Ad Ephesios VI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT VI
1-15. Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim iustum est. Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri sicut Christo, non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo cum bona voluntate, servientes sicut Domino, et non hominibus, scientes quoniam unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus sive liber. Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum vester Dominus est in caelis ; et personarum acceptio non est apud Deum. De caetero, fratres, confortamini Domino, et in potentia virtutis eius. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis.
Vos autem filii, obedite, tanquam subiecti parentibus vestris carnalibus : et hoc, in Domino, id est secundum fidem Domini et iustitiam. Et debetis hoc facere. Hoc enim iustum est, quia praeceptum legis est in qua Dominus hoc praecipit dicens : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Honorare patrem est ei reverentiam exhibere, et necessaria subministrare. Quod mandatum est primum, inter mandata quae ad hominem pertinentia scripta sunt in secunda tabula.
Ad duo namque praecepta charitatis, scilicet dilectionis Dei et proximi pertinet Decalogus. Ad primum praeceptum, scilicet dilectionis Dei tres chordae pertinent, id est tria mandata, quia Deus trinitas est. Ad alterum vero praeceptum, scilicet proximi, septem chordae, id est septem mandata, et illa tria mandata ad Deum pertinentia in prima, et alia septem ad proximum, in secunda scripta erant, inter quae hoc merito primum est, quia sicut Deus principaliter principium est hominis, sic pater secundario cuius mandati additur promissio, quod non est in aliis. Unde subdit, et hoc mandatum est in promissione, hac scilicet ut in praesenti bene sit tibi, in carnalibus et spiritualibus. Et sis longaevus, in vita aeterna fundatus, super terram viventium. Et vos patres nolite provocare filios ad iracundiam, quia sic legem non custodient. In ira enim agnoscit quid sit utile. Sed educate illos, dum pueri sunt, ne legem contemnant, in disciplina verborum et correctione verberum, ut proficiant in rebus Domini. Vos autem servi, obedite dominis, non solum spiritualibus et bonis, sed etiam carnalibus. Servitus coepit ex peccato ; prima enim servitutis causa peccatum est, ut homo homini vinculis conditionis subderetur : quod non fuit nisi Deo iudicante, apud quem non est iniquitas ; et novit diversas poenas meritis distribuere delinquentium.
Obedite inquam, cum timore, id est cum reverentia ; quod faciunt filii ; et tremore, quod servorum. Et hoc in simplicitate cordis vestri, ut sicut ostenditis extra, sic sit in voluntate vestra, ut si non potestis a domino liberi fieri, libere serviatis, liberam enim quodammodo facit servitutem qui servit non timore subdolo, sed fideli dilectione, donec transeat iniquitas, et omnis evacuetur potestas. Ita simpliciter obedite, sicut obedire debetis Christo, quia ipse hoc praecipit ad conservationem humilitatis, obedite dico, non servientes ad oculum, scilicet dum videmini, quasi hominibus placentes, sicut illi faciunt qui quaerunt hominibus placere, sed ut servi Christi. Cum enim Christo iubente servis, non tantum, scilicet homini servis, sed Christo. Facientes voluntatem Dei ex animo, ita scilicet vos dico cum bona voluntate servientes dominis vestris, sicut Domino, id est ita ut in eo putetis vos servire Deo et non hominibus. Tantum vos dico scientes quod unusquisque, quodcunque bonum fecerit, hoc percipiet a Domino, sive liber sit, sive servus, non enim minus recipiet servus, quam liber. Et vos Domini, facite illis, servis vestris, eadem, id est similia in bona voluntate, remittentes illis, si quando peccant, non solum verbera, sed etiam minas, scientes quod Dominus illorum et vester est in caelis, et quia personarum acceptio non est apud Deum ; Dominus enim iustus iudex causas discernit, non personas. Ideo in qua mensura quis mensuraverit, remetietur illi.
De caetero. Post specialia praecepta quibus admonuit singulos ordines in communi admonet omnes.
[Ambrosius] Quasi dicat : Hucusque iuvi vos in verbo et opere ; et iam de caetero, id est deinceps in futuro, in reliquo tempore, o fratres, in fide et dilectione, confortamini, contra bellum diaboli, in Domino, id est in auxilio Domini, et in potentia virtutis eius, quia ipse dat potentem virtutem pugnare volentibus : et utique ita debetis confortari. Induite vos armaturam Dei, id est virtutes, ut possitis stare firmi adversus insidias diaboli, quia ex occulto molitur mala.
[Haimo.] Et necesse est ut stetis, quoniam est nobis colluctatio, quasi vicinum est bellum, et de prope, et non est adversus carnem et sanguinem tantum, id est non contra hostes qui visibiles sunt et fragiles, vel contra vitia tantum quae sunt ex carne et sanguine, sed adversus principes, id est daemones, qui principantur aliis, et potestates, id est contra eos, qui etiam super hos possunt, qui aliis praesunt. Certum est enim quia exitia famulis Dei a diabolo irrogantur, sive per se sive per ministros, cuius altitudo grandis est. Dico quod colluctatio est vobis adversus daemones, qui itaque timendi sunt, quia mundanos regunt.
Unde exponendo quod dixerat, subdit, scilicet : Adversus rectores mundi, id est adversus diabolum et angelos eius quos rectores mundi dicit, quia ipsi regunt dilectores mundi. Non enim regunt mundum qui constat ex caelo et terra, sed mundum peccatores dicit. De quo alibi : Et mundus eum non cognovit. Talem mundum illi regunt contra quos habemus perpetuas inimicitias, quia et qui patiuntur homines importunos, illi faciunt ; instigant enim et inflammant homines, et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt, contra eos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Et ne putarentur hunc mundum visibilem regere, subdit, quid mundi nomine intellexit, scilicet tenebrarum rectores, id est peccatorum, harum, scilicet tam malarum, id est rectores sunt eorum quos praecipitant in tenebrosa opera. Quasi dicat : Non dominantur daemones mundo qui constat ex caelo et terra, sed peccatoribus. Et adhuc specialius determinat, scilicet contra spiritualia nequitiae, id est contra spirituales et nequam hostes. Quare timendi sunt hostes, contra quos bellum habemus, quia spirituales et invisibiles ; et quia nequam, et non pro parva re pugnant nobiscum, sed in caelestibus, id est pro caelestibus, scilicet pro caelesti haereditate tollenda. Vel caelestia dicit virtutes in quibus pugnam patimur daemonum. Et est : Lucta est nobis contra nequam spiritus, quorum certamen patimur in caelestibus, id est in virtutibus. Vel caelestia dicit hunc caliginosum aerem.
[Augustinus, Ambrosius] Et est sensus : Est nobis colluctatio contra spiritus nequam, id est contra daemones nequam, qui spiritus nequam sunt in caelestibus, id est in hoc inferiori aere, unde dicitur, aves caeli. Adversus tales nobis est lucta qui sunt rectores, quia quomodo eos qui sunt lux Christus gubernat et regit, sic eos qui tenebrae sunt ad omne malum diabolus praecipitat et instigat.
Hoc ergo nos hortatur Apostolus, ut non contra hominem malum, imo pro illo, sed contra diabolum qui cum illo operatur et in illo, oremus ; et quidquid possumus faciamus, ut diabolus expellatur et angeli eius, et homines liberentur. Ipsi enim daemones quasi equites pugnant in suis equis, hominibus, scilicet.
Equites ergo occidamus et equos possideamus. Ergo bellum gerimus adversus rectores tenebrarum, id est infidelium, hoc unum praelium est.
[Haimo.] Alterum autem cuique in seipso est, et hoc grave bellum et molestius, in quo quisquis victor exstiterit, illos quos videt inimicos, id est principes mundi continuo superabit ; et si illos vicerimus qui sunt principes malitiae, et quorum instinctu vitia carnis contra nos saeviunt, tunc facile superare poterimus omnes ministros illorum. Superato enim principe exercitus facile fugatur, sicut ex libro Iudith ostenditur, ubi narratur quod Holopherne principe militiae interempto, multitudo exercituum in fugam versa
[est], et a Iudaeis facile superata. Ut autem vincere valeamus, spiritualis armatura assumenda est. Propterea, etc., quasi dicat : Quia tales hostes habemus et de tanta re, propterea accipite contra eos armaturam Dei, id est qua Deus suos armat, et ideo accipite, ut possitis resistere malis et spiritualibus nequitiis, in die malo, id est in hac vita, ubi est tentatio. Aliter enim non possetis resistere, nisi habita armatura virtutum, et ut perfecti virtutibus possitis stare in omnibus, scilicet prosperis et adversis, et quia armatura Dei necessaria est. State ergo viriliter, quoties provocamini, succincti lumbos vestros, id est carnales concupiscentias, cingulo castitatis, succingentes vel frenantes, et hoc non in simulatione, sed in veritate, ut vere propter Christum luxuriam refrenetis, quae in lumbis maxime viget. Vel, in charitate, hoc facite, id est per charitatem. Et estote induti lorica iustitiae, id est iustitia sit vobis lorica cuique secundum ius faciendo, ne pateat locus hosti ; et estote calceati pedes, id est affectiones vestrae sint munitae virtutibus, ne a vitiis pungantur : et hoc, in praeparatione Evangelii, ut sitis ita praeparati ad praedicandum Evangelium vel ad complendum praecepta Evangelii, Evangelii dico, pacis, scilicet quod nuntiat pacem inter Deum et homines. Calceamenta haec virtutum debent habere praedicatores, ne ille qui praedicat pede mentis terram tangat, id est pro terrenis faciat.
Hac significatione Marcus dicit, sandaliis vel soleis calceari, ut neque pes sit tectus neque nudus ad terram, id est nec occultetur Evangelium, nec terrenis innitatur.
16-24. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere : et galeam salutis assumite, et gladium spiritus quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis, et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Evangelii, pro quo legatione fungor in catena ista ; ita ut in ipso audeam, prout oportet, me loqui. Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater et fidelis minister in Domino, quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. Pax fratribus, et charitas cum fide a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen.
Vos dico, in omnibus praeliis sumentes scutum fidei, id est fidem rerum, quas non vidimus, quae excipit inimicorum tela, et repellit tanquam scutum. Fides enim scutum est, sub qua vel quo iustitia quae interiora transfigi non sinit, tuta est, sicut sub munimine omnium virtutum quod protenditur ante omnia arma, quod prius impugnat diabolus. Unde, prima petit campum dubia sub sorte duelli, pugnaturo fides. Hanc igitur sumite ut scutum, in quo possitis exstinguere omnia tela, id est assultus, nequissimi, diaboli. Tela, dico, ignea, quia de vitio in vitium incendunt. Et assumite galeam salutis, spe supernae salutis gaudentes. Galea enim est salus aeterna, cuius memoria et species mentem obvolvit, ne deficiat, et talibus armis splendidissimis, id est spiritualibus et insuperabilibus armari, hosti non ceditis. Ad ipsum enim hostem feriendum et fugandum assumite etiam gladium spiritus, id est quem dat Spiritus sanctus.
Quod verbum Dei est. Est enim verbum Dei gladius bis acutus, docens de temporalibus et de aeternis : illorum consolationem in Veteri, istorum in Novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii ; quod vero in sempiternum, ad alteram partem gladii pertinet. Nam et ideo duo testamenta dicuntur, quia vetus terrena promittit, novum aeterna. De hoc gladio Dominus ait : Non veni mittere pacem, sed gladium. Iste gladius vere acutus est, quia eum quem ferit a mundo dividit. Et quia armatura haec non est nisi a gratia, subdit : Per omnem, etc. Quasi dicat : State in bello, et in eo sitis orantes per omnem orationem et obsecrationem, id est per omnia quae oranda sunt, sine adiuratione, et per omnia quae cum adiuratione petenda sunt. Orantes dico, non horarie, sed omni tempore, et non verbo tenus, sed in spiritu, id est in mente.
[Ambrosius] In spiritu orat, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne enim orat qui polluta mente precatur, iterum peccaturus non casu, non subreptione, sed de proposito. Et in ipso spiritu sitis vigilantes, id est solliciti, et non remisse, sed in omni instantia, ut scilicet omnibus virtutibus instent, et sitis vigilantes in obsecratione facta pro omnibus sanctis et pro me, scilicet ut detur mihi sermo a Deo, quem tribulatio non obtundat. Detur, inquam, in apertione oris mei, id est verbi mei, id est ut aperte valeam reserare mysterium Evangelii, id est secreta incarnationis et passionis, ne pressura tribulationum ipsa formidine acumen doctrinae obtundat, ita, ut cum fiducia, scilicet libere absque impedimento possim notum facere illud mysterium Evangelii, pro quo mysterio Evangelii, fungor legatione, nunc Romae etiam in catena positus, quia non pro catenis cesso a legatione. Dico possim cum fiducia notum facere Evangelium, et cum fiducia, ut in ipso Evangelio praedicando, audeam loqui, inter mala omnia, prout oportet me loqui. Et ne auditis tribulationibus moverentur, dicit Tychicum omnia eis notificare, subdens : Ut autem et vos sciatis ea quae circa me sunt. Hoc, quia multae ei erant tribulationes quae quasi eum circumdabant, vel ideo dicit circa, quia interiora non tangebant, ut, inquam, illa sciatis, et quid agam, id est, quam constans sim inter illa omnia, omnia nota vobis faciet Tychicus frater meus in fide charissimus, ut libenter et bene audiant verba Tychici hunc commendat. Unde etiam subdit : Et est fidelis minister in Domino, id est in his quae sunt Domini, et ideo audite eum, quem misi ad vos, in hoc ipsum, id est propter hoc ipsum ut cognoscatis per eum quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. Et ut praedicta sicut docui fiant, pax sit fratribus et charitas cum fide. Pacem optat eis quae est ianua dilectionis, quia per pacem manebunt in charitate quae est in fide. Et hoc, a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo, et gratia sit vobis, cum omnibus, id est et omnibus, qui diligunt Dominum nostrum, id est Christum. Diligunt dico, in incorruptione, id est in integritate fidei, ad similitudinem sponsae quae non admittit corruptorem, Vel, gratia sit vobis in incorruptione, id est in vita aeterna, cum, id est et omnibus, qui diligunt Dominum nostrum, id est Christum.
