Ad I Corinthios I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad I Corinthios I

GLOSSA IN I EPISTOLAM AD CORINTHIOS

 

 

 

ARGUMENTUM

 

Corinthii sunt Achaici, et hi similiter ab Apostolo audierunt verbum veritatis, et subversi sunt multifarie a falsis apostolis, quidam a philosophiae verbosa eloquentia, alii secta legis Iudaicae inducti sunt. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso per Timotheum.

 

 

 

CAPUT PRIMUM

 

1-3. Paulus, vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater Ecclesiae Dei quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

 

Hanc epistolam scribit Apostolus Corinthiis.

[Ambrosius] Corinthii autem sunt Achaici, hi ab ipso Apostolo sunt conversi, qui praecepto Domini admonitus resedit apud Corinthios annum unum et menses sex, docens inter eos verbum Dei ; sed post per pseudoapostolos multifarie subversi sunt, ut scilicet de baptistis se iactarent, unitatem Ecclesiae scindentes, et sacramentorum virtutem, et usum ex ministrorum meritis iudicantes. Putabant enim sacramenta maioris esse usus, si per bonos tractarentur, maioris autem vel minoris esse usus si per magis vel minus bonos darentur. Ita quoque subversi erant ut contempto Apostolo de sapientibus saeculi se iactarent, quorum eloquentia et terrena philosophia delectabantur, ut sub nomine Christi his imbuerentur quae contraria sunt fidei. Inflati quoque erant eo quod non iret ad eos Apostolus. Fornicatorem quoque qui uxorem patris tenebat inter se esse patiebantur. Sunt et alia capitula in suis locis notanda.

[Ambrosius.] De his et huiusmodi magna cum fiducia et charitatis affectu scribit eis Apostolus, aliquando commonens, aliquando blandiens, aliquando arguens. Nam multae sunt causae propter quas scribit eis Apostolus, ab erroribus ad rectam fidem et a schismatibus eos revocans ad unitatem. Est igitur intentio Apostoli in hac Epistola Corinthios ab erroribus et schismatibus ad fidem rectam, et a vitiis et aliis peccatis ad bonos mores revocare, et in eis confirmare. Modus talis, huic Epistolae sicut et aliis salutationem praescribit, et nomen suum quod celebre erat omnibus gentibus, praeponit ut magistri nomine audito acquiescant correctioni, et quia eis vilis erat apponit dignitatis nomina non humilitatis, ut servus, post salutationem pro donis eorum qui boni erant inter eos gratias agit. Deinde increpat illos qui de baptistis se iactabant, post retrahit eos ab amore terrenae sapientiae. Deinde redarguit eos de fornicatore quem inter se esse ferebant. Deinde increpat eos quia sibi invicem iniurias, et fraudes faciebant, et infidelium examina requirebant. Postea instruit eos de matrimoniis, et de perceptione Eucharistiae, ubi plurimum errabant, et de aliis plurimis. Circa finem vero subditur moralis admonitio. Praemittit autem salutationem dicens :

 

Paulus vocatus,

[Ambrosius] id est electus a Deo, Apostolus Christi Iesu, id est Dei voluntate missus ad praedicandum Christum. Vel, vocatus, id est ab hominibus privilegio nominis dictus, Apostolus Christi Iesu. Hic aliter incipit quam ad Romanos, quia alia causa est hic quam ibi. Hic enim non vocat se servum sicut ibi, quia opus erat hic potius auctoritate, et commendatione contra superbiam Corinthiorum apud quos viluerat. Apostolus dico, et hoc non per iram, sed per voluntatem Dei, quod non illi vestri pseudo qui nec missi sunt a Deo, nec verum est quod dicunt. Et Sosthenes frater. Hic dicitur Apostolo de eis nuntiasse, et ideo eum sibi in hac salutatione adiungit, per hoc indicans quod pro illis valde sollicitus erat. Ecce per eum qui inter eos conversabatur, culpas eorum se scire innuit. Ideo autem frater dicit, quia per hoc removet suspicionem sinistram ab illo, ostendens quod non malo animo de eis nuntiavit, sed ex charitate, et desiderio correctionis. Paulus, inquam, et Sosthenes, scribit hanc Epistolam Ecclesiae Dei, non hominum, ut vos facitis eam, arbitrantes ministeriorum dispensatores esse gratiarum auctores. Ita enim esset Ecclesia hominum, non Dei. Quos autem Ecclesiam Dei dicat, aperit subdens, scilicet sanctificatis, in baptismo, et hoc in Christo Iesu, id est per Christum Iesum, non per homines, imo a pseudo eversi sunt. Ipsis dico, vocatis sanctis, id est vocatis per praedicatores, et deinde sancti sunt. Vel, vocatis sanctis, id est praeelectis a Deo ad hoc ut sancti sint. Hoc ideo dicit ut ostendat nil boni esse ab homine, sed totum a Deo. His inquam Apostolus scribit, cum omnibus, id est et omnibus scribit suffraganeis Corinthi, qui in eisdem vitiis laborant. Unde subdit : Qui in omni loco, Corinthiorum, ipsorum et nostro, id est primitus mihi commisso, invocant nomen Domini, non aliud a Deo, qui vere invocant dum servi eius sunt. De quibus dicitur, prope est omnibus invocantibus eum in veritate. Hoc enim invocat aliquid quod vult ad se venire. Quid est invocare, nisi in se vocare :

Qui ergo Deum invocat ut dives fiat, Deum non invocat. Nam, cum dicis : Deus, da mihi divitias, non vis ut ad te veniat ipse Deus, sed ut divitiae veniant ad te. Deus autem gratis se vult coli et diligi. Hoc est enim caste amare, non quia dat aliquid praeter se, sed quia dat se. Talibus dicit Apostolus ; Qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, id est Salvatoris et regis, quem vere invocant dum ab eo credunt se salvari et regi. Gratia vobis, etc. Ecce salutatio. Quasi dicat : Paulus et Sosthenes scribunt vobis hanc Epistolam, et ante alia salutant vos, optantes ut gratia sit vobis, stantibus ut maneant, lapsis ut redeant. Et pax, id est mentis tranquillitas. Et hoc a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo, qui ab eo quidem personali proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiae Deus. Ideo ergo Patrem nominavit et Christum, ne unio personae inter eos esse putetur.

 

 

4-12. Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi. Fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia. Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt intervos. Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli ; ego autem Apollo : ego vero Cephae ; ego autem Christi.

 

Gratias ago, etc. Hic gratias agit de donis illorum qui boni erant inter eos. In illa enim plebe alii erant boni qui digni erant laude, alii digni increpatione. Post salutationem ergo primum proponit de bonis ut his aliis conformentur dicens : Gratias ago, etc., corde, lingua et opere, Deo,

[Ambrosius] a quo omnia esse credo, non ab hominibus, meo omnium quidem Deus potestate qua creat, sed eorum proprie dicitur Deus, qui eum diligunt, qui eum tenent, qui illum possident, quibus subvenit, qui ab illo alieni non sunt. Semper pro vobis, et hoc, in gratia Dei, quae data est vobis, id est dum considero gratiam, id est dona Dei. Quae data sunt vobis et hoc, in Christo Iesu, id est a Christo non aliunde et haec gratia a Deo est multiplex, quia in omnibus donis, facti estis divites in illo id est in Christo, non in homine. Et quia dixit in omnibus illos esse ditatos, supponit partes aliquas, scilicet divites facti estis, in omni verbo, id est in omni genere linguarum vel, in omni verbo, id est in omni modo praedicandi scilicet mediocribus et perfectis et minoribus. Et in omni scientia, id est Scripturarum intellectu. Et in his ditati ita estis, quod ita tenetis, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, id est ita verba et scientiam tenetis de eo quod de Christo praedicavi, sicut testimonio prophetarum confirmavi. Vel, ditati estis, id est donis repleti, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, id est quia firmiter tenetis fidem quam praedicavi vobis. Dico quod divites estis, ita ut nihil desit vobis in ulla gratia sancti Spiritus. Vobis, dico, exspectantibus, cum desiderio, quia certi inde et parati, revelationem Domini nostri Iesu Christi, id est visionem Christi, et cognitionem quae post mortem praestatur cuique fideli. Vel revelationem dicit, quae erit in die iudicii quam impii timent. Qui et confirmabit vos. Quasi dicat : Exspectatis revelationem Christi, a qua exspectatione non deficietis. Ipse est enim qui et confirmabit vos usque in finem, cuiusque, ita ut sitis sine crimine, etsi non sine peccato. Confirmabit, dico. Usque in finem, id est in die adventus Domini nostri Iesu Christi. Cuius adventus intelligitur, cum cuique post mortem manifestatur. Vel ita, confirmabit vos, dico, semper mente euntes in illum diem, scilicet in diem adventus Christi, etc. Fidelis Deus. Quasi dicat : Confirmabit et vere, quia Deus est fidelis, id est verus in promissis, per quem vocati estis, cum essetis aversi. Qui ergo aversos vocavit, facilius confirmabit. Vocabit, dico, in societatem, non modo angelorum vel apostolorum, sed filii eius Domini nostri Iesu Christi. Obsecro autem vos, fratres. Hucusque bonos laudavit : His laudatis invitat alios, ad horum simile. Quasi dicat : Pro bonis gratias ago, vos autem, alios, o fratres, obsecro per nomen Domini nostri Iesu Christi, id est si vultis esse eius a quo nominamini Christiani, ut dicatis omnes oris confessione ; et interius habeatis in corde idipsum, quod dicunt praedicti, et non sint in vobis schismata, id est divisiones ; sed sitis in eodem sensu, id est in eadem voluntate qua praedicti. Et in eadem scientia, id est in eadem intelligentia. Ita quod perfecti sitis, hoc ideo dico, quia significatum mihi, litteris est, de vobis tamen, o fratres mei, ab his qui sunt Chloes. Chloes locus est ubi illi erant qui apostolo significaverunt. Vel, qui sunt Chloes, id est, illius matronae ; Chloes enim potest esse nomen vel loci vel personae. Aliquibus enim videtur locus esse, ut si diceretur, ab his qui sunt Antiochiae ; aliquibus videtur femina fuisse Deo devota, cum qua multi essent colentes Deum. Quid enim significatum est de vobis : hoc scilicet, quia contentiones sunt inter vos, de disciplina Dominica. Hoc autem dico. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Quasi dicat : Non solum scio contentiones quae sunt inter vos, sed et verba quae dicitis. Et hoc est : Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit. Nam alius dicit hoc, scilicet : Ego quidem sum Pauli : alius illud dicit : Ego sum Apollo ; alius vero ; Ego sum Cephae. Quasi dicat : Alius dicit : Ego sum baptizatus baptismo illius ; alius dicit : Ego illius. Sed hoc dicere est quasi idololatria. Et sciendum quia sub nomine suo, et apostolorum bonorum notat pseudo. Nam illi quos nominat sine dubio boni erant, sed sub horum specie falsos apostolos tangit, ne si diceret in nomine illius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel ideo apposuit nomina bonorum apostolorum, ut ostendat, quia si in nomine maiorum non est gloriandum, nec in nomine illorum, quorum doctrina prava est. Inter eos autem hos laude dignos designat qui dicebant se esse Christi. Unde subdit : Alius autem dicit : Ego sum Christi, baptismo baptizatus.

Hic bene dicit quales supra laudavit, qui tales sunt, ostium habent per quod intrandum est, quod est Christus, per quem cognoscitur Pater. Nemo enim novit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius, et cui vult Filius revelare. Sicut ergo ipse per se novit Patrem, nos autem per illum ; sic intrat in ovile per se, et nos per ipsum ostium. Christus enim se praedicat, et nos Christum praedicamus, et ideo ipse per seipsum, et nos per ipsum intramus. Christus ergo ostium est et pastor intrando per se, et quod pastor est dedit etiam suis, quia et Petrus pastor, et Paulus pastor, et alii sunt pastores. Ostium vero nemo nostrum se dicit. Hoc enim sibi proprie tenuit. Nullus ergo ostium est nisi Christus, etsi pastores sint alii. Sed, quia oves indisciplinatae coeperunt facere schismata, et alia ostia sibi ponere quibus intrarent, non ut congregarentur, sed ut errarent et dividerentur, dicentes ; Ego sum Pauli, etc., subdit :

 

 

  1. Divisus est Christus ? Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?

 

Divisus est Christus ? Quasi dicat : Discite quantum erretis, et quantum de Deo praesumatis, et quantum hominibus tribuatis, qui inter eos gloriam partimini.

[Ambrosius] Divisus est ergo Christus, secundum vos. Quasi dicat : Multos facitis Christos, id est datores gloriarum. Adeo enim errabant isti ut putarent gratiam dari ab homine, non modo quasi ministro sed auctore. Vel putabant Christum in baptismo magis operari per meliorem baptistam, et minus per minus bonum, et ideo ait : Divisus est Christus ? Quasi dicat : Qui operatur idem in omnibus divisus est, quantum ad vos, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel ita, quia haec dicitis, ideo Christus modo a vobis divisus est, id est separatus. Vehementer isti errabant, quia ostia sibi praeter Christum constituebant, et fundamenta diversa ponere praesumebant, cum unum sit fundamentum Ecclesiae quod nemo mutare potest, scilicet Christus Iesus. Ipse enim solus est petra, supra quam fundata est Ecclesia, a qua nominatus est Petrus, Domino ad illum dicente :

Tu es Petrus, etc. Simon enim antea vocabatur. Hoc autem nomen, scilicet Petrus, a Domino ei impositum est. Et dicitur Petrus in figura Christiani populi, a petra Christo. Quia enim petra Christus dicitur, et Petrus dicitur populus Christianus. Ita ergo Petrus a petra, non petra a Petro dicitur, quomodo non a Christiano Christus, sed a Christo Christianus vocatur. Tu es ergo, inquit, Petrus dictus a petra, quam confessus es, quam cognovisti, dicens : Tu es Christus Filius Dei, et supra hanc petram, id est super meipsum Filium Dei, non super te aedificabo Ecclesiam meam, super me aedificabo te et alios, non me super te. Non enim dicuntur esse Petri, sed Christi, non a Petro petrini, sed a Christo Christiani, ne esset spes in homine. Maledictus enim qui spem suam ponit in homine.

Et ne essent tot baptismi quot servi, mysterium quidem baptizandi dedit Christus servis suis, potestatem vero sibi retinuit. Quam si vellet poterat dare, ut servus daret baptismum suum tanquam vice sua ; et potestatem suam poterat constituere in aliquo servo, ut tanta vis esset in baptismo servi, quantam vim habet baptismus a Domino datus. Sed hoc noluit, ideo. Ut in homine non esset spes baptizatorum. Noluit enim servum ponere spem in servo. Baptizat enim servus ut minister, baptizat autem Dominus tanquam potestatem habens. Et potuit hanc potestatem servo dare, ut dictum est, sed noluit. Si enim daret hanc potestatem servis, id est ut ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot essent servi, ut quomodo dictus est baptismus Ioannis, sic diceretur Petri baptismus, baptismus Pauli, et huiusmodi. Ille enim baptismus, Ioannis dictus est. Sed forte aliquis dicet : Proba nobis quod ille baptismus Ioannis dictus est. Probabo, ipsa Veritate dicente, quando interrogavit Iudaeos : Baptismus Ioannis unde est ? Ergo ne tot baptismi dicerentur quot essent servi qui baptizarent, sibi tenuit Dominus potestatem baptizandi, servis ministerium dedit. Si ergo servus dicit se baptizare, recte dicit, sed tanquam minister baptizat, et ideo non differt sive bonus sive malus cui baptizandi contigit ministerium. Inde etiam nemo dicit, baptismus meus, cum tamen dicat, Evangelium meum, prudentia mea, gloria mea, licet haec sint a Deo. In quibus differentia est ; in his enim alius alio doctior est, et alius alio melius operatur, in evangelizando, nec sunt omnes aequali sapientia praediti ; alius autem alio magis minusve baptizatus, sive ab inferiore sive a maiore baptizetur, dici non potest.

 

Ad hoc autem quod dicit Augustinus Christum potestatem baptismi servis posse dedisse, opponitur sic a quibusdam. Potestas sive potentia Dei essentia divina est, quia non est aliud Deo esse, aliud posse. Si ergo non potuit eis dare, ut essent quod ipse, nec potuit dare posse suum, vel potentiam suam, scilicet quae ipse est : alioquin, si potentiam suam potuit eis dare, quae ipse est, potuit eis dare ut ipsi essent quod ipse est. Ad quod dicimus quod non potuit eis Christus dare, ut essent quod ipse est, et tamen potuit eis dare potestatem quam habet, id est potestatem qua possent remittere peccata, quod ipse solus potest. Haec est enim quam dicit potestatem baptismi, scilicet potestas remittendi peccata. Potuit ergo eis dare auctoritatem baptismi quibus contulit ministerium, ita tamen ut ipse principalis auctor existeret. Potestatem vero qua ipse est, sive posse suum quod est suum esse, eis potuisse dare non dicimus, qualiter dicimus cum dedisse nobis scire quod ipse scit, et dedisse prophetis scientiam futurorum quam habet, non quod nobis dederit esse quod habet, vel prophetis scientiam quae est essentia divina, sed quia nobis dedit per gratiam scire futura, quae ab aeterno ipse novit natura. Alii dicunt potestatem baptismi, ut in nomine eorum daretur baptismus, in quo fieret remissio peccatorum, sicut fuit in nomine Christi, et hoc potuit dare, sed noluit.

 

Nunquid Paulus. Quasi dicat : Vos dicitis ego sum Pauli, ego Apollo, etc. Sed nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, id est ut sit vobis auctor salutis ? Aut in nomine Pauli baptizati estis, scilicet quod peccata dimitterem vobis ? quasi dicat : Non. Revocat illos ad unum nomen qui multa nomina sibi facere volebant, repellit eos ab amore hominis, ut Christus ametur. Quasi dicat : Nolo ut mei sitis, sed mecum sitis, mecum estote, omnes illius sumus qui pro nobis crucifixus est. Dimittuntur enim nobis peccata per nomen eius, non per nomen alicuius hominis. Unde Ioannes ait : Scribo vobis, filioli, quia remittuntur vobis peccata per nomen eius.

Et nota quod per hoc verum quod tenebant illi Corinthii, facit illos erubescere de falsis quae tenebant. Hoc enim erat proprium et detestabile eorum vitium, quod dicebant, ego sum Pauli, nec illos quos in schismata dissiluisse redarguit, arbitror veram fidem habuisse in hoc quod dicebant, ego sum Pauli, etc. Hoc enim falsum erat. Quod vero sciebant Christum pro se esse crucifixum, et se in eius nomine, non Pauli baptizatos, non erroris eorum, sed divini muneris erat, hanc Dei veritatem in iniquitate suorum schismatum detinebant. Per hanc ergo veritatem quam tenebant, ipsorum falsitatem convincit. Verum, quippe baptismum habebant, et ex eius veritate, ut corrigerent falsitatem ab ipso audiunt, nunquid Paulus, etc. Prorsus fieri potest ut aliqui verum habeant baptismum, et non veram habeant fidem, sicut isti. Per veritatem ergo quam habebant corrigit falsitatem quam tenebant, sicut per Christi resurrectionem quam credebant probat resurrectionem mortuorum quam negabant.

Erant enim inter eos qui mortuos resurgere non credebant, credebant tamen Christum resurrexisse.

 

 

14-18. Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. Baptizavi autem et Stephanae domum. Caeterum nescio si quem alium vestrum baptizaverim. Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.

 

Gratias ago, etc. Quasi dicat : Et quia baptismis gloriamini. Ago gratias Deo meo, etc., de hoc quod neminem vestrum contendentium baptizavi. Nullum enim vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium, qui non sunt de contentione vestra. Et non ideo hoc dico quin bonum sit baptizare ; sed, ne quis dicat quod baptizati estis in nomine meo, de quo magis gloriaremini.

Poterat quidem, ut dictum est, Dominus Iesus, si voluisset baptismi sui potestatem dare alicui, vel aliquibus praecipuis servis suis, ut quemadmodum per virgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos, ita per aliquod signum demonstrarentur excellentioris dignitatis ministri, et dispensatores mysteriorum qui soli baptizare deberent. Sed, si hoc fieret ipsorum iam baptismus diceretur quamvis eis a Domino attributus, sicut baptismus Ioannis fuit. Ideo Apostolus agit Deo gratias quod neminem eorum baptizavit, qui tanquam obliti in cuius nomine baptizati essent, per hominum nomina se dividebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per apostolum datus, ita nec illius nec illius, sed Christi esse cognoscitur, quod Ioannes per speciem columbae se didicisse testatur. Nam secundum quid aliud dixerit : Et ego nesciebam eum, non plane video, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, et secundum aliquid eum nesciebat : sciebat quidem sponsum esse et Filium Dei, sed nesciebat utrum esset daturus aliis potestatem baptismi, an proprium baptismum esset habiturus, et baptismi potestatem recepturus. Sed hoc per Spiritum didicit, velut per columbam descendentem et manentem super Christum. Unde ad ipsum dicitur : Super quem videris Spiritum quasi columbam manentem et descendentem, hic est qui baptizat. Baptizati autem. Quasi dicat : Non solum illos praedictos baptizaverim, sed etiam baptizavi Stephanae domum, id est illius matronae familiam quae non est de hac contentione. Caeterum, quasi dicat : De his certus sum quod baptizaverim eos. Caeterum nescio si quem alium vestrum, qui sit de contentiosis, baptizaverim. Non enim. Ratio hic ostenditur cur tam paucos baptizavi. Quasi dicat : Ideo tam paucos baptizavi, quia non misit me Christus baptizare, quod a minoribus fieri potest, ne retardaretur a praedicatione, de qua subdit, sed evangelizare.

Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt, perfecte autem evangelizare multo difficilioris et rarioris est operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior evangelizare se missum dicit, non baptizare.

 

Hoc tamen necessitate instante interdum egit. Non in sapientia. Quasi dicat : Dico quod misit me evangelizare, non utique, in sapientia verbi, id est in sapientia philosophorum, quae dicitur sapientia verbi, quia dicitur sapientia etsi non sit. Vel ideo dicitur sapientia verbi, quia verbosos facit, ideo non misit me in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

Per illam enim sapientiam crux Christi, id est mors Christi evacuatur, et impossibile secundum naturam iudicatur, ut Deus immortalis moreretur. Vel, evacuatur crux Christi, si quomodo, vel bona natura, vel alio aliquo modo praeter eam credatur esse iustitia et vita aeterna. Acute quippe videntur haec dici, sed in sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi. Non est ista sapientia desursum descendens. Si ergo secundum Scripturas sapiamus, non cogimur contra Christi gratiam disputare, et ea dicere quibus demonstrare conemur naturam humanam, neque in parvulis medico indigere, quia sana est, et in maioribus sibi ad iustitiam, si velint, posse sufficere.

Quocirca non praesumit Apostolus in sapientia verbi praedicare, sed Scripturarum auctoritate contentus simplicitati studet, potius quam tumori. Vel non misit me praedicare in sapientia verbi, id est in lepore et ornatu verborum, quia praedicatio Christiana non indiget pompa, et cultu sermonis ne videatur esse ex versutia, et calliditate humanae sapientiae non ex veritate.

[Ambrosius] Ibi enim compositio verborum quaeritur, ubi teste Veritate ipsa se non commendat Veritas sicut in sapientia mundana. Qui ergo fidem Christi verbis exornare vult, obscurat illam splendore verborum, ut non illa, sed ipse laudetur. Ideo causam ostendens, quare non in sapientia verbi, addit, ut non evacuetur crux Christi, sicut pseudoapostoli, ne stulti viderentur prudentibus mundi, in sapientia humana Christum praedicabant dupliciter, scilicet eloquentiae studentes, et quae mundus stulta iudicat. Evitantes verbum enim. Quasi dicat : Quasi quaereret an evacuaretur crux Christi ? respondet : Utique. Verbum enim, id est praedicatio crucis stultitia quidem est, id est esse videtur pereuntibus, id est sapientibus huius mundi, quorum sapientia perit, et falsa ostenditur, et inde ipsi damnandi sunt. Ideoque pro eo quod debebat dicere sapientibus, dixit pereuntibus. His autem. Quasi dicat, pereuntibus verbum crucis stultitia est. Sed his qui salvi fiunt, id est nobis, scilicet credentibus, virtus Dei est, quia credentes in cruce Christi virtutem Dei intelligunt, dum sciunt quod occisus diabolum vicit, et hominem liberavit. Vel, virtus Dei est, id est virtutem dat credentibus, per quam, cum res exigit, fiunt miracula.

 

 

19-22. Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens, ubi scriba, ubi inquisitor huius saeculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes, quoniam Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt.

 

Scriptum est enim. Quasi dicat : Ideo non misit me praedicare in sapientia, quia praedixerat quod eam non reciperet in praedicatione evangelica ; sed perderet, et reprobaret de collegio praedicatorum suorum, et hoc est quod ait : Scriptum est enim in Abdia : Perdam sapientiam sapientium saeculi, et prudentiam prudentium reprobabo, id est sapientiam mundanam, et prudentiam eliminabo. A praedicatoribus Evangelii, ut tales sapientes inter praedicatores non recipiam, et sic est factum. Ubi est enim sapiens, inter praedicatores ? inter quos si esse voluerit, sapientiam illam abiicere oportuit. Et nota quod primum ponit genus ; deinde subdit species, dicens : Ubi scriba ? ubi inquisitor huius saeculi ! Sapiens genus est utriusque, scilicet scribae et inquisitoris. Scriba est qui etiam de moribus et artibus praecepta dat. Conquisitor est qui secreta naturae rimatur. Tales enim recipit Deus inter praedicatores, sed stultos fecit. Unde subdit : Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? Vel ita : Scriptum est enim. Quasi dicat : Bene dico, pereuntibus ; sic enim Scriptum est, scilicet quod proderet, et reprobam falsamque faceret sapientiam huius mundi : et hoc est, perdam, id est irritam faciam sapientiam sapientium.

[August.] Non utique meam in eis perdam, sed illam quae est eorum quam sibi arrogant.

[Hier.] Non enim vera sapientia, et vera prudentia perditur a Domino, sed falsi nominis scientia quam sibi thesaurizant lingua mendacii, et deficiunt scrutantes scrutinia. Et prudentiam prudentium reprobabo, quam scilicet excogitavit ad aliquid probandum. Non ideo hoc dicit ut veritatis intelligentia possit a Deo reprobari, sed quia eorum prudentia reprobatur, qui in sua eruditione confidunt. Ubi sapiens ?

[Ambrosius, Haimo] Probatae, falsae scilicet scientiae, insultat Apostolus dicens : Ubi sapiens ? tam de Iudaeis quam de gentibus, quasi nil valet. Et est haec invectio in Iudaeos et gentiles, unde distincte de utroque subdit : Ubi scriba de Iudaeis ? Ubi inquisitor huius saeculi, id est gentilis naturas rerum tantum inquirens ? Quasi dicat : Victa est eorum sapientia, et stultitia facta. Nam scriba Iudaeorum, et legis doctores, etsi nil impossibile Deo credunt, tamen, quia in lege non adeo aperte habent, diffidunt Dei Filium esse mortuum, et huiusmodi ; gentilibus vero pro humana ratione stultitia est. Sed nonne stultam fecit sapientiam huius mundi ? Sapientia est huius mundi, ubi infirmum et stultum Dei contemnitur, quae est secundum rationes mundi, quae impossibile iudicat quae in naturis rerum non videt. Hanc autem Deus stultam fecit, possibile fore declarando atque faciendo quod ipsa impossibile iudicat. Nam quia, quasi dicat : Vere sapientiam mundi stultam fecit Deus, quia per stultitiam salvat credentes ; et hoc placuit ei facere, et hoc est quod ait : Nam placuit Deo, ex beneplacito enim eius est, salvos facere credentes, et hoc, per stultitiam praedicationis, id est per praedicatores imperitos in mundana sapientia, qui stulti videbantur. Vel, per stultitiam praedicationis, id est per rem praedicatam quae stulta videtur, sicut est passio Christi, et mors, ubi est humilitas.

[Ambrosius] Et cur hoc fecerit ostendit per id quod in serie praemisit, scilicet quia mundus non cognovit Deum, per, id est propter, sapientiam suam, id est sapientes mundi non cognoverunt Deum propter sapientiam suam, ubi est superbia.

Non cognoverunt, dico, Iudaei per sapientiam, id est per Filium incarnatum, qui cum in carne manifestatus est Filius Dei, in hunc mundum missus est.

Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse a Deo dicitur. Illuc ergo venit ubi erat, quia erat in hoc mundo, quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Haec est lux quae in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ut autem comprehenderetur, ideo Verbum caro factum est.

Sicut enim curatio via est ad sanitatem, sic medicina sapientiae Dei per hominis susceptionem nostris est accommodata vulneribus, de quibusdam contrariis curans, et de quibusdam similibus. Serpentis enim sapientia, id est astutia, decepti sumus, Dei sapientia liberamur. Et sicut illa sapientia vocabatur ; erat autem stultitia, sic ista, quae vocatur stultitia sapientia est. Ecce contraria. Similia vero sunt, quod per feminam deceptos per feminam liberavit, homo homines, mortalis mortales.

[Ambrosius] Vel ita, dico, quod non cognovit mundus per sapientiam suam, et hoc factum est in Dei sapientia, et hoc fecit Deus alto consilio, scilicet ne superbirent, et ut fides et salus cognoscatur esse ex Deo, non ex sapientia humana, quoniam et Iudaei. Quasi dicat : Non cognovit mundus per sapientiam Deum. ideo, quoniam Iudaei, consueti ab antiquo, petunt signa potentiae, nescientes humilitatem Dei, et Graeci, id est gentiles, quaerunt sapientiam, non veram, sed quae ingenio hominis sapientia videatur, scilicet utrum quod praedicatur, natura patiatur.

 

 

23-31. Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes. Et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia ; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia, et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur.

 

Nos autem, contra, praedicamus, scilicet Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum. Quasi dicat : Quod non est Iudaeis signum potentiae, sed scandalum, quia irascuntur contra praedicatores rubore sceleris sui ; gentibus autem stultitiam. Quasi dicat : Hoc quod praedicamus videtur gentibus stultitia, ita et vobis si de sapientibus estis. Vel ita continet : Ideo videtur stultitia quod praedicamus, quoniam Iudaei petunt signa, et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem, contra facimus, scilicet praedicamus Christum Iudaeis quod scandalum est, gentibus autem stultitia ; et tamen per istam stultitiam salvat Deus credentes, ut dictum est. Ipsis autem, sic iunge : Dico quoniam petunt signa Iudaei, et Graeci sapientiam. In crucifixione quam praedicamus est magna virtus Dei, et magna sapientia Dei. Quod videtur, vel apparet Iudaeis atque Graecis, non utique omnibus, sed ipsis vocatis,

[August.] id est ipsis qui vocati sunt ad vitam, non communi vocatione, sed illa qua praesciti vocantur. Illis enim apparet Christi passio virtus, et sapientia, ut scilicet salus sit ex Deo, non ex arbitrio Iudaei, vel Graeci, et si reprobis aliter videtur. Ipsis ergo vocatis praedicamus Christum, id est crucifixum, scilicet Dei virtutem, et Dei sapientiam, id est Christi crucifixionem, in qua apparet virtus Dei, quod mortuus vicit mortem, id est diabolum et Iudaeum ; et Dei sapientiam, qua callide diabolum decepit

[Ambrosius]. Vel, ipsis vocatis praedicamus Christum, id est Christi fidem, vel passionem, scilicet Dei virtutem, quod per fidem eorum, et peccata remittuntur, et daemones pelluntur ; et cum res exigit, miracula fiunt ; et Dei sapientiam, quia credentes in Christum crucifixum, intelligunt Christum esse Dei sapientiam.

Christus enim sapientia Patris est, sicut virtus Patris ; ipse est Verbum Patris, et manus Patris, per quem tanquam manu et verbo Pater omnia fecit. Unde : Opera manuum tuarum sunt caeli. Et item : Verbo Domini caeli firmati sunt. Quod ergo verbo, hoc manu ; et quod manu, hoc verbo fecit.

 

Potest ergo sic accipi : Praedicamus Christum esse Dei sapientiam, et Dei virtutem. Cave ne intelligas Filium dici sapientiam Dei tanquam ipse solus sit intelligens, vel sapiens sibi, et Patri, et Spiritui sancto.

Si enim ibi solus Filius intelligitur sapiens, et sibi, et Patri, et Spiritui sancto, ad illam reditur absurditatem, ut Pater, nec sit sapiens de seipso, sed de Filio ; nec sapientia sapientiam genuerit, sed ea sapientia dicatur Pater sapiens esse, quam genuit. Ubi enim non est intelligentia, nec sapientia esse potest. Et ideo si Pater non intelligit ipse sibi, sed Filius intelligit Patri, profecto Filius Patrem sapientem facit ; et si hoc Deo esse quod sapere, et ea illi essentia quae sapientia, non Filius a Patre quod verum est, sed a Filio potius Pater habet essentiam quod falsissimum est. Est ergo Deus Pater sapiens, ea quae ipse est sua sapientia ; et Filius sapientia Patris est sapiens, de sapientia quae est Pater de quo est genitus Filius. Sic et Pater est intelligens ea quae ipse est sua intelligentia, Filius autem intelligentia Patris, est intelligens de intelligentia quae est Patri, de qua genitus est. Quia quod, etc. Quasi dicat : Vere in crucifixione Christi est Dei virtus, et Dei sapientia. Quia quod stultum est Dei, id est quod sapientibus mundi videtur stultum de Deo, ut passio et mors, sapientius est hominibus, id est quam homines possunt videre vel esse. Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

[Ambrosius] Sine dubio caelestia vincunt terrestria, et ideo infirmum Dei non vere est infirmum, sed videtur, quia infirmitas Christi magna victoria est ; cum enim victus est, vicit mortem quam nemo gigas evasit. Videte enim. Quasi dicat : Vere stultum et infirmum Dei, sapientius et fortius est hominibus, quod in vobis potestis experiri. Videte enim vocationem vestram, o fratres, id est per quos vocati estis. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma mundi annumerati sunt. Tales sunt vocatores vestri, qui tamen confundunt sapientes et fortes ; et vere sunt tales, quia non multi, de vocatoribus sunt ; secundum carnem sapientes, id est secundum sapientiam humanam ; non multi potentes, lata dominatione ; non multi nobiles, generis claritudine. Primo nulli tales fuerunt inter doctores Christianae fidei, quando duodecim apostoli sunt electi. Vel non multi dicit, non ait nulli, forsan pro se qui solus inter apostolos saecularium litterarum peritus, et terrenarum opum dives, Romanae dignitatis parentela conspicuus fuit, qui tamen haec nihili pendit, nec usus est eis. Sed quae stulta, etc. Quasi dicat : Non sapientes elegit, sed potius, elegit Deus quae stulta sunt mundi, id est ignaros mundanae sapientiae, ut confundat, id est ut faciat erubescere, et ad insipientiam redigat sapientes. Et infirma mundi elegit Deus, id est impotentes, ut confundat fortia, ut Neronem. Et ignobilia mundi, et quod plus est, contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, id est ignobiles et contemptibiles, qui nil esse videbantur, elegit Deus, ut destrueret, id est vincendo humiliaret, ea quae sunt, id est quae cum ex se nihil sint, tamen aliquid esse sibi videntur.

 

Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte qui sapientiam saeculi iactant, cum Deus humilitatem proponat.

[Ambrosius] Venit enim humilis Deus quaerere humiles non altos, qui, etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen reliquit sapientes, divites et nobiles ; sed si eos primos eligeret, merito talium rerum viderentur sibi eligi, atque inflati de his rebus salutem humilitatis non reciperent, et ita esset in eis superbia qua homo cecidit. Ideoque non elegit reges, vel senatores, vel philosophos, vel oratores. Imo elegit plebeios, pauperes, indoctos piscatores. Nisi fideliter praecederet piscator, non humiliter sequeretur orator. Unde Nathanael doctus non est in apostolum electus. Ut autem humilitatis causa, haec esse facta intelligantur, subdit : Ut non glorietur, etc. Quasi dicat : Ideo infirmos elegit et non sapientes, ut non glorietur omnis caro, id est ut nullus homo iustus, vel iniustus glorietur ex se, sed de Deo. Quod ostenditur ibi : Qui gloriatur in Domino glorietur. Non glorietur de se, dico, in conspectu eius, scilicet Dei, vel sui ipsius, id est si Deum conspicit, vel se attendat. Ex ipso autem.

[August.] Quasi dicat : Tales elegit Deus, sed tamen vos estis in Christo Iesu, id est in fide Christi. Et hoc, ex ipso, id est per ipsum Christum, non per nos. Vel ita iunge : dico ut non glorietur aliquis ex se, sed tamen est alia bona gloria, scilicet quod, ex ipso vos estis in Christo Iesu, qui Christus factus est nobis sapientia a Deo, id est illuminans vos ad veritatem.

Ideo autem dicitur, factus est nobis sapientia, quia temporaliter, id est ex aliquo tempore nos ad illum convertimur, ut cum illo maneamus in aeternum, et ipsa sapientia caro facta est, et habitavit in nobis, et hoc facit, id est nos illuminat, quia factus est nobis iustitia, id est quia prius iustificat nos bona operatione. Iustitia enim quae vivit in seipsa, procul dubio Deus est, atque incommutabiliter vivit. Sicut autem cum sit in se vita, etiam nobis fit vita, cum eius efficimur participes : ita cum in se sit iustitia, etiam nobis fit iustitia, cum ei cohaerendo iuste vivamus, et per hoc est ipse nobis iustitia, quia prius est sanctificatio, id est quia prius in baptismo mundat nos. Et hoc ideo, quia prius est factus nobis redemptio, id est quia prius redemit nos patiendo. Et hoc totum ideo sic factum est ut nullus glorietur nisi de bonis Dei, quemadmodum scriptum est in Ieremia : Qui gloriatur, in Domino glorietur. In Ieremia tamen sic habetur : In hoc glorietur qui gloriatur scire, et nosse me, quia ego Dominus.