit usque ad parvulos, qui in ramo nil commiserunt, sed in radice perierunt : nil habent mali, nisi quod de fonte traxerunt, nisi quod de origine traxerunt.
Communis ergo fuit perditio, et communis est inventio. Sicut enim per inobedientiam Adae, multi constituentur peccatores reatu, et ita per Christi obedientiam iusti constituentur multi.
20-21. Lex autem subintravit ut abundaret delictum ; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia, ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum.
Lex autem. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata, tam originalia quam actualia. Hic addit etiam quod a peccato legis liberat, et a praevaricatione, ut Iudaei Christo magis sint obnoxii,
quasi dicat : Per Christum est iustificatio ; lex autem Mosi subintravit, id est latenter intravit, post culpam originalem et actualem, vel post naturalem legem. Ut abundaret delictum, id est ut homo superbe fidens de suis viribus acciperet praecepta, in quibus deficiens et factus est etiam praevaricator, liberatorem salvatoremque requireret, atque eum ita humilem factum timor legis, tanquam paedagogus, ad fidem gratiamque perduceret. Oportebat ergo ut superbis, et de libertate sui arbitrii praesumentibus lex daretur, qua praevaricata suam infirmitatem, et legis insufficientiam peccatum non consumentis intelligentes humiliarentur, et ad subvenientem currerent gratiam.
Natis enim in peccatis, et viribus suis multum assignantibus, datur lex a Deo ad domandam superbiam, qua dicebant : Non deest qui impleat, sed deest qui iubeat. Eorum igitur superbiam domare volens Deus, legem dedit, quasi dicens hominibus : Ecce do vobis praecepta, ne putetis deesse iubentem, non deesse qui iubeat ;
sed deest qui impleat, quia homo in peccatis natus non valet implere, ideoque natus est Christus, id est gratia quae sanaret. Hac ergo dispensatione lex data est ut crescente peccato humiliarentur superbi, et humiliati confiterentur, et confessi sanarentur. Non crudeliter hoc fecit Deus, sed consilio medicinae. Aliquando enim homo videtur sibi sanus, et aegrotat, et quia non sentit morbum, medicum non quaerit. Augetur morbus, crescit molestia, quaeritur medicus, et totum sanatur corpus.
Magnum ergo Dei consilium fuit, ut per legem abundaret delictum, ut in austeritate legis suam intelligentes infirmitatem, infirmi ad medicum confugerent, et auxilium gratiae quaererent.
Per legem autem dicitur abundasse delictum, non quia lex delictum iuberet, sed quia eo quod gratia ibi non erat, auctum est ex prohibitione desiderium, et tunc ex propria quasi virtute factum est grande vitium. Sic ergo abundavit peccatum, quia et concupiscentia ex prohibitione ardentior facta est, et peccantibus contra legem praevaricationis crimen accessit. Consilium autem Dei quo legem dedit, Iudaeos nescisse, satis significavit isto verbo, lex subintravit, etc. Vel ita : Lex subintravit ut abundaret delictum, id est in lege data abundavit delictum. Dicit enim hic Apostolus quid provenerit data lege, nunquid fecerit lex ? Data erat lex in adiutorium naturae, ut quia ipsi naturae quodammodo sunt inserta iustitiae semina, adderetur lex, cuius auctoritate et magisterio ingenium naturale proficeret ad fructum iustitiae faciendum.
[Ambrosius] Sicut enim nativitas nisi nutrimenta habeat, interit, quibus fota adolescat, ita et naturale ingenium iustitiae nisi, habeat quod respiciat, et veneretur, non facile proficit, sed aegrotat, et supervenientibus cedit peccatis. Consuetudine enim delinquendi premitur ne crescat in fructum, et per hoc exstinguitur. Providenter ergo, et ad bonum data est lex, sed populus veterem usum sequens multiplicavit peccata. Ipso enim usu plus coepit peccare quam ante peccaverat ; et sic factum est ut data lege non minuerentur, sed abundarent peccata diabolo invertente legem bonam in malum, contra quod omnia Deus dimisit, sicut consequenter ostenditur.
Vel ita : Lex subintravit ut abundaret delictum, id est ad hoc data fuit, ut per eam abundantius cognosceretur delictum.
Si enim lex non fuisset, peccatum lateret ; sed per legem genera peccatorum, et praevaricationis crimen homo agnovit, ut qui in sordibus erat praevaricando, magis sordesceret, id est se sordidum cognosceret.
[Ambrosius] Lex ergo auctor est boni. Demonstranda enim fuerat homini feditas languoris sui, ut videret non modo doctorem sibi esse necessarium, verum etiam adiutorem.
Praeterea data fuit lex, ut mediocris paedagogum haberet, et perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Et quia hic de lege magnus sermo occurrit, videndum est quibus modis lex accipiatur, et cui populo data sit, et quare illi, et non alii ; et quibus, et pro quibus de illo populo data sit, postremo quibus de causis data sit, summatim dicendum est. Lex ergo aliquando dicitur tota scriptura Veteris Testamenti, aliquando Scriptura quinque librorum Mosi, aliquando Decalogus scriptus in tabulis, aliquando caeremonialia tantum, id est figuratura secundum litteram, aliquando littera cum spirituali intelligentia, aliquando observantia alicuius mandati, sicut in eadem lege saepe dicitur : Haec est lex Paschae, haec est lex leprae, haec est holocaustorum lex, et huiusmodi. Inde est quod sancti de lege varia loquentes dissentire atque contraria dicere videntur. Ait enim Dominus per Ezechielem : Dedi eis praecepta non bona, et iustificationes non bonas, in quibus non vivent. Cui concordat Apostolus dicens : Lex neminem ad perfectum duxit. Et item : Lex iram operatur.
[Beda] Et hic, lex subintravit ut abundaret, etc. Et Dominus in Evangelio : Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, etc. His autem videntur contraria haec alia : Iustitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed et vitam conferebat aeternam. Et Apostolus ait : Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Et Dominus in Evangelio : Non veni solvere legem, sed adimplere.
Ut haec ergo sicut videntur non esse contraria pateat, sciendum est haec esse dicta secundum diversas legis acceptiones. Cum enim dicitur, dedi eis praecepta non bona, et iustificationes non bonas in quibus non vivent, intelligendum est hoc de praeceptis legalium caeremoniarum, quae dicuntur non bona, non quia mala essent, sed quia bonos non faciebant observantes, secundum litteram. Hoc modo, et alia accipienda sunt quae dicta sunt in hac parte. Quae autem e contrario dicuntur, accipienda sunt de lege secundum spiritualem intellectum, et secundum moralia, quae in Evangelio non tolluntur, sed adimplentur, sicut in Matthaeo ostenditur. Lex autem data est populo Iudaeorum tantum, ideo quia ille populus solus unum Deum colens dignus erat, cui eloquia Dei crederentur, caeteris idola colentibus. Ideo etiam quia de hoc populo nasciturus erat Dei Filius, et ideo data fuit ei lex, per quam illud intelligeret, et Dei Filium venturum exspectaret. Cum lex data sit illi soli populo, data est etiam omnibus generibus hominum qui erant in illo populo, sed non pro omnibus. Erant enim in illo populo tria genera hominum, scilicet duri, insipientes et perfecti. His omnibus data est lex, sed non pro omnibus data est, duris in flagellum, insipientibus in paedagogum, iustis in signum. Sed non pro iustis data est lex. Ut enim alibi ait Apostolus : Iusto lex posita non est, quia per eam iustitiae nil accrevit. Legem autem hic accipimus secundum legalia. Legalia vero dicimus, quae in lege instituta sunt, et cum lege terminata. Lex autem data est ad domandum superbum, ad flagellandum durum, ad instituendum insipientem, ad ostensionem delicti et humanae infirmitatis, ad manifestationem et testimonium gratiae, et futurorum significationem. Ubi autem hic agit de virtute gratiae, et quanta efficit gratia ostendit ; quasi dicat : Lege data abundavit delictum, sed non ideo despiciatur Iudaeus, quia abundavit, etc.
Vel ita continua : Delictum abundavit, per legem, sed etiam hoc sanat Christus, qui ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, omnia condonans. Totum enim quod de Adam traxisti, totum quod tuis pravis moribus addidisti, dimisit, totum delevit, orationem docuit, certamen indixit, laboranti subvenit, victorem coronabit.
[Orig., Ambros.] Vel superabundavit gratia, quia non solum a praeteritis peccatis absolvit, verum etiam a futuris commonuit. Vel superabundavit, quia gratia Christi, etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit ; et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia autem in aeternum. Ut sicut regnavit, etc., quasi dicat : Dico quod gratia superabundavit, eo tamen tenore, ne quis confisus gratiae securius peccet, sed vigeat gratia, et per iustitiam ducat ad vitam, sicut viguerat peccatum ducens in mortem, et hoc est quod ait, ut sicut, quasi eo tenore, dico gratiam superabundare, ut sicut peccatum, quod etiam praeter Adam est, quod lege data abundavit, quod non est originis, sed propriae voluntatis.
[Haimo] Regnavit, ducens, in mortem aeternam, ita et gratia, remissionis peccatorum regnet in electis, per iustitiam bonorum operum perducens eos, in vitam aeternam ; et hoc, per Iesum Christum Dominum nostrum, sine quo nulla iustitia est, sicut aliqua peccata praeter Adam sunt. Ideo cum dixisset, sicut regnavit peccatum in mundum, non addidit per unum, vel per Adam, quia de illo peccato hic agebat, quod non ex Adam traxerunt homines, sed sua voluntate addiderunt.
Cum autem dicit, gratia regnet ; et cum addidit, per Iesum Christum Dominum nostrum, quia per eum non tantum originalis, sed etiam voluntariorum fuit remissio peccatorum. Ab Adam autem tantummodo illud trahitur, quod est originale.
