Ad Hebraeos II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT II
1-5. Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus. Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem : quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem ? Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem. Non enim angelis subiecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.
Propterea.
[Chrysost.] Postquam locutus est de Filio Dei multa quae ad eius commendationem valent, hortatur eos quibus scribit ut diligenter animadvertant et custodiant ea quae per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia praemissa, quasi dicat : Quia Christus maior est prophetis et angelis, propterea oportet nos abundantius observare ea quae audivimus a Filio dicta in Evangelio, quam quae de lege, vel de aliis a prophetis, vel angelis dicta sunt, qui ministri legum fuerunt. Nomen tamen legis obticuit, quia in astructione sua quam in praetoribus facit, manifestum hoc facit. Et quasi quis quaereret : Quare magis oportet ? subdit : Ne forte pereffluamus, id est aeternaliter puniamur. Fluimus per poenas mortalis naturae, effluimus peccata addendo, pereffluimus in aeternam damnationem. Hinc suadet verba Christi audienda per poenam quae erit negligentibus. Si enim : quod puniemur, si non observamus verba Christi, probat per minus, scilicet per verba quae dicta sunt ab angelis, quae sunt minus digna quam verba Christi. Quasi dicat : Dico ne forte pereffluamus quod utique erit. Enim, id est quia, sermo Dei qui per angelos dictus est ad Moysen et ad caeteros, factus est firmus, id est verus, ut lex per miracula et minis et promissis confirmata est, in qua tamen non erat salus, et omnis praevaricatio, quod est contra vetita facere, et inobedientia, quod est praecepta dimittere, accepit iustam retributionem, scilicet quantum meruit, id est secundum quod meruit, mercedis, ut pro qualitate factorum sit qualitas poenae. Attende singula verba : omnis praevaricatio dicit, ut ostendat quod pro singulis peccatis sit reddenda poena. Ac si diceret : Non solum omnis praevaricator punietur qui multorum peccatorum reus est, sed pro omni praevaricatione vel inobedientia suam recipiet poenam. Iustam dicit, ne putetur perire iustitia per misericordiam.
[Chrysost.] Quod vero ait retributionem, hoc ad poenae quantitatem refertur, quae aequalis peccato erit ; quia secundum quod maius vel minus est peccatum, maior vel minor erit poena. Quod vero ait mercedis, hoc ad qualitatem poenae refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne crucietur. Quomodo. Quasi dicat : Et si sermo angelorum factus est firmus, et si omnis praevaricatio punitur, quomodo nos, quibus Filius Dei ipse gratia per quam salus est, locutus est, effugiemus gehennam, si neglexerimus, saltem quod minus est quam praevaricari, tantam, id est indeficientem, salutem in Evangelio factam ? Non tanta erat in Veteri Testamento : ibi enim sermo, hic vero salus est. Quae cum, etc. Ostendit hic inexcusabiles esse illos qui contemnunt salutem, id est Christi sermonem qui est causa salutis. Quasi dicat : Non effugiemus, si neglexerimus salutem.
Quae salus cum accepisset initium, non constitutionis, quia ab aeterno erat, sed enarrandi,
[Chrysost.] et hoc per Dominum angelorum, scilicet Christum, unde alia editio sic habet, scilicet per Christum, non longe post initium narrationis, ab eis, scilicet apostolis qui audierunt, ab ipso ore Christi, confirmata est in nos, scilicet Iudaeos. Quomodo ? Deo contestante, auctoritati apostolorum ; per quae ? Signis minoribus, ut est morbos depellere, quod medici possunt ; et portentis maioribus quae contra naturam fiunt ; et variis virtutibus, quae non fiunt praeter naturam. Vel de virtutibus animi dicit, scilicet quod casti sunt et humiles illi qui praedicant, et caetera huiusmodi habent ; et Spiritus sancti distributionibus, quia aliis genera linguarum, aliis alia dona dabat. Per haec affluentiam significat gratiarum quae non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia. Per quod ostenditur quod non simpliciter est eis creditum, sed per signa et prodigia. Ideoque, dum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur. Distributionibus, dico, factis, non secundum meritum hominum, sed secundum suam, ipsius Spiritus sancti, voluntatem, id est secundum placitum suae misericordiae. Unde alibi : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singula prout vult. Non enim dixit negligentes dignos esse poena qui contemnunt gratiam per apostolos, et miracula, et dona confirmatam. Hic dicit Christum esse potentem vindicare, et suos per passionem mortis salvare. Quasi dicat : Vere non effugiemus, si neglexerimus salutem Christi, cum pro sermone angelorum non observato puniti sunt Iudaei, quia Filio subiecit Deus orbem terrae, quod non fecit angelis, quorum ministerio, etsi multa fiunt in orbe, omnia tamen spectant ad imperium. Sed hoc, scilicet ut subiiciatur, futurum est ei de quo loquimur, id est Christo. Et hoc est quod ait, orbem, dico, futurum subiectum ei de quo loquimur, scilicet Christo. Vel ita : Deus subiecit, non angelis, sed Filio, orbem terrae futurum. Ita hic dicit futurum, sicut alibi dixit : Qui cum forma futuri : de Adam et Christo loquens, et respectu temporum Adae futurum secundum carnem Christum dicit, sic etiam nunc futurum orbem dicit quantum ad Christum. Futurus quippe erat orbis quantum ad Filium Dei qui semper erat, et ne de altero orbe disputare intelligeretur, addit de quo orbe loquimur. Hoc addit ne mentem auditoris errare relinqueret, dum alius quaereretur orbis. Hunc ergo orbem futurum non angelis, sed Christo subditum dicit, quod comprobat auctoritate David, qui futura quasi praeterita refert, utpote admissus divinis consiliis ubi omnia etiam futura sunt facta, secundum illud Isaiae : Qui fecit quae futura sunt. Sed praestat ut de Christi humilitate, ne per ea dubitetur de exaltatione : et non tantum de humilitate Christi, verum etiam et totius generis humani, ostendens hominem per se miserum et abiectum, sed per Dei gratiam exaltatum. Unde subdit :
6-8. Testatus est autem in quodam loco quis dicens : Quid est homo, quod memor es eius ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius. In eo enim quod omnia ei subiecit, nihil dimisit non subiectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei.
Testatus est autem. Quasi dicat : Non solum ego hoc dico, sed etiam hoc idem testatus est quis, scilicet notus, egregius, prophetarum excellentissimus, scilicet David, in quodam, scilicet noto nobis non abscondito, loco Scripturae sacrae, in psalmo scilicet VIII, dicens : Quid est homo, cum despectu legendum est, quod memor es eius, aut filius hominis, etc. Distat inter hominem et filium hominis quod innuit disiunctio. Omnis enim filius hominis homo, sed non omnis homo filius hominis potest intelligi. Adam enim homo fuit, sed non filius hominis. Sic homines dicuntur qui portant eius imaginem : qui autem portant imaginem Christi, filii hominum potius appellantur, et ille vetus homo dicitur, et iste novus. Homo igitur hoc loco terrenus est, filius autem hominis caelestis est, et ille longe seiunctus est a Deo, hic autem praesens est Deo, et ideo illius memor est tanquam in longinquo positi, hunc visitat quem vultu suo, id est gratiae suae praesentia, illustrat. Despective itaque homo, scilicet peccator terrenus.
[Augustinus] Quid est, quantum ad hoc, quod eius, quasi longe positi, memor es, temporalem praebendo salutem qua salvas homines cum iumentis ? Aut filius hominis, id est homo spiritualis et caelestis. Quid est, quantum ad hoc, quoniam eum, quasi infirmum visitas, praesentia gratiae, et non solum hominis filius indiguit visitari, sed etiam Dei Filius, quia minuisti, scilicet Dei Filium. Vel ita, ut per hominem intelligantur boni, praecipue qui ante adventum Christi fuerunt, per filium hominis Christus. Et legitur item cum despectu hoc modo : Homo bonus ac iustus. Quid est. Quasi dicat : Despectus, fragilis, peccator, quantum ad hoc quod memor eius es.
[Ambrosius] Memor est Deus hominis, quando peccata dimittit, aut Filius hominis iam surgit, id est a membris ad caput ascendit, cum ait, Filius hominis, id est Christus, qui non ex duobus hominibus, sed de Virgine natus est. Filius, inquam, hominis quid est quantum ad hoc, quoniam visitas eum, id est hominem per ipsum Filium hominis, quasi per medicum infirmum ?
Nota verborum proprietates : supra dixit, memor, ubi agit de iustis qui fuerunt ante Christi adventum, quorum quasi memor fuit, quando patriarchis de caelo misertus. Hic autem ponit, visitas, ubi agit de incarnatione, cum Verbum caro factum est, cum medicus ad infernos venit Minuisti. Quasi dicat : Per filium hominis, id est Christum, visitas hominem, et eum tamen, id est Christum, minuisti. Vel ita ut per hominem et filium hominis intelligatur Christus homo, cuius fuit Deus memor in conceptione donando immunitatem peccati, et visitavit in resurrectione dando gloriam immortalitatis, et legitur admirative hoc modo, homo, Christus. Quid est, scilicet quam magnum quid et dignum per hoc quod memor es eius, faciendo eum immunem a peccato. Aut, id est et Filius hominis, scilicet idem ipse Christus qui est homo de homine, ut Deus de Deo. Quid est, scilicet secundum quam excellentissimum. Quid per hoc, quoniam visitas eum, resuscitando ? Minuisti. Quasi dicat : Visitasti Christum hominem. Et per hoc indiguit visitari, quia tu minuisti eum per passibilem naturam. Minoratus enim est dum se exinanivit formam servi accipiens : ergo propter ipsam infirmitatem carnis quam Dei sapientia gestare dignata est. Et passionis humilitatem recte dicitur, minuisti ab angelis, quia mortalis et passibilis, sed paulo minus, quia etsi passibilis, tamen imperabat angelis, et quia sine peccato erat ; sed post ad similitudinem triumphantis, coronasti eum, id est undique circumdedisti, gloria, in resurrectione et ascensione. Et honore, id est in consessu Patris. Vel gloria, id est claritate immortalitatis, et honore, quod sibi flectitur omne genu, et constituisti eum, ut stabilem, super opera ; sed addit, manuum tuarum, id est super digniora etiam opera, id est super homines et angelos quae per excellentiam dicuntur opera manuum. Et non solum constitutus est super opera ut dignior, sed etiam omnia subiecisti sub pedibus eius, id est potestati eius et dominio, ut adorent illum et vereantur. Posset enim superior esse, et tamen omnibus donari. Ideo ait : Subiecisti omnia sub pedibus eius. Nulla enim creatura erit non subiecta, cui primates ut ita dicam spiritus subiiciuntur. In eo enim, vel autem, exponit sensum David prophetae quem in praedictis verbis habuit, quasi dicat : David ait : Omnia subiecisti. In eo autem quod Scriptura subiecit ei omnia, id est subiecta ei ostendit omnia. Nihil dimisit non subiectum ei, id est nihil excepit de omnibus. Dum enim dicit omnia, nec terrena excipit, nec caelestia. Vel ita continua secundum litteram quam habet. Enim. Quasi dicat : Bene dico orbem terrae futurum subiectum Christo, quia in eo quod Scriptura dicit : Ei omnia subiecit, id est dicit ei subiecta esse omnia. Nihil dimisit non subiectum. Non mutatur sententia : Quam eamdem sententiam alia etiam littera confirmat quae est, in eo enim quod dicit omnia subiecit, nihil dimisit ei non subiectum. Nunc autem. Quasi dicat : Scriptura dicit, omnia subiecisti, sed tamen nondum omnia subiecta sunt ei. Et ideo congrue supra dixit orbem futurum subiectum. Et hoc est quod ait, nunc autem. Etsi Scriptura dicat omnia, tamen necdum videmus omnia sabiecta ei voluntate quae subiicienda sunt. Quotidie enim aliqui subiiciuntur ei, sed non omnes qui subiiciendi sunt subiicientur, donec in iudicio. Distingue cum ait, nihil dimisit non subiectum. Hic universalem subiectionem, scilicet sive voluntariam sive necessariam, designat. Cum vero ait, necdum videmus, etc., hic tantum voluntariam fideliter credentium in eum.
9-11. Eum autem qui modico quam angeli minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes.
Eum autem. Quasi dicat : Necdum videmus subiecta ei, sed tamen pars prophetiae iam impleta est, quia videmus eum, etc., in quo constat quod complebitur alia, et ideo nec doleatis de adversis. Eum, inquam, qui modico minoratus est quam angeli, videmus iam Iesum, id est Salvatorem, et coronatum gloria et honore. Hoc utique merito, scilicet propter passionem, non quamlibet, sed mortis. Hic iam incipit ostendere, non pro potentia tantum vel ultione verba Christi esse audienda, sed pro dilectione qua dilexit nos ut pro nobis moreretur. Unde addit : Ut gratia Dei, etc. Vel ita lege : Videmus eum iam Iesum, et coronatum gloria et honore, qui modico quam angeli minoratus est, non secundum naturam humanae mentis, sed propter passionem mortis.
Maiores quidem angeli possunt dici homine, quia maiores sunt hominis corpore, maiores sunt et animo ; sed in eo tantum quod peccati originalis merito corruptibile corpus aggravat ipsum animum. Natura vero humanae mentis qualem Christus assumpsit, quae nullo peccato potuit depravari, solus maior est Deus. Propter quid ergo modico quam angeli minoratus dicatur aperuit, cum ait, propter passionem mortis. Minor ergo angelis fuit, non propter naturam hominis, sed propter passionem mortis. Natura vero hominis quae mente rationabili et intellectuali creaturas caeteras antecedit, Deus solus est maior. Minor ergo angelis fuit corpore, non mente. Quod autem videtur tibi nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi maiorem qua maiores videntur angeli, non recte cogitas, nec attendis quem locum habeat in rebus humana natura quae condita est ad imaginem Dei, cui tamen iniuria facta non est.
[Augustinus] Cum Christus dicebat : Pater maior me est, qui non carni suae solum, sed etiam menti quam gerebat humanae Deum Patrem praeferebat. Quae tota sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori. Ut gratia Dei. Quasi dicat : Minoratus est ab angelis. Et hoc ideo ut gratia Dei, id est ipse qui est gratia Dei, quia gratis dat, vel quia gratis datus est nobis, gustaret mortem. Vel ita, ut sit ablativi casus hoc modo : ut gratia Dei, id est per gratiam Dei qua homo non meruit, ipse gustaret, proprie dixit gustaret, quia amara est mors, vel quia cito transiit.
[Chrysost.] Breve namque intervallum in illa faciens confestim surrexit, sicut qui gustat breviter experitur. Gustaret, dico, pro omnibus, scilicet praedestinatis qui per eius mortem redempti sunt et salvati. Vel pro omnibus hominibus, generaliter mortuus est, quia omnibus pretium suffecit. Ideo proprie dixit pro omnibus, quia non pro fidelibus tantum, sed pro mundo universo mortuus est. Et si enim omnes non credunt, ipse tamen quod suum est implevit.
Decebat enim. Quasi dicat : Minoratus est Christus ut gustaret mortem, quod convenientissimum erat. Decebat enim eum, scilicet Deum Patrem, propter quem glorificandum omnia facta sunt, et per quem auctorem omnia facta sunt, qui multos filios adoptivos adduxerat, id est adducendos praeviderat, in gloria aeterna decebat consummare, id est perficere in gloria beatitudinis, quod incoepit in resurrectione, quando immortalitatis gloria sublimatus est, et auctum est in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris ; et perficietur in iudicio quando ei omnia subiicientur, et erit omnia in omnibus. Decebat, inquam, eum consummare auctorem salutis eorum filiorum, id est Christum qui est Filius per naturam, cuius cohaeredes erimus, qui sumus adoptione filii. Vide quantum est in medio nostrum, et ille Filius est, et nos filii sumus, sed distat, quia ille salvat, nos salvamur ; ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo coniungit nos Scriptura, modo disiungit. Multos, inquit, filios, hic coniunxit ; auctorem salutis eorum, hic discrevit. Consummare, dico, et hoc per passionem mortis, quae mors sanandae nostrae miseriae convenientissima fuit, ac valde necessaria, quia aliter nisi Christus moreretur, scilicet homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra facta essent omnia. Caetera enim homini serviunt, homo Deo, nec in aliquibus Deus glorificaretur, cum ad haec omnia facta sint, falsa esset etiam eius praedicatio de filiis adducendis. Qui enim. Probat quod pro nostra liberatione decuit Christus pati. Videtur enim indecens quod auctor salutis pateretur, sed non dedecet, quia ex Deo pendet, et idem ei subiectus ut alii homines, et ideo convenit ei pati opus est, et quod opus fuerit postea dicit ibi, Quia ergo, etc.
[Chrysost.] Quasi dicat : Decebat Patrem consummare Christum per passionem, nec dedecebat Christum pati. Qui enim sanctificat praedestinatos, id est Christus, et sanctificantur per eum, id est nos omnes, aeque ex uno pendent et sunt. Ecce iterum quomodo coniungit dicens esse ex uno, item, intuere quantum interest, ille quidem sanctificat, nos sanctificamur. Licet ergo ex uno simus, verumtamen multum interest. Ille enim est ex Patre secundum deitatem ut proprius Filius, id est ex eius essentia genitus, nos autem adoptivi.
11-18. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens : Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo enim in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari.
Propter quam. Probat quod ex uno sunt omnes dicens : Propter quam causam, id est quia utrique, scilicet caput et membra, sunt ex eodem, non confunditur, vel erubescit Christus licet a peccato immunis. Vocare eos fratres, qui peccando facti sunt degeneres, dicens in psalmo : O Pater : Nuntiabo, vel narrabo post resurrectionem, nomen tuum, id est famam et gloriam Deitatis, fratribus meis. Et ego positus in medio Ecclesiae, ut columna, laudabo te. Vel in medio Ecclesiae, id est in toto orbe, circumquaque laudabo te. Attende quod cum dicit, non erubescit fratres vocare, ostendit quod non eius naturae est fraternitas nostra, sed misericordiae et humilitatis. Quod autem fratres simus probat per prophetam, ne putetur novum. Et iterum : Auctoritate Isaiae se ex Deo esse et pendere ostendit, ego Christus ut verus homo, ero fidens secundum humanitatem, in eum, scilicet Deum Patrem, quod non faceret nisi a Deo esset. Et iterum. Eamdem subiectionem ad Deum et humanae naturae communitatem nobiscum demonstrat, dicens : Ecce ego, praesto sum servire, et pueri mei, scilicet apostoli et alii fideles, quos mihi, tanquam capiti membra in unitate naturae et gratiae, dedit Dominus. Et in hoc patet quod ex Deo sunt, quia ego et pueri communicaverunt carni et sanguini. Et ipse similiter participavit eisdem : probavit quod decuerit Christum pati, si opus esset. Quod autem opus fuerit hic demonstrat, quia pueri communicaverunt carni et sanguini. Quasi dicat : Constat quod ex Deo est ipse Christus sanctificans et sanctificati, et ita non dedecet eum pati, si sit opus ; sed quid fuit opus pati ? Ecce, quia pueri communicaverunt. Et hoc est quod ait, quasi dicat : Ex uno Deo est ipse cum sanctificatis, et quia pueri, qui sanctificandi erant ; communicaverunt carni et sanguini, id est animae, id est homines erant corruptibiles constantes ex corpore et anima, quae per sanguinem accipitur. Ergo, id est ideo, et ipse Christus participavit eisdem, id est pueris, quia factus est puer constans ex anima et carne, vel, participavit eisdem, id est carne et sanguine, scilicet anima. Et hoc similiter, id est ita quod fuit homo passibilis et mortalis ut posset mori. Ecce vera in Christo fraternitas, et non ficta humanitas, ut per mortem suam destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, auctorem mortis, quia peccati, ex quo processit mors.
Hoc enim testimonio satis monstratur etiam mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, id est ex peccato quod ille persuasit, accidisse. Nec enim ob aliud potestatem habere mortis verissime diceretur. Unde ille qui sine ullo peccato vel originali vel proprio moriebatur, dixit : Ecce venit princeps mundi huius, id est diabolus qui habet potestatem mortis, et in me nihil inveniet, scilicet peccati, propter quod homines mori fecit ; nihil ergo invenit diabolus in Christo ut moreretur, sed pro voluntate Patris mori Christus voluit, non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de obedientia et iustitia factus obediens usque ad mortem, per quam nos redemit a servitute diaboli. Incideramus enim in principem huius saeculi qui seduxit Adam et servum fecit, et coepit nos tanquam vernaculos possidere. Sed venit Redemptor et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor captivatori nostro ? Tetendit muscipulam, crucem suam posuit ibi quasi escam, sanguinem suum. Ille autem sanguinem fudit non debitoris, per quod iussus est reddere debitores. Fudit sanguinem innocentis, et iussus est reddere a nocentibus. Ille quippe sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo diabolus nos tenebat deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nisi vinculis peccatorum nostrorum : istae erant catenae captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis Passionis, intravit in domum eius, id est in corda eorum, ubi ipse habitabat, et vasa eius eripuit. Nos sumus vasa ista [quae] impleverat ille amaritudine sua, quam nostro Redemptori in felle propinavit. Salvator autem noster eripiens vasa eius, et sua faciens, fudit amaritudinem et implevit dulcedine. Participavit ergo pueris, id est factus est homo passibilis et mortalis, ut sic vinceret diabolum. Nisi enim homo esset qui diabolum vinceret, non iuste, sed violenter homo ei tolli videretur, qui se illi sponte subiecit ; sed si eum homo vincit, iure hominem perdit : et ut homo vincat, necesse est ut Deus in eo sit, qui faciat eum sine peccatis esse. Si enim per se homo esset vel angelus in homine facile peccaret, cum utramque naturam per se constet cecidisse. Factus est homo Dei Filius, hominis filius passibilis et mortalis, ut per mortem destrueret diabolum, deletis peccatis, per quae sub illo captivi eramus ; et per eamdem mortem liberaret eos, qui timore mortis corporalis per totam hanc vitam erant obnoxii, id est subditi, servituti diaboli et peccati. Hic quiddam mirabile demonstrat, quia per quod potestatem habebat diabolus, per hoc victus est, et quae fuerant arma illi forti adversum mundum, per ea illum Christus percussit, in quo magnitudinem virtutis eius et solertiae insinuat. Mors enim erat arma per quae vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo. Unde : Ero mors tua, o mors. Et per eam liberavit obnoxios servituti. Intuere quantum bonum operatur mors Christi. Liberavit eos qui timore mortis obnoxii erant servituti. Servi siquidem erant qui mortem timebant, et omnia patiebantur ne morerentur. Nunc autem sancti per Christum ad regnum transituri irrident eam. Unde Apostolus : Cupio dissolvi et esse cum Christo. Unde et beatus Iob ait : Pellem pro pelle, et omnia quae habet homo dabit pro anima sua. Et est victoria fidei, quae utique defuisset, si credentes immortalitas mox consecuta esset. Poterat quidem hoc Deus dare credentibus ut nec istius experirentur corporis mortem ; sed si hoc fecisset carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent Christianos, nisi quod mori omnino non possent, ac per hoc nemo propter illam beatam vitam quae futura est ad Christi gratiam festinaret ; sed propter renovandam mortis molestiam delicatius crederetur in Christum, essetque fides enervis et debilis. Quid magnum esset credere videndo non mori eos qui crederent ? Credens enim omnino non moriturus. Quanto fortius ita credere, ut se speret moriturus sine fine victurum, exemplo Christi qui post mortem resurrexit in gloria, et beata sine fine vita vivit. Desideremus ergo vitam Christi, quia tenemus pignus mortem Christi. Quomodo non dabit nobis bona sua qui passus est mala nostra ? In terris istis, in saeculo isto maligno, quid abundat nisi nasci laborare et mori ? Haec sunt mercimonia regionis nostrae. Ad tales merces mercator ille descendit, et quia omnis mercator dat et accipit, dat quod habet et accipit quod non habet, etiam Christus in ista mercatura dedit et accepit. Sed quid accepit ? Quid hic abundabat, nisi nasci, laborare et mori ? Et quid dedit ? Renasci, resurgere et in aeternum regnare. O bone mercator, gratias agimus, quia emisti nos, sanguinem tuum bibimus, Evangelium legimus, instrumentum nostrum ; servi tui sumus, creatura tua sumus ; fecisti nos, redemisti nos. Emere potest quis servum suum, creare non potest ; Dominus autem Christus et servos suos creavit ut essent, et redemit per mortem, ne semper captivi essent ; sicut et mortem gustavit, ut timorem mortis fideles vincerent. Ut enim medicus non habens necessitatem ex cibis qui aegroto praeparantur gustare, sed ille consulens ei vel consolans eum, primum de cibis illius degustat ut persuadeat aegroto promptius illos cibos accipere : sic etiam Dominus, cum omnes homines mortem timerent, persuadens eis, ut fiducialiter ad mortem accederent, et ipse gustavit mortem, nullam mortis habens necessitatem. Vel ita, et liberaret : Et agit de timore poenae, quo Iudaei sub lege serviebant, quos evacuata lege per gratiam a legis onere et servili timore liberavit. Quasi dicat : Factus est Christus homo, ut per mortem destrueret diabolum, et per eamdem mortem legem evacuaret, et ea evacuata, liberaret eos, id est Iudaeos liberos faceret per gratiam.
Qui timore mortis, corporis vel animae, per totam vitam obnoxii erant servituti legis, id est timore poenarum servi erant legis, quia timore poenarum corporis vel animae servabant legem, quos Christus liberavit vel ab inferno vel a iugo legis. Nunquam enim. Quasi dicat : Participavit eis, ut homines sanctificaret et liberaret, et recte haec causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret : quod in angelis apparet, quia nusquam apprehendit angelos, id est in nulla Scriptura legitur apprehendisse angelicam naturam, ut angelos redimeret. Sed hoc legitur quod semen Abrahae, id est carnem de Abraham, ut filios eius salvaret,
[Chrysost.] non dico assumpsit, sed apprehendit. Quasi dicat : Longe fugientem consequens, in quo humanae naturae dignitas intelligi potest et misericordia et gratia qua hoc facit, et cura quam de nobis habuit, fugientem quippe ante ipsum humanam naturam et longe fugientem. Longe enim eramus, insecutus apprehendit. Non angelicae naturae data est haec dignitas, ut Deus ei in unam personam iungeretur, et revera magnum et mirabile et stupore plenum est carnem nostram sursum sedere et adorari ab angelis et archangelis. Hoc ergo saepius in mente versans excessum patior magna de genere humano imaginans. Unde, scilicet quia semen Abrahae apprehendit, debuit similari per omnia fratribus, ut scilicet passibilis, ut mortalis esset et caetera huiusmodi, in quibus simulatus est fratribus, scilicet quod natus, quod educatus, quod crevit, quod passus est et mortuus ; qui supra paternae substantiae figura dictus est debuit similari Deo, ideo ut fieret actu miserendi misericors, quod erat in natura, et fidelis, scilicet nullum fallens, pontifex, id est mediator et pons ad Deum, seipsum offerens ei sacrificium ut repropitiaret, id est prope vocatus removeret, delicta populi. Qui bene potest hoc facere. In eo enim in quo passus est ipse, id est in inferiori substantia, scilicet in carne in qua passus est a Pilato, et tentatus a diabolo,
[Ambrosius] vel expertus, alia littera, potens est et eis qui tentantur auxiliari. De incarnato hoc dicit, qui in carne quam suscepit multa saeva passus est, novitque per experimentum quae est ista tribulatio et tentatio patientium, non sicut Deus solum novit passiones nostras, sed etiam sicut homo cognovit per experimentum, per hoc scilicet quod tentatus et passus multa novit compati, licet quidem impassibilis sit secundum quod Deus. Et est sensus : Potens est eis auxiliari qui tentantur, id est cum multa alacritate protendit manum ad compatiendum tentatis, perfecteque novit id facere. Nota quod ait, tentatus. Tentat quidem Deus, tentat homo, tentat diabolus. Tentat Deus ut probet ; diabolus, ut decipiat ; homo, ut sciat quod nescit.
