Ad I Thessalonicenses V — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT V
1-11. De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum enim dixerint : pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut et caeteri, sed vigilemus et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt ; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii simus ; induti loricam fidei et charitatis, et galeam spem salutis, quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
De temporibus autem. [Haimo] Quasi dicat : De resurrectione indiguistis ut scriberem vobis, sed de temporibus, id est adventus Domini, id est an aestate, vel hieme, an die, vel nocte, et de momentis, scilicet qua hora diei vel noctis venturus sit Christus, non indigetis, o fratres, ut scribam vobis, quia nihil scriberem, nisi quod scitis, scilicet clam venturum. Et hoc est quod ait : Vos enim ipsi, diligenter, inquirendo Scripturas, scitis quia dies Domini, id est tempus adventus Domini, quod dicitur dies, non pro tempore diei, sed quia tunc omnia aperta erunt ; et dicitur Domini, quia hic est dies hominum pro libitu suo agentium, sed tunc erit Dei in virtute iudicantis. Dies, inquam, ille ita improvisus veniet, malis : tunc, quod etiam in obitu cuiusque fit, sicut fur, venit : non dico die, sed in nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt : tunc omnia subripit, ut qui divitem se putabat dormiens, evigilans nihil inveniat.
Ita multi bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc coepit agere de temporibus ut moneret cavere sibi ne ita deprehendantur. Non ergo post quantum temporis hoc futurum sit, sed quomodo futurum sit, opus est scire, ut curent filii lucis esse, et parato corde vigilare, qui nolunt ab illa hora sicut a nocturno fure comprehendi. Nam si ad cavendum hoc malum, id est ne hora Domini tanquam fur inveniat imparatum, opus esset nosse temporum spatia, non diceret Apostolus non esse opus ut hoc scriberet, sed hoc potius scribendum esse iudicaret. Nunc autem non illis esse opus monstravit, quibus sufficiebat ut scirent imparatis atque dormientibus horam Domini sicut furem esse venturam, atque hoc sciendo vigilarent. Cum enim,
[Augustinus] quasi dicat : Vere sicut fur veniet, quia incautus veniet : et hoc est quod ait, cum enim, carnales, non arescentes prae timore et exspectatione, sed madescentes prae libidine, dixerint, pax est nobis, nunc in praesenti, et securitas de futuro, tunc repentinus eis superveniet interitus, id est subitanea perditio diei iudicii. Nam, sicut in verbis prophetae Danielis invenitur, regnabit Antichristus et ministri eius tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut in Apocalypsi habetur. Tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit ; et postea interficietur Antichristus a Michaele, et maxima pars suorum. Post mortem vero Antichristi, quadraginta dies concedentur bonis ad poenitentiam qui titubaverunt in persecutione illa. Ministri autem Antichristi gaudebunt illis diebus ducentes uxores, et convivia celebrantes, et ioca diversi generis exercentes ac dicentes : Licet princeps noster mortuus sit, modo habemus pacem et securitatem. Et cum talia dixerint, superveniet eis interitus ita gravis et subitus, sicut est dolor mulieris, vel mulieri habentis, vel habenti in utero. Quae tamen evadit, sed illi non effugient poenam aeternam.
Vos autem. [Ambrosius] Quasi dicat : Illis erit improvidus dies Domini, sed vobis non, quia vos, o fratres, non estis in tenebris ignorantiae et infidelitatis, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat, ad mortem aeternam.
[Haimo] Et vere non estis in tenebris, omnes enim vos estis filii lucis, id est fidei, et filii Dei, id est virtutum. Fides est lux quae facit diem, id est habitum virtutum : contra, tenebrae sunt infidelitatis ; nox est habitus vitiorum. Unde subdit : Et non estis filii noctis neque tenebrarum. Hoc addidit, ne quis putet partim posse esse diei, et partim noctis. Nemo enim duobus dominis servire potest.
[Ambrosius] Igitur non dormiamus, etc. Commonet ne, securi de nomine Salvatoris, negligenter agamus. Ideoque tribus nos propugnaculis, id est fidei, et spei et charitatis munit. Quasi dicat : Et quando non sumus filii mortis, igitur non dormiamus, id est in praesentibus torpeamus, sicut caeteri, carnalibus dediti : sed vigilemus et sobrii simus, id est vigilet mens nostra attendens haec caduca, et sobrie eis utamur, non quasi bonis nostris, sed ad sustentationem datis. Qui enim, quasi dicat : Vere nos, qui non sumus filii noctis, non debemus dormire, quia illi qui dormiunt carnis torpore, nocte, id est per noctem, dormiunt, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc, ut oblili vitae aeternae in istis quiescant. Et qui ebrii sunt, his temporibus immoderate utendo, nocte ebrii sunt, id est ex nocte vitiorum haec habent, illi per noctem haec habent. Nos autem qui diei sumus, id est virtutibus lucentes, non solum vigilemus, sed sobrii simus, moderate his utentes, et ad pugnam contra hostes parati. Per hoc simus sobrii, quia sumus induti loricam fidei, et charitatis, et galeam spem salutis. Recte loricae fidem comparat et charitatem, et galeae spem. Sicut enim lorica munit vitalia, ita fides et charitas vos muniunt contra appetitum terrenorum. Si enim attendimus quod Christus pro nobis passus est, et resurrexit, et nobis vitam paravit, qui sunt quasi coherentes hami fidei, si et charitati insistimus, nunquam mentes nostras vincet temporalis appetitus ; sed etiam spes aeternae salutis ad superna tendens ut galea mentem obvolvit, non laedetur temporali appetitu. Quoniam non, quasi dicat : Vere per spem veniemus ad salutem, quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis, id est non posuit nos Deus in fide et spe, ut habeamus iram, id est poenam aeternam, sed ut acquiramus salutem bene operando. Non enim otiosis dabitur salus, et hoc per Dominum nostrum Iesum Christum, sine quo, nec spes, nec salus, nec aliud nos iuvaret.
[Haimo] Qui Christus mortuus est pro nobis, ut sive dormiamus, id est si mortui fuerimus, sive vigilemus, in carne vivamus, simul cum illo. id est ad similitudinem eius iuncti vivamus. Propter quod, id est quia haec spes est nobis, consolamini vos in hac miseria invicem, alii alios de morte suorum dolentes, et aedificate nescientes alterutrum, scilicet alius alium, sicut et facitis, ut non minus post, quam modo faciatis.
12-22. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum, et pacem habete cum eis. Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est, sectamini in invicem, et in omnes. Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Haec est enim voluntas Dei in Christo Iesu in omnibus vobis. Spiritum nolite exstinguere, prophetias nolite spernere. Omnia autem probate, quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos.
Rogamus autem. Hucusque communiter ad omnes locutus est, nunc ad subditos specialiter, moraliter eos instruens de honorificentia praelatis exhibenda.
[Haimo] Quasi dicat : Omnes hoc facite quod dixi, vos autem, minores, fratres, etsi subditi sitis, rogamus ut noveritis, id est ostendatis vos nosse eos qui laborant inter vos, id est in regimine vestro et doctrina, et praesunt vobis dignitate : et hoc in Domino, id est ordinatione Domini, et sui officii debito monent vos, ut pares ad recta ita noveritis eos, ut habeatis illos in charitate abundantius caeteris. Vult ut ex charitate honorent presbyteros necessaria eis ministrando, et reverentiam dignitati exhibendo.
[Ambrosius] Quid enim prodest honorem sine fructu habere ? Sicut divitiae negligentiam pariunt salutis, ita egestas, dum saturari quaerit, a iustitia declinat. Ideo in alia Epistola praecipit presbyteros duplici honore esse honorandos. Et, si quandoque graviter increpant, vel puniunt, habete pacem cum eis propter opus illorum, id est scientes opus illorum hoc exigere quod faciunt. Rogamus. Hic admonet praelatos ut subiectorum improbitatem et impatientiam patienter ferant, dum in aliquo contra eos murmurant. Quasi dicat : Haec minores debent maioribus facere, vos autem, praelatos et maiores tamen fratres rogamus, hoc : Inquietos, id est curiosos, et gyrovagos, corripite. A quo qui cessat, ne perdat quod illi dare solebant, mercenarius est. Et consolamini pusillanimes, contra adversa, vel desperantes pro peccatis ; et infirmos in fide suscipite, ut medici ad salvandum. Et si in hoc officio aliquid vobis infertur, patientes estote ad omnes, et non solum patiamini, sed etiam videte ne quis malum pro malo alicui reddat. Quasi dicat : Nec bonum pro malo subtrahatis, ut negligatis corripere.
Tunc enim malum pro malo redditur, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. Sed semper, scilicet in prosperis et in adversis, sectamini quod bonum est, id est utile. Sectamini, dico, inter vos invicem et in omnes, etiam non credentes ; et non modo patiami ni, sed etiam semper gaudete, quidquid fiat vobis. Unde alibi : In tribulatione gaudentes. Vel hoc ad omnes generaliter dicit : Semper gaudete spe, et sine intermissione certarum horarum orate, etiam pro persequentibus.
[Haimo] Vel, sine intermissione orate, id est semper iuste vivite, et aeterna desiderate, Iustus enim nunquam desinit orare, nisi desinat iustus esse.
Semper orat, qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum, oratio est ; et si continuum est desiderium, continua est et oratio. Et in omnibus, etiam in adversis gratias agite Deo. Haec enim omnia facere est voluntas Dei, id est placet Deo. Voluntas dico, ostensa in Christo Iesu, quia hoc docuit Deus per Christum. Vel in Christo est ostensa haec voluntas Dei, quia haec fuerunt in Christo Iesu, in quo nihil displicuit per Iesum Christum. Non tantum hic est ostensum, sed etiam factum, in omnibus vobis, scilicet maioribus et minoribus. Et quia voluntas Dei est facere haec omnia, ideo, vos maiores, qui per Spiritum sanctum habetis donum intelligentiae, nolite exstinguere spiritum, id est donum abscondere Spiritus sancti quo merito et vos illud perderetis. Huic sensui concordat alia littera, scilicet gratiam nolite celare. Et vos subditi, nolite spernere illorum prophetias. Ecce quid dixit, Spiritum.
[Ambrosius] Vel, spiritum nolite exstinguere, id est sicut Spiritus sanctus ad horam quid revelat, nolite prohibere loqui quod sentit,
[Haimo] quia Deus qui os asinae aperuit, revelat saepe minori quod melius est.
[Augustinus] Vel, Spiritum sanctum nolite exstinguere, id est malis operibus a vobis excludere.
Non hoc ideo dicit, quod Spiritus sanctus, qui unius substantiae est cum Patre et Filio exstingui possit, sed quantum in ipsis est, exstinctores eius merito vocantur qui sic agunt ut exstinctum velint. Spiritum ergo sanctum qui datus est nobis, non quantum in se est, sed in nobis exstinguimus, dum peccando a nobis fugamus. Et prophetias nolite spernere,
[Haimo] id est si quis dicta prophetarum explanat, et ad aedificationem praedicat, nolite eum despicere, neque contemnere ; non tamen omnia indiscrete recipiatis. Sed probate, id est ratione discutite omnia probanda ; sed certa enim non egent discussione, et quod bonum est, id est quod bonum esse invenitur, tenete, et abstinete vos ab omni specie mala, id est ab omni re quae speciem mali praetendit, ut a prava expositione. Quasi dicat : Si quis speciem mali praetendit, etsi non sit malum, nolite praecipitanter agere.
[Ambrosius] Solet enim spiritus mundi fallaciter dicere bona, et inter haec subinducere prava, ut per haec quae bona sunt, accipiantur et mala. Ideo monet omnia probare, et quidquid sobrie et bene dictum fuerit retinere.
23-28. Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. Fidelis est qui vocavit vos, qui etiam faciet. Fratres, orate pro nobis. Salutate fratres omnes in osculo sancto. Adiuro vos per Dominum ut legatur Epistola haec omnibus sanctis fratribus. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.
Ipse autem. Quasi dicat : Ego praelatos et subditos ita moneo, ipse autem Deus, dator pacis,
[Haimo] quasi dicat : Qui potest inquietudinem removere, sanctificet vos per omnia, quae docui, ita, scilicet ut spiritus vester, de quo alibi : Renovamini spiritu mentis vestrae, qui scilicet est mens quae servit legi Dei, servetur integer, id est ratio vestra servetur integra, non consentiendo carni : et hoc usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, id est usque ad finem vitae vestrae. Et anima, id est sensualitas servetur integra, serviendo rationi, et corpus servetur sine querela, ut, scilicet nihil agatis eius ministerio, unde aliquis conqueratur.
[Ambrosius] Haec tria ideo posuit, ut totus homo sit perfectus. Aliquando enim inquinatur anima per cogitationem malam, et est mundum totum corpus : ideoque spiritum in homine mundum dicit esse debere ; si autem mala vita vel cogitatio intercedat, non erit integer spiritus.
Et nota quod ait, sine querela, non sine peccato. Aliud est enim esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est ; aliud esse sine querela, quod de multis iustis etiam in hac vita dici potuit, quia est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista conversatione iusta querela esse non possit. Quis enim queritur iuste de homine qui nemini malum vult, et quibus fideliter consulit ? nec contra cuiusquam iniurias tenet libidinem vindicandi ? ut veraciter dicat : Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et tamen eo ipso quod hic dicit, sine peccato se non esse, declarat. In multis enim offendimus omnes. Item, nota quod tria posuit quibus homo constat, id est spiritum, animam et corpus, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus, et illud quo visibiles et contractabiles sumus : quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima cum spiritu nominatur.
[Haimo] Vel spiritus ponitur hic pro donis Spiritus sancti. Et est sensus : Ita sanctificet vos, ut spiritus vester sit integer, id est ut gratia Spiritus sancti, quae data est vobis in baptismo, servetur integra et incorrupta, ne vestro vitio et immunditia corrumpatur, vel minuatur, vel fugetur.
[Ambrosius] Nam dum agit homo quae odit Spiritus sanctus, recedit ab eo eius gratia penitus, vel minuitur. Et anima servetur munda, et corpus sine querela usque in adventum Domini nostri Iesu Christi fidelis. Quasi dicat : Oro ut sanctificet, et sanctificatos servet ; nec inde dubitandum est quia Deus est fidelis, id est verus in promissis, qui vocavit vos ad vitam, qui etiam faciet in vobis, id est perficiet opus gratiae implendo promissa. Fratres, orate pro nobis. Salutate ex nostra parte fratres omnes in osculo sancto, non simulato, sed sancto, quod est signum dilectionis. Salutate, dico, et Epistolam ostendite. Et inde adiuro vos per Dominum, scilicet ut legatur Epistola haec omnibus fratribus sanctis, id est in baptismate sanctificatis. Vel, sanctis, id est perfectis, ut inde proficiant, et ut in bonis operibus proficiatis. Gratia Domini nostri Iesu Christi sit vobis cum. Amen.
